Cum ceterae nationes rerum suarum titulis gloriari voluptatemque ex maiorum recordatione percipere soleant, Danorum maximus pontifex Absalon patriam nostram, cuius illustrandae maxima semper cupiditate flagrabat, eo claritatis et monumenti genere fraudari non passus, mihi, comitum suorum extremo, ceteris operam abnuentibus, res Danicas in historiam conferendi negotium intorsit inopemque sensum maius viribus opus ingredi crebrae exhortationis imperio compulit. Quis enim res Daniae gestas litteris prosequeretur? quae nuper publicis initiata sacris, ut religionis, ita Latinae quoque vocis aliena torpebat. At ubi cum sacrorum ritu Latialis etiam facultas accessit, segnities par imperitiae fuit, nec desidiae minora quam antea penuriae vitia exstitere. Quo evenit, ut parvitas mea, quamvis se praedictae moli imparem animadverteret, supra vires niti quam iubenti resistere praeoptaret, ne finitimis factorum traditione gaudentibus huius gentis opinio potius vetustatis obliviis respersa quam litterarum monumentis praedita videretur. Igitur oneri cunctis praeteriti aevi scriptoribus inexperto rudes laboris humeros subicere coactus imperiumque neglegere veritus audacius quam efficacius parui, quam ingenii mei imbecillitas fiduciam negabat, ab hortatoris amplitudine mutuatus. Cuius fatis coepti mei metam praecurrentibus, te potissimum, Andrea, penes quem saluberrimus suffragiorum consensus honoris huius successionem sacrorumque summam esse voluit, materiae ducem auctoremque deposco, obtrectationis livorem, qui maxime conspicuis rebus insultat, tanti cognitoris praesidio frustraturus; cuius fertilissimum scientiae pectus ac venerabilium doctrinarum abundantia instructum veluti quoddam caelestium opum sacrarium existimandum est. Tu Galliam Italiamque cum Britannia percipiendae litterarum disciplinae colligendaeque earum copiae gratia perscrutatus post diutinam peregrinationem splendidissimum externae scholae regimen apprehendisti tantumque eius columen evasisti, ut potius magisterio ornamentum dare quam ab ipso recipere videreris. Hinc ob insignium culmen meritaque virtutum regius epistolaris effectus officium mediocritatis liminibus contentum tantis industriae operibus exornasti, ut idem postmodum amplissimae dignitatis viris ad eum quem geris honorem translatus beneficii nomine expetendum relinqueres. Quamobrem Scaniam tripudio dissultare compertum est, quod pontificem potius a finitimis mutuata sit quam ex indigenis legerit; quippe quae laudabiliter delectum egit, iucunditatem ex suffragio suo meruit. Itaque cum genere, litteris ingenioque niteas ac plebem fecundissimis doctrinae stipendiis regas, maximum tibi gregis amorem conciliasti susceptique ministerii partes gloriosae exsecutionis fiducia ad laudis cumulum perduxisti. Et ne rerum dominium possessione usurpare videreris, amplissimum patrimonium sacris aedibus religiosae liberalitatis testamento legasti obsitasque curis opes decenter abicere quam earum aviditate et pondere implicari maluisti. Tu item mirificum reverendorum dogmatum opus complexus privatisque curis publicae religionis officia anteponere avidus pertinentium ad eam rerum solutionem abnuentes salutarium consiliorum doctrina debitis sacrorum obsequiis adegisti veteremque divinarum aedium iniuriam religioso lucri beneficio rependisti. Praeterea lascivioris vitae studiosos intemperantiaeque plus aequo viribus indulgentes saluberrimae exhortationis perseverantia ac splendidissimis frugalitatis exemplis ad honestiorem mentis habitum ab enervi mollitudine revocatos dictisne an factis magis instruxeris, dubium reliquisti. Ita quod tuorum nulli praedecessorum obtinere tributum est, solis prudentiae monitis impetrasti. Nec ignotum volo, Danorum antiquiores conspicuis fortitudinis operibus editis gloriae aemulatione suffusos Romani stili imitatione non solum rerum a se magnifice gestarum titulos exquisito contextus genere veluti poetico quodam opere perstrinxisse, verum etiam maiorum acta patrii sermonis carminibus vulgata linguae suae litteris saxis ac rupibus insculpenda curasse. Quorum vestigiis ceu quibusdam antiquitatis voluminibus inhaerens tenoremque veris translationis passibus aemulatus metra metris reddenda curavi, quibus scribendorum series subnixa non tam recenter conflata quam antiquitus edita cognoscatur, quia praesens opus non nugacem sermonis luculentiam, sed fidelem vetustatis notitiam pollicetur. Quantum porro ingenii illius homines historiarum edituros putemus, si scribendi sitim Latinitatis peritia pavissent, quibus tametsi Romanae vocis notitia abesset, tanta tradendae rerum suarum memoriae cupido incessit, ut voluminum loco vastas moles amplecterentur, codicum usum a cautibus mutuantes? Nec Tylensium industria silentio oblitteranda: qui cum ob nativam soli sterilitatem luxuriae nutrimentis carentes officia continuae sobrietatis exerceant omniaque vitae momenta ad excolendam alienorum operum notitiam conferre soleant, inopiam ingenio pensant. Cunctarum quippe nationum res gestas cognosse memoriaeque mandare voluptatis loco reputant, non minoris gloriae iudicantes alienas virtutes disserere quam proprias exhibere. Quorum thesauros historicarum rerum pignoribus refertos curiosius consulens, haud parvam praesentis operis partem ex eorum relationis imitatione contexui, nec arbitros habere contempsi, quos tanta vetustatis peritia callere cognovi. Nec minus Absalonis asserta sectando, quae vel ipse gessit vel ab aliis gesta perdidicit, docili animo stiloque complecti curae habui, venerandae eius narrationis documentum perinde ac divinum aliquod magisterium amplexatus. Te ergo, salutaris princeps ac parens noster, cuius illustrissimam a priscis temporibus prosapiam dicturus sum, clarissima lux patriae, Waldemare, dubium laboris huius progressum favore prosequi rogo: quia propositi pondere constrictus vereor, ne magis imperitiae meae habitum ingeniique debilitatem patefaciam quam tuam, sicut par est, originem repraesentem. Siquidem praeter paternae hereditatis amplitudinem conspicua regni incrementa finitimorum oppressione sortitus Albiaeque reciprocos fluctus propagatae dominationis labore complexus, haud mediocre claritatis momentum celeberrimis laudis tuae titulis adiecisti. Ita antecessorum famam atque opinionem operum magnitudine supergressus, ne Romani quidem imperii partes armis intentatas liquisti. Cumque fortitudine et liberalitate instructissimus habearis, plusne hostes bellis terreas an cives humanitate demulceas, ambiguum reddidisti. Tuus quoque fulgentissimus avus publicae religionis titulis consecratus immeritaeque mortis beneficio immortalitatis gloriam consecutus nunc sanctitatis fulgore perstringit, quos olim victoriis acquisivit. Ex cuius sanctissimis vulneribus plus virtutis quam cruoris effluxit. Ceterum prisco atque hereditario obsequendi iure saltem ingenii viribus tibi militare constitui, cuius clarissimi patris castrensem militiam parens avusque meus fidissimis bellici laboris operibus coluisse noscuntur. Tuo igitur ductu respectuque subnixus, quo cetera liquidius exsequar, initium a patriae nostrae situ descriptuque petere statui, speciosius singula perstricturus, si narrationis procursus competentia rebus loca permetiens ab eorum positione dicendorum inchoamenta deduxerit. Huius itaque regionis extima partim soli alterius confinio limitantur, partim propinqui maris fluctibus includuntur. Interna vero circumfusus ambit Oceanus, qui sinuosis interstitiorum anfractibus nunc in angustias freti contractioris evadens, nunc in latitudinem sinu diffusiore procurrens complures insulas creat. Quo fit, ut Dania mediis pelagi fluctibus intercisa paucas solidi continuique tractus partes habeat, quas tanta undarum interruptio pro varia freti reflexioris obliquitate discriminat. Ex his Iutia granditatis inchoamentique ratione Danici regni principium tenet, quae sicut positione prior ita situ porrectior Theutoniae finibus admovetur. A cuius complexu fluminis Eydori interrivatione discreta cum aliquanto latitudinis excremento septentrionem versus in Norici freti litus excurrit. In hac sinus, qui Lymicus appellatur, ita piscibus frequens exsistit, ut non minus alimentorum indigenis quam ager omnis exsolvere videatur. Huic etiam Fresia minor adiacet, quae a Iutiae prominentia subsidentium camporum ac gremii devexioris inclinata recessu maximos frugum proventus beneficio Oceani inundantis assequitur. Cuius refluxionis vis plus utilitatis an periculi incolis afferat, ambiguum exstat. Siquidem tempestatis magnitudine perruptis aestuariis, quibus apud eos maritimi fluctus intercipi solent, tanta arvis undarum moles incedere consuevit, ut interdum non solum agrorum culta, verum etiam homines cum penatibus obruat. Post Iutiam insula ad orientem versus Fionia reperitur, quam a continenti angusti admodum aequoris interiectus abrumpit. Haec sicut ab occasu Iutiam, ita ab ortu Sialandiam prospectat, conspicua necessariarum rerum ubertate laudandam. Quae insula amoenitate cunctas nostrae regionis provincias antecedens medium Daniae locum obtinere putatur, ab extimae remotionis limite pari spatiorum intercapedine disparata. Ab huius ortivo latere occasivum Scaniae media pelagi dissicit interruptio, opimam praedae magnitudinem quotannis piscantium retibus adigere soliti. Tanta siquidem sinus omnis piscium frequentia repleri consuevit, ut interdum impacta navigia vix remigii conamen eripiat nec iam praeda artis instrumento, sed simplici manus officio capiatur. Ceterum Hallandia ac Blekingia ab integritate Scaniae ceu rami duplices ex unius arboris stipite promeantes Gothiae Norvagiaeque longae declinationis spatiis diversisque recessuum interstitiis adnectuntur. Verum apud Blekingiam apta meantibus rupes mirandis litterarum notis interstincta conspicitur. Siquidem a meridiano mari in deserta Werundiae petrosa porrigitur semita, quam binae lineae exiguo discretae spatio protractis in longum ductibus amplectuntur; inter quas medio loco planum factis ad legendum figuris undiquesecus exaratum ostenditur. Quod licet adeo situ inaequale exsistat, ut modo montium alta proscindat, modo vallium ima praetereat, eodem tamen tenore litterarum vestigia servare dignoscitur. Quarum significationem rex Waldemarus, sacri Kanuti fausta proles, admirationis causa cognoscere cupiens, misit, qui rupem permeantes patentium illic characterum seriem curiosiori indagatione colligerent ac postmodum virgulis quibusdam sub iisdem formarum apicibus adnotarent. Qui ideo nihil ex iis interpretamenti comprehendere potuerunt, quod ipsa caelaturae concavitas, partim caeno interlita, partim commeantium adesa vestigiis, figuratae protractionis speciem obtrito calle confuderat. Unde conspicuum est etiam petrinae soliditatis rimas diutino madore complutas aut sordium colluvione aut irrigua nimborum instillatione concrescere. At quoniam regio haec Suetiam Norvagiamque tam vocis quam situs affinitate complectitur, earum quoque, sicut et Daniae, partes ac climata memorabo. Quae provinciae septentrionali polo subiectae Bootemque et Arcton respicientes ipsum frigentis zonae parallelum ultima sui porrectione contingunt; post quas humanis sedibus locum inusitata algoris saevitia non relinquit. Ex quibus Norvagia saxei situs deformitatem naturae sortita discrimine rupibus infecunda ac scopulis undiquesecus obsita glaebarum vastitate tristes locorum salebras repraesentat. In cuius parte extima ne noctu quidem diurnum sidus occulitur, ita ut continui solis praesentia alternos horarum dedignata successus utrique tempori pari luminis administratione deserviat. Ab huius latere occidentali insula, quae Glacialis dicitur, magno circumfusa reperitur Oceano, obsoletae admodum habitationis tellus rerumque veri fidem excedentium et insolitorum eventuum miraculis praedicanda. Illic fons est, qui fumigantis aquae vitio nativam rei cuiuslibet originem demolitur. Sane quicquid fumi huius exhalatione respergitur, in lapideae naturae duritiam transmutatur. Quae res mirabilior an periculosior exsistat, in dubio positum constat, cum fluidam aquae teneritudinem tantus obsederit rigor, ut admotum quidlibet fumidoque eius vapore perfusum in lapidis proprietatem, forma dumtaxat superstite, subita conversione transmutet. Ibidemque complures alii latices referuntur, qui modo crescentis lymphae copiis adaucti plenisque exundantes alveis crebras in sublime guttas iaciunt, modo torpentibus scatebris vix ab imo conspecti profundis subductioris terrae latibulis absorbentur. Quo fit, ut exuberantes proxima quaeque spumarum candore conspergant, exinaniti nullo visus ingenio capiantur. In hac itidem insula mons est, qui rupem sideream perpetuae flagrationis aestibus imitatus incendia sempiterna iugi flammarum eructatione continuat. Cuius rei admiratio supradictis aequatur, cum tellus extremis subiecta frigoribus tanti caloris fomentis exuberet, ut ignium perennitatem arcanis instruat nutrimentis aeternumque fovendis ardoribus praebeat incentivum. Huic etiam insulae certis statutisque temporibus infinita glaciei advolvitur moles; quae cum adventans scabris primum cautibus illidi coeperit, perinde ac remugientibus scopulis fragosae ex alto voces ac varii inusitatae conclamationis strepitus audiuntur. Quamobrem animas ob nocentis vitae culpam suppliciis addictas illic algoris magnitudine delictorum pendere poenas existimatum est. Huius itaque molis excisa particula, quantiscumque nodorum condulis obseretur, mox ut supradicta glacies terris avellitur, claustra custodiamque frustratur. Stupet animus admiratione plenus, dum res inextricabilibus seris obsita ac multiplici impedimentorum perplexione conclusa sic molis, cuius pars erat, discessum insequitur, ut omnem observationis diligentiam inevitabilis fugae necessitate decipiat. Est et illic aliud glaciei genus montium iugis ac rupibus intersertum, quod certis vicibus constat superioribus ad ima deiectis infimisque rursum ad superna reflexis versili quadam mutatione transponi. In cuius assertionis fidem affertur, quod quidam, dum planum forte glaciale percurrerent, in obiectas voragines hiantiumque rimarum penita provoluti paulo post exanimes fuerint nulla glaciei rimula superstante reperti. Quamobrem a compluribus existimari solet, quod quos fundae glacialis urna desorbuit, eosdem postmodum supinata reddiderit. Illic etiam fama est pestilentis undae laticem scaturire, quo quis gustato perinde ac veneno prosternitur. Sunt et alii fontes, quorum scatebra cerealis poculi proprietatem imitari perhibetur. Sunt et ignes, qui cum lignum consumere nequeant, aquae mollitiem depascuntur. Est et saxum, quod montium praerupta non extrinseca agitatione, sed propria nativaque motione pervolitat. Et ut paulo altius Norvagiae descriptio replicetur, sciendum, quod ab ortu Suetiae Gothiaeque contermina aquis utrimquesecus Oceani vicinantis includitur. Eadem a septentrione regionem ignoti situs ac nominis intuetur, humani cultus expertem, sed monstruosae novitatis populis abundantem, quam ab adversis Norvagiae partibus interflua pelagi separavit immensitas. Quod cum incertae navigationis exsistat, perpaucis eam ingredientibus salutarem reditum tribuit. Ceterum Oceani superior flexus Daniam intersecando praetermeans australem Gothiae plagam sinu laxiore contingit; inferior vero meatus eius Norvagiaeque latus septentrionale praeteriens ad ortum versus magno cum latitudinis incremento solido limitatur anfractu. Quem maris terminum gentis nostrae veteres Gandwicum dixere. Igitur inter Gandwicum et meridianum pelagus breve continentis spatium patet, maria utrimquesecus allapsa prospectans; quod nisi rerum natura limitis loco congressis paene fluctibus obiecisset, Suetiam Norvagiamque conflui fretorum aestus in insulam redegissent. Harum ortivas partes Skritfinni incolunt. Quae gens inusitatis assueta vehiculis montium inaccessa venationis ardore sectatur locorumque complacitas sedes dispendio lubricae flexionis assequitur. Neque enim ulla adeo rupes prominet, quin ad eius fastigium callida cursus ambage perveniat. Primo siquidem vallium profunda relinquens scopulorum radices tortuosa gyratione perlabitur sicque meatum crebrae declinationis obliquitate perflectit, donec per sinuosos callium anfractus destinati loci cacumen exsuperet. Eadem apud finitimos mercium loco quorundam animalium pellibus uti consuevit. Suetia vero Daniam ab occasu Norvagiamque respiciens a meridie et multa orientis parte vicino praeteritur Oceano. Post quam ab ortu quoque multiplex diversitatis barbaricae consertio reperitur. Danicam vero regionem giganteo quondam cultu exercitam eximiae magnitudinis saxa veterum bustis ac specubus affixa testantur. Quod si quis vi monstruosa patratum ambigat, quorundam montium excelsa suspiciat dicatque, si callet, quis eorum verticibus cautes tantae granditatis invexerit. Inopinabile namque quivis miraculi huius aestimator advertet, ut molem super plano minime vel difficile mobilem in tantum montanae sublimitatis apicem simplex mortalitatis labor aut usitatus humani roboris conatus extulerit. Utrum vero talium rerum auctores post diluvialis inundationis excursum gigantes exstiterint an viri corporis viribus ante alios praediti, parum notitiae traditum. Talibus, ut nostri autumant, subitam mirandamque nunc propinquitatis, nunc absentiae potestatem comparendique ac subterlabendi vicissitudinem versilis corporum status indulget, qui hodieque scrupeam inaccessamque solitudinem, cuius supra mentionem fecimus, incolere perhibentur. Eiusdem aditus horrendi generis periculis obsitus raro sui expertoribus incolumitatem regressumque concessit. Nunc stilum ad propositum transferam. Dan igitur et Angul, a quibus Danorum coepit origo, patre Humblo procreati non solum conditores gentis nostrae, verum etiam rectores fuere. Quamquam Dudo, rerum Aquitanicarum scriptor, Danos a Danais ortos nuncupatosque recenseat. Hi licet faventibus patriae votis regni dominio potirentur rerumque summam ob egregia fortitudinis merita assentientibus civium suffragiis obtinerent, regii tamen nominis expertes degebant, cuius usum nulla tunc temporis apud nostros consuetudinum frequentabat auctoritas. Ex quibus Angul, a quo gentis Anglicae principia manasse memoriae proditum est, nomen suum provinciae, cui praeerat, aptandum curavit, levi monumenti genere perennem sui notitiam traditurus. Cuius successores postmodum Britannia potiti priscum insulae nomen novo patriae suae vocabulo permutarunt. Magni id factum a veteribus aestimatum. Testis est Beda, non minima pars divini stili, qui in Anglia ortus sanctissimis suorum voluminum thesauris res patrias sociare curae habuit, aeque ad religionem pertinere iudicans patriae facta litteris illustrare et res divinas conscribere. Verum a Dan (ut fert antiquitas) regum nostrorum stemmata, ceu quodam derivata principio, splendido successionis ordine profluxerunt. Huic filii Humblus et Lotherus fuere, ex Grytha summae inter Theutones dignitatis matrona suscepti. Lecturi regem veteres affixis humo saxis insistere suffragiaque promere consueverant, subiectorum lapidum firmitate facti constantiam ominaturi. Quo ritu Humblus, decedente patre, novo patriae beneficio rex creatus sequentis fortunae malignitate ex rege privatus evasit. Bello siquidem a Lothero captus regni depositione spiritum mercatus est; haec sola quippe victo salutis condicio reddebatur. Ita fraternis iniuriis imperium abdicare coactus documentum hominibus praebuit, ut plus splendoris, ita minus securitatis aulis quam tuguriis inesse. Ceterum iniuriae tam patiens fuit, ut honoris damno tamquam beneficio gratulari crederetur, sagaciter, ut puto, regiae condicionis habitum contemplatus. Sed nec Lotherus tolerabiliorem regem quam militem egit, ut prorsus insolentia ac scelere regnum auspicari videretur; siquidem illustrissimum quemque vita aut opibus spoliare patriamque bonis civibus vacuefacere probitatis loco duxit, regni aemulos ratus quos nobilitate pares habuerat. Nec diu scelerum impunitus patriae consternatione perimitur, eadem spiritum eripiente, quae regnum largita fuerat. Cuius filius Skyoldus naturam ab ipso, non mores sortitus per summam tenerioris aetatis industriam cuncta paternae contagionis vestigia ingeniti erroris devio praeteribat. Igitur ut a paternis vitiis prudenter descivit, ita avitis virtutibus feliciter respondit, remotiorem pariter ac praestantiorem hereditarii moris portionem amplexus. Huius adolescentia inter paternos venatores immanis beluae subactione insignis exstitit mirandoque rei eventu futurae eius fortitudinis habitum ominata est. Nam cum a tutoribus forte, quorum summo studio educabatur, inspectandae venationis licentiam impetrasset, obvium sibi insolitae granditatis ursum telo vacuus cingulo, cuius usum habebat, religandum curavit necandumque comitibus praebuit. Sed et complures spectatae fortitudinis pugiles per idem tempus viritim ab eo superati produntur, e quibus Attalus et Scatus clari illustresque fuere. Quindecim annos natus inusitato corporis incremento perfectissimum humani roboris specimen praeferebat, tantaque indolis eius experimenta fuere, ut ab ipso ceteri Danorum reges communi quodam vocabulo Skioldungi nuncuparentur. Praecurrebat igitur Skioldus virium complementum animi maturitate conflictusque gessit, quorum vix spectator ob teneritudinem esse poterat. Hic non armis modo, verum etiam patriae caritate conspicuus exstitit: siquidem impias leges abrogavit, salutares tulit, et quicquid ad emendandum patriae statum attinuit, summa diligentia praestitit. Sed et regnum patris improbitate amissum virtute recuperavit. Primus rescindendarum manumissionum legem edidit, servi, quem forte libertate donaverat, clandestinis insidiis petitus. Proceres non solum domesticis stipendiis colebat, sed etiam spoliis ex hoste quaesitis, affirmare solitus pecuniam ad milites, gloriam ad ducem redundare debere. Omnium aes alienum ex fisco suo solvebat et quasi cum aliorum regum fortitudine, munificentia ac liberalitate certabat. Aegros fomentis prosequi remediaque graviter affectis benignius exhibere solebat, se non sui sed patriae curam suscepisse testatus. Idem perditam et enervam vitam agentes continentiamque luxu labefacere solitos ad capessendam virtutem rerum agitatione sedulus excitabat. In quo annorum virtutisque procursu ob Alvildam Saxonum regis filiam, quam summae pulchritudinis intuitu postulabat, cum Scato, Allemanniae satrapa, eiusdem puellae competitore, Theutonum Danorumque exercitu inspectante ex provocatione dimicavit interfectoque eo omnem Allemannorum gentem perinde ac ducis sui interitu debellatam tributaria ditione perdomuit. Puellam, cuius amore conflixerat, acerrimo nuptiarum aemulo liberatus in pugnae praemium recepit eamque sibi matrimonio copulavit. Ex qua parvo post tempore Gram filium sustulit. Cuius mirifica indoles ita paternas virtutes redoluit, ut prorsus per earum vestigia decurrere putaretur. Corporis animique praestantissimis dotibus praeditam adolescentiam ad summum gloriae statum provexit, tantumque magnitudini eius a posteris tributum est, ut in vetustissimis Danorum carminibus ipsius vocabulo regia nobilitas censeatur. Quicquid ad firmandas acuendasque vires attinuit, acerrima ingenii exercitatione tractabat. A gladiatoribus vitandi inferendique ictus consuetudinem studioso exercitii genere contrahebat. Educatoris sui Roari filiam coaevam sibi collactaneamque, quo maiorem incunabulis gratiam referret, uxorem ascivit, quam postmodum Besso cuidam, quod eius strenua opera saepenumero usus fuerat, mercedis loco coniugem tribuit. Quo bellicorum operum socio fretus plus gloriae sua an Bessi virtute contraxerit, incertum reliquit. Qui cum forte Sueonum regis Sigtrugi filiam Gro gigantum cuidam desponsam cognosceret, tam indignam regio sanguine copulam exsecratus bellum Sueticum auspicatur, Herculeae virtutis exemplo monstrorum nisibus obstaturus. Inita Gothia cum deturbandorum obviorum gratia caprinis tergoribus amictus incederet ac variis ferarum pellibus circumactus horrificumque dextra gestamen complexus giganteas simularet exuvias, ipsam Gro silvestres forte latices cum paucis admodum pedissequis lavandi gratia petentem equo obviam habuit. Quae sponsum adesse rata simulque tam insoliti cultus horrore muliebriter territa succussis frenis maxima cum totius corporis trepidatione patrio carmine sic coepit: Conspicor invisum regi venisse gigantem et gressu medias obtenebrare vias, aut oculis fallor; nam tegmine saepe ferino contigit audaces delituisse viros. Tum Bessus sic orsus: Virgo, caballi quae premis armos, verba vicissim mutua fundens, quod tibi nomen, qua fueris, dic, gente creata! Ad haec Gro: Gro mihi nomen, rex pater exstat, sanguine fulgens, fulgidus armis. Tu quoque, quis sis aut satus unde, promito nobis! Cui Bessus: Bessus ego sum, fortis in armis, trux inimicis, gentibus horror, atque alieno saepe refundens sanguine dextram. Tum Gro: Quis, rogo, vestrum dirigit agmen? Quo duce signa bellica fertis? Quis moderatur proelia princeps? Quove paratur praestite bellum? Contra sic Bessus: Gram regit agmen Marte beatus, quem metus aut vis flectere nescit; nec rogus ardens nec ferus ensis aut maris umquam terruit aestus. Hoc duce belli signa levamus aurea, virgo. Rursum Gro: Hinc remeantes vertite cursum, ne proprio vos opprimat omnes agmine Sigtrug inque feroci stipite figat illaqueata guttura nexu detque rigenti corpora nodo ac male torvus trudat edaci funera corvo. Item Bessus: Gram prior illum Manibus addet ac dabit Orco, quam sua fatis lumina claudat, inque pavenda vertice plexum Tartara mittet. Nulla Sueonum castra timemus. Quid minitaris tristia nobis funera, virgo? Ad quem Gro: En ferar istinc nota revisens tecta parentis, ne venientis conspicer audax agmina fratris. Vos remeantes ultima, quaeso, fata morentur. Ad quam Bessus: Laeta revise nata parentem, nec cita nobis fata precare, nec tua bilis pectora pulset. Namque petenti aspera primum difficilisque saepe secundo femina cedit. Post haec Gram horrendae monstruosaeque vocis habitum trucioris soni modulis aemulatus silentiique diuturnioris impatiens talibus puellam dictis aggreditur: Ne timeat rabidi germanum virgo gigantis me neque contiguum palleat esse sibi. A Grip missus enim numquam nisi compare voto fulcra puellarum concubitumque peto. Cui Gro: Quae sensus exsors scortum velit esse gigantum? Aut quae monstriferum possit amare torum? Quae coniunx fore daemonum possit monstrigeni conscia seminis suumque giganti fero consociare velit cubile? Quis spina digitos fovet? Quis sincera luto misceat oscula? Quis membra iungat hispida levibus impariter locatis? Cum natura reclamitat, haud plenum Veneris carpitur otium, nec congruit monstris amor femineo celebratus usu. Gram contra: Regum colla potentium victrici toties perdomui manu, fastus eorum turgidos exsuperans potiore dextra. Hinc aurum rutilans cape, quo perpes maneat pactio munere ac firma consistat fides coniugiis adhibenda nostris. Quo dicto discussis larvis, nativum oris decorem confessus tantum paene voluptatis vero sui aspectu puellae attulit, quantum adulterino terroris incussit; quam etiam formae suae luculentia ad concubitum provocatam amatoriis donis prosequi non omisit. Progressus ex obviis cognoscit binis callem latronibus obsideri. Quos ad se spoliandum cupidius proruentes solo exanimavit impulsu. Quo facto ne ullum hostili solo beneficium attulisse videretur, peremptorum corpora subiectis affixa stipitibus simulata pedum erectione distendit, ut, quibus re nocuerant vivi, specie minarentur exstincti, post fata quoque formidabiles forent nec iter imagine minus quam opere praepedirent. Quamobrem constat eum latrones interimendo sibi, non Suetiae consulere studuisse, cuius quanto odio teneretur, tam insignis facti indicio patefecit. Qui cum ab haruspicibus accepisset nisi auro Sigtrugum superari non posse, continuo ligneae clavae nexilem auri nodum adiecit eaque bello, quo regem aggrediebatur, instructus voti se compotem fecit. Quod factum Bessus impensiori laudationis genere prosecutus sic cecinit: Gram ferus clavae gerulus beatae nescius ferri celebrabat ictu ensis obtentum pepulitque trunco tela potentis. Fata sectatus superumque mentem Sueonum pressit decus impotentum, dum neci regem dedit et rigenti contudit auro. Namque pugnaces meditatus artes robur amplexu rutilum gerebat et ducem victor nitido supinum verbere torsit. Fata quem ferro perimi vetabant, aureo prudens domuit rigore, ense dum cassus potiore gessit bella metallo. Clarius post hoc agathum manebit agnitum late meliore fama, cui suus laudem decorisque culmen arrogat auctor. Occiso Suetiae rege Sigtrugo, Gram quaesitum armis imperium possessione firmare cupiens Suarinum Gothiae praefectum ob affectati regni suspicionem in pugnae certamen devocatum oppressit fratresque eius septem matrimonio, novem pelice procreatos impari dimicationis genere fraternae necis ultionem petentes absumpsit. Hunc pater ultimae iam aetatis ob res egregie gestas imperii consortione donavit regnique summam cum sanguine suo communicare quam in occiduae vitae statu sine participe gerere tum utilius, tum etiam commodius duxit. igitur cum Ringo splendido Sialandiae loco natus alterum ex his honori intempestivum, alterum iam virium cursu defunctum putaret, infirmam utriusque aetatem causatus novarum rerum studio maiorem Danorum partem sollicitat, hunc puerilis, illum senilis animi deliramento regiae potestati inhabilem protestando. A quibus bello obtritus documento hominibus fuit nullam aetatis partem virtuti incongruam existimari debere. Alia quoque complura Gram regis facinora fuere. Adversus Sumblum Phinnorum regem bellum professus ad aspectum filiae eius Signes depositis armis ex hoste procus evasit eamque promisso coniugis suae repudio pactus despondit. Quam cum bello Norvagico, quod adversum Suibdagerum regem ob sororis filiaeque stuprum susceperat, admodum occupatus Saxoniae regi Henrico Sumbli perfidia in matrimonium promissam nuntio didicisset, propior virginis quam militum caritati relicto exercitu tacitus in Phinniam contendit inchoatisque iam nuptiis superveniens extremae vilitatis veste sumpta despicabili sedendi loco discubuit. Rogatus quidnam afferret, medendi sollertiam profitetur. Ad postremum, omnibus ebrietate madentibus, puellam intuens mediis perstrepentis convivii gaudiis per summam femineae levitatis exsecrationem maximamque virtutum suarum gloriationem indignationis magnitudinem huiusmodi carmine patefecit: Solus in octo pariter spicula mortis egi atque novenos gladio corripui reducto, quando Suarinum exanimavi titulis abusum nec meritum conciliantem sibi nomen: unde saepe cruentum nece ferrum madidumque caede sanguine tinxi peregrino timuique numquam ad crepitus ensiculi vel galeae nitorem. Nunc male me proiciens fert aliena vota filia Sumbli fera Signe, vetus exsecrata foedus et incompositum concipiens amorem, femineae dat levitatis facinus notandum, quae proceres illaqueat, pellicit atque foedat, ante alios ingenuos praecipue refellens, nec stabilis permanet ulli titubatque semper ancipites parturiens dividuosque motus. Et cum dicto discubitu evolans Henricum inter sacra mensae et amicorum complexus obtruncat sponsamque mediis abstractam pronubis, magna convivarum parte prostrata, secum navigio deportat. Igitur nuptiis in exsequias versis, doceri Finni potuerunt alienis amoribus manus inici non oportere. His gestis a rege Norvagiae Suibdagero, dum stupratae sororis iniuriam ac lacessitam filiae pudicitiam ulcisci conatur, opprimitur. Hoc proelium Saxonicis insigne copiis fuit, quas ad auxilia Suibdagero ferenda non tam ipsius caritas quam Henricianae ultionis cupiditas provocabat. Filii Gram, Guthormus et Hadingus, quorum alterum Gro, alterum Signe enixa est, Suibdagero Daniam obtinente, per educatorem suum Brache nave Suetiam deportati Wagnophtho et Haphlio gigantibus non solum alendi, verum etiam defensandi traduntur. Quorum summatim opera perstricturus ne publicae existimationi contraria aut veri fidem excedentia fidenter astruere videar, nosse operae pretium est, triplex quondam mathematicorum genus inauditi generis miracula discretis exercuisse praestigiis. Horum primi fuere monstruosi generis viri, quos gigantes antiquitas nominavit, humanae magnitudinis habitum eximia corporum granditate vincentes. Secundi post hos primam physiculandi sollertiam obtinentes artem possedere Pythonicam. Qui quantum superioribus habitu cessere corporeo, tantum vivaci mentis ingenio praestiterunt. Hos inter gigantesque de rerum summa bellis certabatur assiduis, quoad magi victores giganteum armis genus subigerent sibique non solum regnandi ius, verum etiam divinitatis opinionem consciscerent. Horum utrique per summam ludificandorum oculorum peritiam proprios alienosque vultus variis rerum imaginibus adumbrare callebant illicibusque formis veros obscurare conspectus. Tertii vero generis homines ex alterna superiorum copula pullulantes auctorum suorum naturae nec corporum magnitudine nec artium exercitio respondebant. His tamen apud delusas praestigiis mentes divinitatis accessit opinio. Nec mirandum, si prodigialibus eorum portentis adducta barbaries in adulterinae religionis cultum concesserit, cum Latinorum quoque prudentiam pellexerit talium quorundam divinis honoribus celebrata mortalitas. Haec idcirco tetigerim, ne, cum praestigia portentave perscripsero, lectoris incredula refragetur opinio. His praetermissis propositum repetam. Occiso Gram Suibdagerus Daniae Suetiaeque imperiis auctus fratrem coniugis Guthormum, eadem saepius flagitante, exsilio abductum tributaque pollicitum Danis praefecit, Hadingo patris ultionem hostis beneficio praeferente. Hic primis adolescentiae temporibus felicissimis naturae incrementis summam virilis aetatis perfectionem sortitus, omisso voluptatis studio, continua armorum meditatione flagrabat, memor se bellicoso patre natum omne vitae tempus spectatis militiae operibus exigere debere. Cuius fortem animum Harthgrepa Wagnhofthi filia amoris sui illecebris emollire conata sedula affirmatione certabat oportere eum primum genialis tori munus suis erogare connubiis, quae infantiae eius exactioris curae fomenta porrexerit primaque subministrarit crepundia. Nec simplici verborum exhortatione contenta carminis quoque modo sic orsa: Quid tibi sic vaga vita fluit? Quid caelebs tua lustra teris, arma sequens, iugulum sitiens? Nec species tua vota trahit; eximia raperis rabie, labilis in Venerem minime. Caedibus atque cruore madens bella toris potiora probas nec stimulis animum recreas. Otia nulla fero subeunt, lusus abest, feritas colitur; nec manus impietate vacat, dum Venerem coluisse piget. Cedat odibilis iste rigor, adveniat pius ille calor et Veneris mihi necte fidem, quae puero tibi prima dedi ubera lactis opemque tuli, officium genetricis agens, usibus officiosa tuis. Quo corporis eius magnitudinem humanis inhabilem amplexibus referente, cuius naturae contextum dubium non esset giganteo germini respondere: 'Non te moveat', inquit, 'insolitus meae granditatis aspectus. Nunc enim contractioris, nunc capacioris, nunc exilis, nunc affluentis substantiae, modo corrugati, modo explicati corporis situm arbitraria mutatione transformo; nunc proceritate caelis invehor, nunc in hominem angustioris habitus condicione componor.' Adhuc haesitante eo fidemque dictis habere cunctante, tale carmen adiecit: Ne paveas nostri, iuvenis, commercia lecti. Corpoream gemina vario ratione figuram et duplicem nervis legem praescribere suevi. Nam sequor alternas diverso schemate formas arbitrio variata meo; nunc sidera cervix aequat et excelso rapitur vicina Tonanti, rursus in humanum ruit inclinata vigorem contiguumque polo caput in tellure refigit. Sic levis in varios transmuto corpora flexus ambiguis conspecta modis: nunc colligit angens stricti membra rigor, nunc gratia corporis alti explicat et summas tribuit contingere nubes; nunc brevitate premor, nunc laxo poplite tendor versilis inque novos converti cerea vultus. Nec me mirari debet, qui Protea novit. Nunc premit effusos, modo clausos exserit artus forma situs incerta sui speciesque biformis, quae nunc extricat, nunc membra revolvit in orbem. Exsero contractos artus tensosque subinde corrugo, vultum formis partita gemellis et sortes complexa duas: maiore feroces territo, concubitus hominum breviore capesso. His assertis Hadingi concubitu potita tanto iuvenis amore flagravit, ut, cum eum revisendae patriae cupidum comperisset, virili more culta prosequi non dubitaret laboribusque eius ac periculis interesse voluptatis loco duceret. Quo comite susceptum iter ingressa penatibus forte pernoctatura succedit, quorum defuncti hospitis funus maestis ducebatur exsequiis. Ubi magicae speculationis officio superum mentem rimari cupiens, diris admodum carminibus ligno insculptis iisdemque linguae defuncti per Hadingum suppositis, hac voce eum horrendum auribus carmen edere coegit: Inferis me qui retraxit, exsecrandus oppetat Tartaroque devocati spiritus poenas luat. Quisquis ab inferna sede vocavit me functum fatis exanimemque ac rursum superas egit in auras, sub Styge liventi tristibus umbris persolvat proprio funere poenas. En praeter placitum propositumque quaedam grata parum promere cogor. Ex hac namque pedem sede ferentes angustum nemoris advenietis, passim daemonibus praeda futuri. Tunc quae nostra chao fata reduxit et dedit hoc rursum visere lumen mire corporeis nexibus indens Manes elicitos sollicitando, quod nisa est temere, flebit acerbe. Inferis me qui retraxit, exsecrandus oppetat Tartaroque devocati spiritus poenas luat. Nam cum monstrigeni turbinis atra lues intima conatu presserit exta gravi atque manus vi vos verrerit, ungue fero artubus avulsis corpora rapta secans, tunc, Hadinge, tibi vita superstes erit, nec rapient Manes infera regna tuos, nec gravis in Stygias spiritus ibit aquas. Femina sed nostros crimine pressa suo placabit cineres, ipsa futura cinis, quae miseris umbris huc remeare dedit. Inferis me qui retraxit, exsecrandus oppetat Tartaroque devocati spiritus poenas luat. Igitur cum apud praedictum nemus compacto ramalibus tecto noctem agerent, inusitatae granditatis manus domicilium penitus pererrare conspecta. Quo monstro territus Hadingus nutricis opem implorat. Tunc Harthgrepa artus explicans ac magno se turgore distendens manum artius apprehensam alumno praebuit abscindendam. Ex cuius taeterrimis vulneribus plus tabi quam cruoris manavit. Cuius facti postmodum ab originis suae consortibus laniata poenas pependit; neque illi aut naturae condicio aut corporis magnitudo, quo minus infestos hostium ungues experiretur, opitulata est. Spoliatum nutrice Hadingum grandaevus forte quidam, altero orbus oculo, solitarium miseratus Lisero cuidam piratae sollemni pactionis iure conciliat. Siquidem icturi foedus veteres vestigia sua mutui sanguinis aspersione perfundere consueverant, amicitiarum pignus alterni cruoris commercio firmaturi. Quo pacto Liserus et Hadingus artissimis societatis vinculis colligati Lokero, Curetum tyranno, bellum denuntiant. Quibus superatis, fugientem Hadingum praedictus senex ad penates suos equo devehendum curavit ibique suavissimae cuiusdam potionis beneficio recreatum vegetiori corporis firmitate constaturum praedixit. Cuius augurii monitum huiusmodi carmine probavit: Hinc te tendentem gressus profugum ratus hostis impetet, ut teneat vinclis faucisque ferinae obiectet depascendum laniatibus: at tu custodes variis rerum narratibus imple, cumque sopor dapibus functos exceperit altus, iniectos nexus et vincula dira relide. Inde pedem referens, ubi se mora parvula fundet, viribus in rabidum totis assurge leonem, qui captivorum iactare cadavera suevit, inque truces armos validis conare lacertis et cordis fibras ferro rimare patenti. Protinus admissa vapidum cape fauce cruorem corporeamque dapem mordacibus attere malis. Tunc nova vis membris aderit, tunc robora nervis succedent inopina tuis solidique vigoris congeries penitus nervosos illinet artus. Ipse struam votis aditum famulosque sopore conficiam et lenta stertentes nocte tenebo. Et cum dicto relatum equo iuvenem pristino loco restituit. Tunc Hadingus amiculi eius rimas, sub quo trepidus delitebat, per summam rerum admirationem visus perspicuitate traiciens animadvertit equinis freta patere vestigiis, prohibitusque rei inconcessae captare conspectum plenos stuporis oculos a terribili itinerum suorum contemplatione deflexit. Qui cum a Lokero captus omnem praedictionis eventum certissimis rerum experimentis circa se peractum sensisset, Handwanum, Hellesponti regem, apud Dunam urbem invictis murorum praesidiis vallatum moenibusque, non acie resistentem bello pertentat. Quorum fastigio oppugnationis aditum prohibente, diversi generis aves loci illius domiciliis assuetas per aucupii peritos prendi iussit earumque pennis accensos igne fungos suffigi curavit; quae propria nidorum hospitia repetentes urbem incendio complevere. Cuius exstinguendi gratia concurrentibus oppidanis, vacuas defensoribus portas reliquerunt. Adortus Handwanum cepit eique redemptionis nomine corpus suum auro rependendi potestatem fecit, cumque hostem tollere liceret, spiritu donare maluit: adeo saevitiam clementia temperabat. Post haec, multo Orientalium robore debellato, Suetiam reversus Suibdagerum apud Gutlandiam ingenti classe obvium pugna adortus oppressit sicque non solum exterorum manubiis, verum etiam paternae fraternaeque vindictae trophaeis ad eminentem claritatis gradum provectus exsilio regnum mutavit, cui patriam non ante repetere quam regere contigit. Ea tempestate cum Othinus quidam Europa tota falso divinitatis titulo censeretur, apud Upsalam tamen crebriorem deversandi usum habebat eamque sive ob incolarum inertiam sive locorum amoenitatem singulari quadam habitationis consuetudine dignabatur. Cuius numen Septentrionis reges propensiore cultu prosequi cupientes effigiem ipsius aureo complexi simulacro statuam suae dignationis indicem maxima cum religionis simulatione Byzantium transmiserunt, cuius etiam brachiorum lineamenta consertissimo armillarum pondere perstringebant. Ille tanta sui celebritate gavisus mittentium caritatem cupide exosculatus est. Cuius coniunx Frigga, quo cultior progredi posset, accitis fabris aurum statuae detrahendum curavit. Quibus Othinus suspendio consumptis statuam in crepidine collocavit, quam etiam mira artis industria ad humanos tactus vocalem reddidit. At nihilominus Frigga, cultus sui nitorem divinis mariti honoribus anteponens, uni familiarium se stupro subiecit; cuius ingenio simulacrum demolita aurum publicae superstitioni consecratum ad privati luxus instrumentum convertit. Nec pensi duxit impudicitiam sectari, quo promptius avaritia frueretur, indigna femina, quae numinis coniugio potiretur. Hoc loci quid aliud adiecerim quam tale numen hac coniuge dignum exstitisse? Tanto quondam errore mortalium ludificabantur ingenia. Igitur Othinus, gemina uxoris iniuria lacessitus, haud levius imaginis suae quam tori laesione dolebat. Duplici itaque ruboris irritamento perstrictus plenum ingenui pudoris exsilium carpsit eoque se contracti dedecoris sordes aboliturum putavit. Cuius secessu Mithothyn quidam praestigiis celeber, perinde ac caelesti beneficio vegetatus, occasionem et ipse fingendae divinitatis arripuit barbarasque mentes novis erroris tenebris circumfusas praestigiarum fama ad caerimonias suo nomini persolvendas adduxit. Hic deorum iram aut numinum violationem confusis permixtisque sacrificiis expiari negabat ideoque iis vota communiter nuncupari prohibebat, discreta superum cuique libamenta constituens. Qui cum Othino redeunte, relicta praestigiarum ope, latendi gratia Pheoniam accessisset, concursu incolarum occiditur. Cuius exstincti quoque flagitia patuere, siquidem busto suo propinquantes repentino mortis genere consumebat tantasque post fata pestes edidit, ut paene taetriora mortis quam vitae monumenta dedisse videretur, perinde ac necis suae poenas a noxiis exacturus. Quo malo offusi incolae egestum tumulo corpus capite spoliant, acuto pectus stipite transfigentes; id genti remedio fuit. Post haec Othinus, coniugis fato pristinae claritatis opinione recuperata ac veluti expiata divinitatis infamia, ab exsilio regressus cunctos, qui per absentiam suam caelestium honorum titulos gesserant, tamquam alienos deponere coegit subortosque magorum coetus veluti tenebras quasdam superveniente numinis sui fulgore discussit. Nec solum eos deponendae divinitatis, verum etiam deserendae patriae imperio constrinxit, merito terris extrudendos ratus, qui se caelis tam nequiter ingerebant. Interea Asmundus, Suibdageri filius, in ultionem patris pugna cum Hadingo congressus, ut filium Henricum, cuius caritatem etiam proprio spiritui praeferebat, fortissime dimicantem occidisse cognovit, avido fati animo lucem perosus tali carmen voce compegit: Quis nostra fortis ausit arma sumere? Nil proficit cassis vacillanti nitens, lorica iam nec commode fusum tegit; armis ovemus interempto filio? Cuius mori me cogit eminens amor, caro superstes ne relinquar pignori. Utraque ferrum comprimi iuvat manu; nunc bella praeter scuta nudo pectore exerceamus fulgidis mucronibus. Ferocitatis fama nostrae luceat; audacter agmen obteramus hostium, nec longa nos exasperent certamina fugaque fractus conquiescat impetus. Quo dicto geminam capulo manum iniciens, absque periculi respectu reflexo in tergum clipeo, complures in necem egit. Igitur Hadingo familiarium sibi numinum praesidia postulante, subito Wagnofthus partibus eius propugnaturus advehitur. Cuius aduncum Asmundus gladium contemplatus hanc in vocem carmine clamabundus erupit: Quid gladio pugnas incurvo? Ensiculus fato tibi fiet, framea torta necem generabit. Hostem namque manu superandum carminibus lacerari fidis, plus verbis quam vi connisus, in magica vires ope ponens. Quid me sic umbone retundis audaci iaculo minitando, cum sis criminibus miserandis obsitus et maculis refertus? Infamis sic te nota sparsit putentem vitiis labeonem. Haec vociferantem Hadingus hasta traicit amentata. Sed nec mortis Asmundo solatia defuere. Siquidem inter exiguas vitae reliquias vulneratum interfectoris pedem perpetua claudicatione mutilavit clademque suam parvulo ultionis momento memorabilem reddidit. Ita alterum membri debilitas, alterum vitae finis excepit. Corpus eius sollemni funere elatum apud Upsalam regiis procuratur exsequiis. Cuius coniunx Gunnilda, ne ei superesset, spiritum sibi ferro surripuit virumque fato insequi quam vita deserere praeoptavit. Huius corpus amici sepulturae mandantes mariti cineribus adiunxerunt, dignam eius tumulo rati, cuius caritatem vitae praetulerat. Iacet itaque Gunnilda aliquanto speciosius virum busti quam tori societate complexa. Post haec, Hadingo victore Suetiam populante, Asmundi filius, Uffo nomine, conserendae manus diffidentia adductus in Daniam exercitum traicit hostilesque lares incessere quam proprios tueri satius duxit, opportunum propulsandarum iniuriarum genus existimans, quod ab hoste pateretur, hosti inferre. Ita Danis ad propria defensanda redire compulsis salutemque patriae exterarum rerum dominio praeferentibus, domesticum solum hostilibus armis vacuefactum repetiit. Igitur cum Hadingus e bello Suetico regressus aerarium suum, quo bellis ac spoliis quaesitas opes excipere consuevit, furto violatum animadverteret, continuo custodem eius Glumerum suspendio consumpsit callidoque commenti genere edixit, ut, si quis e noxiis ablata referre curasset, honoris locum, quem Glumerus possederat, obtineret. Quo promisso sontium quidam beneficii percipiendi quam criminis tegendi studiosior redditus pecuniam regi reportandam curavit. Quem conscii in summam principis amicitiam receptum putantes nec uberius quam fidelius honoratum credentes et ipsi pari praemii spe relatis pecuniis reatum detegunt. Quorum confessio primum honoribus ac beneficiis excepta, mox suppliciis punita haud parvum vitandae credulitatis documentum reliquit. Dignos dixerim, qui solutae taciturnitatis poenas patibulis luerent, quos cum silentii salubritas tutos praestare posset, vocis stoliditas in exitium pertraxit. His gestis Hadingus per summum integrandi belli apparatum hiberna permensus, verno sole frigoribus liquatis, Suetiam repetit ibique lustrum militando confecit. Cuius milites, diuturnae expeditionis negotio consumptis alimentis, ad ultimam paene tabem redacti silvestribus fungis famem lenire coeperunt. Tandem per summam necessitatis indigentiam commanducatis equis, ad postremum canina cadavera corporibus indulserunt. Sed neque humanis artubus vesci nefas habitum. Itaque Danis in extremas desperationis angustias compulsis, nocte concubia sine auctore tale castris carmen insonuit: Taetro penates omine patrios liquistis, hoc rus Marte sequi rati. Quae vana mentes ludit opinio? Quae caeca sensus corripuit fides, hoc arbitrantes posse solum capi? Non amplitudo Suetica cedere, non exterorum Marte valet quati. At summa vestri defluet agminis, cum Marte nostros coeperit aggredi. Nam cum ferocem vim fuga solverit et proeliorum pars vaga labitur, in terga dantes Marte prioribus caedis potestas liberior datur; maiorque ferri parta licentia, cum sors rebellem praecipitem fugat, nec tela tentat, quem metus abstrahit. Quod praesagium crebra Danorum caede sequens lucis eventus implevit. Nocte postera vocem huiusmodi incerto auctore editam Suetica auribus iuventus excepit: Quid me sic Uffo provocat seditione gravi, poenas daturus ultimas? Confodietur enim multa premendus cuspide exanimisque ruet audaciam coepti luens. Nec petulantis erit livoris intactum scelus, augurioque meo, cum bella primum gesserit contuleritque manum, excepta membris spicula corpus ubique petent, crudosque hiatus vulnerum fascia nulla premet, nec ampla plagarum loca contrahet ulla salus. Eadem nocte congressis exercitibus, duo senes humano habitu taetriores capitibus coma vacuis inter siderum micatus triste visu calvitium praeferentes contrariis votorum studiis monstriferos divisere conatus. Siquidem alter Danorum partibus intendebat, alter Sueonum studiosus exstabat. Victus Hadingus, cum in Helsingiam confugisset ibique solis fervore percalefactum corpus frigida maris aqua sublueret, inauditi generis beluam crebris ictibus attentatam oppressit necatamque in castra perferendam curavit. Quem facto ovantem obvia femina hac voce compellat: Seu pede rura teras, seu ponto carbasa tendas, infestos patiere deos totumque per orbem propositis inimica tuis elementa videbis. Rure rues, quatiere mari, dabiturque vaganti perpetuus tibi turbo comes, nec deseret umquam vela rigor nec tecta tegent, quae si petis, icta tempestate ruent, diro pecus occidet algu. Omnia praesentis sortem vitiata dolebunt. Ut scabies fugiere nocens, nec taetrior ulla pestis erit. Tantum poenae vis caelica pensat. Quippe unum e superis alieno corpore tectum sacrilegae necuere manus: sic numinis almi interfector ades! Sed cum te exceperit aequor, carceris Aeolici laxos patiere furores. Te Zephyrus Boreasque ruens, te proteret Auster, et coniuratos certabunt edere flatus, donec divinum voto meliore rigorem solveris et meritam tuleris placamine poenam. Regressus igitur Hadingus eodemque cuncta tenore perpessus tranquilla quaeque proprio turbidabat adventu. Siquidem navigante eo oborta nimbi vis ingenti classem tempestate consumpsit. Naufragum hospitia petentem subita penatium strages excepit. Nec ante malo remedium fuit, quam scelere sacrificiis expiato cum superis in gratiam redire potuisset. Siquidem propitiandorum numinum gratia Frø deo rem divinam furvis hostiis fecit. Quem litationis morem annuo feriarum circuitu repetitum posteris imitandum reliquit. Frøblot Sueones vocant. Cumque forte gigantum quendam Nitherorum regis Haquini filiam Regnildam pactum animadverteret, indignam rei condicionem perosus per summam futurae copulae detestationem ingenuo ausu nuptias praecucurrit Norvagiamque profectus tam foedum regiae virginis amatorem armis oppressit. Adeo namque virtutem otio praetulit, ut, cum regiis deliciis frui liceret, non solum suas, verum etiam alienas iniurias propulsare omni voluptate iucundius duceret. Auctorem beneficii puella crebris offusum vulneribus ignara medendi cura prosequitur. Cuius ne notitiam sibi temporis interiectus eriperet, crus eius annulo vulneri incluso obsignatum reliquit. Eadem postmodum, a patre eligendi mariti libertate donata, contractam convivio iuventutem curiosiore corporum attrectatione lustrabat, deposita quondam insignia perquirens. Spretis omnibus Hadingum latentis annuli indicio deprehensum amplectitur eique se coniugem donat, qui coniugio suo gigantem potiri passus non fuerat. Apud quam deversante Hadingo, mirum dictu prodigium incidit. Siquidem cenante eo femina cicutarum gerula propter foculum humo caput extulisse conspecta porrectoque sinu percontari visa, qua mundi parte tam recentia gramina brumali tempore fuissent exorta. Cuius cognoscendi cupidum regem proprio obvolutum amiculo refuga secum sub terras abduxit, credo diis infernalibus ita destinantibus, ut in ea loca vivus adduceretur, quae morienti petenda fuerant. Primum igitur vapidae cuiusdam caliginis nubilum penetrantes perque callem diuturnis adesum meatibus incedentes quosdam praetextatos amictosque ostro proceres conspicantur; quibus praeteritis loca demum aprica subeunt, quae delata a femina gramina protulerunt. Progressique praecipitis lapsus ac liventis aquae fluvium diversi generis tela rapido volumine detorquentem eundemque ponte meabilem factum offendunt. Quo pertransito binas acies mutuis viribus concurrere contemplantur, quarum condicionem a femina percontante Hadingo: 'Ii sunt', inquit, 'qui ferro in necem acti cladis suae speciem continuo protestantur exemplo praesentique spectaculo praeteritae vitae facinus aemulantur.' Procedentibus murus aditu transscensuque difficilis obsistebat, quem femina nequicquam transsilire conata, cum ne corrugati quidem corporis exilitate proficeret, galli caput, quem secum forte deferebat, abruptum ultra moenium saepta iactavit, statimque redivivus ales resumpti fidem spiraculi claro testabatur occentu. Regressus igitur Hadingus patriamque cum coniuge repetere orsus imminentium sibi piratarum insidias celeri navigatione cassavit. Qui licet iisdem paene flatibus iuvarentur, ipsum tamen aequora praesulcantem paribus velis occupare non poterant. Inter haec Uffo, cum mirae pulchritudinis filiam haberet, potiturum ea, qui vita Hadingum spoliaret, edixit. Quo pacto Thuningus quidam admodum sollicitatus accita Byarmensium manu votivum studuit impetrare progressum. Quem excepturus Hadingus dum classe Norvagiam praeteriret, animadvertit in litore senem crebro amiculi motu appellendi navigii monitus afferentem. Quem, repugnantibus sociis damnosumque profectionis deverticulum affirmantibus, nave susceptum centuriandi exercitus auctorem habuit, in ordinanda agminum ratione curiosius attendere solitum, ut prima per dyadem phalanx ac per tetradem secunda constaret, tertia vero octoadis adiectione succresceret, semperque priorem insequens duplicitatis augmento transscenderet. Idem quoque funditorum alas in extremam aciem concedere iussit iisque sagittariorum ordines sociavit. Ita digestis in cuneum catervis, ipse post bellatorum terga consistens ac folliculo, quem cervici impensum habebat, ballistam extrahens, quae primum exilis visa, mox cornu tensiore prominuit, denos nervo calamos adaptavit, qui vegetiore iactu pariter in hostem detorti totidem numero vulnera confixerunt. Tunc Byarmenses arma artibus permutantes carminibus in nimbos solvere caelum laetamque aeris faciem tristi imbrium aspergine confuderunt. E contrario senex obortam nubium molem obvia nube pellebat madoremque pluviae nubili castigabat obiectu. Victorem Hadingum dimissus senex non vi hostili, sed voluntario mortis genere consumendum praedixit clarisque bellis obscura ac longinquis finitima praeponere vetuit. Quo relicto Hadingus ab Uffone per colloquii simulationem in Upsalam accersitus, amissis per insidias sociis, noctis habitu protectus aufugit. Nam Danis aedis, in quam convivii nomine contracti fuerant, excessum petentibus, praesto erat, qui cuiusque exsertum foribus caput ferro demeteret. Cuius facti iniuriam proelio insecutus Uffonem oppressit eiusque corpus deposito odio conspicui operis mausoleo mandavit, amplitudinem hostis elaborato busti splendore confessus. Ita quem vivum hostili studio insectari solebat, exstinctum honoris impendio decorabat. Et ut sibi devictae gentis animos conciliaret, fratrem Uffonis Hundingum regno praefecit, ne imperium potius in exteros transfusum quam in Asmundi familia continuatum videretur. Cumque sublato iam aemulo complures annos per summam armorum desuetudinem rerum agitatione vacuus exegisset, tandem diutinum ruris cultum nimiamque maritimarum rerum abstinentiam causatus et quasi bellum pace iucundius ratus talibus se ipsum culpare desidiae modis aggreditur: Quid moror in latebris opacis, collibus implicitus scruposis, nec mare more sequor priori? Eripit ex oculis quietem agminis increpitans lupini stridor et usque polum levatus questus inutilium ferarum impatiensque rigor leonum. Tristia sunt iuga vastitasque pectoribus truciora fisis. Officiunt scopuli rigentes difficilisque situs locorum mentibus aequor amare suetis. Nam freta remigiis probare, mercibus ac spoliis ovare, aera aliena sequi locello, aequoreis inhiare lucris officii potioris esset quam salebras nemorumque flexus et steriles habitare saltus. Cuius uxor ruralis vitae studio maritimarum avium matutinos pertaesa concentus, quantum in silvestrium locorum usu voluptatis reponeret, hac voce detexit: Me canorus angit ales immorantem litori et soporis indigentem garriendo concitat. Hinc sonorus aestuosa motionis impetus ex ocello dormientis mite demit otium, nec sinit pausare noctu mergus alte garrulus, auribus fastidiosa delicatis inserens, nec volentem decubare recreari sustinet, tristiore flexione dirae vocis obstrepens. Tutius silvis fruendum dulciusque censeo. Quis minor quietis usus luce, nocte carpitur quam marinis immorari fluctuando motibus? Eodem tempore Tosto quidam, obscuro Iutiae loco ortus, ferocitate clarus emersit. Plebe namque vario petulantiae genere lacessita, late crudelitatis famam extulit tantaque malignitatis opinione percrebuit, ut Facinorosi cognomine notaretur. Sed nec exterorum iniuriis abstinens post foedam patriae vexationem etiam Saxoniam tentat. Cuius duce Syfrido laborantibus proelio sociis pacem petente, fore, quod ab ipso poscebatur, asseruit, dummodo sibi gerendi cum Hadingo belli societatem polliceri voluisset. Refragantem illum condicionique parere metuentem acri minarum genere ad eam, quam optabat, promissionem perduxit. Fit enim, ut, quod blande non struitur, minaciter impetretur. A quo terrestri negotio superatus Hadingus, cum victoris classem inter fugiendum repertam perfossis lateribus navigationi inutilem reddidisset, conscensam scapham in altum direxit. Quem Tosto occidisse ratus, cum diu inter promiscua necatorum cadavera quaesitum reperire non posset, ad classem regressus animadvertit eminus myoparonem mediis maris aestibus fluctuantem. Quem cum deductis in altum navigiis persequi statuisset, fractionis periculo revocatus aegre litus repetiit. Tunc correptis integris coeptum viae genus exsequitur. Hadingus occupari se videns percontari comitem coepit, an nandi usu calleret, neganteque eo fugae diffidentia sponte eversi navigii concavas partes amplexus mortis fidem insequentibus fecit. Securum deinde Tostonem inopinatumque et spoliorum reliquiis avidius incubantem adortus, prostrato exercitu, praedam deserere coegit suamque eius fuga ulciscitur. Nec Tostoni in vindictam sui animus defuit. Nam cum ob accepti vulneris magnitudinem reparandarum intra patriam virium copiam non haberet, legati titulo Britanniam petiit. In qua profectione navigationis socios in aleae lusum per lasciviam contraxit rixamque a tesserarum iactibus ortam funesta caede finire docuit. Ita placido exercitii genere discordiam per totum navigium diffudit, cruentamque pugnam mutatus lite iocus progenuit. Et ut aliquod ex alieno malo commodum caperet, correptis interfectorum pecuniis Collonem quendam piratica tunc temporis insignem ascivit. Quo comite parvo post in patriam reversus, cum Hadingo suam quam militum fortunam expendere praeoptante ex provocatione congressus occiditur. Nolebant enim priscae fortitudinis duces universorum discrimine exsequi, quod paucorum sorte peragi potuisset. His gestis Hadingo defunctae coniugis species per quietem obversata sic cecinit: Belua nata tibi rabiem domitura ferarum, quaeque truci rabidos atteret ore lupos. At post pauca subiunxit: Fac caveas: ex te nocuus tibi prodiit ales, felle ferox bubo, voce canorus olor. Rex mane sopore discusso cuidam coniecturarum sagaci visum exponit. Qui lupi nomine futurae ferocitatis filium interpretatus oloris vocabulo filiam denotavit, illum hostibus perniciosum, hanc patri insidiosam fore praesagiens. Eventus augurio respondit: siquidem Hadingi filia Ulvilda privato cuidam Guthormo denupta, sive copulae indignitate, sive claritatis affectatione permota, maritum in parentis caedem absque pietatis respectu sollicitat, reginam se quam regis filiam censeri malle praefata. Cuius exhortationis modum iisdem paene verbis, quibus ab ipsa editus fuerat, explicare constitui; qui fere huiusmodi erat: 'O miseram me, cuius nobilitatem dispar copulae nexus obtenebrat! O infelicem, cuius stemmati rustica iugatur humilitas! O infortunatam principis prolem, quam tori lege plebeius aequiparat! Miserandam regis filiam, cuius decorem ignavus pater in obsoletos ac despicabiles transmisit amplexus! Infaustam matris subolem, cuius felicitati tori commercium derogat, cuius munditiam immunditia ruralis attrectat, dignitatem indignitas vulgaris inclinat, ingenuitatem condicio maritalis extenuat! At si quis tibi vigor inest, si qua mentem virtus possidet, si dignum te regis generum probas, socero fasces eripe, genus probitate redime, to Oceano Fresorum classem vadosis inflictamvertibus adortus caed prosapiae defectum virtute aestima, sanguinis damnum animo pensa! Felicior est honos audacia quam hereditate quaesitus. Melius virtute culmen quam successione conscenditur. Aptius honores meritum quam natura conciliat. Adde quod senectutem subruere nefas non est, quae proprio in ruinam pondere suppressa devergit. Sufficiant socero tot temporum fasces; senilis tibi potestas obveniat, quae si te frustrata fuerit, alteri cedet. Lapsui vicinum est quicquid senio constat. Sat illi regnasse sit; tibi quandoque praeesse conveniat. Malo praeterea virum regnare quam patrem. Malo regis coniunx quam nata censeri. Melius est principem interius amplecti quam exterius venerari, gloriosius nubere regi quam obsequi. Ipse quoque tibi sceptrum quam socero malle debeas. Proximum sibi quemque natura constituit. Aderit coepto facultas, si facto voluntas accesserit. Nihil est quod non ingenio cedat. Instaurandum epulum est, exornandum convivium, providendi paratus, invitandus socer. Fraudi viam familiaritas simulata praestabit. Nullo melius quam affinitatis nomine insidiae teguntur. Adde quod temulentia promptum caedi iter aperiet. Cumque rex capitis cultui intentus fabulis mentem, barbae manum intulerit pilorumque perplexionem crinali spico seu pectinis enodatione discreverit, applicari ferrum visceribus sentiat. Minor occupatis solet cautela perquiri. Dextera tua tot scelerum vindex accedat. Pium est ultricem miserorum manum extendere.' Talibus insistente Ulvilda, vir suggestione victus insidiis operam pollicetur. Interea Hadingus generi dolum cavere somnio monitus, petito convivio, quod ei filia caritatis simulatione paraverat, armatorum non longe praesidia statuit, quibus adversum insidias, cum res exigeret, uteretur. Quo cibum capiente, satelles in fraudis ministerium accitus, occultato sub veste ferro, opportunum sceleri tempus tacitus exspectabat. Quo rex animadverso collocatis in vicino militibus signum lituo dedit. Quibus continuo opem ferentibus, dolum in auctorem retorsit. Interea rex Sueonum Hundingus occasum Hadingi falso acceptum nuntio inferiis excepturus, optimatibus contractis, eximiae capacitatis dolium cereali liquore completum deliciarum loco medium convivis apponi praecepit, et ne quid celebritatis deesset, ipse ministri partibus assumptis pincernam agere cunctatus non est. Cumque exsequendi officii gratia regiam perlustraret, offenso gradu in dolium collapsus interclusum humore spiritum reddidit, deditque poenas sive Orco, quem falsa exsequiarum actione placabat, sive Hadingo, cuius interitum mentitus fuerat. Quo cognito Hadingus parem veneratori gratiam relaturus exstinctoque superesse non passus suspendio se vulgo inspectante consumpsit. Hadingo filius Frotho succedit, cuius varii insignesque casus fuere. Pubertatis annos emensus iuvenilium praeferebat complementa virtutum. Quas ne desidiae corrumpendas praeberet, abstractum voluptatibus animum assidua armorum intentione torquebat. Qui cum, paterno thesauro bellicis operibus absumpto, stipendiorum facultatem, qua militem aleret, non haberet attentiusque necessarii usus subsidia circumspiceret, tali subeuntis indigenae carmine concitatur: Insula non longe est praemollibus edita clivis, collibus aera tegens et opimae conscia praedae. Hic tenet eximium montis possessor acervum implicitus gyris serpens crebrisque reflexus orbibus et caudae sinuosa volumina ducens multiplicesque agitans spiras virusque profundens. Quem superare volens clipeo, quo convenit uti, taurinas intende cutes corpusque bovinis tergoribus tegito nec amaro nuda veneno membra patere sinas; sanies, quod conspuit, urit. Lingua trisulca micans patulo licet ore resultet tristiaque horrifico minitetur vulnera rictu, intrepidum mentis habitum retinere memento, nec te permoveat spinosi dentis acumen, nec rigor aut rapida iactatum fauce venenum. Tela licet temnat vis squamea, ventre sub imo esse locum scito, quo ferrum mergere fas est; hunc mucrone petens medium rimaberis anguem. Hinc montem securus adi pressoque ligone perfossos scrutare cavos, mox aere crumenas imbue completamque reduc ad litora puppim. Credulus Frotho solitarius in insulam traicit, ne comitatior beluam adoriretur, quam athletas aggredi moris fuerat. Quae cum aquis pota specum repeteret, impactum Frothonis ferrum aspero cutis horrore contempsit. Sed et spicula, quae in eam coniecta fuerant, eluso mittentis conatu laesionis irrita resultabant. At ubi nil tergi duritia cessit, ventris curiosius adnotati mollities ferro patuit. Quae se morsu ulcisci cupiens clipeo dumtaxat spinosum oris acumen impegit. Crebris deinde linguam micatibus ducens vitam pariter ac virus efflavit. Repertae pecuniae regem locupletem fecere, quibus instructus classe Curetum partibus admovetur. Quorum rex Dorno periculosi belli metu huiusmodi ad milites orationem habuisse fertur: 'Externum, proceres, hostem et totius ferme Occidentis armis opibusque succinctum salutarem pugnae cunctationem sectantes inediae viribus obtinendum curemus. Internum hoc malum est. Difficillimum erit domesticum debellare periculum. Facile famelicis obviatur. Melius adversarium esurie quam armis tentabimus, nullum hosti inedia acrius iaculum adacturi. Edax virium pestis edendi penuria nutritur. Armorum opem alimentorum inopia subruit. Illa quiescentibus nobis tela contorqueat, illa pugnae ius officiumque suscipiat. Discriminis expertes discrimen licebit inferre. Exsangues absque sanguinis detrimento praestare poterimus. Inimicum otio superare fas est. Quis damnose quam tuto dimicare maluerit? Quis, cum impune certare liceat, poenam experiri contendat? Felicior armorum successus aderit, si praevia fames bellum committit. Hac primam confligendi copiam duce captemus. Castra nostra tumultus expertia maneant, illa nostri loco decernat; quae si victa cesserit, otium rumpendum est. Facile ab indefesso lassitudine concussus opprimitur. Adesa marcore dextera pigrior in arma perveniet. Lentiores ferro manus dabit, quem quispiam prius labor exhauserit. Praeceps victoria est, ubi tabe consumptus cum robusto congreditur. Taliter indemnes aliis damnorum auctores fore poterimus.' His dictis quaecumque tutatu difficilia animadvertit, defensionis diffidentia populatus adeo hostilem saevitiam in vastanda patria praecucurrit, ut nihil, quod a supervenientibus occupari posset, intactum relinqueret. Maiorem deinde copiarum partem indubitatae firmitatis municipio complexus ab hoste se circumsederi permittit. Cuius Frotho oppugnandi diffidentia concitatus complures insolitae profunditatis fossas intra castra fieri latenterque per corbes humum egeri et in fluvium moenibus propinquum tacite disici iussit. Quem dolum crebro caespite fossis superaddito occultandum curavit, incautum hostem praecipitio consumpturus futurumque ratus, ut ignaros desidentis glaebae lapsus obrueret. Post haec simulato metu castra paulisper deserere coepit. Quibus imminentes oppidanos passimque elusis vestigiis in foveas provolutos ingestis desuper iaculis trucidavit. Inde profectus in Trannonem Rutenae gentis tyrannum incidit; cuius maritimas copias speculaturus crebros clavos ex fustibus creat iisdemque carabum onerat. Quo hostilem noctu classem subiens imas navigiorum partes terebro sauciat. Quae ne repentinum undarum paterentur incursum, patentia foraminum loca provisis antea clavis obstruit terebrique damnum stipitibus pensat. At ubi foraminum copiam mergendae classi sufficere credidit, demptis obstaculis promptum aquis aditum patefecit hostilemque classem sua circumfundere properavit. Ancipiti periculo circumventi Ruteni, armis prius an undis resisterent, haesitabant. Naufragio pereunt, dum navigium ab hoste vindicare contendunt. Internum discrimen externo atrocius erat; dum foris ferrum stringunt, intus fluctibus cedunt. Bina simul in miseros pericula grassabantur. Incertum erat, celerius nando salus an dimicando peteretur. Medium pugnae certamen nova fati diremit occasio. Geminae mortes uno ferebantur incessu; duae leti viae socium egere periculum. Ambiguum erat, ferrum magis an fretum officeret. Gladios propulsantem tacitus fluctuum allapsus excepit; e contrario fluctibus obviantem obvius ensis implicuit. aquarum eluvies cruoris aspergine foedabatur. Victis itaque Rutenis, patria Frothoni repetitur. Qui cum legatos in Rusciam exigendi tributi studio missos incolarum perfidia atroci mortis genere consumptos animadverteret, duplici iniuria permotus urbem Rotalam arta admodum obsidione persequitur. Qua ne fluvii interstitio prohibente tardius potiretur, universam aquae molem nova rivorum diversitate partitus ex ignotae profunditatis alveo meabilia vada perfecit nec ante destitit, quam rapidior vertex dividuo minoratus excursu languidiore undas lapsu ageret ac per exiles flexus vadosa paulatim constrictione raresceret. Ita amne domito oppidum naturae praesidio vacuum inoffensa militum irruptione prosternit. His gestis ad urbem paltiscam exercitum contulit. Quam viribus invictam ratus bellum fallacia mutavit. Siquidem paucis admodum consciis ignotae opacitatis latebras petivit exstinctumque se, quo minus hosti terroris afferret, vulgo nuntiari praecepit. Additae in fidem exsequiae tumulusque constructus. Sed et milites conscio fraudis maerore simulatum ducis obitum prosequuntur. Qua fama rex urbis Vespasius, perinde ac victoria potitus, tam languidam et remissam defensionem egit, ut hostibus irrumpendi potestate facta inter lusus ac otia necaretur. Urbe capta, Frotho spe Orientis imperium complexus Andwani moenibus admovetur. Qui quondam succensae per Hadingum urbis admonitus cunctos eius penates domesticis avibus vacuefecit, quo minus similis iacturae periculo multaretur. Nec nova Frothoni calliditas defuit. Quippe permutata cum ancillulis veste peritam se pugnandi puellam simulat depositoque virili cultu femineum aemulatus transfugae titulo oppidum peti. Illic omnibus curiosius exploratis, postridie emisso comite exercitum muris affore iubet portasque sua pandendas opera pollicetur. Taliter elusis vigilibus, urbs somno sepulta diripitur, securitatis poenas interitu luens desidiaque sua quam hostium virtute miserior. Nihil enim in re militari perniciosius animadvertitur quam per otium metu vacuum solutis neglectisque rebus nimia fiduciae praesumptione torpescere. Andwanus cum patriae res perditas eversasque conspiceret, regias opes navibus impositas, ut undas potius quam hostem ditaret, in altum demersit, quamquam satius fuerat adversariorum favorem pecuniae largitionibus occupare quam eius commodum mortalitatis usibus invidere. Post haec Frothone filiam in matrimonium per legatos poscente, cavendum respondit, ne rerum prosperitate corruptus victoriae successum in superbiam vertat, sed potius victis parcere et in deiectorum condicione pristinum fulgoris habitum venerari meminerit discatque in miserorum sorte praeteritam aestimare fortunam. Curandum itaque, ne, cuius affinitatem expetat, imperium rapiat et, quem nuptiis illustrare gestiat, obscuritatis sordibus respergat, matrimonii dignitatem avaritiae studio corrupturus. Cuius dicti comitate et victorem generum ascivit et regni libertatem obtinuit. Interea Sueonum regis Hundingi coniunx Thorilda cum privignos suos Regnerum et Thoraldum, quorum infinito odio tenebatur, ut variis periculorum generibus implicaret, regio tandem pecori praefecisset, Hadingi filia Suanhuita, sororibus in famulitium sumptis, Suetiam petit, clarissimae indolis exitium muliebri ingenio praecursura. Cumque praedictos adolescentes nocturnis gregum excubiis occupatos diversi generis portentis circumfundi videret, sorores equis descendere cupientes tali poematis sono vetuit: Monstra quidem video celerem raptantia saltum corpora nocturnis praecipitare locis. Bella gerit daemon, et iniquae dedita rixae militat in mediis turba nefanda viis. Effigie spectanda truci portenta feruntur, haecque hominum nulli rura patere sinunt. Agmina praecipiti per inane ruentia cursu hac nos progressum sistere sede iubent; flectere lora monent sacrisque absistere campis arvaque nos prohibent ulteriora sequi. Trux Lemurum chorus advehitur, praecepsque per auras cursitat et vastos edit ad astra sonos. Accedunt Fauni Satyris, Panumque caterva Manibus admixta militat ore fero; Silvanis coeunt Aquili, Larvaeque nocentes cum Lamiis callem participare student. Saltu librantur Furiae, glomerantur iisdem Fanae, quas Simis Fantua iuncta premit. Calcandus pediti trames terrore redundat, tutius excelsi terga premantur equi. Ad haec Regnerus servum regium se professus tam longinqui a domo excessus causam astruxit, quod, cum pastoralis operis gratia rus relegatus pecus, cui praeerat, amisisset, desperata recuperatione reditu abstinere quam ultionis poenam incurrere praeoptasset. Et ne fratris condicionem silentio praeteriret, tale dictis poema subiunxit: Nos homines, non monstra puta, servosque manentes per loca pascendos exagitasse greges. At cum per teneros ageremus tempora lusus, forte remota vagum cessit in arva pecus. Cumque petita diu spes deforet inveniendi, incessit miseris sollicitudo reis. Cumque boum nusquam vestigia certa paterent, obtinuit maestus sontia corda pavor. Hinc est, quod virgae vulnus poenale verentes duximus in proprios triste redire lares. Credidimus, quam ferre manum poenamque subire, tutius assuetis abstinuisse focis. Sic poenam differre iuvat, reditumque perosis hac dominum latebra fallere cura manet. Hac ope neglecti pecoris vitabitur ultor, solaque stat nostris haec fuga tuta viis. Tunc Suanhuita speciosissimum lineamentorum eius habitum curiosiori contemplatione lustratum impensius admirata: 'Regibus te', inquit, 'non servis editum praeradians luminum vibratus eloquitur. Forma prosapiam pandit, et in oculorum micatu naturae venustas elucet. Acritas visus ortus excellentiam praefert, nec humili loco natum liquet, quem certissima nobilitatis index pulchritudo commendat. Exterior pupillarum alacritas interni fulgoris genium confitetur. Facies fidem generi facit, et in luculentia vultus maiorum claritudo respicitur. Neque enim tam comis tamque ingenua species ab ignobili potuit auctore profundi. Sanguinis decus cognato frontem decore perfundit, et in oris speculo condicio nativa resultat. Minime ergo tam spectati caelaminis simulacrum obscurus opifex absolvit. Nunc itaque celerrima declinatione crebros viae excessus petentes monstrigenos vitate concursus, ne elegantissimorum corporum praeda sordidissimis pastum agminibus praebeatis.' At Regnero maximus ob deformitatem cultus rubor incesserat, cuius unicum in obscuranda nobilitate remedium ducebat. Servitutem itaque non semper virilitate vacuam reperiri subiunxit; saepe enim sordido cultu robustam obtegi manum, fortemque dextram atra veste concludi interdum; itaque naturae vitium virtute redimi damnumque generis animi ingenuitate pensari. Se ergo, Thor deo excepto, nullam monstrigenae virtutis potentiam expavere, cuius virium magnitudini nihil humanarum divinarumve rerum digna possit aequalitate conferri. Sed neque larvas livido tantum squalore terribiles a masculis debere pectoribus formidari, quarum effigies adulterino distincta pallore momentaneum corporis habitum ab aeris teneritudine mutuari consueverit. Falli igitur Suanhuitam, quae solidum virorum robur muliebriter emollire viresque vinci insolitas effeminato pavore perfundere conetur. Admirata iuvenis constantiam Suanhuita, ablegato nubilae inumbrationis vapore, praetentas ori tenebras suda perspicuitate discussit ensemque variis conflictibus opportunum se ei daturam pollicita miram virginei candoris speciem novo membrorum iubare praeferebat. Taliter accensi iuvenis connubium pacta prolato mucrone sic coepit: In gladio, quo monstra tibi ferienda patebunt, suscipe, rex, sponsae munera prima tuae. Hoc dignum te rite proba, manus aemula ferri gestamen studeat condecorare suum. Ferrea vis tenerum mentis confortet acumen, atque animus dextrae noverit esse comes. Aequet onus lator, et ut ensi congruat actus, accedat gravitas par in utroque tibi. Framea quid prodest, ubi languet debile pectus, et telum trepidae destituere manus? Ferrum animo coeat, corpusque armetur utroque, iungatur capulo consona dextra suo. Haec celebres edunt pugnas, quia iuncta vigoris plus retinere solent, dissociata minus. Hinc tibi si volupe est belli clarescere palma, consectare ausu, quod premis ipse manu. Cumque multa ad hunc modum coaptato rhythmorum canore prompsisset, dimissis comitibus, adversum obscenissimas portentorum catervas noctem dimicando permensa, luce reddita varias larvarum formas et inusitata specierum figmenta passim arvis incidisse cognoscit, inter quas et ipsius Thorildae crebris offusa vulneribus effigies visebatur. Quas in struem congestas ingenti pyra accensa cremavit, ne taeter obscenorum cadaverum odor pestifera exhalatione diffusus propius accedentes corruptionis contagio sauciaret. Quo facto Regnero Suetiae regnum, sibi vero Regneri torum conciliavit. Qui licet tirocinium nuptiis auspicari deforme existimaret, servatae salutis suae respectu provocatus promissum beneficio exsolvit. Inter haec Ubbo quidam, sororem Frothonis Ulvildam iam pridem matrimonio complexus, Daniae regnum, cuius procurationem perfunctorie gerebat, uxoris nobilitate fretus occupat. Quamobrem Frotho Orientis bella deserere coactus apud Suetiam cum Suanhuita sorore grave proelium facit. Quo afflictus, noctu conscensa cymba, per occultos navigationis anfractus perforandae hostium classis aditum quaerebat. Deprehensus a sorore rogatusque, cur tacito remigio varias meatuum ambages sequeretur, simili quaestionis modo percontantem absolvit. Nam Suanhuita quoque eodem noctis tempore solitariam navigationem ingressa ancipiti declinationis gyro multiplices sensim aditus recessusque captabat. Fratrem itaque dudum ab eo collatae sibi libertatis admonitum rogare coepit, ut, quam bellum Rutenicum petiturus arbitraria nubendi potestate donaverat, assumpto coniuge frui permittat ratumque post factum habeat, quod fieri ipse concesserit. Tam iustis precibus permotus Frotho pacem cum Regnero componit iniuriamque, quam ex sororis petulantia suscepisse videbatur, rogatui remisit. A quibus etiam manu, quantam per eos amiserat, donatus deforme vulnus specioso beneficio pensatum gaudebat. Daniam ingressus capto perductoque ad se Ubboni ignovit veniamque quam poenam male merito rependere maluit, quod regnum potius uxoris impulsu quam propria cupiditate tentasse nec tam auctor iniuriae quam imitator fuisse videretur. Ulvildam eidem ademptam amico suo Scotto, qui et ipse Scottici nominis conditor fuit, nubere coegit, tori varietatem supplicii loco reputans. Cuius discessum regiis etiam vehiculis prosecutus iniuriam beneficio pensavit. Sororis siquidem naturam, non ingenium intuens suae potius famae quam illius nequitiae consulebat. Quae fraternis meritis nihil ex consueti odii pertinacia remittens novi mariti animum occidendi Frothonis occupandique Danorum imperii consilio fatigabat. Segniter enim deserere solet animus, quicquid solido fuerit amore complexus, neque fluidis annis inolitum continuo crimen elabitur. Primaevam quippe mentem posterior imitatur affectio, nec cito vitiorum vestigia pereunt, quae tenera moribus aetas impresserit. Cum vacuas mariti aures haberet, insidias a fratre in virum convertit, mercede conductis, qui iugulum dormientis confoderent. Qua de re Scottus per pedissequam certior factus nocte, qua caedis ministerium circa se peragendum acceperat, lecto loricatus incessit. Rogatus ab Ulvilda, quid ita assuetae quietis usum ferreo cultu mutasset, sic ad praesens sibi collibitum retulit. Cum somno offusus putaretur, irrumpentes insidiarum ministros lecto delapsus obtruncat. Quo evenit, ut Ulvildam insidiis fratri nectendis abstraheret et aliis uxorum perfidiam cavendi documentum praeberet. Quae dum geruntur, adoriendae bello Fresiae Frothoni consilium incidit, claritatem Orientis devictione quaesitam Occidentis oculis infundere avido. Oceanum petenti prima adversum Withonem Fresorum piratam congressio fuit, in qua, sociis primos hostium impetus solo clipeorum obiectu patienter excipere iussis, non ante missilibus utendum edixit, quam penitus hostilium iaculorum imbrem exhaustum adverterent. Quae tanto a Fresis avidius emissa, quanto a Danis tolerabilius excepta, Withone Frothonis patientiam a pacis cupiditate profectam existimante. Oritur ingens classicum, et immenso pila stridore dissultant. Cum nullum incautis iaculum superesset, Danorum telis offusi vincuntur. Fuga litus amplexi inter flexuosos fossarum ambitus obtruncantur. Rhenum deinde classe rimatus extremis Germaniae partibus manus iniecit. Repetito Oceano Fresorum classem vadosis inflictam vertibus adortus caede naufragium cumulavit. Nec tantas hostium acies obtrivisse contentus Britanniam tentat. Cuius rege devicto, Melbrictum Scotticae regionis praefectum aggreditur. Cui cum bellum illaturus Britannorum regem imminere ex speculatore cognosset tergoque simul ac pectori consulere nequiret, militibus ad contionem vocatis deserenda vehicula, abiciendam supellectilem aurumque, quod ab iis gestaretur, passim per arva disiciendum edixit, affirmans solam in opum effusione opem restare nec aliud conclusis subsidium superesse quam hostem ab armis in avaritiam pellicere. Libenter praedam apud exteros quaesitam supremae necessitati impendi debere; fore enim, ut hostes non minore aviditate collectam abicerent quam repertam corriperent, oneri potius quam usui futuram. Tunc Thorkillus, avaritia ante alios insignis ceterisque elogio praestans, capite galea nudato, clipeo innixus: 'Movet', inquit, 'rex, plerosque tuae praeceptionis austeritas, qui magni aestimant, quod sanguine pepererunt. Aegre proicitur, quod maximo constat periculo quaesitum. Inviti deserunt, quod vitae discrimine emerunt. Extremae enim dementiae est virili animo ac manu parta muliebriter spernere opesque hosti insperatas afferre. Quid deformius quam belli fortunam praedae, quam gerimus, contemptu praecurrere certumque et praesens bonum dubii mali metu relinquere? Nondum Scottos aspeximus et arvum auro spargemus? Quales in proelio existimandi sunt, quos bellum petentes sola bellorum enervat opinio? An, qui hosti formidolosi fuimus, ridiculi erimus claritatemque contemptu mutabimus? Mirabitur Britannus ab iis se victum, quos solo vinci timore conspexerit. Illorum metu prememur, quibus metum priores ingessimus? Quorum praesentiam contempsimus, absentiam metuemus? Quando opes probitate mercabimur, quas timore iactamus? Pecunias, pro quibus pugnavimus, pugnam vitando temnemus? Quos paupertati subicere debuimus, divitiis imbuemus? Spolia fortiter cepimus; molliter iaciemus? Quid turpius a nobis committi poterit quam aurum erogare, quibus ferrum infligere debemus? Pavor numquam eximat, quod virtus peperit. Quod bello quaesivimus, bello linquendum est. Tanti praeda veneat, quanti empta est; ferro pretium ponderetur. Praestat speciosa defungi morte quam lucis aviditate vilescere. A vita parvulo temporis momento deserimur; pudor etiam fatum insequitur. Huic accedit, quod iactantes aurum hostis hoc avidius insequetur, quo maiore metu urgeri crediderit. Praeterea neutra nobis fortuna auri odium facit. Victores namque aere, quod gestamus, ovabimus, victi sepulturae praemio relinquemus.' Haec senior. At milites regis potius quam sodalis consilium intuentes prioremque exhortationem posterae praeferentes, quod cuique opum erat, certatim loculis egerunt. Mannos quoque variae supellectilis gerulos oneribus absolvunt sicque, vacuefactis crumenis, armis habilius accinguntur. Quibus progressis, succedentes Britanni in patentem late praedam dissiliunt. Quos rex circa pecuniae raptum avidius aequo occupatos conspiciens cavere iubet, ne destinatas proelio manus opum onere fatigent, scientes triumphum ante carpendum quam censum. Proinde, auro spreto, auri dominos insequantur nec aeris, sed victoriae fulgorem mirentur, meminerintque satius trophaeum pensare quam quaestum. Potiorem esse metallo virtutem, si rite amborum habitum metiantur. Hoc namque exteriorem ornatum conciliari, illam interno externoque cultui pretium afferre. Quamobrem remotos a pecuniae contemplatione oculos habeant abstractumque avaritia animum belli studiis impendant. Praeterea noverint praedam ab hostibus de industria reiectam aurumque insidiis potius quam usui seminatum. Sed et simplicem argenti nitorem latentis hami fraude implicitum teneri. Neque enim facile fugisse existimandum, qui fortem Britannorum gentem fugae prior adegerit. Ceterum nihil indignius opibus esse, quae raptorem captivant, dum ditare creduntur. Siquidem Danos, quibus opes obtulisse videantur, ferro caedeque multandos duxisse. Itaque si sparsa rapiant, eo hostem instruere viderentur. Si enim aeris in medio positi specie tangerentur, non solum id, sed et, si quid iis propriae pecuniae superesset, amitterent. Quid enim colligere prodesset, quae protinus erogare cogantur? Sin pecuniae prosterni renuerint, hostem haud dubie prostraturos. Potius itaque virtute arduos quam cupiditate pronos exsistere debere nec occiduos in avaritiam animos, sed erectos in gloriam habendos esse; armis, non auro certandum fore. Finiente rege, eques Britannicus cunctis onustum auro gremium ostendens: 'Colliguntur,' inquit, 'rex, ex oratione tua gemini rerum affectus, unus timoris, alter malevolentiae testis, cum et opibus propter hostem uti prohibeas, nosque egenos tibi quam locupletes militare satius ducas. Quid hac deformius voluntate? Quid exhortatione stolidius? Domesticas hic gazas agnoscimus, agnitas tollere dubitabimus? Quod armis repetere pergebamus, quod sanguine recuperare contendimus, ultro restitutum vitabimus? Propria vindicare cunctabimur? Uter timidior est, qui parta fundit, an qui fusa legere pertimescit? En, quod necessitas ademit, casus reddidit. Non hostium, sed nostra haec spolia sunt; non attulit aurum Britanniae Danus, sed abstulit. Quae subacti invitique perdidimus, gratis redeuntia fugiemus? Nefas est tantum fortunae beneficium indignanter excipere. Quid enim vesanius quam opes in propatulo constitutas despicere, conclusas ac vetitas affectare? Ante oculos collocata fastidio dabimus, fugientia captaturi? In medio positis abstinebimus, longinqua atque extera petituri? Quando peregrina praedabimur, si propria refutamus? Numquam deos tam infestos experiar, ut sinum paterna avitaque pecunia refertum tam iusto onere vacuefacere compellar. Novi Danorum luxum; numquam plena meri vasa liquissent, ni timor aufugere compulisset. Facilius vitam deseruissent quam vinum. Communis hic nobis affectio est, hac illis imagine respondemus. Esto, fugam finxerint; ante tamen in Scottos incident, quam regredi queant. Numquam porcis proculcandum aut beluis hoc aurum rure squalebit, humano melius usui serviturum. Praeterea si exercitus, a quo victi sumus, spolia rapimus, fortunam in nosmet victoris transferimus. Quod enim certius victoriae praesagium accipi possit, quam pugnam praeda praecurrere castraque ab hostibus deserta ante proelium capere? Satius est metu vicisse quam ferro.' Finierat vix eques, et ecce omnium effusae in praedam manus nitida passim aera carpsere. Mirareris illic obscenae aviditatis ingenium, speculari posses immoderatum cupiditatis exemplum. Videres cum gramine pariter aurum convelli, intestinum discidium nasci, immemores hostium cives ferro decernere, familiaritatis iura, societatis respectum neglegi, avaritiam omnes, amicitias neminem intueri. Interea Frotho silvam, quae Scottiam Britanniamque secernit, vasto itinere permensus arma milites capere iubet. Cuius aciem speculati Scotti, cum sibi levia tantum pila suppetere, Danos vero praestantiori armaturae genere cultos conspicerent, pugnam fuga praeveniunt. Quos Frotho Britannicae effusionis metu modicum insecutus Ulvildae virum Scottum cum ingenti exercitu obvium recepit, quem e remotissimis Scottiae finibus auxilii Danis ferendi cupido perduxerat. Per hunc, Scottorum insectatione relicta, cursum in Britanniam reflectere iussus praedam, quam vafre reiecerat, acriter recuperavit. Igitur quo aequiore animo opes deseruit, hoc facilius recepit. Paenituit tunc oneris Britannos, sanguine poenas avaritiae dantes. Piguit inexpletae aviditati brachia porrexisse. Puduit minus regiae exhortationi quam propriae indulsisse cupiditati. Post haec celeberrimum insulae oppidum Lundoniam petit. Cuius murorum firmatate expugnationis facultatem negante, mortis simulatione facta vires ab astutia mutuatus est. Siquidem praefectus Lundoniae Dalemannus, cum falsum de eius obitu nuntium accepisset, receptis in deditionem Danis ducem ex indigenis offert. Quem ut ex magno acervo legerent, oppidum intrare permisit. Quibus electionis diligentiam simulantibus, nocturnis insidiis circumventus opprimitur. His gestis, regem in patriam regressum Scato quidam convivio excipit, bellicis eius laboribus voluptatis licentiam permixturus. Apud quem Frotho, dum regio more stratis auro pulvinaribus accubaret, per Hundingum quendam ad dimicandum provocatus, quamquam convivalibus mentem gaudiis impendisset, plus pugnae propinquitate quam epularum praesentia delectatus duello cenam, victoria duellum absolvit. In quo dubiae salutis vulnere suscepto, rursum Haquini pugilis adhortatione perstrictus provocantis nece ultionem irritatae quietis exegit. Duos ex cubiculariis palam insidiarum convictos ingentibus saxis affixos pelago obruit, ponderosum animi crimen adnexa corporibus mole multando. Ferunt quidam Ulvildam tunc ei insecabilem ferro vestem donasse, qua circumamictus nullo telorum acumine laederetur. Nec praetereundum Frothonem contusis commolitisque auri fragminibus cibos respergere solitum, quibus adversum familiares veneficorum insidias uteretur. Hic dum regnerum Suetiae regem falso proditionis insimulatum bello lacessit, non telorum vi, sed armorum pondere et corporis aestu strangulatus interiit, Haldano, Roe et Scato filiis relictis. His virtute paribus aequa regnandi incessit aviditas. Imperii sui cuique cura exstitit, fraternus nullum respectus astrinxit. Quem enim nimia sui caritas ceperit, aliena deserit, nec sibi quisquam ambitiose atque aliis amice consulere potest. Horum maximus Haldanus, Roe et Scato fratribus interfectis, naturam scelere polluit, regnum parricidio carpsit et, ne ullum crudelitatis exemplum omitteret, comprehensos eorum fautores prius vinculorum poena coercuit, mox suspendio consumpsit. Cuius ex eo maxime fortuna admirabilis fuit, quod, licet omnia temporum momenta ad exercenda atrocitatis officia contulisset, senectute vitam, non ferro finierit. Huius filii Roe et Helgo fuere. A Roe Roskildia condita memoratur, quam postmodum Sueno furcatae barbae cognomento clarus civibus auxit, amplitudine propagavit. Hic brevi angustoque corpore fuit, Helgonem habitus procerior cepit. Qui, diviso cum fratre regno, maris possessionem sortitus regem Sclaviae Scalcum maritimis copiis lacessitum oppressit. Quam cum in provinciam redegisset, varios pelagi recessus vago navigationis genere perlustrabat. Hic licet ferocioris ingenii esset, luxuria tamen saevitiam aequabat. Adeo siquidem proiectus in Venerem exstitit, ut ambiguae existimationis esset, tyrannide magis an libidine arserit. Apud insulam Thorø virgine Thora stuprum pati coacta, filiam suscepit, cui postmodum Ursae vocabulum aptavit. Hundingum Saxoniae regis Syrici filium apud Stadium oppidum proelio vicit eundemque ex provocatione adortus duello prostravit. Ob quod Hundingi interemptor vocatus victoriae decus cognomine usurpavit. Iutiae Saxonibus ereptae ius procurationemque Hesce, Eyr et Ler ducibus commisit. Apud Saxoniam ingenui ac liberti necem pari summa rependendam constituit, perinde ac liquido constare volens, quod cunctas Theutonum familias aequa servitus teneret omniumque corrupta libertas parem condicionis ignominiam redoleret. Cum ad insulam Thorø piraticam reflexisset, Thora, necdum amissae virginitatis maerore deposito, turpi commento nefariam stupri ultionem excogitavit. Siquidem filiam nubilis aetatis de industria litori immissam concubitu patrem maculare praecepit. Qui licet insidiosae voluptatis illecebris corpus dedisset, animi tamen integritatem exuisse credendus non est, cum ei promptissimam erroris excusationem ignorantiae beneficium afferret. O stolidam matrem, quae filiae pudicitiam, ut suam ulcisceretur, exsulare permisit nec sanguinis sui castitatem curavit, dummodo incesti efficeret reum, per quem prior ipsa perdiderit caelibatum! Atrocem feminae mentem, quae veluti secundam sui corruptionem in poenam corruptoris expendit, cum hoc ipso potius iniuriam augere quam extenuare videretur! Quippe quo se ultionem assequi credidit, culpam astruxit et, dum noxam detrahere gestit, nefas adiecit, subolis suae novercam agendo, cuius, ut propriam expiaret infamiam, flagitio non pepercit. Nec dubium eandem refertum impudentia animum gessisse, cuius tantus a pudore excessus erat, ut iniuriae solacium filiae probro petere non erubesceret. Magnum, sed uno expiabile scelus, quod concubitus noxam fausta proles detersit neque opinione tristius quam fructu iucundius fuit. Siquidem genitus ex Ursa Rolpho ortus sui infamiam conspicuis probitatis operibus redemit, quorum eximium fulgorem omnis aevi memoria specioso laudum praeconio celebrat. Fit enim, ut laetis lugubria finiantur et in speciosos exitus turpiter auspicata concedant. Igitur ut flagitiosus, ita felix patris error exstitit, quem tanta luce mirificus postmodum filius expiavit. Interea Regnero apud Suetiam defuncto, coniunx eius Suanhuita parvo post et ipsa morbo ex maestitia contracto decedit, fato virum insecuta, a quo vita distrahi passa non fuerat. Fieri namque solet, ut quidam ob eximiam caritatem, quam vivis impenderant, etiam vita excedentes comitari contendant. His filius Hothbrodus succedit, qui proferendi imperii studio Orienti bellum intulit ac post immensam populorum cladem athislum et Høtherum filios procreavit. Iisdem Gevarum quendam egregiis sibi meritis devinctum paedagogum ascivit. Nec Orientis victoria contentus Daniam petit eiusque regem Roe tribus proeliis provocatum occidit. His cognitis, Helgo filium Rolvonem Lethrica arce conclusit, heredis saluti consulturus, utcumque suam fortuna tractasset. Deinde praesides ab Hothbrodo immissos, ut externo patriam dominio liberaret, missis per oppida satellitibus caede subegit. Ipsum quoque Hothbrodum cum omnibus copiis navali pugna delevit nec solum fratris, sed etiam patriae iniuriam plenis ultionis armis pensavit. Quo evenit, ut, cui nuper ob Hundingi caedem agnomen incesserat, nunc Hothbrodi strages cognomentum inferret. Praeterea Sueones, perinde ac parum proeliis afflictos, abiectissimae condicionis instituto multavit, lege sanciens, ne cuiuspiam eorum iuxta legitimarum compositionum formulam laesio sarciretur. His gestis, ob superioris flagitii ruborem patriam penatesque perosus, repetito Oriente, decedit. Opinantur quidam, quod exprobratae sibi turpitudinis anxius super destrictum gladium incumbendo voluntaria se morte consumpserit. Huic filius Rolvo succedit, vir corporis animique dotibus venustus, qui staturae magnitudinem pari virtutis habitu commendaret. Cuius temporibus cum Danorum imperio Suetia subiaceret, Athislus Hothbrodi filius, liberandae patriae ratione callidius quaesita, matrem Rolvonis Ursam coniugio sibi sociandam curavit, intercedente connubii affinitate efficaciores privigno monitus super tributi laxatione daturus. Nec fortunam votis adversam habuit. Hic a puero liberalitatis odio imbutus adeo pecuniae tenax exstitit, ut munificum haberi infamiae loco duceret. Quem cum Ursa tantis avaritiae sordibus offusum videret ideoque eo carere cuperet, insidiis agendum rata mira artis superficie fraudis formulam texit. Impietatis quippe simulationem amplexa maritum capessendae libertatis admonitum novarum rerum exhortatione sollicitat filiumque maximis muneribus promissis Suetiam arcessiri curat. Ita namque se votis maxime potituram credebat, si filio aurum vitrici nacto regias opes fugiendo convellere virumque non tantum toro, sed etiam pecunia fraudare potuisset. Neque enim avaritiam ullo melius quam opum subtractione multandam putabat. Cuius doli profunditas, ab intimis astutiae modis profecta, haud facile ex hoc discerni poterat, quod permutandi tori studium affectatae libertatis imagine colorabat. Caecam viri mentem, qui matrem adversum filii caput exarsisse putavit nec suam potius strui perniciem intellexit! Stolidum mariti sensum, qui pervicacem uxoris industriam non advertit transferendi connubii copiam filialis odii specie molientem! Cum enim nulla muliebribus animis fiducia debeatur, is tanto stolidiorem feminae fidem detulit, quanto facilius eam sibi fidam, filio insidiosam putavit. Igitur promissorum magnitudine excitus Rolvo, cum Athisli forte penates ingressus ob absentiae diuturnitatem convictusque desuetudinem parum a matre cognosceretur, leniendae famis subsidium per iocum petere coepit. Qua prandium a rege poscendum hortante, laceram vestis suae partem exserens operam consuentis exposcit. Cum obseratas matris aures haberet: 'Difficile', inquit, 'veram ac solidam amicitiam reperiri, cum filio mater epulum, fratri soror suendi obsequium neget.' Ita, matris errore multato, magnum eidem negatae humanitatis ruborem iniecit. Quem cum Athislus inter epulas matri discubitu iunctum aspiceret, utrumque lasciviae increpans impudicum fratris sororisque consessum asseruit. Cui Rolvo honestum in filio maternae caritatis amplexum respondit, lacessitae integritatis defensionem ab artissimo naturae vinculo mutuatus. Idem percontantibus convivis, quod fortitudinis genus ceteris anteferret, patientiam nominavit. Interrogatus ab iisdem Athislus, cui potissimum virtuti votorum suorum studium obligasset, liberalitatis sibi professionem aptavit. Exiguntur igitur hinc animositatis, inde munificentiae facta, priorque Rolvo virtutis experimentum edere iubetur. Qui cum igni applicaretur, parmulam parti, qua acrius urgebatur, obiecit alteroque laterum defenso reliquum munimento vacuum unico patientiae duramento firmavit. Magnam viri sollertiam, leniendi ardoris praesidium a clipeo mutuantis, ut inde exposito flammis corpori propugnaret, unde eidem inter stridentia quandoque tela consuluisset. AEstus tamen telis acrior, cum vallatam clipeo partem expugnare non posset, defectum munimine latus invasit. Quem pedissequa, quae forte propter focum astabat, intolerabili costarum ardore torreri conspiciens, egesta dolio clepsydra, fuso flammam humore sopivit mediasque incendii poenas tempestivo liquoris beneficio repressit. Rolvo patientiae consummatione laudatur. Post haec Athisli munera requiruntur. Ferunt illum, collatis in privignum opibus, ad ultimum ingentis ponderis torquem, quo donum cumulatius redderet, expendisse. Igitur Ursa tertio convivii die edendae fraudis copiam aucupata, suspicato nil tale coniuge, regia pecunia vehiculis imposita, propriis se penatibus furtivo subduxit egressu sublustrique nocte fugam cum filio consecuta discedit. Insequentis se viri metu percita per summam ulterioris fugae diffidentiam comites abiciendae pecuniae iussu sollicitat, vita vel opibus carituros affirmans; unicum salutis compendium in aeris abiectione repositum, nec fugae subsidium nisi rerum damno carpendum. Eodem itaque exemplo utendum, quo sibi Frothonem apud Britannos consuluisse proditum erat. Adiecit etiam non magno constare, si propria Suetis resumenda deponerent, dum inde sibi fugae profectus, unde iis insecutionis defectus accederet, magisque aliena restitui quam sua deseri viderentur. Nec mora, quo fuga celerius carperetur, reginae iussa complentur. Aurum crumenis egeritur, opes hostium raptui relinquuntur. Sunt qui asserant Ursam, retentis pecuniis, aes auro oblitum fugae suae vestigiis instravisse. Credi namque poterat feminam ingentia molitam facinora metallum quoque iactui destinatum inani fulgore pinxisse, verarum opum pretia mendacis auri iubare simulantem. Videns igitur Athislus donatum Rolvoni torquem inter alia auri insignia relictum, intimum avaritiae suae pignus curiosius contemplatus, ut praedam exciperet, affixis humo genibus cupiditati maiestatem inclinare sustinuit. Quem Rolvo tollendae pecuniae gratia pronum demissumque conspiciens propriis prostratum muneribus risit, perinde ac cupide repetentem quod callide tribuisset. Contentis praeda Suetis, ocius ad naves se recipit fugamque vehementi remorum conatu captavit. Ferunt autem illum, quicquid praestare posceretur, primae supplicationi prompta liberalitate tribuere solitum nec umquam ad secundam petentis vocem distulisse rogatum. Siquidem precum iterationem munificentiae velocitate praecurrere quam beneficium tarditate notare maluit. Quae res ei maximam athletarum frequentiam conciliavit. Plerumque enim virtus aut praemiis pascitur aut laudibus incitatur. Per idem tempus Agnerus quidam Ingelli filius sororem Rolvonis, Rutam nomine, matrimonio ducturus ingenti convivio nuptias instruit. In quo cum pugiles omni petulantiae genere debacchantes in Hialtonem quendam nodosa passim ossa conicerent, accidit, ut eius consessor, Biarco nomine, iacientis errore vehementem capite ictum exciperet. Qui dolore pariter ac ludibrio lacessitus, osse invicem in iacientem remisso, frontem eius in occiput reflexit idemque loco frontis intorsit, transversum hominis animum vultus obliquitate multando. Ea res contumeliosam ioci insolentiam temperavit pugilesque regia abire coegit. Qua convivii iniuria permotus sponsus ferro cum Biarcone decernere statuit, violatae hilaritatis ultionem duelli nomine quaesiturus. In cuius ingressu utri prior feriendi copia deberetur, diutule certatum est. Non enim antiquitus in edendis agonibus crebrae ictuum vicissitudines petebantur, sed erat cum intervallo temporis etiam feriendi distincta successio, rarisque sed atrocibus plagis certamina gerebantur, ut gloria potius percussionum magnitudini quam numero deferretur. Praelato ob generis dignitatem Agnero, tanta vi ictum ab eo editum constat, ut prima cassidis parte conscissa supremam capitis cuticulam vulneraret ferrumque mediis galeae interclusum foraminibus dimitteret. Tunc Biarco mutuo percussurus, quo plenius ferrum libraret, pedem trunco adnixus medium Agneri corpus praestantis acuminis mucrone transegit. Sunt qui asserant, morientem Agnerum, soluto in risum ore, per summam doloris dissimulationem spiritum reddidisse. Cuius ultionem pugiles avidius expetentes simili per Biarconem exitio multati sunt. Utebatur quippe praestantis acuminis inusitataeque longitudinis gladio, quem Løvi vocabat. Talibus operum meritis exsultanti novam de se silvestris fera victoriam praebuit. Ursum quippe eximiae magnitudinis obvium sibi inter dumeta factum iaculo confecit comitemque suum Hialtonem, quo viribus maior evaderet, applicato ore egestum beluae cruorem haurire iussit. Creditum namque erat hoc potionis genere corporei roboris incrementa praestari. His facinorum virtutibus clarissimas optimatum familiaritates adeptus etiam regi percarus evasit, sororem eius Rutam uxorem ascivit victique sponsam victoriae praemium habuit. Ab Athislo lacessiti Rolvonis ultionem armis exegit eumque victum bello prostravit. Tunc Rolvo magni acuminis iuvenem, Hiarwarthum nomine, sorore Sculda sibi in matrimonium data annuoque vectigali imposito, Suetiae praefectum constituit, libertatis iacturam affinitatis beneficio leniturus. Hoc loci quiddam memoratu iucundum operi inseratur. Adolescens quidam, Wiggo nomine, corpoream Rolvonis magnitudinem attentiori contemplatione scrutatus ingentique eiusdem admiratione captus percontari per ludibrium coepit, quisnam esset iste Krake, quem tanto staturae fastigio prodiga rerum natura ditasset, faceto cavillationis genere inusitatum proceritatis habitum prosecutus. Dicitur enim lingua Danica Krake truncus, cuius semicaesis ramis fastigia conscenduntur, ita ut pes praecisorum stipitum obsequio perinde ac scalae beneficio nixus sensimque ad superiora provectus petitae celsitudinis compendium assequatur. Quem vocis iactum Rolvo perinde ac inclitum sibi cognomen amplexus urbanitatem dicti ingentis armillae dono prosequitur. Qua Wiggo dexteram excultam extollens, laeva per pudoris simulationem post tergum reflexa, ridiculum corporis incessum praebuit, praefatus exiguo laetari munere, quem sors diutinae tenuisset inopiae. Rogatus, cur ita se gereret, inopem ornamenti manum nulloque cultus beneficio gloriantem ad aspectum reliquae verecundo paupertatis rubore perfundi dicebat. Cuius dicti calliditate consentaneum priori munus obtinuit. Siquidem Rolvo manum, quae ab ipso occultabatur, exemplo reliquae in medium accersendam curavit. Nec Wiggoni rependendi beneficii cura defuit. Siquidem artissima voti nuncupatione pollicitus est, si Rolvonem ferro perire contingeret, ultionem se ab eius interfectoribus exacturum. Nec praetereundum, quod olim ingressuri curiam proceres famulatus sui principia alicuius magnae rei voto principibus obligare solebant, virtute tirocinium auspicantes. Interea Sculda tributariae solutionis pudore permota, diris animum commentis applicans, maritum, exprobrata condicionis deformitate, propulsandae servitutis monitu concitatum atque ad insidias Rolvoni nectendas perductum atrocissimis novarum rerum consiliis imbuit, plus unumquemque libertati quam necessitudini debere testata. Igitur crebras armorum massas diversi generis tegminibus obvolutas tributi more per Hiarwarthum in daniam perferri iubet, occidendi noctu regis materiam praebituras. Refertis itaque falsa vectigalium mole navigiis, Lethram pergitur, quod oppidum a Rolvone constructum eximiisque regni opibus illustratum ceteris confinium provinciarum urbibus regiae fundationis et sedis auctoritate praestabat. Rex adventum Hiarwarthi convivalis impensae deliciis prosecutus ingenti se potione proluerat, hospitibus praeter morem ebrietatis intemperantiam formidantibus. Ceteris igitur altiorem carpentibus somnum, Sueones, quibus scelesti libido propositi communem quietis usum ademerat, cubiculis furtim delabi coepere. Aperitur illico telorum occlusa congeries, et sua sibi quisque tacitus arma connectit. Deinde regiam petunt irruptisque penetralibus in dormientium corpora ferrum destringunt. Experrecti complures, quibus non minus subitae cladis horror quam somni stupor incesserat, dubio nisu discrimini restitere, socii an hostes occurrerent, noctis errore incertum reddente. Eiusdem forte silentio noctis Hialto, qui inter regios proceres spectatae probitatis merito praeeminebat, rus egressus scorti se complexibus dederat. Hic cum obortum pugnae fragorem stupida procul aure sensisset, fortitudinem luxuriae praetulit maluitque funestum Martis discrimen appetere quam blandis Veneris illecebris indulgere. Quanta hunc militem regis caritate flagrasse putemus, qui, cum ignorantiae simulatione excusationem absentiae praestare posset, salutem suam manifesto periculo obicere quam voluptati servare satius existimavit? Discedentem pelex percontari coepit, si ipso careat, cuius aetatis viro nubere debeat. Quam Hialto perinde ac secretius allocuturus propius accedere iussam, indignatus amoris sibi successorem requiri, praeciso naso deformem reddidit erubescendoque vulnere libidinosae percontationis dictum multavit, mentis lasciviam oris iactura temperandam existimans. Quo facto, liberum quaesitae rei iudicium a se ei relinqui dixit. Post haec repetito ocius oppido, confertissimis se globis immergit adversasque acies mutua vulnerum inflictione prosternit. Cumque dormientis adhuc Biarconis cubiculum praeteriret, expergisci iussum tali voce compellat: Ocius evigilet, quisquis se regis amicum aut meritis probat aut sola pietate fatetur. Discutiant somnum proceres; stupor improbus absit; incaleant animi vigiles; sua dextera quemque aut famae dabit aut probro perfundet inerti; noxque haec aut finis erit aut vindicta malorum. Non ego virgineos iubeo cognoscere ludos nec teneras tractare genas aut dulcia nuptis oscula conferre et tenues astringere mammas, non liquidum captare merum tenerumve fricare femen et in niveos oculum iactare lacertos. Evoco vos ad amara magis certamina Martis. Bello opus est nec amore levi, nihil hic quoque facti mollities enervis habet; res proelia poscit. Quisquis amicitiam regis colit, arma capessat. Pensandis animis belli promptissima lanx est. Ergo viris timidum nihil aut leve fortibus insit, destituatque animos armis cessura voluptas. In pretio iam fama manet, laudis sibi quisque arbiter esse potest propriaque nitescere dextra. Instructum luxu nihil adsit; plena rigoris omnia praesentem discant exsolvere cladem. Non debet laudis titulos aut praemia captans ignavo torpere metu, sed fortibus ire obvius et gelidum non expallescere ferrum. Ad hanc vocem expergefactus Biarco cubicularium suum Scalcum ocius excitatum hoc alloquitur modo: Surge puer crebroque ignem spiramine pasce; verre larem ligno et tenues dispelle favillas. Scintillas extunde focis ignisque iacentes erige relliquias et opertas elice flammas. Languentem compelle larem producere lumen, arenti rutilas accendens stipite prunas. Proderit admota digitos extendere flamma. Quippe calere manu debet, qui curat amicum, et nocui penitus livoris pellere frigus. Rursum Hialto: Dulce est nos domino percepta rependere dona. En virtus sua quemque monet meritum bene regem rite sequi dignaque ducem gravitate tueri, acceptare enses famaeque impendere ferrum. Enses Theutonici, galeae armillaeque nitentes, loricae talo immissae, quas contulit olim Rolvo suis, memores acuant in proelia mentes. Res petit et par est, quaecumque per otia summa nacti pace sumus, belli dicione mereri, nec laetos cursus maestis praeponere rebus aut duris semper casus praeferre secundos. Mente pari proceres sortem capiamus utramque, nec mores fortuna regat, quia condecet aeque delicias ac dura pati, vultuque sub illo ducamus tristes, quo dulces hausimus annos. Omnia, quae poti temulento prompsimus ore, fortibus edamus animis et vota sequamur per summum iurata Iovem superosque potentes. Danorum primus herus est meus, adsit eidem, ut probus est quisque; procul hinc, procul este fugaces! Forti opus est stabilique viro, non terga ferente in dubium bellive truces metuente paratus. Maxima saepe duci virtus ex milite pendet: tanto etenim princeps aciem securior intrat, quanto illum melius procerum stipaverit agmen. Arripiat digitis pugnacibus arma satelles, iniciens dextram capulo clipeumque retentans, inque hostes ruat et nullos expalleat ictus. Nemo se retro feriendum praebeat hosti, nemo enses tergo excipiat; pugnacia semper pectora vulneribus pateant. Certamina prima fronte gerunt aquilae et rapidis se rictibus urgent anteriore loco; species vos alitis aequet, adverso nullam metuentes corpore plagam. Ecce furens aequoque sui fidentior hostis, ferro artus faciemque aurata casside tectus in medios fertur cuneos, ceu vincere certus intimidusque fugae et nullo superabilis ausu. Suetica, me miserum, Danos fiducia spernit. Ecce truces oculis Gothi visuque feroces cristatis galeis hastisque sonantibus instant; in nostro validam peragentes sanguine cladem destringunt gladios et acutas cote bipennes. Quid te, Hiarwarthe, loquar? quem Sculda nocente replevit consilio tantaque dedit crudescere culpa? Quid te, infande, canam, nostri discriminis auctor, proditor eximii regis, quem saeva libido imperii tentare nefas furiisque citatum coniugis aeternam pepulit praetendere noxam? Quis te error factum Danis dominoque nocentem praecipitavit in hoc foedum scelus? unde subibat impietas tanto fraudis constructa paratu? Quid moror? Extremam iam degustavimus escam. Rex perit, et miseram sors ultima corripit urbem. Illuxit suprema dies, nisi forte quis adsit tam mollis, quod se plagis praebere timescat, aut imbellis ita, ut domini non audeat ultor esse sui dignosque animo proscribat honores. Tu quoque consurgens niveum caput exsere, Ruta, et latebris egressa tuis in proelia prodi. Caedes te foris acta vocat; iam curia bellis concutitur, diroque strepunt certamine portae. Loricas lacerat ferrum, dirumpitur hamus nexilis, et crebro cedunt praecordia telo. Iam clipeum regis vastae minuere secures, iam longi resonant enses, crepitatque bipennis humanis impacta humeris et pectora findens. Quid pavitant animi? quid hebescit languidus ensis? Porta vacat nostris, externo plena tumultu. Cumque Hialto, magna admodum strage edita, proelium cruentasset, tertio tabernaculum Biarconis offendebat, quem metus causa avidum quietis ratus tali ignaviae exprobratione pertentat: Ut quid abes, Biarco? num te sopor occupat altus? Quid tibi, quaeso, morae est? Aut exi aut igne premeris. Elige quod praestat! eia! concurrite mecum! Igne ursos arcere licet; penetralia flammis spargamus, primosque petant incendia postes. Excipiat torrem thalamus, tectique ruina fomentum flammis et alendo praebeat igni. Fundere damnatis fas est incendia portis. At nos, qui regem voto meliore veremur, iungamus cuneos stabiles tutisque phalangem ordinibus mensi, qua rex praecepit, eamus, qui natum Bøki Røricum stravit avari implicuitque virum leto virtute carentem. Ille quidem praestans opibus habituque fruendi pauper erat, probitate minus quam fenore pollens; aurum militia potius ratus, omnia lucro posthabuit, laudisque carens congessit acervos aeris et ingenuis uti contempsit amicis. Cumque lacessitus Rolvonis classe fuisset, egestum cistis aurum deferre ministros iussit et in primas urbis diffundere portas, dona magis quam bella parans, quia militis expers munere, non armis, tentandum credidit hostem, tamquam opibus solis bellum gesturus et usu rerum, non hominum Martem producere posset. Ergo graves loculos et ditia claustra resolvit, armillas teretes et onustas protulit arcas, exitii fomenta sui, ditissimus aeris, bella toris inops hostique adimenda relinquens pignora, quae patriis praebere pepercit amicis. Annellos ultro metuens dare, maxima nolens pondera fudit opum, veteris populator acervi. Rex tamen hunc prudens oblataque munera sprevit, rem pariter vitamque adimens, nec profuit hosti census iners, quam longo avidus cumulaverat aevo. Hunc pius invasit Rolvo summasque perempti cepit opes, inter dignos partitus amicos, quicquid avara manus tantis congesserat annis, irrumpensque opulenta magis quam fortia castra praebuit eximiam sociis sine sanguine praedam. Cui nil tam pulchrum fuit, ut non funderet illud, aut carum, quod non sociis daret, aera favillis assimulans famaque annos, non fenore mensus. Unde liquet, regem claro iam funere functum praeclaros egisse dies, speciosaque fati tempora praeteritos decorasse viriliter annos. Nam virtute ardens, dum viveret, omnia vicit, egregio dignas sortitus corpore vires. Tam praeceps in bella fuit, quam concitus amnis in mare decurrit, pugnamque capessere promptus, ut cervus rapidum bifido pede tendere cursum. Ecce per infusas humana tabe lacunas caesorum excussi dentes rapiente cruoris profluvio loti scabris limantur arenis. Splendescunt limo allisi, lacerataque torrens sanguinis ossa vehit truncosque superfluit artus. Danicus undescit sanguis, stagnatque cruenta latius eluvies, et corpora sparsa revolvit elisus venis vapidum spumantibus amnis. Impiger invehitur Danis Hiarwarthus, amator Martis, et extenta pugnantes provocat hasta. Attamen hic inter discrimina fataque belli Frothonis video laetum arridere nepotem, qui Furivallinos auro conseverat agros. Nos quoque laetitiae species extollat honesta morte secuturos generosi fata parentis. Voce ergo simus alacres ausuque vigentes. Namque metum par est animosis spernere dictis et memorabilibus letum consciscere factis. Deserat os animumque timor; fateamur utroque intrepidos nisus, nec nos nota iudicet ulla parte aliqua signum dubii praestare timoris. Librentur stricto meritorum pondera ferro. Gloria defunctos sequitur, putrique favillae fama superstes erit, nec in ullum decidet aevum, quod perfecta suo patravit tempore virtus. Quid clausis agitur foribus? quid pessula valvas iuncta seris cohibent? Etenim iam tertia te vox, Biarco, ciet clausoque iubet procedere tecto. Contra quae Biarco: Quid me Rolvonis generum, quid, bellice Hialto, tanta voce cies? Etenim qui magna profatur grandiloquisque alios verbis invitat ad arma, audere et dicta factis aequare tenetur, ut vocem fateatur opus. Sed desine, donec armer et horrendo belli praecingar amictu. Iamque ensem lateri iungo, iam corpore primum lorica galeaque tegor, dum tempora cassis excipit et rigido conduntur pectora ferro. Nemo magis clausis refugit penetralibus uri cumque sua rogus esse domo. Licet insula memet ediderit strictaeque habeam natalia terrae, bissenas regi debebo rependere gentes, quas titulis dedit ille meis. Attendite, fortes! Nemo lorica se vestiat interituri corporis; extremum perstringat nexile ferrum; in tergum redeant clipei, pugnemus apertis pectoribus, totosque auro densate lacertos: armillas dextrae excipiant, quo fortius ictus collibrare queant et amarum figere vulnus. Nemo pedem referat! certatim quisque subire hostiles studeat gladios hastasque minaces, ut carum ulciscamur herum. Super omnia felix, qui tanto sceleri vindictam impendere possit et fraudum iusto punire piacula ferro. Ecce mihi videor cervum penetrasse ferocem Theutonico certe, qui Snyrtir dicitur, ense, a quo belligeri cepi cognomen, ut Agner Ingelli natum fudi retulique trophaeum. Ille meo capiti impactum perfregit Høchingum, elisum morsu gladium, maiora daturus vulnera, si melius ferri viguisset acumen. Cui contra laevam lateris cum parte sinistri dissecui, dextrumque petens labensque sub artus incidit in medias ferrum penetrabile costas. Hercule nemo illo visus mihi fortior umquam: semivigil subsedit enim cubitoque reclinis ridendo excepit letum mortemque cachinno sprevit et Elysium gaudens successit in orbem. Magna viri virtus, qui risu calluit uno supremam celare necem summumque dolorem corporis ac mentis laeto compescere vultu! Nunc quoque cuiusdam praeclaro stemmate nati vitales fibras ferro rimabar eodem et ferrum penitus intra praecordia mersi. Filius hic regis et avito sanguine lucens indole clarus erat tenerisque nitentior annis. Non illi hamatum poterat prodesse metallum, non ensis, non umbo teres: tam vivida ferri vis erat, obiectis tardari nescia rebus. Ergo duces ubi sunt Gothorum militiaeque Hiarwarthi? Veniant et vires sanguine pensent! Qui iaciunt, qui tela rotant, nisi regibus orti? Surgit ab ingenuis bellum; clarissima Martem stemmata conficiunt, nec enim vulgaribus ausis res agitur, quam sola ducum discrimina tentant. Illustres obeunt proceres. En, maxime Rolvo, magnates cecidere tui, pia stemmata cessant. Non humile obscurumve genus, non funera plebis Pluto rapit vilesque animas, sed fata potentum implicat et claris complet Phlegethonta figuris. Non memini certamen agi, quo promptius esset alternare enses partirique ictibus ictus. Dans unum tres accipio; sic mutua Gothi vulnera compensant, sic dextra potentior hostis vindicat acceptam cumulato fenore poenam. Quamquam adeo solus multorum funere leto corpora tradiderim pugnans, ut imagine collis editus e truncis excresceret artubus agger, et speciem tumuli congesta cadavera ferrent. At quid agit, qui me nuper prodire iubebat, eximia se laude probans aliosque superba voce terens et amara serens opprobria, tamquam uno bissenas complexus corpore vitas? Ad haec Hialto: Quamquam subsidio tenui fruere, haud procul absum; hac quoque, qua stamus, opus est ope, nec magis usquam vis aut lecta manus promptorum in bella virorum exigitur. Iam durae acies et spicula scutum frustatim secuere meum partesque minutim avulsas absumpsit edax per proelia ferrum. Prima sibi testis res est, seque ipsa fatetur; fama oculo cedit, visusque fidelior aure est. Rupti etenim clipei retinacula sola supersunt, sectus et in gyro remanet mihi pervicus umbo. At nunc, Biarco, viges, quamquam cunctantior aequo exstiteris, damnumque morae probitate repensas? At Biarco: Carpere me necdum probrisque lacessere cessas? Multa moras afferre solent. Iamque obvius ensis cunctandi mihi causa fuit, quem Sueticus hostis in mea praevalido contorsit pectora nisu. Nec parce gladium capuli moderator adegit: nam quantum in nudo vel inermi corpore fas est, egit in armato; sic duri tegmina ferri ut molles traiecit aquas, nec opis mihi quicquam aspera loricae poterat committere moles. At nunc, ille ubi sit, qui vulgo dicitur Othin armipotens, uno semper contentus ocello, dic mihi, Ruta, precor, usquam si conspicis illum. Ad haec Ruta: Adde oculum propius et nostras perspice chelas, ante sacraturus victrici lumina signo, si vis praesentem tuto cognoscere Martem. Tum Biarco: Si potero horrendum Friggae spectare maritum, quantumcumque albo clipeo sit tectus et altum flectat equum, Lethra nequaquam sospes abibit; fas est belligerum bello prosternere divum. At nunc, bellice Hialto, extremis viribus usos ante oculos regis clades speciosa cadentes excipiat. Dum vita manet, studeamus honeste posse mori clarumque manu decerpere funus. Ad caput exstincti moriar ducis obrutus, at tu eiusdem pedibus moriendo allabere pronus, ut videat, quisquis congesta cadavera lustrat, qualiter acceptum domino pensarimus aurum. Praeda erimus corvis aquilisque rapacibus esca, vesceturque vorax nostri dape corporis ales. Sic belli intrepidos proceres occumbere par est, illustrem socio complexos funere regem. Hanc maxime exhortationum seriem idcirco metrica ratione compegerim, quod earundem sententiarum intellectus Danici cuiusdam carminis compendio digestus a compluribus antiquitatis peritis memoriter usurpatur. Contigit autem potitis victoria Gothis omne Rolvonis agmen occumbere neminemque excepto Wiggone ex tanta iuventute residuum fore. Tantum enim excellentissimis regis meritis ea pugna a militibus tributum est, ut ipsius caedes omnibus oppetendae mortis cupiditatem ingeneraret, eique morte iungi vita iucundius duceretur. Laetus Hiarwarthus, prandendi gratia positis mensis, convivium pugnae succedere iubet, victoriam epulis prosecuturus. Quibus oneratus magnae sibi admirationi esse dixit, quod ex tanta Rolvonis militia nemo, qui saluti fuga aut captione consuleret, repertus fuisset. Unde liquidum fuisse, quanto fidei studio regis sui caritatem coluerint, cui superstites esse passi non fuerint. Fortunam quoque, quod sibi ne unius quidem eorum obsequium superesse permiserit, causabatur, quam libentissime se talium virorum famulatu usurum testatus. Oblato Wiggone perinde ac munere gratulatus, an sibi militare vellet, perquirit. Annuenti destrictum gladium offert. Ille cuspidem refutans capulum petit, hunc morem Rolvoni in porrigendo militibus ense exstitisse praefatus. Olim namque se regum clientelae daturi tacto gladii capulo obsequium polliceri solebant. Quo pacto Wiggo capulum complexus cuspidem per Hiarwarthum agit, ultionis compos, cuius Rolvoni ministerium pollicitus fuerat. Quo facto ovans irruentibus in se Hiarwarthi militibus cupidius corpus obtulit, plus voluptatis se ex tyranni nece quam amaritudinis ex propria sentire vociferans. Ita convivio in exsequias verso, victoriae gaudium funeris luctus insequitur. Clarum ac semper memorabilem virum, qui voto fortiter expleto mortem sponte complexus suo ministerio mensas tyranni sanguine maculavit. Neque enim occidentium manus vivax animi virtus expavit, cum prius a se loca, quibus rolvo assueverat, interfectoris eius cruore respersa cognosceret. Eadem itaque dies Hiarwarthi regnum finivit ac peperit. Fraudulenter enim quaesitae res eadem sorte defluunt, qua petuntur, nullusque diuturnus est fructus, qui scelere ac perfidia partus fuerit. Quo evenit, ut Sueones paulo ante Daniae potitores ne suae quidem salutis potentes exsisterent. Protinus enim a Syalandensibus deleti laesis Rolvonis manibus iusta exsolvere piacula. Adeo plerumque fortunae saevitia ulciscitur, quod dolo ac fallacia patratur. Hotherus Athisli frater idemque Gevari regis alumnus, cuius mentionem praemisi, post Hiarwarthum utriusque regni imperium sumit. Huius tempora, si ab aetatis eius origine coepero, aptius explicabuntur. Pulchrius enim pleniusque extrema annorum illius curricula perstringuntur, ubi prima silentio non damnantur. Interfecto ab Helgone Hodbroddo, filius Hotherus sub tutela Gevari regis pueritiae procursum exegit. Adolescens collacteis ac coaevis summa corporis firmitate praestabat. Ceterum ingenium eius crebrae dotaverant artes. Quippe natationis, arcus caestuumque peritia nec non, quantamcumque ea aetas capere poterat, agilitate pollebat, haud minus exercitio quam viribus potens. Immaturam adhuc aetatem uberrimis animi beneficiis transscendebat. Nemo illo chelis aut lyrae scientior fuerat. Praeterea sistro ac barbito omnique fidium modulatione callebat. Ad quoscumque volebat motus, variis modorum generibus humanos impellebat affectus: gaudio, maestitia, miseratione vel odio mortales afficere noverat. Ita aurium voluptate aut horrore animos implicare solebat. Tot iuvenis artibus Gevari filia Nanna admodum delectata amplexum eius expetere coepit. Fit enim, ut virtute iuvenum virgines incalescant et, quorum minus complacet forma, probitas acceptetur. Multiplices enim amor aditus habet: aliis oris decor, aliis animi virtus, quibusdam artium usus voluptatis iter aperit; nonnullis comitas Veneris copiam parat, complures formae candor acceptos facit, nec levius vulnus fortes quam pulchri puellis infligere solent. Accidit autem, ut Othini filius Balderus Nannae corpus abluentis aspectu sollicitatus infinito amore corriperetur. Urebat illum venustissimi corporis nitor, animumque perspicuae pulchritudinis habitus inflammabat. Validissimum namque libidinis irritamentum est decor. Hotherum itaque, per quem maxime votum interpellandum timebat, ferro tollere constituit, ne morae impatiens amor ullo fruendae libidinis obstaculo tardaretur. Eodem forte tempore Hotherus inter venandum errore nebulae perductus in quoddam silvestrium virginum conclave incidit, a quibus proprio nomine salutatus, quaenam essent, perquirit. Illae suis ductibus auspiciisque maxime bellorum fortunam gubernari testantur. Saepe enim se nemini conspicuas proeliis interesse, clandestinisque subsidiis optatos amicis praebere successus. Quippe conciliare prospera, adversa infligere posse pro libito memorabant, adiecto, qualiter in collacteam eius Nannam inter lavandum conspectam Balderus exarserit, hortataeque, ne eum quamvis infestissimo odio dignum armis lacesseret, semideum hunc esse testantes arcano superum semine procreatum. His acceptis, Hotherus labentis hospitii tegmine defectus sub dio se relictum totiusque expertem umbraculi mediis repente campis expositum conspicatur. Praecipue vero puellarum praepetem fugam locique versilem situm ac fallacem aedis imaginem mirabatur. Ignorabat enim, quae circa se gesta fuerant, ludibrium tantum inaneque praestigiosarum artium exstitisse commentum. Unde rediens Gevaro ordinem insecutae errorem suum ludificationis exponit filiamque eius continuo postulavit. Cui Gevarus quam libentissime se fauturum subiunxit, ni balderi iram repulsa contracturum metueret, priorem illum sibi consentaneas preces porrexisse testatus. Nam ne ferro quidem sacram corporis eius firmitatem cedere perhibebat. Adiecit tamen scire se gladium artissimis obseratum claustris, quo fatum ei infligi possit. Hunc a Mimingo silvarum Satyro possideri. Eidem quoque armillam esse mira quadam arcanaque virtute possessoris opes augere solitam. Horum praeterea locorum aditum invium ac impedimentis offusum haud facile mortalibus patere posse. Maiorem siquidem itineris partem inusitati frigoris vi perenniter obsideri. Iubet itaque, cervis iugalibus currum instruat, cuius celeritate eximio gelu rigentia iuga transscendat. Quo cum pervenerit, tabernaculum suum ita a sole aversum constituat, ut umbram specus, cui Mimingus assuevisset, excipiat, nec ipsum mutua tamen obumbratione contingat, ne Satyrum insolitae obscuritatis iactus exitu deturbaret. Ita armillam ensemque in expedito fore, quorum alterum opum, alterum belli fortuna comitaretur; in utroque ingens possessori praemium esse. Hactenus Gevarus. Nec inerter Hotherus, quae ab ipso didicerat, exsecutus, tabernaculo ad praedictum modum locato, noctu curas, interdiu venationes agebat. Utramque temporis vicem pervigil exsomnisque ducebat, ita discrimina lucis nostisque partitus, ut hanc rerum meditationi tribueret, illam convectandis corporis alimentis impenderet. Cumque forte pernox attonita curis mente languesceret, obumbrantem tabernaculo suo Satyrum hasta petivit obrutumque ictu nec satis fugae potentem vinculis intercepit. Ultima deinde per summam verborum atrocitatem minatus, ensem armillamque deposcit. Nec segniter Satyrus salutis redemptionem, quae ab ipso petebatur, exhibuit. Adeo cunctis re prior est vita, cum nihil apud mortales spiritu carius exsistere soleat. Høtherus opum ademptione laetatus patriam repetit, paucis sed insignibus spoliis felix. Quibus eum Gelderus Saxoniae rex potitum comperiens milites in tam illustris praedae raptum crebro concitabat hortatu. Paruit iuventus regi, properanter instruens classem. Quod praevidens Gevarus, quippe divinandi doctissimus erat industriaque praesagiorum excultus, vocato Høthero iubet, congressuri secum Gelderi iacula patienter excipiat, non ante sua remissurus, quam hostem missilibus carere conspiciat; ceterum rostratas admoveat falces, quibus navigia lacerari cassidesque et scuta militibus detrahi possint. Cuius consilio obsecutus Høtherus salutarem eius exitum expertus est. Siquidem ad primos Gelderi impetus subsistere suos ac corpora scutis protegere iubet, praesentis pugnae victoriam patientia capessendam testatus. At hostis, missilibus nulla ex parte cohibitis iisdemque per summam pugnandi cupiditatem effusis, hoc avidius hastas ac spicula torquere coepit, quo Høtherum in his excipiendis patientius se gerere comperit. Quae partim scutis, partim navigiis infixa rarum dedere vulnus, complura innoxia ac frustra videbantur excussa. Siquidem Høtheri milites regis imperium exsequentes receptam telorum vim conserta clipeorum testudine repellebant, nec rarus quidem eorum numerus erat, quae levi ictu umbonibus impacta fluctibus incidebant. Quorum omnium copia vacuefactus Gelderus, dum eadem ab hostibus correpta alacrius in se retorqueri conspiceret, mali cacumen puniceo scuto complexus (indicium id pacis erat) saluti deditione consuluit. Quem Høtherus amicissimo vultu benignissimoque sermone exceptum non minus humanitate quam arte perdomuit. Ea tempestate Helgo Halogiae rex Gusonis Finnorum Byarmorumque principis filiam nomine Thoram crebrae legationis officio procabatur. Adeo, quod per se minus validum est, alieni indigum noscitur. Nam cum eius temporis iuvenes matrimonii postulationem propria voce prosequendi consuetudinem haberent, hic tanto oris vitio obsitus erat, ut non solum exteras, sed etiam domesticas aures erubesceret. Adeo calamitas omnis conscios vitat. Eo siquidem naturae damna molestiora sunt, quo liquidius patent. Huius Guso legatione spreta coniugio indignum respondit, qui propria parum virtute subnixus ad id impetrandum precaria mutuaretur officia. Quod audiens Helgo Høtherum, quem politioris facundiae noverat, suis favere studiis obsecrabat, alacriter se, quicquid is imperasset, exsecuturum pollicitus. Ille sedula iuvenis supplicatione devictus armata classe Norvagiam petit, quod verbis non posset, viribus peracturus. Cumque pro Helgone per summam eloquii suavitatem egisset, refert Guso mentem filiae consulendam, ne quid contra nolentem paterna videretur severitate praesumptum. Accersitamque, an proco allubesceret, percontatus annuentis Helgoni nuptias pollicetur. Igitur Hoetherus obseratas Gusonis aures ad ea, quae precabatur, exaudienda rotundae volubilisque facundiae dulcedine patefecit. Quae dum in Halogia geruntur, Balderus postulandae Nannae gratia Gevari fines armatus ingreditur. A quo cum ipsius Nannae mentem cognoscere iuberetur, exquisitis verborum delenimentis puellam aggressus, cum nullum votis locum efficere potuisset, repulsae causam cognoscere institit. Quae respondit nuptiis deum mortali sociari non posse, quod ingens naturae discrimen copulae commercium tollat. Sed et superos interdum pacta rescindere solitos, subitoque vinculum disici, quod impares contraxissent. Neque enim stabilem dissonis esse nexum, cum apud excelsos humilium semper fortuna sordescat. Praeterea abundantiae et egestatis dividuum contubernium esse, nec inter splendidas opes obscuramque pauperiem firma societatis iura consistere. Ad ultimum supernis terrestria non iugari, quae tanto originis intervallo discors rerum natura secreverit, quod a divinae luculentia maiestatis infinitum distet humana mortalitas. Hac responsi cavillatione, elusis Balderi precibus, detrectandi coniugii prudens argumenta texebat. Quod cum Høtherus ex Gevaro cognosceret, multa super Balderi petulantia apud Helgonem querulus disserebat. Incerti ambo, quid facto opus esset, variis sententiam consiliis agitabant. Amica siquidem in adversis collocutio, tametsi periculum non tollit, aegritudinem minuit. Inter cetera animi vota fortitudinis studio praeponderante, manus classe cum Baldero conseritur. Hominibus adversum deos certatum cerneres. Nam Baldero Othinus ac Thoro sacraque deum agmina propugnabant. Divinis humanisque viribus permixtum aspiceres bellum. At Hoetherus tunica ferrum spernente succinctus consertissimos deorum cuneos irrumpebat et, quantum terrenus in superna poterat, grassabatur. Sed et Thoro inusitato clavae libratu cuncta clipeorum obstacula lacerabat, tantum ad se incessendum hostes invitans quantum socios ad tuendum. Nullum erat armaturae genus, quod impellenti non cederet. Nemo ferientem tuto excipere poterat. Quicquid ictu urgebat, obruit. Non clipei, non cassides impactum pertulere robur. Nulli corporis aut virium magnitudo subsidio fuit. Proinde victoria ad superos concessisset, ni Høtherus, inclinata suorum acie, celerius advolans clavam praeciso manubrio inutilem reddidisset. Quo telo defecti divi subitam dedere fugam. Inimicum opinioni esset, nisi fidem antiquitas faceret, deos ab hominibus superari. Deos autem potius opinative quam naturaliter dicimus; talibus namque non natura, sed gentium more divinitatis vocabulum damus. Ceterum Balderum fuga cursu quaesita servavit. Cuius navigiis victores aut ferro laceratis aut fluctu obrutis, non contenti deos vicisse, classis reliquias saevitia insequuntur, earum iactura funestam belli cupidinem expleturi. Adeo plerumque insolentiam successus exasperat. testis belli portus Balderi fugam vocabulo refert. Gelderum quoque Saxoniae regem eodem consumptum bello remigum suorum cadaveribus superiectum ac rogo navigiis exstructo impositum pulcherrimo funeris obsequio extulit. Cineres eius perinde ac regii corporis reliquias non solum insigni tumulo tradidit, verum etiam plenis venerationis exsequiis decoravit. Post haec, ne connubii spem ulterior rerum importunitas moraretur, repetito Gevaro, cupitis Nannae complexibus fruitur. Deinde Helgonem ac Thoram plenis liberalitatis officiis prosecutus novam Suetiae nuptam advexit, cunctis tam venerabilis victoria quam Balderus ridiculus fuga. Quo tempore cum Sueonum magnates solvendi tributi gratia Daniam petivissent, ob egregia patris merita a popularibus loco regio cultus fallax fortunae lenocinium expertus est: siquidem a Baldero, quem paulo ante devicerat, proelio superatus ad Gevarum decurrere necesse habuit, victoria post regnum amissa, quam privatus adeptus fuerat. Victor Balderus, ut afflictum siti militem opportuno liquoris beneficio recrearet, novos humi latices terram altius rimatus aperuit. Quorum erumpentes scatebras sitibundum agmen hianti passim ore captabat. Eorundem vestigia sempiterno firmata vocabulo, quamquam pristina admodum scaturigo desierit, nondum prorsus exolevisse creduntur. Idem larvarum Nannae speciem simulantium continua noctibus irritamenta perpessus adeo in adversam corporis valetudinem incidit, ut ne pedibus quidem incedere posset. Quamobrem biga redave emetiendorum itinerum consuetudinem habere coepit. Tanta amoris vi suffusum pectus ad extremam paene eum tabem redegerat. Nihil enim sibi victoriam dedisse credidit, cuius Nanna praeda non fuerit. Frø quoque deorum satrapa sedem haud procul Upsala cepit, ubi veterem litationis morem tot gentibus ac saeculis usurpatum tristi infandoque piaculo mutavit. Siquidem humani generis hostias mactare aggressus foeda superis libamenta persolvit. Inter haec Høtherus defectam ducibus Daniam Hiarwarthumque celeres perempti rolvonis poenas dedisse cognoscens, quod vix spe complecti posset, casu sibi collatum dicebat. Nam et Rolvonem, quem, quod ab eius patre suum interfectum meminisset, vita spoliare debuerit, aliena opera supplicium luisse, et sibi potiendae Daniae copiam insperato rerum beneficio patuisse. Quippe regnum eius avito sibi iure competere, si rite maiorum stemmata revolvantur. Inde Sialandiae portum Isoram ingenti classis numero occupat, imminentis fortunae beneficio usurus. Ubi rex ab occurrente sibi Danorum populo constitutus, paulo post Athisli fratris, quem Suetis praeesse iusserat, excessu cognito, Sueticum Danico imperium sociat. Ceterum Athislum mors ignominiosa consumpsit. Dum enim Rolvonis inferias per summam animi hilaritatem convivio celebraret, potione avidius sumpta subito fine sordidae intemperantiae poenas pependit. Ita dum alienum fatum impensioribus laetitiae modis excolit, proprium irrumpere coegit. Balderus quoque classe Sialandiam petens, cum et armis celeber et maiestate conspicuus haberetur, Høthero Suetiam tenente, quicquid super regni fastigio postulabat, promptisimis Danorum suffragiis impetravit. Tam ancipiti censura maiorum nostrorum sententia fluctuata est. Huic Høtherus a Suetia regressus infestum intulit bellum. Acerrimum imperii cupidis de rerum summa certamen incesserat. Eidem Høtheri fuga finem imposuit. Qui cum in Iutiam concessisset, vicum, in quo manendi usum habuit, nomime suo nuncupandum curavit. Ubi hibernis peractis, solitarius incomitatusque Suetiam repetit. Ibi magnatibus accersitis, ob infelices rerum cursus, quibus ipsum Balderus bis victor afflixerat, lucis ac vitae pigere se dixit. Deinde, consalutatis omnibus, difficilia aditu loca devio calle sectatus expertes humani cultus indagines perlustrabat. Fit enim, ut, quibus insolabilis animi dolor inciderit, obscuros externosque secessus quasi quoddam pellendae tristitiae remedium captent nec magnitudinem maeroris inter humanos queant tolerare convictus. Adeo plerumque amica est aegritudini solitudo. Praecipue enim illuvies ac squalor delectant, quos adversa animi valetudo concusserit. Consueverat autem in editi montis vertice consulenti populo scita depromere. Quamobrem venientes occultantis se regis inertiam causabantur, absentiaque eius gravissimis omnium querelis lacerata est. At Høtherus extrema locorum devia pervagatus insuetumque mortalibus nemus emensus ignotis forte virginibus habitatum reperit specum. Easdem esse constabat, quae eum insecabili veste quondam donaverant. A quibus cur eo locorum venerit, interrogatus infaustos belli declarat eventus. Itaque fide earum damnata, gestarum infeliciter rerum fortunam tristesque casus deflere coepit, secus sibi cessisse questus quam ab ipsis promissum acceperit. At nymphae eum, quamquam raro victor exstiterit, aequam tamen hostibus cladem ingessisse dicebant nec minoris stragis auctorem fuisse quam complicem. Ceterum in expedito victoriae gratiam fore, si inusitatae cuiusdam suavitatis edulium augendis Balderi viribus excogitatum praeripere potuisset. Nihil enim factu difficile futurum, dummodo hosti in augmentum roboris destinato potiretur obsonio. Ex quarum dictis Høtherus promptissimam inferendi Baldero belli fiduciam mente praesumpsit, quamquam deos armis incessere terrenis arduum nisibus videretur. Fuere quoque ex suis, qui illum tuto bellum cum superis commissurum negarent. At illi infinitus animi calor respectum maiestatis ademerat. Apud fortes enim non semper impetum ratio subruit aut consilio temeritas succumbit. Vel fortasse meminerat Høtherus excellentissimis viris incertissimam exstare potentiam, exiguamque glaebam ingentes arietare currus. Contra Balderus, Danis in arma contractis, Høtherum acie excipit. Ingenti utrimque clade gesta ac fere pari partium strage edita, nox proelium solvit. Cuius tertio ferme pervigilio Høtherus clam cunctis res hostium exploraturus egreditur. Somnum quippe eius profecta ab imminenti discrimine cura discusserat. Ita plerumque ingens animi motus quieti corporis adversatur, nec alterius requiem unius inquietudo patitur. Igitur in hostium castra perveniens tres nymphas arcanae dapis gerulas Balderi castris excessisse cognoscit. Quas cursim insequens (nam earum fugam roscida prodidere vestigia) tandem tecta, quibus assueverant, subit. Igitur ab his, quisnam esset, rogatus citharoedum se dixit; nec experimentum professioni dissonum fuit. Oblatam namque chelyn inflexis ad musam nervis compositisque plectro fidibus moderatus gratum auribus melos promptissima modulatione fundebat. Ceterum tres illis colubrae fuere, quarum tabo solidativae confectionis epulum Baldero temperare solebant. Iamque anguium aperto ore multa pulmento sanies influebat. Sed et nympharum quaedam humanitatis studio Høtherum epulo compertivisset, ni trium maxima vetuisset, fraudem Baldero fieri protestans, si ipsius hostem corporei roboris incrementis auxissent. Ille se non Høtherum, sed Høtheri comitem dicebat. <---> Eaedem namque nymphae accurati nitoris cingulum potentemque victoriae zonam clementi benignitate ei largitae sunt. Qui cum pristinum iter remetiendo calle, quo venerat, repedaret, obvii sibi Balderi latus hausit eumque seminecem prostravit. Quo militibus nuntiato, totis Høtheri castris alacer exsultantium clamor insonuit, Danis Balderi fortunam publico maerore prosequentibus. Qui cum indubitatum sibi fatum imminere sentiret, dolore vulneris accensus die postera proelium renovat. Quo fervente, lectica se in aciem deferri iussit, ne intra tabernaculum obscura morte defungi videretur. Postera nocte eidem Proserpina per quietem astare perspecta post triduum se eius complexu usuram denuntiat. Nec inane somnii praesagium fuit; nam Balderum elapso triduo nimius vulneris cruciatus absumpsit. Cuius corpus exercitus regio funere elatum facto colle condendum curavit. Hunc quidam nostri temporis viri, quorum praecipuus Haraldus erat, vigente veteris sepulturae fama, spe reperiendae pecuniae noctu adorti repentino coeptum horrore liquerunt. Ex ipso namque perrupti montis cacumine subita torrentis vis magno aquarum strepitu prorumpere videbatur, cuius rapidior moles incitatissimo lapsu subiectis infusa campis, quicquid offendebat, involveret. Ad cuius impetum deturbati fossores abiectis ligonibus variam carpsere fugam, irruentis aquae verticibus implicandos se rati, si coeptum diutius exsequi niterentur. Ita a diis loci illius praesidibus incussus subito metus iuvenum animos avaritia abstractos ad salutis curam convertit neglectoque cupiditatis proposito vitae studiosos esse docuit. Huius autem scaturiginis speciem adumbratam, non veram fuisse constat, nec ab imis terrae visceribus genitam, sed praestigiosa quadam administratione productam, cum in arido liquidos manare fontes natura non sinat. Omnes hunc posteri collem, ad quos fractionis eius fama transierat, intentatum liquere. Quamobrem, an quicquam opum contineat, parum compertum, cum nemo opacam eius crepidinem, obstante periculi metu, post Haraldum tentare praesumpserit. At Othinus, quamquam deorum praecipuus haberetur, divinos tamen et haruspices ceterosque, quos exquisitis praescientiae studiis vigere compererat, super exsequenda filii ultione sollicitat. Plerumque enim humanae opis indiga est imperfecta divinitas. Cui Rostiophus Phinnicus alium filium ex Rinda Rutenorum regis filia suscitandum praedixit, qui fraternae cladis poenas exigere debebat; deos siquidem consortis sui ultionem orituri fratris officio destinasse. Hoc audito, Othinus os pileo, ne vultu proderetur, obnubens praedictum regem stipendia meriturus accedit. A quo magister militum effectus, recepto exercitu, pulcherrimam ex hostibus victoriam retulit. Quem rex ob pugnam strenue editam in primum amicitiae gradum ascivit, haud parcius donis quam honoribus cultum. Idem post parvulum temporis intervallum solus hostium acies in fugam propulit mirificaeque cladis auctor pariter ac nuntius rediit. Admirationi omnibus erat, quod tanta de innumeris strages unius accipi viribus potuisset. Quibus meritis fretus tacite regem amoris sui conscium facit. Cuius benignissimo favore recreatus, dum a puella osculum peteret, alapam recepit. Nec eum aut contumeliae deformitas aut iniuriae dolor proposito depulit. Postero siquidem anno, ne, quod avide orsus erat, ignominiose desereret, peregrina veste sumpta, regis contubernium repetit. Neque enim facile ab occurrentibus dignosci poterat, cum veras oris notas falsus squalor respergeret, veterem habitum nova furaretur illuvies. Rofterum se vocitari fabriliumque rerum officio callere perhibuit. Itaque multiplices rerum formas speciosissimis aeris lineamentis complexus adeo professionem artificio commendavit, ut, recepto a rege magno ponderis auro, matronarum ornamenta procudere iuberetur. Igitur complura feminei cultus insignia fabricatus tandem armillam ceteris operosius expolitam annulosque complures pari studio decusatos puellae praebuit. Sed nullis flecti meritis indignatio potest. Quem Rinda basium sibi porrigere cupientem colapho percussit. Minus enim acceptantur dona, quae praestat invisus, sane gratiora sunt, quae ab amicis porriguntur. Adeo interdum ex offerente oblati pretium pendet. Non dubitavit enim pervicacis animi puella, quin subdolus senex libidinis aditum ficta liberalitate captaret. Praeterea acre eidem atque intractabile ingenium fuit. Siquidem dolum obsequio instrui donorumque studio flagitii votum subesse cognovit. Quam pater plurimum obiurgare, quod nuptias detrectaret, aggressus est. Illa senile perosa connubium teneris puellarum annis praeproperos aptos complexus negabat, ab infirmioris aetatis excusatione respuendarum nuptiarum subsidium mutuata. At Othinus nihil amantium studiis perseverantiae robore efficacius expertus, quamquam geminae repulsae ignominia affectus fuisset, tertio regem, priori specie confusa, perfectissimam rei militaris industriam professus accessit. Eundem in hanc curam non voluptas modo, sed etiam demendae ignominiae cupido perduxerat. Ita praestigiarum peritis versili vultu varios habitus prae se ferendi promptissima quondam potestas incesserat. Quippe praeter naturalem corporis speciem cuiuslibet aetatis statum simulare callebant. Igitur senex iucundum professionis suae spectaculum editurus inter promptissimos insolentius obequitare solebat. Nec eo quidem officii genere puellae rigor inflecti potuit. Vix siquidem animus sincere in gratiam redit, cum quo vehemens semel odium gessit. Quam cum discessurus osculo petere vellet, ita ab ea propulsus est, ut mentum terrae nutabundus impingeret. Quam protinus cortice carminibus adnotato contingens lymphanti similem reddidit, receptam toties iniuriam modesto ultionis genere insecutus. Adhuc tamen propositum exsequi non cunctatus (quippe spem eius fiducia maiestatis inflaverat), puellari veste sumpta, quarto regem viator indefessus petivit. A quo receptus non modo sedulum se, sed etiam importunum exhibuit. Qui quod muliebriter propemodum cultus esset, a plerisque femina credebatur. Ceterum se vocabulo Wecham, arte medicam testabatur; professionem quoque promptissimis commendabat officiis. Tandem in reginae famulitium ascitus puellae pedissequam egit. Cuius etiam pedum sordes serotinis horis abluere solebat; licebat quoque lympham pedibus ministranti suras ac superiores femorum partes contingere. At quoniam vario fortuna passu graditur, quod arte promptum non erat, in expedito casus constituit. Accidit enim puellam corporis firmitate defectam, circumspectis morbi remediis, in salutis praesidium manus, quas ante damnaverat, advocare, quemque semper fastidio habuerat, servatorem asciscere. Qui curiosius cuncta doloris indicia perscrutatus, ut morbo quam primum occurreretur, medicata potione utendum asseruit; ceterum eius temperamenti tantam acerbitatem fore, ut, nisi puella vinculis se continendam dedisset, curationis vim perferre non posset. Ab intimis enim fibris morbi propulsandam esse materiam. Quo pater audito filiam vincire non distulit iniectamque toro ad omnia, quae medicus admovisset, patientiam praestare iussit. Fallebat illum feminei species cultus, quo senex ad obumbrandam artis suae pervicaciam utebatur; quae res medicamenti speciem ad stupri licentiam transtulit. Medicus namque, Veneris occasione sumpta, mutato curationis officio, prius ad exercendae libidinis quam pellendae febris negotium procurrit, adversa puellae valetudineqr usus, cuius inimicam sibi incolumitatem expertus fuerat. Aliam quoque ea de re opinionem subtexere non pigebit: aiunt enim quidam, quod, cum rex laborantem amore medicum tanto animi et corporis impendio nihil profecisse cognosceret, ne bene meritum debita mercede fraudaret, clandestino filiae concubitu potiri permiserit. Adeo interdum paterna in prolem grassatur impietas, cum naturae clementiam violenta corrumpit affectio. Quem errorem, edito filiae partu, plena ruboris paenitentia insecutus est. At dii, quibus praecipua apud Byzantium sedes habebatur, Othinum variis maiestatis detrimentis divinitatis gloriam maculasse cernentes collegio suo submovendum duxerunt. Nec solum primatu eiectum, sed etiam domestico honore cultuque spoliatum proscribendum curabant, satius existimantes probrosi antistitis potentiam subrui quam publicae religionis habitum profanari, ne vel ipsi alieno crimine implicati insontes nocentis nomine punirentur. Videbant enim apud eos, quos ad deferendos sibi divinitatis honores illexerant, vulgato maioris dei ludibrio, obsequium contemptu, religionem rubore mutari, sacra pro sacrilegio duci, statas sollemnesque caerimonias puerilium deliramentorum loco censeri. Mors prae oculis, metus in animis erat, et in omnium caput unius culpam recidere putares. Hunc itaque, ne publicam religionem exsulare cogeret, exsilio multantes Ollerum quendam non solum in regni, sed etiam in divinitatis infulas subrogavere, tamquam deos ac reges creare in aequo positum foret. Quem licet perfunctorie flaminem creavissent, integro regum honore donabant, ne alieni officii procurator, sed legitimus dignitatis adverteretur esse successor. Et ne quid amplitudinis deesset, Othini quoque ei nomen imponunt, vocabuli favore invidiam novitatis exclusuri. Quo denis ferme annis divini senatus magistratum gerente, tandem Othinus diis atrocitatem exsilii miserantibus satis iam graves poenas dedisse visus squaloris deformitatem pristino fulgoris habitu permutavit. Iam enim superioris infamiae notam medii temporis intervallum exederat. Exstitere tamen, qui ipsum recuperandae dignitatis aditu indignum censerent, quod scaenicis artibus et muliebris officii susceptione taeterrimum divini nominis opprobrium edidisset. Sunt qui asserant eum quosdam deorum adulando, quosdam praemiis permulcendo amissae maiestatis fortunam pecunia emercatum fuisse et ad honores, quibus iam pridem defunctus fuerat, ingentis summae pretio reditum comparasse. Quos si quanti emerit rogas, illos consule, qui quanti divinitas veneat didicerunt; mihi minus constare fateor. Igitur Ollerus ab Othino Byzantio pulsus in Suetiam concessit, ubi veluti novo quodam orbe opinionis suae monumenta restaurare connisus a Danis interfectus est. Fama est, illum adeo praestigiarum usu calluisse, ut ad traicienda maria osse, quod diris carminibus obsignavisset, navigii loco uteretur nec eo segnius quam remigio praeiecta aquarum obstacula superaret. At Othinus, recuperatis divinitatis insignibus, tanto opinionis fulgore cunctis terrarum partibus enitebat, ut eum perinde ac redditum mundo lumen omnes gentes amplecterentur, nec ullus orbis locus exstaret, qui numinis eius potentiae non pareret. Qui cum filium Boum, quem ex Rinda sustulerat, bellici laboris studiosum cognosceret, accersitum fraternae cladis memorem esse iubet, potius a Balderi interfectoribus ultionem exacturum quam armis innoxios oppressurum, quod aptior ac salubrior pugna competeret, ubi pium belli locum iusta vindictae licentia tribuisset. Interea Gevarus Gunnonis satrapae sui dolo nuntiatur oppressus. Cuius cladem Hotherus acerrimis ultionis viribus insecuturus interceptum Gunnonem atque ardenti pyrae iniectum cremavit, quod ipse Gevarum ante per insidias occupatum nocturno vivum igni consumpserat. Taliter educatoris manibus parentando, filios demum Herlecum Gericumque Norvagiae praetulit. Post haec, vocatis in contionem maioribus, bello, quo Boum excipere debeat, periturum se refert idque non dubiis coniecturae modis, sed veris vatum praedictionibus expertum. Orat proinde, filium suum Roricum regno praeficiant, ne ius hoc ad externas ignotasque familias improborum censura transfunderet, plus voluptatis se ex filii successione quam amaritudinis ex propinqua morte percepturum testatus. Quo ocius impetrato, pugna cum Boo congressus occiditur. Nec iucunda Boo victoria exstitit; quippe tam graviter affectus acie excessit, ut scuto exceptus atque a peditibus vicissim subeuntibus domum relatus postridie vulnerum dolore consumeretur. Cuius corpus magnifico funeris apparatu Rutenus tumulavit exercitus, nomine eius insignem exstruens collem, ne tanti iuvenis monumenta a posterorum memoria citius dilaberentur. Igitur Curetes ac Sueones, perinde ac Hotheri morte tributariae sortis onere liberati, Daniam, quam annuis vectigalium obsequiis amplecti solebant, armis aggredi animum induxerunt. Ea res Sclavis quoque defectionis audaciam ministravit aliosque complures ex obsequentibus hostes effecit. Cuius iniuriae propulsandae gratia Roricus contractam in arma patriam, recensitis maiorum operibus, ad capessendam virtutem impenso hortationis genere concitabat. At barbari, ne bellum absque duce committerent, capite opus esse cernentes, creato sibi rege, ceteris militiae viribus ostensis, obscuriore loco binos armatorum manipulos condunt. Nec Roricum insidiae fefellere. Qui cum classem suam vadosi cuiusdam gurgitis artis faucibus inhaerere conspiceret, arenis, quibus insidebat, abstractam profundo adegit, ne limosis inflicta paludibus diversa ab hostibus parte peteretur. Praeterea latebras sociis interdiu captandas constituit, quibus insistentes ex improviso navium suarum irruptoribus insultarent, fore posse praefatus, ut in auctorum caput propriae fraudis eventus recideret. Barbari vero, qui insidiis addicti fuerant, Danicae circumspectionis ignari, irruptione temere edita, omnes oppressi sunt. Reliqua Sclavorum manus, ignorata sociorum strage, super Rorici mora multa anceps admiratione pendebat. Quem inter aegras mentium fluctuationes diutule exspectatum, cum praestolatio in dies molestior fieret, classe tandem petendum ducebat. Erat autem inter eos vir corporis habitu insignis, officio magus. Qui prospectis Danorum turmis: 'Ut paucorum impendio,' inquit, 'complurium pericula redimantur, publicam stragem privato discrimine praecurrere liceat. Ego vero in hanc confligendi legem non deero, si cui vestrum mutuus decernendi mecum ausus incesserit. In primis autem praetaxata a me condicione utendum postulo, cuius talem sane formulam texui: Si vicero, vectigalium nobis concedatur immunitas; si vincar, pristina vobis tributa solvantur. Aut enim hodie patriam servitutis iugo victor exuam aut victus involvam. In utramque fortunam praedem me vademque recipite.' Quod audiens Danorum quidam, animi quam corporis viribus robustior, percontari Roricum coepit, quid ei praemii foret, qui pugna provocantem exciperet. At Roricus, cum senas forte armillas haberet ita mutuis nexibus involutas, ut ab invicem sequestrari nequirent, nodorum inextricabiliter serie cohaerente, easdem certamen audenti in praemium pollicetur. At iuvenis parum fortunae certus: 'Si,' inquit, 'Rorice, rem prospere gessero, tua vincentis mercedem liberalitas aestimet, tu palmam arbiter metiaris; sin propositum mihi parum ex sententia cesserit, quid victo praemii dabis, quem aut saeva mors aut ignominia gravis involvet? Has imbecillitas habere comites consuevit, haec superatorum stipendia sunt, quos quid nisi extremum dedecus manet? Quaenam solvenda merces, quae gratia referenda, cui fortitudinis pretium abest? Quis impotentem Martis hedera redimivit, praemiis victricibus decoravit? Virtuti, non ignaviae, palma tribuitur. Gloria infelicitas caret. Illam quippe triumphus laudis, hanc aut finis iners aut vita deformis insequitur. Ego vero, qui quorsum duelli fortuna vergat ambigo, praemium audacter expetere non praesumo, quod an iure mihi debeatur ignoro. Neque enim incerto victoriae certum victoris praemium occupare conceditur. Supersedeo de trophaeo dubius coronae constanter meritum flagitare. Recuso lucrum, quod mihi mortis aeque ac vitae stipendium esse poterit. Stoliditatis est immaturo fructui manus inicere eumque decerpere velle, quem necdum quis satis sibi debitum noverit. Haec manus aut palmam mihi praestabit aut finem.' Haec fatus gladio barbarum ferit, fortuna minus quam ingenio promptus. Ab eo siquidem repercussus primi ictus magnitudine exanimatus est. Quo triste Danis spectaculum dante, victorem socium Sclavi ingenti donatum pompa magnificis excepere tripudiis. Idem die postera, sive recentis victoriae successu elatus sive alterius adipiscendae cupidine accensus, hostes comminus aditos pristinae provocationis verbis lacessere institit. Fortissimum namque Danorum a se prostratum ratus, nemini illorum secum ulterius ex provocatione dimicandi spiritum superesse credebat. Unius quoque pugilis occasu totius se exercitus vires labefactasse confisus, nihil, ad quod posteriores sui conatus intenderent, exsecutione difficile arbitrabatur. Nihil enim successu magis insolentiam nutrit, nec ullum prosperitate efficacius superbiae incitamentum est. Dolebat itaque Roricus unius viri petulantia publicam labefactari virtutem illustresque victoriis Danos non modo a quondam victis insolenter excipi, verum etiam ignominiose contemni; praeterea neminem ita animo promptum aut manu strenuum in tanto militum numero reperiri, cui salutem suam pro patria devovendi cupido suppeteret. Tam probrosam Danicae cunctationis infamiam prima Ubbonis magnanimitas repulit. Praestabat etenim corpore, incantandi artibus pollens. Huic quoque de industria certaminis praemium perquirenti rex armillas spopondit. Tum ille: 'Quam', inquit, 'promisso fidem deferam, cum ipse pignus in manibus habeas nec sub aliena munus custodia deponas? Praesto sit, cui pignoris depositum credas, ne promissum retractandi fas sit. Accendit enim pugilum animos irrevocabilis praemii certitudo.' Quod eum profecto per ludibrium dixisse constabat, quem in propulsandam patriae contumeliam sola virtus armaverat. Quem Roricus auri cupidine captum ratus, ne praeter regiam consuetudinem revocaturus donum aut promissum rescissurus videretur, ut erat in navigio collocatus, armillas ingenti excussas iactu petitori porrigere statuit. Sed conatum eius fefellit interstitii magnitudo. Armillae enim languido ac parum vegeto motu citra destinatum locum collapsae fluctibus interceptae sunt, unde Rorico Slyngebond inolevit agnomen. Quae res Ubboni magno virtutis indicio fuit. Neque enim eum obrutae mercedis damnum audaci mentis proposito exuit, ne virtutem avaritiae stipendiis obnoxiam fecisse videretur. Igitur avide petito certamine se potius honestati intentum quam quaestui deditum pecuniae cupiditati fortitudinem praetulisse monstrabat, fiduciam sui non in pretio, sed magnanimitate repositam ostensurus. Nec mora circulatur campus, milite circus stipatur, concurrunt pugiles, fit fragor, fremit spectatrix turba votorum suffragiis discors. Excandescunt igitur athletae animis et mutuis in vulneribus ruentes eundem lucis ac pugnae exitum sortiuntur, credo procurante fortuna, ne alter alterius exitio gloriam voluptatemque perciperet. Quae res Rorico rebellium animos conciliavit tributaque restituit. Eodem tempore Horwendillus et Fengo, quorum pater Gerwendillus Iutorum praefectus exstiterat, eidem a Rorico in Iutiae praesidium surrogantur. At Horwendillus, triennio tyrannide gesta, per summam rerum gloriam piraticae incubuerat, cum rex Norvagiae Collerus operum eius ac famae magnitudinem aemulatus decorum sibi fore existimavit, si tam late patentem piratae fulgorem superior armis obscurare quivisset. Cuius classem varia fretum navigatione scrutatus offendit. Insula erat medio sita pelago, quam piratae collatis utrimquesecus navigiis obtinebant. Invitabat duces iucunda litorum species, hortabatur exterior locorum amoenitas interiora nemorum verna perspicere lustratisque saltibus secretam silvarum indaginem pererrare. Ubi forte Collerum Horwendillumque invicem sine arbitris obvios incessus reddidit. Tunc Horwendillus prior regem percontari nisus, quo pugnae genere decernere libeat, praestantissimum affirmans, quod paucissimorum viribus ederetur. Duellum siquidem ad capessendam fortitudinis palmam omni certaminis genere efficacius fore, quod propria virtute subnixum alienae manus opem excluderet. Tam fortem iuvenis sententiam admirans Collerus: 'Cum mihi,' inquit, 'pugnae delectum permiseris, maxime utendum iudico, quae tumultuationis expers duorum operam capit. Sane et audacior et victoriae promptior aestimatur. In hoc communis nobis sententia est, hoc ultro iudicio convenimus. At quoniam exitus in dubio manet, invicem humanitati deferendum est, nec adeo ingeniis indulgendum, ut extrema neglegantur officia. Odium in animis est; adsit tamen pietas, quae rigori demum opportuna succedat. Nam etsi mentium nos discrimina separant, naturae tamen iura conciliant. Horum quippe consortio iungimur, quantuscumque animos livor dissociet. Haec itaque pietatis nobis condicio sit, ut victum victor inferiis prosequatur. His enim suprema humanitatis officia inesse constat, quae nemo pius abhorruit. Utraque acies id munus, rigore deposito, concorditer exsequatur. Facessat post fatum livor, simultasque funere sopiatur. Absit nobis tantae crudelitatis specimen, ut, quamquam vivis odium intercesserit, alter alterius cineres persequamur. Gloriosum victori erit, si victi funus magnifice duxerit. Nam qui defuncto hosti iusta persolverit, superstitis sibi favorem asciscit, vivumque beneficio vincit, quisquis exstincto studium humanitatis impenderit. Est et alia non minus luctuosa calamitas, quae vivis interdum, damnata corporum parte, contingit. Huic non segnius quam ultimae sorti succurrendum existimo. Saepe enim incolumi spiritu membrorum clades pugnantibus incidit; quae sors omni fato tristior duci solet, quod mors omnium memoriam tollat, vivens vero proprii corporis stragem neglegere nequeat. Hoc quoque malum ope excipiendum est. Conveniat igitur alterius ab altero laesionem denis auri talentis sarciri. Nam si pium est alienis calamitatibus compati, quanto magis propriis misereri? Nemo naturae non consulit; quam qui neglegit, sui parricida est.' In haec data acceptaque fide pugnam ineunt. Neque enim iis aut mutui occursus novitas aut vernantis loci iucunditas, quo minus inter se ferro concurrerent, respectui fuit. Horwendillus appetendi hostis quam muniendi corporis nimio animi calore avidior redditus, neglecta clipei cura, ambas ferro manus iniecerat. Nec audaciae eventus defuit. Collerum siquidem scuto crebris ictibus absumpto spoliatum, desecto tandem pede exanimem occidere coegit. Quem, ne pacto deesset, regio funere elatum magnifici operis tumulo ingentique exsequiarum apparatu prosecutus est. Deinde sororem eius, Selam nomine, piraticis exercitam rebus ac bellici peritam muneris, persecutus occidit. Triennium fortissimis militiae operibus emensus, opima spolia delectamque praedam Rorico destinat, quo sibi propiorem amicitiae eius gradum conscisceret. Cuius familiaritate fultus filiae eius Geruthae connubium impetravit, ex qua filium Amlethum sustulit. Tantae felicitatis invidia accensus Fengo fratrem insidiis circumvenire constituit. Adeo ne a necessariis quidem secura est virtus. At ubi datus parricidio locus, cruenta manu funestam mentis libidinem satiavit. Trucidati quoque fratris uxore potitus incestum parricidio adiecit. Quisquis enim uni se flagitio dederit, in aliud mox proclivior ruit; ita alterum alterius incitamentum est. Idem atrocitatem facti tanta calliditatis audacia texit, ut sceleris excusationem benevolentiae simulatione componeret parricidiumque pietatis nomine coloraret. Gerutham siquidem, quamquam tantae mansuetudinis esset, ut neminem vel tenui laesione commoverit, incitatissimum tamen mariti odium expertam, salvandaeque eius gratia fratrem a se interfectum dicebat, quod mitissimam et sine felle feminam gravissimum viri supercilium perpeti indignum videretur. Nec irrita propositi persuasio fuit. Neque enim apud principes fides mendacio deest, ubi scurris interdum gratia redditur, obtrectatoribus honos. Nec dubitavit Fengo parricidales manus flagitiosis inferre complexibus, geminae impietatis noxam pari scelere prosecutus. Quod videns Amlethus, ne prudentius agendo patruo suspectus redderetur, stoliditatis simulationem amplexus extremum mentis vitium finxit eoque calliditatis genere non solum ingenium texit, verum etiam salutem defendit. Quotidie maternum larem pleno sordium torpore complexus abiectum humi corpus obsceni squaloris illuvie respergebat. Turpatus oris color illitaque tabo facies ridiculae stoliditatis dementiam figurabant. Quicquid voce edebat, deliramentis consentaneum erat; quicquid opere exhibuit, profundam redolebat inertiam. Quid multa? Non virum aliquem, sed delirantis fortunae ridendum diceres monstrum. Interdum foco assidens favillasque manibus verrens ligneos uncos creare eosdemque igni durare solitus erat; quorum extrema contrariis quibusdam hamis, quo nexuum tenaciores exsisterent, informabat. Rogatus, quid ageret, acuta se referebat in ultionem patris spicula praeparare. Nec parvo responsum ludibrio fuit, quod ab omnibus ridiculi operis vanitas contemneretur, quamquam ea res proposito eius postmodum opitulata fuerit. Quae sollertia apud altioris ingenii spectatores primam ei calliditatis suspicionem iniecit. Ipsa namque exiguae artis industria arcanum opificis ingenium figurabat, nec credi poterat obtusi cordis esse, qui tam exculto manus artificio calluisset. Denique exactissima cura praeustorum stipitum congeriem asservare solebat. Fuere ergo, qui eum vegetioris ingenii asserentes sapientiam simplicitatis praetextu occulere profundumque animi studium stoliditatis commento obscurare putarent, nec aptius astum deprehendi posse, quam si illi inter latebras usquam excellentis formae femina applicaretur, quae animum eius ad amoris illecebras provocaret. Natura siquidem tam praeceps in Venerem esse ingenium, ut arte dissimulari non possit; vehementiorem quoque hunc motum fore quam ut astu interpellari queat, ideoque, si is inertiam fingeret, futurum, ut, occasione suscepta, voluptatis illico viribus obtemperaret. Procurantur igitur, qui iuvenem in longinquas nemorum partes equo perductum eo tentamenti genere aggrederentur. Inter quos forte quidam Amlethi collacteus aderat, a cuius animo nondum sociae educationis respectus exciderat. Hic praeteriti convictus memoriam praesenti imperio anteponens Amlethum inter deputatos comites instruendi potius quam insidiandi studio prosequebatur, quod eum ultima passurum non dubitaret, si vel modicum sensati animi indicium praebuisset, maxime vero, si Venereis palam rebus uteretur. Quod ipsi quoque Amletho obscurum non fuit. Equum siquidem conscendere iussus ita se de industria collocavit, ut suum ipsius cervici dorsum obvertens adversa caudam fronte spectaret. Quam frenis quoque complecti coepit, perinde atque ea parte ruentis equi impetum moderaturus. Qua astutiae meditatione patrui commentum elusit, insidias expugnavit. Ridiculum satis spectaculum fuit, cum idem habenae expers, regente caudam sessore, procurreret. Procedens Amlethus, cum obvium inter arbusta lupum habuisset, comitibus tenerioris aetatis equum occurrisse dicentibus, perpaucos huiusmodi in Fengonis grege militare subiunxit, ut modesto, ita faceto imprecationis genere patrui divitias insecutus. Qui cum illum prudenti responso usum astruerent, ipse quoque se de industria locutum asseverabat, ne aliqua ex parte mendacio indulgere videretur. Falsitatis enim alienus haberi cupiens, ita astutiam veriloquio permiscebat, ut nec dictis veracitas deesset, nec acumunis modus verorum indicio proderetur. Idem litus praeteriens, cum comites, invento periclitatae navis gubernaculo, cultrum a se eximiae granditatis repertum dixissent: 'Eo', inquit, 'praegrandem pernam secari convenit,' profecto mare significans, cuius immensitati gubernaculi magnitudo congrueret. Arenarum quoque praeteritis clivis, sabulum perinde ac farra aspicere iussus, eadem albicantis maris procellis permolita esse respondit. Laudato a comitibus responso, idem a se prudenter editum asseverabat. Ab iisdem, quo maiorem exercendae libidinis audaciam sumeret, de industria relictus, immissam a patruo feminam, perinde ac fortuito oblatam, obscuro loco obviam recepit constuprassetque, ni collacteus eius tacito consilii genere insidiarum indicium detulisset. Considerans enim, quonam aptius modo occultum monitoris officium exsequi periculosamque iuvenis lasciviam praecurrere posset, repertam humi paleam oestri praetervolantis caudae submittendam curavit. Egit deinde ipsum in ea potissimum loca, quibus Amlethum inesse cognovit, eoque facto maximum incauto beneficium attulit. Nec callidius transmissum indicium quam cognitum fuit. Siquidem Amlethus, viso oestro simulque stramine, quod caudae insitum gestabat, curiosius pernotato, tacitum cavendae fraudis monitum intellexit. Igitur insidiarum suspicione conterritus, quo tutius voto potiretur, exceptam amplexibus feminam ad palustre procul invium protrahit. Quam etiam peracto concubitu, ne rem cuiquam proderet, impensius obtestatus est. Pari igitur studio petitum ac promissum est silentium: maximam enim Amletho puellae familiaritatem vetus educationis societas conciliabat, quod uterque eosdem infantiae procuratores habuerit. Domum itaque reductus, cunctis, an Veneri indulsisset, per ludibrium interrogantibus, puellam a se constupratam fatetur. Interrogatus rursum, quo rem loco egerit quove pulvino usus fuerit, ungulae iumenti cristaeque galli, laquearibus quoque tecti innixum se dixit. Horum enim omnium particulas vitandi mendacii gratia, cum tentandus proficisceretur, contraxerat. Quae vox multo circumstantium risu excepta est, quamquam nihil rerum veritati per iocum detraxerit. Puella quoque ea de re interrogata nihil eum tale gessisse perhibuit. Fides negationi habita est eo quidem pronius, quo minus satellites facti conscios fuisse constabat. Tum is, qui praestandi indicii gratia oestrum signaverat, ut salutem Amlethi vaframenti sui beneficio constitisse monstraret, nuper se eius unice studiosum exstitisse dicebat. Nec inepta iuvenis responsio fuit: ne enim indicis meritum neglegere putaretur, quiddam straminis gerulum subitis allapsum pennis, quodque paleam posteriore corporis parte defixam gestaret, sibi conspectum retulit. Quod dictum ut ceteros cachinno concussit, ita Amlethi fautorem prudentia delectavit. Superatis omnibus arcanamque iuvenilis industriae seram patefacere nequeuntibus, quidam amicorum Fengonis praesumptione quam sollertia abundantior fore negabat, ut inextricabile calliditatis ingenium usitato insidiarum genere proderetur. Maiorem quippe eius pervicaciam esse quam ut levibus experimentis attingi debeat. Quamobrem multiplici illius astutiae simplicem tentationis modum afferri non oportere. Subtiliorem itaque rationis viam altiore animi sensu a se repertam dicebat, exsecutioni non incongruam et propositae rei indagationi efficacissimam. Fengone siquidem per ingentis negotii simulationem de industria absentiam praestante, solum cum matre Amlethum cubiculo claudi oportere, procurato antea viro, qui ambobus insciis in obscura aedis parte consisteret, quid illis colloquii foret, attentius excepturus. Futurum enim, ut, si quid filius saperet, apud maternas aures eloqui non dubitaret nec se genetricis fidei credere pertimesceret. Idem se explorationis ministrum cupidius offerebat, ne potius auctor consilii quam exsecutor videretur. Delectatus sententia Fengo, facta longinquae profectionis simulatione, discedit. Is vero, qui consilium dederat, conclave, quo cum matre Amlethus recludebatur, tacite petivit submissusque stramento delituit. Nec insidiarum Amletho remedium defuit: veritus enim, ne clandestinis cuiuspiam auribus exciperetur, primum ad ineptae consuetudinis ritum decurrens obstrepentis galli more occentum edidit, brachiisque pro alarum plausu concussis, conscenso stramento, corpus crebris saltibus librare coepit, si quid illic clausum delitesceret, experturus. At ubi subiectam pedibus molem persensit, ferro locum rimatus suppositum confodit egestumque latebra trucidavit. Cuius corpus in partes conscissum aquis ferventibus coxit devorandumque porcis per os cloacae patentis effudit atque ita miseris artubus caenum putre constravit. Taliter elusis insidiis, conclave repetit. Cumque mater magno eiulatu questa praesentis filii socordiam deflere coepisset: 'Quid,' inquit, 'mulierum turpissima, gravissimi criminis dissimulationem falso lamenti genere expetis, quae scorti more lasciviens nefariam ac detestabilem tori condicionem secuta viri tui interfectorem pleno incesti sinu amplecteris et ei, qui prolis tui parentem exstinxerit, obscenissimis blandimentorum illecebris adularis? Ita nempe equae coniugum suorum victoribus maritantur; brutorum natura haec est, ut in diversa passim coniugia rapiantur; hoc tibi exemplo prioris mariti memoriam exolevisse constat. Ego vero non ab re stolidi speciem gero, cum haud dubitem, quin is, qui fratrem oppresserit, in affines quoque pari crudelitate debacchaturus sit. Unde stoliditatis quam industriae habitum amplecti praestat et incolumitatis praesidium ab extrema deliramentorum specie mutuari. In animo tamen paternae ultionis studium perseverat, sed rerum occasiones aucupor, temporum opportunitates opperior. Non idem omnibus locus competit. Contra obscurum immitemque animum altioribus ingenii modis uti convenit. Tibi vero supervacuum sit meam lamentari desipientiam, quae tuam iustius ignominiam deplorare debueras. Itaque non alienae, sed propriae mentis vitium defleas necesse est. Cetera silere memineris.' Tali convicio laceratam matrem ad excolendum virtutis habitum revocavit praeteritosque ignes praesentibus illecebris praeferre docuit. Reversus Fengo insidiosae explorationis auctorem nusquam repertum diutinae inquisitionis studio prosequebatur, nemine se eum uspiam conspexisse dicente. Amlethus quoque, an ullum ipsius vestigium deprehenderit, per iocum rogatus, in cloacam illum ivisse retulit perque eius ima collapsum ac nimia caeni mole obrutum a subeuntibus passim porcis esse consumptum. Quod dictum, tametsi veri confessionem exprimeret, quia specie stolidum videbatur, auditoribus ludibrio fuit. Cumque Fengo privignum indubitatae fraudis suspectum tollere vellet, sed id, tum ob avi eius Rorici, tum ob coniugis offensam exsequi non auderet, Britanniae regis officio necandum duxit, innocentiae simulationem alieno ministerio quaesiturus. Ita dum occultare saevitiam cupit, amicum inquinare quam sibi infamiam consciscere maluit. Discedens Amlethus matri tacite iubet, textilibus aulam nodis instruat suasque post annum inferias falso peragat, eoque tempore reditum pollicetur. Proficiscuntur cum eo bini Fengonis satellites, litteras ligno insculptas (nam id celebre quondam genus chartarum erat) secum gestantes, quibus Britannorum regi transmissi sibi iuvenis occisio mandabatur. Quorum Amlethus quietem capientium loculos perscrutatus litteras deprehendit. Quarum perlectis mandatis, quicquid chartis illitum erat, curavit abradi, novisque figurarum apicibus substitutis, damnationem suam in comites suos, mutato mandati tenore, convertit. Nec mortis sibi sententiam ademisse et in alios periculum transtulisse contentus, preces huiusmodi falso Fengonis titulo subnotatas adiecit, ut Britanniae rex prudentissimo ad se iuveni misso filiam in matrimonium erogaret. At ubi in Britanniam ventum, adeunt legati regem litterasque, quas alienae cladis instrumentum putabant, propriae mortis indices obtulerunt. Quo dissimulato, rex hospitali illos humanitate prosequitur. Tunc Amlethus omnem regiarum dapum apparatum perinde ac vulgare edulium aspernatus, summam epularum abundantiam miro abstinentiae genere aversatus est nec minus potioni quam dapibus pepercit. Admirationi omnibus erat, quod alienigenae gentis iuvenis accuratissimas regiae mensae delicias et instructissimas luxu epulas tamquam agreste aliquod obsonium fastidiret. Soluto convivio rex, cum amicos ad quietem dimitteret, per quendam cubiculo immissum nocturna hospitum colloquia clandestino explorationis genere cognoscenda curavit. Interrogatus igitur a sociis Amlethus, quid ita hesternis epulis perinde ac venenis abstinuisset, panem cruoris contagio respersum, potioni ferri saporem inesse, carneas dapes humani cadaveris oliditate perfusas ac veluti quadam funebris nidoris affinitate corruptas dicebat. Addidit quoque regem servilibus oculis esse, reginam tria ancillaris ritus officia prae se tulisse, non tam cenam quam eius auctores plenis opprobrii conviciis insecutus. Cui mox socii pristinum mentis vitium exprobrantes variis petulantiae ludibriis insultare coeperunt, quod probanda culparet, causaretur idonea, quod insignem regem excultamque moribus feminam parum honesto sermone lacesseret laudemque meritos extremi dedecoris opprobrio respersisset. Quibus rex ex satellite cognitis talium auctorem supra mortalem habitum aut sapere aut desipere testatus est, tam paucis verbis perfectissimam industriae altitudinem complectendo. Accersitum deinde villicum, unde panem asciverit, percontatur. Qui cum eum domestici pistoris opera confectum assereret, sciscitatur item, ubi materiae eius seges crevisset, et an ullum illic humanae stragis indicium exstaret. Qui respondit haud procul abesse campum vetustis interfectorum ossibus obsitum et adhuc manifesta antiquae stragis vestigia prae se ferentem, quem a se perinde ac ceteris feraciorem opimae ubertatis spe verna fruge consitum dicebat. Itaque se nescire, an panis hoc tabo vitiosi quicquam saporis contraxerit. Quo audito, rex Amlethum vera dixisse coniectans, unde lardum quoque allatum fuisset, cognoscere curae habuit. Ille sues suos per incuriam custodia elapsos putri latronis cadavere pastos asseverabat, ideoque forte eorum carnibus corruptioni affinem incessisse saporem. Cum rex in hoc quoque veracem Amlethi sententiam comperisset, quonam liquore potionem miscuisset, inquirit. Ut favis et aqua temperatam cognovit, demonstratum sibi scaturiginis locum in altum fodere aggressus, complures gladios rubigine adesos reperit, ex quorum odore lymphas vitium traxisse existimatum est. Alii ideo potionem notatam referunt, quod in eius haustu apes abdomine mortui alitas deprehenderit, vitiumque referri gustu, quod olim favis inditum exstitisset. A quo rex culpati saporis causas competenter editas videns, cum ab eodem exprobratam sibi oculorum ignominiam ad generis foeditatem pertinere cognosceret, clam conventa matre, quis sibi pater exstitisset, inquirit. Qua neminem se praeter regem passam dicente, rem quaestione ex ea cognoscendam minatus, quod servo ortus esset, accepit, notatae originis ambiguitatem extorto confessionis indicio perscrutatus. Igitur ut condicionis suae rubore confusus, ita iuvenis prudentia delectatus, eundem, cur reginam servilium morum exprobratione maculasset, interrogat. Sed dum coniugis comitatem nocturno hospitis sermone lacessitam doluit, eandem ancilla matre creatam didicit. Siquidem ille tria se circa eam servilis ritus vitia denotasse dicebat: unum, quod ancillae more pallio caput obduxerit, alterum, quod vestem ad gressum succinxerit, tertium, quod ciborum reliquias dentium angustiis inhaerentes stipite eruerit erutasque commanducaverit. Matrem quoque eius in servitutem captivitate redactam memorabat, ne potius servili more quam genere esse videretur. Cuius industriam rex perinde ac divinum aliquod ingenium veneratus filiam ei in matrimonium dedit, affirmationem quoque eius tamquam caeleste quoddam testimonium amplexatus est. Ceterum comites ipsius, ut amici mandatis satisfaceret, proxima die suspendio consumpsit. Quod beneficium Amlethus tamquam iniuriam simulata animi molestia prosecutus, aurum a rege compositionis nomine recepit, quod postmodum igni liquatum clam cavatis baculis infundendum curavit. Apud quem annum emensus, impetrata profectionis licentia, patriam repetit, nihil secum ex omni regiarum opum apparatu praeter gerulos auri bacillos deportans. Ut Iutiam attigit, praesentem cultum pristino permutavit, moribus, quibus ad honestatem usus fuerat, in ridiculae consuetudinis speciem de industria conversis. Cumque triclinium, in quo suae ducebantur exsequiae, squalore obsitus intrasset, maximum omnibus stuporem iniecit, quod obitum eius falso fama vulgaverat. Ad ultimum horror in risum concessit, exprobrantibus sibi mutuo per ludibrium convivis, vivum affore, quem ipsi perinde ac defunctum inferiis prosequerentur. Idem super comitibus interrogatus, ostensis quos gestabat baculis: 'Hic,' inquit, 'et unus et alius est.' Quod utrum verius an iocosius protulerit, nescias. Siquidem ea vox, quamquam a plerisque vana existimata fuerit, a veri tamen habitu non descivit, quae peremptorum loco pensationis eorum pretium demonstrabat. Pincernis deinde, quo maiorem convivis hilaritatem afferret, coniunctus, curiosiore propinandi officio fungebatur. Et ne gressum laxior vestis offenderet, latus gladio cinxit, quem plerumque de industria destringens supremo digitos acumine vulnerabat. Quamobrem a circumstantibus curatum, ut gladius cum vagina ferreo clavo traiceretur. Idem quo tutiorem insidiis aditum strueret, petitam poculis nobilitatem crebris potionibus oneravit adeoque cunctos mero obruit, ut, debilitatis temulentia pedibus, intra regiam quieti se traderent eundemque convivii et lecti locum haberent. Quos cum insidiis opportunos animadverteret, oblatam propositi facultatem existimans, praeparatos olim stipites sinu excipit ac deinde aedem, in qua proceres passim, fusis humi corporibus, permixtam somno crapulam ructabantur, ingressus, compactam a matre cortinam, quae etiam interiores aulae parietes obducebat, rescissis tenaculis decidere coegit. Quam stertentibus superiectam, adhibitis stipitum curvaminibus, adeo inextricabili nodorum artificio colligavit, ut nemo subiectorum, tametsi validius adniteretur, consurgendi effectum assequi posset. Post haec tectis ignem inicit, qui crebrescentibus flammis late incendium spargens totos involvit penates, regiam consumpsit omnesque aut profundum carpentes somnum aut frustra assurgere conantes cremavit. Inde petito Fengonis cubiculo, qui prius a comitibus in tabernaculum perductus fuerat, gladium forte lectulo cohaerentem arripuit suumque eius loco defixit. Excitato deinde patruo, proceres eius igne perire retulit: adesse Amlethum veterum uncorum suorum ope succinctum et iam debita paternae cladi supplicia exigere avidum. Ad hanc vocem Fengo lectulo desiliens, dum proprio defectus gladio nequicquam alienum destringere conatur, opprimitur. Fortem virum aeternoque nomine dignum, qui stultitiae commento prudenter instructus augustiorem mortali ingenio sapientiam admirabili ineptiarum simulatione suppressit nec solum propriae salutis obtentum ab astutia mutuatus ad paternae quoque ultionis copiam, eadem ductum praebente, pervenit. Itaque et se sollerter tutatus et parentem strenue ultus, fortior an sapientior existimari debeat, incertum reliquit. Peracta vitrici strage, Amlethus facinus suum incerto popularium iudicio offerre veritus, latebris utendum existimavit, donec, quorsum inconditae plebis vulgus procurreret, didicisset. Igitur vicinia, quae noctu incendium speculata fuerat, mane causam conspecti ignis nosse cupiens, collapsam in cineres regiam animadvertit ruinasque eius adhuc tepidas perscrutata nihil praeter informes combustorum corporum reliquias reperit. Adeo autem vorax flamma omnia perederat, ut ne index quidem exstaret, ex quo tantae cladis causa accipi posset. Corpus quoque Fengonis ferro confossum inter cruentas spectabatur exuvias. Aliis indignatio patens, aliis maeror, quibusdam gaudium occultum incesserat. Hi ducis lamentabantur interitum, hi sopitam parricidae tyrannidem gratulabantur. Ita regiae necis eventus dividua spectatorum sententia excipiebatur. Ea vulgi tranquillitate Amlethus relinquendarum latebrarum fiduciam adeptus, accersitis, quibus artiorem patris memoriam inhaerere cognoverat, contionem petit, in qua orationem huiusmodi habuit: 'Non vos moveat, proceres, praesens calamitatis facies, si quos miserabilis Horwendilli exitus movet; non vos, inquam, moveat, quibus in regem fides, in parentem pietas servata est. Parricidae, non regis, intuemini funus. Luctuosior siquidem illa facies erat, cum ipsi regem vestrum ab iniquissimo parricida, ne dicam fratre, flebiliter iugulatum vidistis. Ipsi laceros Horwendilli artus, ipsi corpus crebris vulneribus absumptum plenis miserationis oculis aspexistis. Quem ab atrocissimo carnifice spiritu spoliatum, ut patria libertate exueretur, quis dubitet? Una manus ei fatum et vobis servitutem iniecit. Quis igitur tam amens, ut Fengonis crudelitatem Horwendillianae praeferat pietati? Mementote, qua vos Horwendillus benevolentia foverit, iustitia coluerit, humanitate dilexerit. Memineritis ademptum vobis mitissimum regem, iustissimum patrem, subrogatum tyrannum, suffectum parricidam, erepta iura, contaminata omnia, pollutam flagitiis patriam, impositum cervicibus iugum, ereptum libertatis arbitrium. At nunc his finis, cum suis auctorem criminibus obrutum, suorum poenas scelerum parricidam pependisse cernatis. Quis mediocriter prudens spectator beneficium iniuriae loco duxerit? Quis mentis compos proprium in auctorem scelus recidisse condoleat? Quis cruentissimi lictoris cladem defleat aut crudelissimi tyranni iustum lamentetur interitum? Praesto est auctor rei, quam cernitis. Ego quidem et parentem et patriam ultione prosecutum me fateor. Opus, quod vestris pariter manibus debebatur, exercui. Quod vos mecum communiter condecebat, solus implevi. Adde quod neminem tam praeclari facinoris socium habui, nec cuiuspiam mihi comes opera fuit. Quamquam haud ignorem, vos huic manum daturos negotio, si petissem, a quibus fidem regi, benevolentiam principi servatam non dubito. Sed sine vestro discrimine nefarios puniri placuit. Neque enim alienos humeros oneri subiciendos putabam, cui sustentando proprios suffecturos credebam. Incineravi ego alios, solum Fengonis truncum vestris manibus concremandum reliqui, in quo saltem iustae ultionis cupidinem exsatiare possitis. Concurrite alacres, exstruite rogum, exurite impium corpus, decoquite scelestos artus, spargite noxios cineres, disicite immites favillas; non urna, non tumulus nefandas ossium reliquias claudat. Nullum parricidii vestigium maneat, nullus contaminatis artubus intra patriam locus exsistat, nulla contagium vicinia contrahat; non mare, non solum damnati cadaveris hospitio polluatur. Cetera ego praebui, id solum vobis pietatis officium relictum est. His exsequiis prosequendus tyrannus, hac pompa parricidae funus ducendum. Sed neque eius cineres, qui patriam libertate nudaverit, a patria tegi convenit. Praeterea quid meas revolvam aerumnas? calamitates recenseam? retexam miserias? quas ipsi me plenius nostis. Ego a vitrico ad mortem quaesitus, a matre contemptus, ab amicis consputus annos flebiliter exegi, dies calamitose duxi, incertum vitae tempus periculis ac metu refertum habui. Postremo omnem aetatis partem maxima cum rerum adversitate miserabiliter emensus sum. Saepe me tacitis intra vos questibus sensu vacuum gemebatis; deesse ultorem patri, parricidio vindicem. Quae res occultum mihi vestrae caritatis indicium attulit, in quorum animis necdum regiae cladis memoriam exolevisse cernebam. Cuius itaque tam asperum pectus, tam saxeus rigor, quem non passionum mearum compassio molliat, aerumnarum miseratio non flectat? Miseremini alumni vestri, movemini infortuniis meis, qui ab Horwendilli nece immunes geritis manus. Miseremini quoque afflictae genetricis meae, et reginae quondam vestrae exstincto congaudete dedecori, quae viri sui fratrem interfectoremque complexa geminum ignominiae pondus femineo perpeti corpore cogebatur. Quamobrem ut ultionis studium occultarem, obscuravi ingenium, adumbratum, non verum inertiae habitum amplexatus sum; stoliditatis figmento usus sapientiae commentum texui, quod nunc an efficax fuerit, utrum finis sui complementum attigerit, vestro conspectui patet; vos tantae rei arbitros habere contentus sum. Ipsi parricidales favillas pedibus proculcate, despicamini cineres eius, qui iugulati fratris uxorem polluit, flagitio temeravit, dominum laesit, maiestatem proditionis scelere lacessivit, acerbissimam vobis tyrannidem intulit, libertatem ademit, incesto parricidium cumulavit. Me tam iustae vindictae ministrum, tam piae ultionis aemulum, patricio suscipite spiritu, debito prosequimini cultu, benigno refovete contuitu. Ego patriae probrum dilui, matris ignominiam exstinxi, tyrannidem repuli, parricidam oppressi, insidiosam patrui manum mutuis insidiis elusi, cuius, si superesset, in dies scelera percrebrescerent. Dolebam et patris et patriae iniuriam; illum exstinxi, vobis atrociter et supra quam viros decuerat imperantem. Recognoscite beneficium, veneramini ingenium meum, regnum, si merui, date; habetis tanti auctorem muneris, paternae potestatis heredem non degenerem, non parricidam, sed legitimum regni successorem et pium noxae parricidalis ultorem. Debetis mihi recuperatum libertatis beneficium, exclusum afflictantis imperium, ademptum oppressoris iugum, excussum parricidae dominium, calcatum tyrannidis sceptrum. Ego servitute vos exui, indui libertate, restitui culmen, gloriam reparavi, tyrannum sustuli, carnificem triumphavi. Praemium penes vos est; ipsi meritum nostis, a vestra merces virtute requiritur.' Flexerat hac oratione adolescens omnium animos; quosdam ad miserationem, alios ad lacrimas usque perduxit. At ubi quievit maeror, rex alacri cunctorum acclamatione censetur. Plurimum quippe spei in eius industria ab universis reponebatur, qui tanti facinoris summam profundissimo astu texuerat, incredibili molitione concluserat. Mirari illum complures videres tanto temporis tractu subtilissimum texisse consilium. His apud Daniam gestis, ternis navigiis impensius adornatis socerum visurus ac coniugem Britanniam repetit. In clientelam quoque armis praestantem iuventutem asciverat exquisito decoris genere cultam, ut, sicut cuncta despicabili dudum habitu gesserat, ita nunc magnificis ad omnia paratibus uteretur et, quicquid olim paupertati tribuerat, ad luxuriae impensam converteret. In scuto quoque, quod sibi parare iusserat, omnem operum suorum contextum ab ineuntis aetatis primordiis auspicatus exquisitis picturae notis adumbrandum curavit. Quo gestamine perinde ac virtutum suarum teste usus claritatis incrementa contraxit. Istic depingi videres Horwendilli iugulum, Fengonis cum incestu parricidium, flagitiosum patruum, fratruelem ridiculum, aduncas stipitum formas, suspicionem vitrici, dissimulationem privigni, procurata tentamentorum genera, adhibitam insidiis feminam, hiantem lupum, inventum gubernaculum, praeteritum sabulum, initum nemus, insitam oestro paleam, instructum indiciis adolescentem, elusis comitibus rem seorsum cum virgine habitam. Cerneres itaque adumbrari regiam, adesse cum filio reginam, trucidari insidiatorem, trucidatum decoqui, cloacae coctum infundi, infusum suibus obici, caeno artus insterni, instratos beluis absumendos relinqui. Videres etiam, ut Amlethus dormientium comitum secretum deprehenderit, ut oblitteratis apicibus alia figurarum elementa substituerit, ut dapem fastidierit potionemque contempserit, ut vultum regis arguerit, ut reginam sinistri moris notaverit. Aspiceres quoque legatorum suspendium, adolescentis nuptias figurari, Daniam navigio repeti, inferias convivio celebrari, comitum loco baculos percontantibus ostendi, iuvenem pincernae partes exsequi, destricto per industriam ferro digitos exulcerari, gladium clavo pertundi, convivales plausus augeri, increbrescere tripudia, aulaeam dormientibus inici, iniectam uncorum nexibus offirmari, pertinacius sopitos involvi, tectis torrem immitti, cremari convivas, depastam incendio regiam labefactari, Fengonis cubiculum adiri, gladium eripi, inutilem erepti loco constitui, regem privigni manu proprii mucronis acumine trucidari. Haec omnia excultissimo rerum artificio militari eius scuto opifex studiosus illeverat, res formis imitatus et facta figurarum adumbratione complexus. Sed et comites ipsius, quo se nitidius gererent, oblitis tantum auro clipeis utebantur. Quos Britanniae rex benignissime exceptos regii apparatus impensis prosequitur. Qui inter epulandum, an Fengo viveret integrisque fortunis esset, cupide percontatus, cognoscit e genero ferro periisse, de cuius frustra salute perquireret. Cumque interfectorem eius crebris percontationibus investigaret, eundem cladis eius auctorem ac nuntium exstare didicit. Quo audito, tacitum animi stuporem contraxit, quod ad se promissam quondam Fengonis ultionem pertinere cognosceret. Ipse siquidem ac Fengo, ut alter alterius ultorem ageret, mutua quondam pactione decreverant. Trahebat itaque regem hinc in filiam pietas, in generum amor, inde caritas in amicum et praeterea iurisiurandi firmitas, ipsa quoque mutuae obtestationis religio, quam violare nefarium erat. Tandem cum affinitatis contemptu iuratoria praeponderavit fides, conversusque ad ultionem animus necessitudini religionem anteposuit. Sed quoniam hospitalitatis sacra violare nefas credebatur, aliena manu ultionis partes exsequi praeoptavit, innocentiae speciem occulto facinore praetenturus. Igitur insidias officiis texit laedendique curam adumbratis benevolentiae studiis obscuravit. Et quia coniunx eius nuper morbo consumpta fuerat, Amlethum reparandarum nuptiarum legationem suscipere iubet, admodum se singulari ipsius industria delectatum praefatus. Regnare siquidem in Scotia feminam asserebat, cuius vehementer connubium affectaret. Sciebat namque eam non modo pudicitia caelibem, sed etiam insolentia atrocem, proprios semper exosam procos amatoribus suis ultimum irrogasse supplicium, adeo ut ne unus quidem e multis exstaret, qui procationis eius poenae capite non luisset. Proficiscitur itaque Amlethus, quamquam periculosa legatio imperaretur, iniuncti muneris obsequium non detrectans, sed partim domesticis servis, partim regis vernaculis fretus. Ingressusque Scottiam, cum haud procul reginae penatibus abesset, recreandorum equorum gratia iunctum viae pratum accessit ibique loci specie delectatus quieti consuluit, iucundiore rivi strepitu somni cupidinem provocante, ordinatis, qui stationem eminus observarent. Quo audito, regina denos iuvenes exterorum adventum apparatumque speculaturos emittit. Quorum unus vegetioris ingenii, elusis vigilibus, pervicacius subiens clipeum Amlethi, quem capiti forte dormiturus affixerat, tanta lenitate submovit, ut ne superiacentis quidem quietem turbaret aut cuiuspiam ex tanto agmine somnum perrumperet, dominam non modo nuntio, sed etiam rerum indicio certiorem redditurus. Delegatas quoque ei litteras loculis, quibus asservabantur, pari calliditate subduxit. Quibus regina ad se perlatis, clipeum curiosius contemplata, ex affixis notulis totius argumenti summam elicuit eumque affore intellexit, qui exactissimo prudentiae consilio fretus de patruo paternae cladis poenas acceperit. Litteras quoque nuptiarum suarum petitionem continentes intuita, totos oblitteravit apices, quod senum admodum connubium abhorreret, iuvenum complexus appeteret. Inscripsit autem mandatum perinde atque a Britanniae rege sibi transmissum et eius titulo pariter ac nomine consignatum, quo se latoris peti coniugio simularet. Quin etiam facta, quae ex eius scuto cognoverat, scripto complectenda curavit, ut et clipeum litterarum testem et litteras clipei interpretes existimares. Deinde eos, quorum exploratione usa fuerat, scutum referre litterasque loco suo restituere iubet, eodem fallaciae genere Amlethum insecuta, quo eum in cavillandis comitibus usum acceperat. Interea Amlethus clipeum capiti fraude subductum expertus, occlusis de industria oculis, quietem callidius simulat, quod vero sopore amiserat, ficto recuperaturus. Alteram quippe fallendi vicem hoc pronius ab insidioso quaerendam putavit, quo solam prosperius egerit. Nec eum opinio fefellit. Speculatorem quippe, clandestino aditu scutum ac chartam pristino loco reponere cupientem, prosiliens corripit captumque vinclorum poena coercuit. Deinde, excitatis comitibus, reginae penates accedit. Cui ex soceri persona consalutatae scriptum eiusdem sigillo obsignatum porrexit. Quod cum accepisset Herminthruda (reginae id nomen erat) perlegissetque, operam Amlethi industriamque verbis impensioribus prosecuta iustas Fengonem poenas pependisse dicebat, ipsum vero Amlethum rem humana aestimatione maiorem incomprehensae profunditatis ingenio molitum, quod non solum paterni exitii maternique concubitus ultionem inscrutabili sensus altitudine commentus fuisset, verum etiam regnum eius, a quo crebras insidias expertus fuerat, conspicuis probitatis operibus occupasset. Quamobrem mirari se tam eruditi ingenii virum uno nuptiarum errore labefactari potuisse, qui, cum humanas paene res claritate transscendat, in ignobilem obscuramque copulam prolapsus videatur. Quippe coniugem eius servis parentibus esse, quamquam eos fortuna regiis honoribus exornasset. In expetendis siquidem coniugiis prudenti non formae fulgorem, sed generis metiendum. Quapropter, si rite copulam appetat, prosapiam aestimet nec specie capiatur, quae cum illecebrarum irritamentum sit, multorum candorem inaniter fucata deterserit. Esse vero, quam sibi nobilitate parem asciscere possit. Se siquidem nec rebus tenuem nec sanguine humilem eius amplexibus idoneam fore, utpote quam nec regiis opibus vincat nec avito splendore praecellat. Quippe reginam se esse et, nisi refragaretur sexus, regem existimari posse; immo, quod verius est, quemcumque toro suo dignata fuerit, regem exsistere, regnumque se cum amplexibus dare. Ita et nuptiis sceptrum et sceptro nuptias respondere. Nec parvi beneficii esse eam proprios offerre amplexus, quae circa alios ferro repulsam exsequi consueverit. Hortatur itaque, placendi studium in se transferat, in se votum nuptiale deflectat genusque formae praeferre discat. Haec dicens astrictis in eum complexibus ruit. Ille tam comi virginis eloquio delectatus in mutua prorumpit oscula, alternos complexuum nodos conserit sibique, quod virgini, placitum protestatur. Fit deinde convivium, accersuntur amici, corrogantur primores, nuptiae peraguntur. Quibus expletis, cum nupta Britanniam repetit, valida Scottorum manu propius subsequi iussa, cuius opera adversum varios insidiarum obiectus uteretur. Redeunti Britannici regis filia, quam in matrimonio habebat, occurrit. Quae quamquam se superductae pelicis iniuria laesam quereretur, indignum tamen aiebat maritali gratiae pelicatus odium anteferri neque se adeo virum aversaturam, ut, quod ei fraudulentius intentari sciat, silentio occultare sustineat. Habere enim se pignus coniugii filium, cuius saltem respectus coniugalem matri caritatem commendare debuerit. 'Ipse enim,' inquit, 'matris suae pelicem oderit, ego diligam; meos in te ignes nulla calamitas sopiet, nullus livor exstinguet, quin et in te sinistre excogitata detegam et, quas deprehenderim insidias, pandam. Quamobrem cavendum tibi socerum putes, quod ipse legationis proventum carpseris omnemque eius fructum in temet, eluso mittentis voto, pervicaci usurpatione transtuleris.' Qua voce se coniugali quam paternae caritati propiorem ostendit. Haec loquente ea, adest Britanniae rex generumque artius quam affectuosius amplexatus convivio excipit, liberalitatis specie fraudis propositum celaturus. Amlethus, cognita fraude, metum dissimulanter habuit, ducentisque equitibus in comitatum receptis, subarmalem vestem indutus obsequitur invitanti maluitque regiae simulationi periculose parere quam turpiter repugnare. Adeo honestatem in cunctis observandam putabat. Quem comminus obequitantem rex sub ipsa bipatentium portarum testudine adortus iaculo transegisset, ni ferrum subarmalis togae durities repulisset. Amlethus, levi recepto vulnere, eo loci se contulit, ubi Scotticam iuventutem exspectandi officio fungi iusserat, captivo novae coniugis speculatore ad regem remisso, qui se destinatas dominae litteras loculorum custodiae furtim exemisse testando crimen in Herminthrudam refunderet ipsumque accurato genere excusationis reatu proditionis absolveret. Quem rex avidius fugientem insequi non moratus maiore copiarum parte privavit, ita ut Amlethus die postero salutem proelio defensurus, desperatis admodum resistendi viribus, ad augendam multitudinis speciem exanima sociorum corpora partim subiectis stipitibus fulta, partim propinquis lapidibus affixa, alia viventium more equis imposita, nullo armorum detracto, perinde ac proeliatura seriatim in aciem cuneumque digesserit. Nec rarius mortuorum cornu erat quam viventium globus. Stupenda siquidem illa facies erat, cum exstincti raperentur ad proelia, defuncti decernere cogerentur. Quae res auctori otiosa non fuit, cum ipsae exstinctorum imagines, lacessentibus solis radiis, immensi agminis speciem darent. Ita enim inania illa defunctorum simulacra pristinum militum numerum referebant, ut nihil ex eorum grege hesterna strage deminutum putares. Quo aspectu territi Britanni pugnam praecurrere fuga, a mortuis superati, quos vivos oppresserant. Quae victoria nescio callidior an felicior existimanda sit. Rex dum segnius fugam intendit, ab imminentibus perimitur Danis. Victor Amlethus, ingenti praeda acta convulsisque Britanniae spoliis, patriam cum coniugibus petit. Interea, defuncto Rorico, Wiglecus regnum adeptus Amlethi matrem omni petulantiae genere fatigatam regiis opibus vacuefecerat, filium eius, fraudato Lethrarum rege, cui dignitatum iura dandi tollendique ius esset, Iutiae regnum occupasse conquestus. Quam rem Amlethus tanta animi moderatione excepit, ut, Wigleco splendidissimis victoriae suae manubiis donato, calumniam beneficio rependere videretur. Quem postmodum, exigendae ultionis occasione suscepta, bello lacessitum devicit atque ex occulto hoste manifestus evasit. Fiallerum Scaniae praefectum exsilio adegit, quem ad locum, cui Undensakre nomen est, nostris ignotum populis concessisse est fama. Post haec, cum a Wigleco Scaniae Sialandiaeque viribus recreato per legatos ad bellum provocaretur, mirifica animi industria duas circa se res, quarum alteri probrum, alteri periculum inesset, fluctuari pervidit. Sciebat quippe sibi, si provocationem sequeretur, imminere vitae periculum, si refugeret, instare militiae probrum. Praeponderavit tamen in contemplatore virtutum animo servandae honestatis cupido, obtuditque cladis formidinem impensior laudis aviditas, ne solidus gloriae fulgor meticulosa fati declinatione corrumperetur. Animadvertebat quoque tantum paene inter ignobilem vitam et splendidam mortem discriminis interesse, quantum dignitas a contemptu distare cognoscitur. Tanta autem Herminthrudae caritate tenebatur, ut maiorem futurae eius viduitatis quam propriae necis sollicitudinem animo insitam gestaret omnique studio circumspiceret, qualiter ei secundas nuptias ante belli ingressum conscisceret. Quamobrem Herminthruda virilem professa fiduciam ne in acie quidem se eum deserturam spopondit, detestabilem inquiens feminam, quae marito morte conseri formidaret. Quam promissionis novitatem parum exsecuta est. Nam cum Amlethus apud Iutiam a Wigleco acie interemptus fuisset, ultro in victoris praedam amplexumque concessit. Ita votum omne femineum fortunae varietas abripit, temporum mutatio dissolvit, et muliebris animi fidem lubrico nixam vestigio fortuiti rerum casus extenuant, quae sicut ad pollicendum facilis, ita ad persolvendum segnis variis voluptatis irritamentis astringitur atque ad recentia semper avidius expetenda veterum immemor anhela praeceps cupiditate dissultat. Hic Amlethi exitus fuit, qui, si parem naturae atque fortunae indulgentiam expertus fuisset, aequasset fulgore superos, Herculea virtutibus opera transscendisset. Insignis eius sepultura ac nomine campus apud Iutiam exstat. Wiglecum tranquillam ac diutinam regni procurationem emensum morbus consumpsit. Cui filius Wermundus succedit. Hic, prolixis tranquillitatis otiis felicissima temporum quiete decursis, diutinam domesticae pacis constantiam inconcussa rerum securitate tractabat. Idem prolis expers iuventam exegit, senior vero filium Uffonem sero fortunae munere suscitavit, cum nullam ei subolem elapsa tot annorum curricula peperissent. Hic Uffo coaevos quosque corporis habitu supergressus adeo hebetis ineptique animi principio iuventae existimatus est, ut privatis ac publicis rebus inutilis videretur. Siquidem ab ineunte aetate numquam lusus aut ioci consuetudinem praebuit adeoque humanae delectationis vacuus fuit, ut labiorum continentiam iugi silentio premeret et severitatem oris a ridendi prorsus officio temperaret. Verum ut incunabula stoliditatis opinione referta habuit, ita postmodum condicionis contemptum claritate mutavit, et quantum inertiae spectaculum fuit, tantum prudentiae et fortitudinis exemplum evasit. Cuius pater socordiam contemplatus filiam ei Sleswicensium praefecti Frowini in matrimonium asciscit, illustrissimi viri affinitate utilissimum gerendi regni subsidium recepturo. Huic erant filii Keto et Wigo, splendidissimae indolis iuvenes, quorum Wermundus non minus quam Frowini virtutem futuris filii profectibus deputabat. Ea tempestate regnabat apud Suetiam Athislus, vir fama studioque conspicuus; qui cum finitimos late bello pressisset, ne partum virtutibus fulgorem otio desidiaeque corrumpendum relinqueret, complura novarum rerum officia sedulo frequentationis studio celebranda curavit. Inter quae etiam insigni armatura succinctus quotidianam solitarii incessus consuetudinem praebuit, tum quod in re militari nihil crebro armorum usu praestantius nosset, tum ut huius agitatione studii claritatis incrementa contraheret. In quo non minus sibi fiducia quam laudis cupido vindicavit. Tantam quippe nullius rei violentiam existimabat, ut eius obiectu mentis suae robur quassandum timeret. Qui cum, traiectis in Daniam armis, Frowinum apud Sleswicum acie provocasset, magnisque invicem caedibus copiae funderentur, accidit ipsos agminum duces ita inter se ferro concurrere, ut rem duelli more prosequerentur et praeter publicam belli sortem privati conflictus specie decertarent. Hunc enim congressionis eventum par amborum expetebat affectus, ut virtutem non partium ope, sed propria virium experientia testarentur. Quo evenit, ut, crebrescentibus utrimque plagis, Athislus armis superior, prostrato Frowino, privatae victoriae publicam iungeret passimque divulsa Danorum agmina profligaret. Inde Suetiam reversus Frowini necem non solum virtutum suarum imaginibus ascripsit, verum etiam impensiore verborum iactantia prosequi consuevit, gloriam facti vocis petulantia demolitus. Aliquanto enim speciosius virtutes silentii verecundia teguntur quam sermonis petulantia publicantur. Frowini filios Wermundus paternae dignitatis honoribus evehit, exstincti pro patria amici liberos iusto admodum beneficio prosecutus. Quae res Athislo referendi in Daniam belli monitum praebuit. Rediit itaque superioris pugnae fiducia concitatus, non modo tenues angustasque copias, verum omne virtutis Sueticae robur advectans, perinde ac totius Daniae imperium rapturus. Quod Frowini filius Keto per primipilum suum, Folconem nomine, Wermundo tunc forte villam Ialungam tenenti nuntiandum curavit. Qui regem cum amicis epulantem reperiens, mandatum adhortatione prosecutus, adesse belli facultatem diutule postulatam et ultro se Wermundi votis ingerere dixit, cum et prompta vincendi praestetur occasio et maturus triumphi titulus optionis eius arbitrio tribuatur. Magnam itaque et inopinam felicitatis dulcedinem esse, quam ei longis affectatam suspiriis praesentis eventus auspicia largiantur. Venisse siquidem Athislum innumeris Sueonum copiis succinctum, perinde ac victoriae certitudinem indubitata animi praesumptione complexum, cumque proeliaturum hostem fatum fugae anteferre dubium non sit, felicem recentis vulneris ultionem oblata belli facultate praestari. Quem Wermundus praeclare ac fortiter legationis partes exsecutum testatus paulisper epulis refici iubet, quod itinera ieiunis officere soleant. Qui cum nequaquam sibi capiendi cibi otium suppetere dixisset, potione sitim lenire deposcitur. Quo praebito, poculum quoque (nam aureum erat) asservare iubetur, affirmante Wermundo commeandi calore defessis commodius cratere quam palma lympham excipi meliusque bibendi usum scyphi quam manus subsidio celebrari. Quo tam benevolis verbis muneris magnitudinem prosequente, delectatus utroque iuvenis se prius ad perceptae potionis mensuram proprii cruoris haustu usurum quam regis conspectibus terga admoturum promittit. Tam fortem eius promissionem Wermundus mercedis nomine veneratus, aliquanto plus voluptatis ex dato beneficio quam miles ex accepto percepit. Nec animosius locutum eum quam proeliatum expertus est. Commisso namque bello, contigit, ut, inter varios turmarum procursus concurrentibus Folcone et Athislo manumque diutule conserentibus, Sueonum exercitus ducis sui eventum secutus fugam ingrederetur, Athislus quoque saucius ad naves ex acie convolaret. Cumque Folco vulneribus ac labore hebetatus, sed et aestu pariter sitique perfusus fugam insequi destitisset hostilem, recreandi corporis gratia proprium casside cruorem excepit hauriendumque ori praebuit. Quo facto receptum a rege craterem speciosissime pensavit. Quod videns forte Wermundus impensius eum peractae promissionis laudavit. Cui Folco speciosa vota ad debitum finem perducenda respondit. Qua voce non minorem facti sui commendationem quam Wermundus exhibuit. Cumque victores, ut post proelium fit, depositis armis acquiescentes variis invicem sermonibus uterentur, Sleswicensium praefectus Keto magnae sibi admirationi esse praedicavit, qualiter Athislus, crebris obstantibus causis, elapsionis copiam impetraverit, praesertim cum is ante omnes bella gesserit primus, fuga vero postremus incesserit, nec alius quispiam ex hostibus fuerit, cuius tantis Danorum studiis affectaretur occasus. Ad haec Wermundus nosse eum oportere aiebat omnem bellorum aciem quadrifaria dimicantium varietate distingui. Esse enim primi generis bellatores, qui fortitudinem modestia temperantes rebelles acrius caedant, fugientibus instare erubescant; hos siquidem esse, quos diuturna armorum experientia certiore virtutis testimonio prosequatur, quique gloriam suam non in victorum fuga, sed vincendorum expugnatione constituant. Esse proeliantium et aliud genus, qui corporis animique viribus freti, sed nulla miserationis parte praediti in hostium tam terga quam pectora communi caedis atrocitate desaeviant. Tales quippe esse, qui iuvenilis animi calore provecti tirocinii rudimenta bellorum auspiciis ornare contendant, quosque tam aetatis quam laudis ardor inflammet inque fas et nefas pari nisus securitate praecipitet. Esse etiam tertios, quibus inter metum pudoremque anxiis progressum terror adimat, recursum ruboris obstaculum tollat, qui sanguine clari inanique tantum proceritate conspicui aciem numero, non viribus densent, hostem umbra potius quam armis feriant et in bellatorum grege solo corporum spectaculo censeantur. Hos magnarum opum dominos fore, genere quam animo praestantiores, quos lucis aviditas rerum dominio contracta plus ignaviae quam nobilitas viribus indulgere compellat. Esse item et alios, qui speciem, non rem in bellum perferant seque extremis sociorum agminibus inserentes primi fugam, postremi proelium gerant, in quibus imbecillitatis habitum certi pavoris indicium detegat, cum semper, quaesitis de industria subterfugiis, pugnantium terga timidioris progressus pigritia subsequantur. His ergo de causis regem fuga servatum existimari debere, cum a primi ordinis militibus nulla persecutionis instantia fugiens premeretur, qui non victos urgere, sed victoriam conservare curae habeant proindeque cuneos densent, ut trophaei novitas competentibus nixa praesidiis perfectam successus copiam assequatur. Secundi vero generis pugnatores, quibus obiecta quaeque perimere studium sit, non animi, sed opportunitatis inopia Athislum intactum liquisse, quod eos non tam laedendi ausus quam facultas defecerit. Sed et tertii ordinis viros, qui ipsum pugnae tempus trepido vagationis genere deducentes successus etiam sociae partis impediunt, quamquam laedendi regis locum habuerint, attentandi tamen audacia caruisse. His modis Wermundus stupidam Ketonis admirationem absolvens veras servati regis causas assertione sua editas memorabat. Post haec Athislus Suetiam refugus petit, Frowini caedem petulantius iactans ac facinoris huius memoriam verboso laudum suarum relatu incessanter ostentans, non quod receptae cladis ruborem aequo animo ferret, sed ut recentis fugae vulnus antiquae victoriae titulis recrearet. Cuius rei Keto et Wigo, ut par erat, indignatione permoti in paternae ultionis vota coniurant. Quam se parum bello exsequi posse credentes, sumpto levioris armaturae paratu, Suetiam solitarii petunt ingressique nemus, in quo regem absque comite versari solitum fama cognoverant, tela latebris mandant. Inde cum Athislo profugorum nomine diutule conversati, cum ab eo quam patriam haberent interrogarentur, Sleswicenses se esse patriamque caedis causa liquisse testantur. Quod rex eos non de patrandi facinoris voto, sed de patrati noxa astruxisse credebat. Ea quippe fraude percontantis studium eludere cupiebant, ut relationis certitudo cassum quaerenti pareret intellectum, et responsionis veritas tacitis adumbrata figmentis opinionem incuteret falsitatis. Plurimum quippe deformitatis olim ab illustribus viris in mendacio reponebatur. Tunc Athislus scire sibi libitum dixit, quis Danorum opinione Frowini interfector credatur. Ad haec Keto dubitari inquit, cui tanti facinoris claritatem arrogari conveniat, praesertim cum eum publica auctoritas acie exstinctum perhibeat. Respondit Athislus, frustra aliis Frowini necem ascribi, quam ipse dumtaxat alterna manus consertione peregerit. Mox an ulla Frowino suboles superesset perquirit. Ketone deinde duos eius filios exstare dicente, aetatis eorum ac staturae habitum perquam libenter se cognoscere dixit. Refert Keto hos sibi corpore propemodum aequales esse, aetate pares, proceritate persimiles. Tunc Athislus: 'Si mens,' inquit, 'illis ac virtus paterna constaret, acerba mihi tempestas ingrueret.' Interrogante deinde eo, an crebram paternae necis mentionem haberent, Keto, quicquid remedio temperari non possit, supervacue verbis replicari subiunxit, nihil prodesse testatus inexpiabile malum assiduis iterare molestiis. Quo dicto documentum dedit ultionem minis praecurri non oportere. Cumque regem acuendi roboris gratia quotidie solitariae digressionis officio utentem videret, receptis armis cum fratre praevium eius consectatur incessum. Quibus Athislus visis arenam pressit, quod imminentes vitare deforme existimaret. Illis deinde se perempti ab eo Frowini poenas sumpturos dicentibus, praesertim cum plurimo iactantiae fastu se solum necis eius fateatur auctorem, cavendum iis inquit, ne, dum ultionis effectum appetant, infirmas et inopes virium manus stulta secum audacia conserant, dumque alienum affectent exitium, proprium experiantur occasum, optimae indolis habitum praepropera laudis cupidine consumpturi. Quamobrem parcant iuventae, parcant et indoli, nec temere votum iis incesserit pereundi. Itaque paternae cladis iniuriam pecunia a se rependi permittant ingentisque gloriae loco habeant, quod tantum principem multae nomine coercuisse et veluti quodam terroris imperio concussisse credantur. Haec vero se non timore percitum, sed adolescentiae eorum miseratione motum docere. A quo Keto frustra tempus tanta verborum ambage deduci praefatus, quod tam iustae ultionis affectum pecuniae promissione labefactare conetur, progredi illum iubet et, si quid sibi virium sit, solitario secum experiri congressu. Nam et se, remoto fratris adminiculo, propriis acturum viribus, ne manu impari pugna conseri videretur infamis. Duos siquidem cum uno decernere ut iniquum, ita etiam probrosum apud veteres credebatur. Sed neque victoria hoc pugnae genere parta laudabilior habita, quod potius dedecori quam gloriae iuncta videretur. Quippe unum a duobus opprimi ut nullius negotii, ita maximi ruboris loco ducebatur. Tanta autem Athislum fiducia ceperat, ut ambos ad se pariter incessendum hortaretur, praefatus se tutioris pugnae potestatem facturum, quibus pugnandi votum detrahere nequeat. Quam indulgentiam Keto ita aversatus est, ut prius se fato quam ea usurum testaretur, oblatam certaminis condicionem vitio sibi vertendam existimans. Quem Athislus manum secum cupidius conserentem modesto pugnae genere excipere cupiens, clipeum eius dumtaxat adacto levius mucrone converberat, animosior salutis suae quam efficacior defensor. Quo diutule gesto, monet, uti fratrem coepti consortem asciscat nec alienae manus opem exposcere erubescat, cum solitariam sui conatus experientiam sine effectu esse videat. Abnuenti parcendum negat minasque opere prosecutus summis eum viribus tentat. A quo tam valido ferri ictu exceptus est, ut ipsum, diffissa casside, capiti illabi cogeretur. Quo vulnere irritatus (nam multus e vertice cruor profundebatur) Ketonem crebris ac vegetis ictibus petitum genibus humum petere coegit. Quod Wigo intueri non passus propior privatae caritati quam publicae consuetudini ruborem pietati cedere coegit invasoque Athislo fraternae imbecillitatis protector quam spectator esse maluit. Quo facto plus opprobrii quam laudis contraxit, quod in iuvando fratre statutas duelli leges solvisset eidemque utilius quam honestius opem tulisse videretur. Siquidem ex altera lance dedecoris, ex altera pietatis partibus indulsit. Itaque promptius quam speciosius Athisli caedes ab ipsis peracta noscebatur. Quae ne vulgo clam esset, corpus eius, absciso capite, equo impensum extra nemus ferentes propinquioris pagi incolis tradunt, Frowini filios paternae necis ultionem ab Athislo Sueonum rege exegisse testantes. Talem prae se victoriam ferentes primis a Wermundo honoribus excipiuntur, utilissimum ab iis opus editum iudicante sublatique aemuli gloriam quam admissi opprobrii famam cupidius intuente nec tyranni necem ullis ignominiae partibus affinem censente. In proverbium apud exteros ductum, quod priscum dimicandi ius regius labefactasset interitus. Cumque Wermundus aetatis vitio oculis orbaretur, Saxoniae rex Daniam duce vacuam ratus ei per legatos mandat, regnum, quod praeter aetatis debitum teneat, sibi procurandum committat, ne nimis longa imperii aviditate patriam legibus armisque deficiat. Qualiter enim regem censeri posse, cui senectus animum, caecitas oculum pari caliginis horrore fuscaverit? Quod si abnuat filiumque habeat, qui cum suo ex provocatione confligere audeat, victorem regno potiri permittat. Si neutrum probet, armis secum, non monitis agendum cognoscat, ut tandem invitus praebeat, quod ultroneus exhibere contemnat. Ad haec Wermundus altioribus suspiriis fractus impudentius se aetatis exprobratione lacerari respondit, quem non ideo huc infelicitatis senectus provexerit, quod pugnae parcus timidius iuventam exegerit. Nec aptius sibi caecitatis vitium obiectari, quod plerumque talem aetatis habitum talis iactura consequi soleat potiusque condolendum calamitati quam insultandum videatur. Iustius autem Saxoniae regi impatientiae notam afferri posse, quem potius senis fatum opperiri quam imperium poscere decuisset, quod aliquanto praestet defuncto succedere quam vivum spoliare. Se tamen, ne tamquam delirus priscae libertatis titulos externo videatur mancipare dominio, propria manu provocationi pariturum. Ad haec legati scire se inquiunt, regem suum conserendae cum caeco manus ludibrium perhorrere, quod tam ridiculum decernendi genus rubori quam honestati propinquius habeatur. Aptius vero per utriusque pignus et sanguinem amborum negotio consuli. Ad haec obstupefactis animo Danis subitaque responsi ignorantia perculsis, Uffo, qui forte cum ceteris aderat, responsionis a patre licentiam flagitabat subitoque velut ex muto vocalis evasit. Cumque Wermundus, quisnam talem a se loquendi copiam postularet, inquireret, ministrique eum ab Uffone rogari dixissent, satis esse perhibuit, ut infelicitatis suae vulneribus alienorum fastus illuderet, ne etiam a domesticis simili insultationis petulantia vexaretur. Sed satellitibus Uffonem hunc esse pertinaci affirmatione testantibus: 'Liberum ei sit,' inquit, 'quisquis est, cogitata profari.' Tum Uffo frustra ab eorum rege regnum appeti inquit, quod tam proprii rectoris officio quam fortissimorum procerum armis industriaque niteretur. Praeterea nec regi filium nec regno successorem deesse, sciantque se non solum regis eorum filium, sed etiam quemcumque ex gentis suae fortissimis secum asciverit, simul pugna aggredi constituisse. Quo audito legati risere, vanam dicti animositatem existimantes. Nec mora, condicitur pugnae locus, eidemque stata temporis meta praefigitur. Tantum autem stuporis Uffo loquendi ac provocandi novitate praesentibus iniecit, ut, utrum voci eius an fiduciae plus admirationis tributum sit, incertum exstiterit. Abeuntibus autem legatis, Wermundus, responsionis auctore laudato, quod virtutis fiduciam non in unius, sed duorum provocatione statuerit, potius se ei, quicumque sit, quam superbo hosti regno cessurum perhibuit. Universis autem filium eius esse testantibus, qui legatorum fastum fiduciae sublimitate contempserit, propius eum accedere iubet, quod oculis nequeat, manibus experturus. Corpore deinde eius curiosius contrectato, cum ex artuum granditate lineamentisque filium esse cognosset, fidem assertoribus habere coepit percontarique eum, cur suavissimum vocis habitum summo dissimulationis studio tegendum curaverit tantoque aetatis spatio sine voce et cunctis loquendi commerciis degere sustinuerit, ut se linguae prorsus officio defectum nativaeque taciturnitatis vitio obsitum credi permitteret. Qui respondit se paterna hactenus defensione contentum non prius vocis officio opus habuisse, quam domesticam prudentiam externa loquacitate pressam animadverteret. Rogatus item ab eo, cur duos quam unum provocare maluerit, hunc idcirco dimicationis modum a se exoptatum respondit, ut Athisli regis oppressio, quae, quod a duobus gesta fuerat, Danis opprobrio exstabat, unius facinore pensaretur, novumque virtutis specimen prisca ruboris monumenta convelleret. Ita antiquae crimen infamiae recentis famae litura abstergendum dicebat. Quem Wermundus iustam omnium aestimationem fecisse testatus, armorum usum, quod iis parum assuevisset, praediscere iubet. Quibus Uffo oblatis magnitudine pectoris angustos loricarum nexus explicuit, nec erat ullam reperire, quae eum iusto capacitatis spatio contineret. Maiore siquidem corpore erat quam ut alienis armis uti posset. Ad ultimum, cum paternam quoque loricam violenta corporis astrictione dissolveret, Wermundus eam a laevo latere dissecari fibulaque sarciri praecepit, partem, quae clipei praesidio muniatur, ferro patere parvi existimans. Sed et gladium, quo tuto uti posset, summa ab eo cura conscisci iussit. Oblatis compluribus, Uffo manu capulum stringens frustatim singulos agitando comminuit, nec erat quisquam ex iis tanti rigoris gladius, quem non ad primae concussionis motum crebra partium fractione dissolveret. Erat autem regi inusitati acuminis gladius, Skrep dictus, qui quodlibet obstaculi genus uno ferientis ictu medium penetrando diffinderet, nec adeo quicquam praedurum foret, ut adactam eius aciem remorari potuisset. Quem ne posteris fruendum relinqueret, per summam alienae commoditatis invidiam in profunda defoderat, utilitatem ferri, quod filii incrementis diffideret, ceteris negaturus. Interrogatus autem, an dignum Uffonis robore ferrum haberet, habere se dixit, quod, si pridem a se terrae traditum recognito locorum habitu reperire potuisset, aptum corporis eius viribus exhiberet. In campum deinde perduci se iubens, cum, interrogatis per omnia comitibus, defossionis locum acceptis signorum indiciis comperisset, extractum cavo gladium filio porrigit. Quem Uffo nimia vetustate fragilem exesumque conspiciens, feriendi diffidentia percontatur, an hunc quoque priorum exemplo probare debeat, prius habitum eius, quam rem ferro geri oporteat, explorandum testatus. Refert Wermundus, si praesens ferrum ab ipso ventilando collideretur, non superesse quod virium eius habitui responderet. Abstinendum itaque facto, cuius in dubio exitus maneat. Igitur ex pacto pugnae locus expetitur. Hunc fluvius Eidorus ita aquarum ambitu vallat, ut, earum interstitio repugnante, navigiis dumtaxat aditus pateat. Quem Uffone sine comite petente, Saxoniae regis filium insignis viribus athleta consequitur, crebris utrimque turbis alternos riparum anfractus spectandi aviditate complentibus. Cunctis igitur huic spectaculo oculos inserentibus, Wermundus in extrema pontis parte se collocat, si filium vinci contigisset, flumine periturus. Maluit enim sanguinis sui ruinam comitari quam patriae interitum plenis doloris sensibus intueri. Verum Uffo, geminis iuvenum congressibus lacessitus, gladii diffidentia amborum ictus umbone vitabat, patientius experiri constituens, quem a duobus attentius cavere debuisset, ut hunc saltem uno ferri impulsu contingeret. Quem Wermundus imbecillitatis vitio tantam recipiendorum ictuum patientiam praestare existimans, paulatim in occiduam pontis oram mortis cupiditate se protrahit, si de filio actum foret, fatum praecipitio petiturus. Tanta sanguinis caritate flagrantem senem fortuna protexit. Uffo siquidem filium regis ad secum avidius decernendum hortatus, claritatem generis ab ipso conspicuo fortitudinis opere aequari iubet, ne rege ortum plebeius comes virtute praestare videatur. Athletam deinde explorandae eius fortitudinis gratia, ne domini sui terga timidius subsequeretur, admonitum, fiduciam a regis filio in se repositam egregiis dimicationis operibus pensare praecepit, cuius delectu unicus pugnae comes ascitus fuerit. Obtemperantem illum propiusque congredi rubore compulsum primo ferri ictu medium dissecat. Quo sono recreatus Wermundus filii ferrum audire se dixit rogatque, cui potissimum parti ictum inflixerit. Referentibus deinde ministris eum non unam corporis partem, sed totam hominis transegisse compagem, abstractum praecipitio corpus ponti restituit, eodem studio lucem expetens, quo fatum optaverat. Tum Uffo, reliquum hostem prioris exemplo consumere cupiens, regis filium ad ultionem interfecti pro se satellitis manibus parentationis loco erogandam impensioribus verbis sollicitat. Quem propius accedere sua adhortatione coactum, infligendi ictus loco curiosius denotato gladioque, quod tenuem eius laminam, suis imparem viribus formidaret, in aciem alteram verso, penetrabili corporis sectione transverberat. Quo audito Wermundus Screp gladii sonum secundo suis auribus incessisse perhibuit. Affirmantibus deinde arbitris utrumque hostem ab eius filio consumptum, nimietate gaudii vultum fletu solvit. Ita genas, quas dolor madidare non poterat, laetitia rigavit. Saxonibus igitur pudore maestis pugilumque funus summa cum ruboris acerbitate ducentibus, Uffonem Dani iucundis excepere tripudiis. Quievit tum Athislanae caedis infamia Saxonumque opprobriis exspiravit. Ita Saxoniae regnum ad Danos translatum post patrem Uffo regendum suscepit, utriusque imperii procurator effectus, qui ne unum quidem rite moderaturus credebatur. Hic a compluribus Olavus est dictus atque ob animi moderationem Mansueti cognomine donatus. Cuius sequentes actus vetustatis vitio sollemnem fefellere notitiam. Sed credi potest gloriosos eorum processus exstitisse, quorum tam plena laudis principia fuerint. Tam brevi factorum eius prosecutione animadverto, quod illustrium gentis nostrae virorum splendorem scriptorum penuria laudi memoriaeque subtraxerit. Quod si patriam hanc fortuna Latino quondam sermone donasset, innumera Danicorum operum volumina tererentur. Uffoni Dan filius succedit. Qui cum, transfusis in exteros proeliis, trophaeorum frequentia rerum dominium propagasset, partum gloriae fulgorem taetro superbiae squalore fuscavit, ita a clarissimi parentis honestate degenerans, ut, cum ille ceteris moderatione praestiterit, hic ceteros fastuosa tumidus elatione contempserit. Sed et paterna bona, vel quae ipse exterarum gentium manubiis pepererat, flagitiis disiciebat, opes, quae regio splendori servire debuerant, voracibus sumptuum impensis tribuens. Sic interdum a maioribus suis similia portentis pignora desciscunt. Post hunc regnat Huglecus, qui Hømothum et Høgrimum Suetiae tyrannos maritimo fertur oppressisse conflictu. Cui Frotho succedit cognomento Vegetus, qui ipsam cognominis speciem corporis animique firmitate testatus, denis Norvagiae ducibus bello consumptis, insulam, quae ex eo postmodum nomen obtinuit, ipsum postremo regem invasurus accessit. Frogerus hic erat gemina admodum sorte conspicuus, quod non minus armis quam opibus illustris regiam ditionem athletico decoraret officio tantumque gymnicis palmis quantum dignitatis ornamentis polleret. Hic, ut quidam ferunt, Othino patre natus a diis immortalibus beneficium praestare rogatis muneris loco obtinuit non ab alio vinci quam, qui certaminis tempore subiectum pedibus eius pulverem manu convellere potuisset. Quem Frotho tanta a superis firmitate donatum comperiens duelli postulatione sollicitat, deorum indulgentiam fallacia tentaturus. Primum igitur imperitiae simulatione dimicationis ab ipso documentum efflagitat, cuius eum usu experientiaque callere sciat. Ille hostem professioni suae non solum cedere, sed etiam supplicare gavisus, sapere eum asseruit, senili industriae iuvenilem animum subiciendo, quod ei facies cicatricibus vacua fronsque nullis armorum vestigiis exarata tenuem huius rei notitiam exstare testetur. Ita e diverso bina quadratae formae spatia cubitalibus figurata lateribus humi denotat, a locorum usu documenti initium editurus. Quibus descriptis, assignatam uterque sibi partem complectitur. Tum Frogerum Frotho arma secum ac locum permutare iubet. Nec difficilis admissio fuit: Frogerum siquidem hostilium nitor concitabat armorum, quod Frotho praeditum auro capulum loricamque pari specie radiantem, sed et cassidem in eundem modum eximio comptam fulgore gestaret. Igitur Frotho, loco, quo Frogerus excesserat, pulvere correpto, omen sibi victoriae datum existimavit. Nec augurio elusus continuo Frogerum occidit, tam parvulo vaframento maximam fortitudinis gloriam assecutus. Quippe, quod nullius ante viribus licuit, astutia praestitit. Post hunc Dan regnum capessit. Qui cum duodecimum aetatis annum ageret, legationum petulantia fatigatur, Saxonibus bellum aut tributum afferre iussus. Sed rubor pugnam pensioni anteposuit, potius ad strenue moriendum quam timide vivendum impellens. Itaque praelata pugnandi sorte, Danorum iuventus Albyam fluvium tanta navigiorum frequentia complevit, ut facilem eius transitum perinde ac continuo ponte iuncta puppium tabulata praestarent. Quo evenit, ut Saxoniae rex eidem quam a Danis exigebat condicioni adigeretur. Post Dan Fridlevus cognomento Celer imperium sumit. Quo regnante, Huyrvillus Holandiae princeps, icto cum Danis foedere, Norvagiam incessebat. Cuius operibus haud parva claritatis accessio fuit, quod Rusilam virginem militari voto res bellicas aemulatam armis oppressit virilemque gloriam ex muliebri hoste corripuit. Sed et quinque eius complices: Broddonem, Bildum, Bugonem, Fanningum et Gunnolmum, quorum pater Fyn exstitit, ob res ab ipsis praeclare editas in societatem ascivit. Quorum collegio fretus foedus, quod cum Danis contraxerat, ferro disicit. Cuius irruptio hoc nocivior quo fallacior fuit. Neque enim Dani tam repente eum ex amico hostem evasurum credebant. Adeo facilis quorundam ex gratia ad odium transitus exsistere consuevit. Crediderim nostri temporis mores huius viri auspiciis inchoatos, qui mentiri ac fallere inter vitia sordesque non ducimus. Quem Fridlevus australes Syalandiae partes adortum in portu, qui postmodum eius est nomine vocitatus, proelio tentat. In quo ob gloriae aemulationem tanta militum fortitudine concursum est, ut, perpaucis periculum fuga vitantibus, ambae penitus acies consumerentur, nec in partem victoria concessit, ubi par utrosque vulnus implicuit. Adeo omnibus maior gloriae quam vitae cupiditas fuit. Igitur, qui ex Huyrvilli agmine superfuerant, servandae societatis gratia noctu classis suae reliquias mutuis nexibus obligandas curabant. Eadem nocte Bildus et Broddo, rescissis quibus rates cohaesere funiculis, tacite sua a ceterorum complexu navigia submovere, fratrum desertione formidini consulentes magisque timoris quam consanguineae pietatis ductibus obtemperantes. Luce reddita, Fridlevus Huyrvillum, Gunnolmum, Bugonem et Fanningum ex tanta sociorum clade relictos comperiens, unus cum omnibus decernere statuit, ne lacerae copiarum reliquiae denuo discrimen subire cogerentur. Cui praeter insitam animo fortitudinem etiam contemptrix ferri tunica fiduciam ministrabat. Hac in publicis privatisque conflictibus tamquam servatore salutis cultu utebatur. Nec rem fortius quam prosperius exsecutus felicem pugnae eventum habuit, siquidem Huyrvillo, Bugone et Fanningo oppressis, Gunnolmum hostile ferrum carminibus obtundere solitum crebro capuli ictu exanimavit. Dum autem mucroni manum cupidius inserit, elisa nervorum officia reductos in palmam digitos perpetuo curvitatis vinculo perstrinxerunt. Idem cum Duflynum Hyberniae oppidum obsideret murorumque firmitate expugnationis facultatem negari conspiceret, Hadingiani acuminis ingenium aemulatus hirundinum alis inclusum fungis ignem affigi praecepit. Quibus propria nidificatione receptis, subito flammis tecta luxerunt. Quas oppidanis restinguere concurrentibus maioremque sopiendi ignis quam cavendi hostis curam praestantibus, Duflyno potitur. Post haec apud Britanniam amissis bello militibus, cum difficilem ad litus reditum habiturus videretur, interfectorum cadaveribus erectis et in acie collocatis, ita pristinum multitudinis habitum repraesentabat, ut nil ex eius specie tanto vulnere detractum videretur. Quo facto hosti non solum conserendae manus fiduciam abstulit, sed etiam carpendae fugae cupidinem incussit. Defuncto Fridlevo, filius Frotho septem annos natus concordi Danorum arbitrio subrogatur. Tantum siquidem ab universis Fridlevi memoriae ac nomini tributum, ut tam tenero eius sanguini regnum daretur. Iidem, contione praehabita, infantiam regis a tutoribus excipiendam duxerunt, ne ob principis puerilitatem rerum excideret summa. Habito ergo delectu, Westmarus et Colo fratres in educationis regiae ministerium arcessuntur. Isulfo quoque et Aggoni octoque aliis illustribus viris non modo regis tutela credita, verum etiam gerendi sub ipso regni potestas indulta. Abunde iis vires animique suppetebant, crebra non corporis tantum, sed etiam ingenii dote pollentibus. Ita Danorum rem publicam, exspectato regis robore, vicaria tutabantur officia. Uxor Colonis erat Gøtwara, quae eximiae procacitate facundiae quantumlibet disertos ac loquaces enervare solebat. Altercando quippe efficax erat et in omni disceptationum genere copiosa. Pugnabat siquidem verbis, non modo quaestionibus freta, verum etiam pervicacibus armata responsis. Imbellem nemo feminam debellare poterat, a lingua spicula mutuantem. Quosdam verbositatis petulantia refellebat, alios veluti quibusdam cavillationum nexibus implicatos fallaciarum laqueis strangulabat. Adeo vegetum mulieri ingenium fuit. Ceterum condere pacta aut rescindere praepotens erat, utriusque horum efficaciam oris aculeo gestans. Quippe disicere foedera ac sociare callebat. Ita ad utrumlibet anceps linguae commercium fuit. Duodecim Westmaro filii erant, ex quorum numero tribus commune Grep nomen incessit. Hos simul conceptos idem partus absolvit, ortus aequalitatem vocabuli societate testantes. His summa caestibus aut ferro dimicandi peritia exstitit. Colo terna filiorum sorte gaudebat. Soror regis Gunwara erat, cui ob eximiam formae pulchritudinem Speciosae cognomen exstabat. Filii Westmari Colonisque, cum et aetate iam puberes et animis acres essent, fiducia in temeritatem versa, ad obscenos ac degeneres ritus inquinatam flagitiis indolem contulerunt. Adeo enim insolenter se indomiteque gesserunt, ut, constupratis aliorum nuptis ac filiabus, proscripsisse pudicitiam atque in prostibulum relegasse viderentur. Corruptis quoque matronarum fulcris, ne toris quidem virginalibus abstinebant. Suus nullum thalamus securitate donabat, nec quisquam fere patriae locus luxuriae eorum vestigiis vacuus erat. Mariti metu, coniuges corporum suorum ludibrio vexabantur. Iniuriis obtemperatum est: cessit copularum respectus, violensque amplexuum usus exstabat; publicata est Venus, coniugiorum reverentia pereunte; raptim luxuria petebatur. In causa otium erat, quod expertia agitationis corpora amica vitiis quiete diffluerent. Tandem Grep, hoc nomen participantium maximus, ut diffusum libidinis motum certa sponte sisteret, errabundae Veneris portum in germanae regis amore petere ausus exstitit. Nec apte quidem; nam sicut vagabundam atque erroneam voluptatem verecundiae frenis coerceri oportuit, ita a populari prolem regiam concupisci temerarium fuit. Illa proci petulantiam pertimescens, quo tutior ab iniuria foret, saeptum vallo conclave petivit. Adhibiti sunt ei triginta vernaculi, qui iugem corporis eius custodiam excubando praestarent. Igitur contubernales Frothonis circa indumentorum usum feminea admodum ope defecti, cum non haberent, unde nova assuere aut lacera reficere possent, regem celebrandi coniugii monitis adhortantur. Ille primum excusationis verba ab aetatis teneritudine mutuatus, ad postremum perseverantiori suorum rogatui cessit. Quo curiosius a monitoribus habilem connubio suo feminam perquirente, praecipue regis Hunorum filia collaudatur. Ad haec Frotho, repugnandi ratione pertinacius quaesita, a patre didicisse se refert non expedire regibus e longinquo copulam peti nec Venerem nisi a finitimis posci. Quod audiens Gøtwara cavilla regem amicis reluctari cognovit. Cuius ut vacillantem firmaret animum fiduciamque pusillae mentis erigeret: 'Iunioribus,' inquit, 'nuptiae competunt; senes sepulcrum manet. Adolescentiae gressus votis fortunaque proficiunt; inops ad bustum senecta devergit. Spes iuventam consequitur; senium exspes inclinat occasus. Adolescit sors puberum, numquam infectum omissura quod coepit.' Ob cuius dicti venerationem postulationis officium suscipere rogata, refragandi rationem senii praetentione componit nec se tam ardui mandati gerulam ob infirmum aetatis habitum fore posse testatur. Rex pretio opus agnoscens, aureo torque prolato, legationis praemium pollicetur. Habebat namque torques nexilia bullarum caelamina intersitaque regum simulacra, quae ad interioris fili ductum nunc contrahi, nunc dirimi possent, ornamentum luxui potius quam usui praeparatum. Westmarum quoque et Colonem cum eorum filiis in idem legationis opus accersiri placuit, quod eorum sollertiam Frotho repulsae rubore carituram putaret. Ii simul cum Gøtwara profecti prius triduano ab Hunorum rege convivio excepti sunt, quam legationis suae consultum expromerent. Is enim antiquitus recipiendorum hospitum usus exstabat. Extracto in triduum epulo, virgo regia pleno comitatis alloquio legatis blanditura progreditur. Nec parum convivalibus hospitum gaudiis praesentiae eius iucunditas attulit. Cui Westmarus, crebrescentibus poculis, propositi seriem iocosa admodum assertione detexit, puellae mentem familiari collocutionis genere tentaturus. Itaque quo minus sibi repulsam conscisceret, compositis in risum verbis legationis negotium praecurrebat, inter convivales plausus ludicrum ausus sociare sermonem. Illa se Frothonem tamquam famae et claritudinis inopem fastidire dicebat. Nulli etenim quondam illustrium feminarum connubiis idonei censebantur, nisi qui sibi ingens famae pretium gestarum insigniter rerum fulgore struxissent. Summum in proco vitium desidia fuit. Nihil magis in nuptiarum petitore quam claritatis inopia damnabatur. Sola gloriae ubertas ceterarum rerum opulentiam exhibebat. Puellae quoque non tam procantium se formas quam edita speciose facinora mirabantur. Igitur legati voti desperatione torpentes ulteriorem rei conatum Gøtwarae prudentiae tradunt. Illa non verbis modo, sed etiam sucis in Venerem mixtis virginem enervare conata, asserere coepit Frothonem laeva tamquam dextra uti, item nandi dimicandique promptissimam habere peritiam. Oblata quoque potione rigorem puellae cupidine permutavit Veneremque et voluptatem abolitae indignationis loco constituit. Deinde Westmarum Colonemque cum eorum liberis de industria adire regem iterandaeque legationi insistere iubet; postremo si difficilem accepissent, pugnae provocatione praevenire repulsam. Igitur Westmarus regiam cum armatis ingressus: 'Iam aut precibus obsequi,' inquit, 'aut pugna precantes aggredi necesse erit. Elegimus speciose defungi quam infecta legatione reverti, ne repulsa foedi propositoque vacui, unde gloriam impetrare speravimus, eius contrarium referamus. Si natam negas, admitte pugnam; alterum necesse est praestes. Mori aut exaudiri volumus; apud te si non laeta, saltem tristia percepturi sumus. Gratius nostram Frotho cladem quam repulsam excipiet.' Nec plura elocutus iugulum regis ferro se petiturum minatur. Contra rex non decere ait amplitudinem regiam, quem honore praecelleret, aequare conflictu, nec oportere dignitate impares pugnae paritate conferri. At Westmarus nihil de certaminis exhortatione remittens ad ultimum ipsam virginis mentem explorare iubetur, quod antiqui in matrimoniorum delectu libera nupturas optione donassent. Haerebat siquidem animo rex inter metum pugnae pudoremque trepida fluctuatione suspensus. Ita Westmarus ad praecordialem puellae sententiam relegatus, sciens feminam omnem ut volubilis animi, ita versilis esse propositi, tanto rem fidentius exsequi coepit, quanto virginum votis plus varietatis inesse compertum habuit. Auxit curae eius fiduciam adiecitque studio spem simplicitas virginis proprio permissa consilio libertasque feminae politioribus blanditiarum delenimentis palpanda, non modo abduci facilis, verum etiam obsequi praeceps. Pater vero, quo certius filiae mentem inspiceret, legatos subsequi coepit. Illa prius in amorem proci latenti potionis operatione perducta, plura se de Frothonis indole referebat spe praesumpsisse quam fama, quippe cum is ab illustri genus parente duxerit, naturaque omnis suae soleat origini respondere. Quamobrem iuvenem sibi non tam praesentis quam futuri splendoris intuitu placuisse. Quibus auditis mirabundus pater, sed ne permissam quidem puellae licentiam rescindere passus, Frothonis eam coniugio pollicetur. Quam postmodum, provisis abunde commeatibus, tollens magnifico rerum apparatu, consequentibus se legatis, Daniam adire deproperat, sciens neminem patre melius filiam nuptiis oblaturum. Frotho sicut iucundissime sponsam excepit, ita futuri quoque soceri maiestatem amplissimis honoribus celebravit, quem, peractis taedis, magna auri argentique summa donatum dimisit. Igitur Hanunda usus (Hunorum haec regis filia erat) florentissima pace triennium duxit. Cuius contubernales, otio petulantiam nacti, partam quiete lasciviam improbissimis extulere sceleribus. Quosdam enim restibus in sublime pertractos more agitabilis pilae pendula corporum impulsione vexabant; aliis haedinum incedentibus corium substernentes lubrici tergoris offendiculo per occultum funis raptum incautos subegere gressus; alios veste nudatos variis verberum suppliciis lacerabant; alios clavis affixos laquei more suspensionis multavere ludibrio; quorundam barbae et verticis pilos faculis torruerunt; aliis pubem atque inguina subiecto torre cremabant. Advenas ossibus converberabant; alios ad intemperantiam compulsos immoderata potione rumpebant. Virginibus nubere non licebat, nisi quarum castitas iis ante delibata fuisset. Nemini filiam nuptum dare licebat nisi gratiam ipsorum favoremque mercato. Nulli matrimonium contrahendi fas erat, si eorum non pretio praeemisset assensum. Praeterea non in virgines modo, verum etiam in matronarum turbam passim dissolutissimae libidinis suae flagitia porrexerunt. Mixtam petulantiae rabiem duplex furoris species agitabat. Convenis hospitibusque receptuum loco convicia praebebantur. Tot ludibriorum irritamenta a petulantibus et lascivis reperta sunt. Adeo sub rege puero temeritas libertate nutrita est. Nihil enim tantum peccandi licentiam protrahit quantum ultionis poenaeque dilatio. Tam effrenata militum procacitas non exteris tantum, sed etiam patriae invisum fecerat regem. Dolenter siquidem ferebant Dani superbe sibi ac crudeliter imperari. Grep vero haud humili contentus Venere eo se temeritatis effudit, ut cum regina commercio libidinis habito tam regi perfidus quam ceteris violentus exsisteret. Adolevit deinde paulatim infamia, tacitoque gradu criminis suspicio serpsit, ante vulgo comperta quam regi. Grep enim in omnes, qui vel modicam huius rei mentionem egissent, animadvertere solitus accusationem sui formidabilem fecerat. Opinio tamen sceleris primum susurris alita est, dehinc excepta rumoribus; difficilis siquidem apud conscios alieni criminis occultatio est. Procus Gunwarae creber exstabat. Igitur Grep, repulsae ultionem clandestinis artibus impetrare conatus, aestimandi procos arbitrium flagitat, exquisitissimis puellam nuptiis deberi testando. Obscurabat autem iram, ne virginis odio quaesitum videretur officium. Oranti rex merita iuvenum inspectanda permittit. Primum itaque cunctos Gunwarae petitores convivii simulatione contraxit ac deinde conclave, cui puella assueverat, desectis eorum capitibus cingens crudele ceteris spectaculum praebuit. Nihil tamen eius apud Frothonem gratiae detractum est, quo minus consueto familiaritatis officio fungeretur. Conveniendi siquidem regis copiam pretio peti debere constituit, neminem alloquio eius usurum pronuntians, ni munera detulisset. Neque enim tanti ducis aditum trito consuetudinis genere, sed plenis ambitionis studiis impetrandum edixit, regiae caritatis simulatione crudelitatis infamiam levaturus. Taliter lacessitum vulgus afflictationis suae querelam tacitis gemitibus agitabat. Nulli miseriam temporum culpandi palam animus erat, nemini ingruentem calumniam apertis efferendi querimoniis ausus incesserat; internus omnium praecordia dolor hoc acrius quo occultius lacerabat. Quo cognito, Gøtarus Norvagiae rex contractis contione militibus refert proprium Danos fastidire regem, exoptare alium, si copiam accepissent, seque eo exercitum agere decrevisse; facile Daniam occupari posse, si armis adita foret; a Frothone enim tam avare quam atrociter patriae imperitatum esse. Tum exsurgens Ericus contraria rem allegatione prohibuit: 'Saepe,' inquiens, 'alieni appetitores proprio privari solere meminimus. Saepe amborum captator utriusque perditor fuit. Praevalidum enim oportet alitem esse, qui praedam alius unguibus extrahere cupiat. Animat te frustra internus regionis livor, quem plerumque hostilis explodit adventus. Nam etsi nunc Dani dividuis esse sententiis videantur, unanimes tamen mox excipient hostem. Crebro corrixantes porcos conciliavere lupi. Patrium quisque ducem extero praefert. Provincia omnis regem domesticum quam advenam impensius colit. Neque enim te Frotho domi praestolabitur, sed foris excipiet adventantem. Extremis se aquilae scalpunt, anterius alites certant. Nosti ipse paenitentia vacuum debere consultum esse prudentis. Proceribus abunde stiparis; tua tibi quies maneat; per alios gerendi sane belli facultatem propemodum exploratam habere poteris. Liceat militi regiam praetentare fortunam; salutem tuam pacifice moderare, alieno negotium periculo moliturus. Satius est servum deperire quam herum. Quod fabro forceps, tuus tibi satelles agat: ille ferramenti remedio manus cauterium cavet atque a digitorum sibi incendio temperat; tu quoque tibi tuorum opera parcere et consulere disce.' Haec Ericus. Quem Gøtarus, ut imprudentem hactenus habitum, responsionis suae contextum exquisita sententiarum gravitate compsisse miratus, Diserti donat agnomine, excellentem eius prudentiam appellationis honore iudicans prosequendam. Frater siquidem eius Rollerus opinionem iuvenis eximio suae fulgore suppresserat. Ericus nominis beneficio rem adici petit, vocabuli largitionem muneris additione cumulandam testatus. Rex navigium donat; Scrøter remiges vocitabant. Erant autem Ericus et Rollerus Regneri pugilis filii, patre eodem sati diversaque editi matre. Matrem quippe Rolleri eandemque Erici novercam Cracam vocabant. Igitur Rafno cuidam, permittente Gøtaro, lacessendi per piraticam Danos negotium cessit. Excipit illum Oddo, cui tunc temporis apud Danos maxima piraticae deferebatur auctoritas, vir magicae artis doctus, ita ut absque carina altum pererrans hostilia saepe navigia concitatis carmine procellis everteret. Itaque, ne cum piratis in maritimarum virium certamen descenderet, exasperatos maleficio fluctus ad naufragia iisdem infligenda perducere solebat. Hic ut negotiatoribus atrox, ita clemens agrestibus exstitit, non eadem merces qua stivam aestimatione commensus, rustici operis munditias sordidi quaestus laboribus anteponens. Idem, inito cum Normannis conflictu, ita vi carminum hostilem hebetavit aspectum, ut destrictos Danorum enses eminus radios iacere et tamquam flammabundos scintillare putarent. Ceterum adeo retusis obtutibus erant, ut ne ferrum quidem vagina detractum visu excipere possent; victa quippe fulgore acies praestigiosi coruscaminis impatiens erat. Caeso itaque Rafno cum multa suorum parte, sex solae naves Norvagiam relapsae documento fuere regi haud facile Danos obteri posse. Ab his etiam Frothonem sola pugilum ope subnixum invito regnare populo vulgatum est, dominio in tyrannidem verso. Cuius famae experiendae gratia Rollerus, ut erat exterarum lustrator rerum ignotaque visendi avidus, Frothonis se vovit contubernio potiturum. Ericus illum, quamquam habitu corporis eximius esset, temere votum nuncupasse firmabat. Ad ultimum, pertinacissimam propositi eius perseverantiam conspicatus, se quoque simili voti nuncupatione constringit. Iisdem se rex pollicitus est, quoscumque delectu probassent, comites donaturum. Itaque fratribus primo patrem adiri placuit commeatusque et necessaria tam longinqui itineris subsidia postulari. A quo paterne suscepti die postera in nemus visendi pecoris gratia perducuntur; senex quippe armentis opulens erat. Aperiebantur quoque illis gazae, quas diu clausa telluris antra condiderant. E quibus si quae placuissent, sublegi permissa sunt. Nec cupidius oblatum beneficium quam receptum. Itaque egestis humo opibus, complacitas tollunt. Horum interea remiges aut curam egere corporis aut iactis se molibus exercebant. Alii saltu, quidam cursu concitavere corpus; hi vires valida saxorum iaculatione tentabant, illi sagittae usum tenso experiebantur arcu. Ita roboris firmitatem vario agitationis genere prosequebantur. Fuere etiam qui somnum quietemque potione captarent. Mittitur deinde Rollerus a patre cognoscendi causa domi interim acta. Is ut maternum fumare tugurium vidit, foris accedens parvulumque foramen furtiva luminis applicatione traiciens, introspecta aede, animadvertit matrem informi cacabo coctilia pulmenta versantem. Suspexit praeterea tres colubras superne tenui reste depensas, ex quarum ore proflua tabes guttatim humorem epulo ministrabat. Duae quippe colore piceae erant, tertia squamis albida videbatur, reliquis modico eminentius pensa. Haec nexum in cauda gestabat, cum ceterae immisso ventri funiculo tenerentur. Ille rem maleficio consentaneam ratus, silentio quod viderat pressit, ne matrem veneficii ream astruere putaretur. Ignorabat enim innocuam anguium exstitisse naturam, nescius quantum illo vigoris epulo pararetur. Supervenientes deinde Regnerus et Ericus, ut fumidam aspexere casam, ingressi discubitum petivere. Quibus ad mensam sitis, Craca privigno filioque una cibum capturis catillum discoloris dapis admovit: pars quippe picea, sed croceis guttis interlita, pars albida videbatur; quippe pro varia serpentum specie geminus pultem color infecerat. Cuius cum solam uterque particulam delibasset, Ericus non ex colorum habitu, sed interni vigoris effectu epulas aestimans nigrantem dapis partem, sed suco potiore confectam, catino quam celerrime verso, ad se transtulit albidamque sibi admotam prius Rollero applicans, cenam felicius gessit. Et ne mutationis industria notaretur, taliter, inquit, aestuante freto puppim in proram referri solitam. Nec tenue viri ingenium fuit, industrii operis dissimulationem a navigii consuetudine mutuantis. Ericus itaque fausta iam dape refectus, interna ipsius opera ad summum humanae sapientiae pondus evasit. Quippe epuli vigor, supra quam credi poterat, omnium illi scientiarum copiam ingeneravit, ita ut etiam ferinarum pecudaliumque vocum interpretatione calleret. Neque enim solum humanarum rerum peritissimus erat, verum etiam sensuales brutorum sonos ad certarum affectionum intellegentiam referebat. Praeterea tam comis atque ornati eloquii erat, ut, quicquid disserere cuperet, continuo proverbiorum lepore poliret. At ubi superveniens Craca concham transpositam partemque pultis potiorem ab Erico comesam cognovit, fortunam filio praeparatam privigno cessisse condoluit. Cui mox gemebunda supplicare coepit, ne umquam sua fratrem ope deficeret, quem ipsius mater tot novae felicitatis opibus cumulasset. Quippe sapido unius epuli gustu rationis atque eloquentiae summam nec non gerendorum prospere conflictuum gratiam assecutus videbatur. Adiecit quoque Rollerum propemodum consilii capacem, futurumque ut destinati sibi obsonii prorsus expers non esset. Monuit quoque, si suprema necessitatis violentia postularet, nominis sui nuncupatione remedium celerius esse quaerendum, affirmans se divina partim virtute subnixam et quasi consortem caelitum insitam numinis gestare potentiam. Ericus se ad astandum fratri natura pertrahi dixit, probrosum referens alitem, qui proprium polluat nidum. At Cracam magis propria molestabat incuria, quam fortuna filii gravaret adversa; artificem enim ingenio suo deludi magnum olim ruboris incitamentum fuit. Deinde haec ipsa, comitante viro, fratres ad mare profecturos abducit. Qui uno egressi navigio duo sibi mox alia devinxerunt. Et iam Danicum attigere litus, cum, explorato loco, haud longe septem subisse navigia discunt. Tum Ericus duos Danicae facundos linguae eo sine veste proficisci iubet, qui rem cautius speculaturi nuditatis suae tamquam per Ericum factae Oddoni querimoniam afferentes certius explorata referrent. Illi apud Oddonem familiarius habiti omne ducis propositum versutis auribus venati sunt. Statuerat enim diluculo hostem improvidum aggredi, quo certius nocturnis implicatum tegminibus obtruncaret, affirmans eo lucis tempore corporibus humanis plus stuporis atque gravedinis inesse solere. Praecepit quoque naves saxis ad iaciendum habilibus onerari, futuram exitii sui causam accelerans. Exploratores concubia nocte dilapsi nuntiant Oddonem exquisitis ad iactum lapillis tota replesse navigia, cetera quae acceperant intimantes. Ericus, re admodum cognita, cum classis suae paucitatem attenderet, aquas in hostium perniciem evocandas earumque sibi conciliandum putavit auxilium. Itaque scapha exceptus ac tacito remorum nisu propius hostium carinis advectus, vicinas aquae tabulas sensim intorto terebro cavat ac mox remigio vix auras pulsante reditui consulit. Adeo autem circumspecte se gessit, ut excubitorum nemo aditum eius abscessumve deprehenderet. Quo enavigante, paulatim Oddonis rates excepta rimatim unda depressit. Eaedem, aqua latius introrsum stagnante, recondi gurgite videbantur. Nec parum descensui addidit internum lapidum pondus. Et iam transtra fluctibus diluebantur forosque exaequabat mare, cum Oddo, navigia propemodum undis aequata conspiciens, receptum immodice fretum urceis egeri iubet. Itaque nauticis occiduas navigii partes ab aquarum influxu defendere perseverantibus, comminus hostis apparuit. Igitur arma capessentibus acrior imminebat gurges, parantibus proelium enandi opus incidit. Erico bellum undae, non arma gessere. Pugnabat pro eo mare, cui ipse nocendi vires aditumque praebuerat. Itaque Ericus, fluctu felicius quam ferro usus, efficaci aquarum opera pugnam absens gerere videbatur, a pelago praesidium mutuatus. Victoria arti contributa est; neque enim offusum undis navigium pugnae patiens esse poterat. Taliter Oddone cum sociis interempto, captisque qui in statione erant, neminem cladis nuntium evasisse compertum est. Ericus, peracta iam strage, maturato recessu Lessø insulam subit. Ubi non reperto, quo famem lenire posset, duobus praedam navigiis domum dirigit, commeatus indidem iterum relaturis. Ipse uno dumtaxat adeundi regis copiam petit. Accessa itaque Syalandia, discurrentes per litora nautici pecus sternere aggressi sunt: aut enim levanda esuries aut fame periclitandum erat. Armento caeso, nudata in navim cadavera detractis coniecere tergoribus. Quod cum possessores pecoris comperissent, classe praedones insequi properarunt. Cumque se Ericus ab armenti dominis impeti cognovisset, Caesarum boum corpora signatis funibus alligata fluctibus occultanda providit. Deinde, si quid apud se quaesiti cadaveris esset, supervenientibus Syalandicis perlustradi licentiam tribuit, affirmans occultandis rebus angustos navium angulos esse. Illi, cadavere nusquam reperto, suspicione in alios relata, reos praedae innocuos arbitrati sunt. Dum nulla rapinae vestigia patuissent, alios sibi nocuisse putantes sontibus ignoverunt. Quibus enavigantibus, Ericus elatum undis cadaver excepit. Interea Frotho Oddonem cum suis occubuisse cognoscit; quippe, ignorato facinoris auctore, famosus cladem rumor exceperat. Erant tamen, qui se terna vela litoribus appellentia eademque rursum in Boream abeuntia conspexisse narrarent. Tum Ericus portum, a quo Frotho non longe deversabatur, accessit, statimque ut e navi vestigium extulit, inopinato casu correptus ruibundo terram corpore petivit. Ille sibi in lapsu faustum ominatus eventum, tenui principio meliores augurabatur exitus affuturos. Cuius cum Grep compertum habuisset adventum, festinus ad mare contendit, quem ceteris disertiorem acceperat, exquisitorum verborum acumine tentaturus. Quippe non tam praestantis quam procacis facundiae pervicaci cunctos sermone vincebat. Igitur a convicio litigium orsus talibus Ericum dictis aggreditur. Grep: Stulte, quis es? quid inane petis? dic, unde iter aut quo? Quae via, quod studium, quis pater, unde genus? Praecipuus vigor iis regumque domesticus est lar, qui proprias numquam deseruere domos. Acceptatur enim paucis, quod pessimus edit; invisi raro facta placere solent. Ericus: Regno mihi pater est, habitus facundia linguae, cui solum virtus semper amata fuit. Optavi sapere tantum, discrimina morum lustravi, varium per loca nactus iter. In rebus mens stulta modum deprendere nescit, turpis et affectus immoderata sui. Remorum ductus velorum vincitur usu, aequora ventus agit, tristior aura solum: Nam freta remigium penetrat, mendacia terras; istas ore premi constat, at illa manu. Grep: Ut gallus caeni, sic litis plenus haberis, sorde gravis putes nec nisi crimen oles. Adversum scurram causam producere non est, qui vacua vocis mobilitate viget. Ericus: Hercule, ni fallor, ad eum, qui protulit ipsum, editus ignave sermo redire solet. Ad prolatorem iusto conamine divi fusa parum docte verba referre solent. Quando lupi dubias primum discernimus aures, ipsum in vicino credimus esse lupum. Nulla fides fidei vacuo praestanda putatur, quem rumor sontem proditionis agit. Grep: Dictorum temere poenas, puer improbe, solves, bubo viae vacuus, noctua luce carens. Quae nunc ructaris demens, emissa dolebis interituque tui dicta profana lues. Exanimis corvos exsangui corpore pasces, esca feris, avidae praeda futurus avi. Ericus: Augurium timidi pravique assueta voluntas numquam se digno continuere loco. Qui dominum fallit, qui foedas concipit artes, tam sibi quam sociis insidiosus erit. Aede lupum quicumque fovet, nutrire putatur praedonem proprio perniciemque lari. Grep: Non ego reginam, sicut tu rere, fefelli, sed tenerae tutor condicionis eram. Haec mihi res auxit, huius mihi gratia primum munera, robur, opes consiliumque tulit. Ericus: En te cura premit culpae rea, tutior huic est libertas, cui mens intemerata manet. Decipitur quisquis servum sibi poscit amicum; saepe solet domino verna nocere suo. Ad haec Grep responsionis aptitudine destitutus admotis equum calcaribus excipit. At ubi domum pervenit, tumultuoso clamoris impetu regiam complet verbisque se victum vociferans omnem in arma militem concitabat, tamquam manu infaustum vocis certamen ulturus. Iurabat enim se advenam aciem aquilarum unguibus substraturum. Contra rex docet deliberationem furori dandam: improvida plerumque nocere consilia, nihil caute simul ac celeriter geri posse, plurimum praecipites obesse nisus; ad ultimum multitudine paucos incessere non decere. Ceterum sollertem esse, qui furenti animo frenos iniciat saevientemque ad tempus impetum interpellet. Taliter rex praecipitem iuvenis iram consilio cedere coegit. Nec tamen concitati animi rabiem adeo penitus ad modestiam revocavit, quin altercationum athleta parum prospera disceptatione confusus, negata armorum vindicta, saltem ultionis loco veneficia sibi patere deposceret. Quo impetrato, cum exquisita magorum turba litus repetere parat. Primum itaque immolati diis equi abscisum caput conto excipiens subiectis stipitibus distentos faucium rictus aperuit, sperans se primos Erici conatus atrocis spectaculi formidine frustraturum. Arbitrabatur enim ineptas barbarorum mentes oblatae cervicis terriculamento cessuras. Et iam Ericus obvium illis iter agebat; qui, prospecto eminus capite, obscenitatis apparatum intellegens silere socios cautiusque se gerere iubet nec quemquam temere praecipitare sermonem, ne incauto effamine ullum maleficiis instruerent locum, adiciens, si sermone opus incideret, verba se pro omnibus habiturum. Iamque medius illos amnis secreverat, cum magi, ut Ericum pontis aditu deturbarent, contum, quo equi caput refixerant, fluvio citimum locant. Ille nihilo minus intrepide pontem aggressus: 'In latorem,' inquit, 'gestaminis sui fortuna recidat; nos melior consequatur eventus! Male maleficis cedat, infaustae molis gerulum onus obruat; nobis potiora tribuant omina sospitatem!' Nec secus quam optabatur evenit. Continuo namque excussa cervice ruens ferentem stipes oppressit. Ita omnis ille maleficiorum paratus ad unius exsecrationis imperium spe sua vacuus exspiravit. Deinde procedentem paulisper Ericum subit destinanda regi esse ab advenis dona. Igitur repertum forte glaciale frustum veste diligenter obvolvens muneris loco regi deferendum curavit. At ubi ad regiam perventum est, prior introitum petens fratrem pone consequi iubet. Et iam vernae regis, ut ludibrio venientem exciperent, lubricam limini substravere pellem; quam, ingrediente Erico, celeri funis tractu corripientes lapsum insistenti fecissent, ni Rollerus pone subiens pectore nutabundum exciperet fratrem. Ericus itaque semifusus nudum habere tergum fraternitatis inopem referebat. Cumque Gunwara talia regi permittenda negaret, ille stoliditatis legatum damnabat, apud quem insidiarum cautela non esset. Itaque ludibrii excusationem ludificati incuriam fecit. Ardebat intra aedem ignis vultui temporis haud indebitus, quippe iam medium hiemis fluxerat. Huic distinctis consessibus hinc rex, inde pugiles assedere. Qui, applicante se ipsis Erico, ululantium more luporum horrisonas dedere voces. Rex strepitum inhibere coepit, docens non debere pectoribus humanis ferinos inesse sonos. Subiunxit Ericus canum hunc esse morem, ut uno inchoante ceteri latratum edant, quod propriam cuncti moribus originem prodant ac suum quisque genus fateatur. Interrogatus autem a Colone, qui delatorum regi munerum custos erat, an ulla secum dona vexisset, glaciem, quam sinu occultaverat, promit. Quam cum illi trans foculum porrexisset, tamquam manu recipientis elapsam flammis de industria tradidit. Cunctis, qui aderant, conspicuum nitore frustum cernentibus, visum est igni liquidum incidisse metallum. Quod cum Ericus receptoris incuria excussum esse contenderet, quid supplicii muneris amissori debeatur, inquirit. Rex reginae sententiam contulit. Quae suadere coepit, ne ipse legis a se latae statutum solveret, qua transmissorum sibi munerum perditores morte multandos cavisset. Ceteri quoque decretam lege poenam remittendam esse negabant. Itaque rex supplicii necessitatem admittere monitus Colonem laqueo consumi permisit. Deinde Frotho Ericum alloqui sic orsus est: 'Tu, qui verborum fastu ac phaleratae vocis ostentatione lascivis, unde huc te aut cur adventasse commemoras?' Ad haec Ericus: 'a Rennesø prodii sedemque apud lapidem cepi.' Contra Frotho: 'Quo deinde concesseris, rogo.' Cui Ericus: 'Deverti a lapide trabe vectus identidemque apud lapidem locum cepi.' Ad haec Frotho: 'Quorsum inde cursum direxeris, aut ubi te vesper exceperit, quaeso.' Tum Ericus: 'Profectus a petra ad saxum perveni itemque apud lapidem cubui.' Cui Frotho: 'Creber illic cautium numerus erat.' Ad haec Ericus: 'Crebrior arena patenter conspicitur.' Contra Frotho: 'Quid tibi negotii fuerit, aut quorsum illinc declinaveris, refer.' Tum Ericus: 'Profectus a petra delphinum cursitante navigio reperi.' Cui Frotho: 'Iam nova prompsisti, quamquam utrumque horum in mari frequens sit; sed velim, quis te deinde trames abduxerit, nosse.' Ad haec Ericus: 'A delphino delphinum petivi.' Contra Frotho: 'Frequens illic delphinorum est agmen.' Tum Ericus: 'Frequentius undis innatat.' Cui Frotho: 'Libet scire, quo te a delphinis proficiscentem viae raptaverit labor.' Ad haec Ericus: 'Arboreum mox truncum offendi.' Contra Frotho: 'Quorsum post haec iter emetiri coepisti?' Tum Ericus: 'A trunco ad stipitem concessi.' Cui Frotho: 'Frequens illic arboribus locus exsistit, cum hospitum tuorum sedes tam crebro truncorum nomine complectaris.' Ad haec Ericus: 'Frequentior nemoribus inest.' Contra Frotho: 'Quo deinde vestigium pertuleris, ede.' Tum Ericus: 'Identidem ad trunca silvarum robora penetravi; me autem illic acquiescente, exsatiati humanis cadaveribus lupi suprema telorum acumina collambebant. Ibi cuspis a robore regis excussa est, Fridlevi nepos.' Cui Frotho: 'Haereo altercationis anceps, cum intellectum meum obscura admodum ambage fefelleris.' Ad haec Ericus: 'Praemium a te peracti certaminis merui, cui sub involucro quaedam haud satis intellecta deprompsi. Caedem enim Oddonis mea gestam manu superiori cuspidis appellatione signavi.' Cui cum regina quoque eloquentiae palmam ac victricis facundiae praemium adiudicasset, continuo rex armillam brachio suo detractam decretae mercedis loco tradidit atque subiunxit: 'Velim ex temet habitam tibi cum Greppo disceptationem cognoscere, qua illum palam se victum protestari non puduit.' Tunc Ericus: 'Rubor illum exprobrati adulterii perculit, cui cum defensionem afferre non posset, cum tua se fassus est uxore moechatum.' At rex ad Hanundam conversus, qua mente criminationem exciperet, percontatur. Quae non solum voce crimen confessa, sed etiam vultu testem reatus ruborem exserens, evidens culpae indicium praebuit. Rex non verba modo, verum etiam oris signa conspiciens, sed qua lege in reum animadverteret haesitans, debitam crimini poenam reginae contulit arbitrio decernendam. Quae cum creditum sibi iudicium reatui suo affine cognosceret ideoque aestimationem criminis aliquamdiu sententiae dubia volutaret, dissiliens Greppus, ut Ericum telo traiceret, procurrit, criminantis caede suam redimere cupiens. Quem Rollerus destricto ense occupans molitionis suae praedamnavit exemplo. Aitque Ericus: 'Optima est affinium opera opis indigo.' Et Rollerus: 'Inter asperos casus officiose asciscendi sunt boni.' Tum Frotho: 'Credo eventurum vobis, quod vulgo dici assolet, ferienti interdum breve percussionis gaudium fore nec diu manum ictu exhilarari solere.' Et Ericus: 'Non est arguendus, cuius operi excusamentum iustitia tribuit. Tantum enim inter nostram atque Greppi operam distat, quantum inter defendentis se atque alium impetentis interest actionem.' Deinde fratres Greppi fremebundi dissilire coeperunt, iurantes se aut in totam Erici classem ultum ituros aut pugnam ei denisque cum ipso pugilibus illaturos. Quibus Ericus: 'Aegris iter arte providendum est; hebetem tenenti aciem mollia ac tenera lustrare convenit; retusum habenti cultrum artuatim sectionis perquirenda est via. Quoniam ergo laboranti optima est mali mora nec quicquam in adversis necessitatis dilatione felicius, triduum apparatui peto, dummodo assequi possim a rege recens mactatae pecudis tergus.' Cui Frotho: 'Corium meretur qui corio concidit,' aperte superiorem petitori exprobrans casum. At ille exhibita pelle crepidas creat, quas abietino gummi interfusis mixtim arenis oblinens, quo firmius vestigia ponerent, suis suorumque pedibus adaptavit. Considerato tandem, quem certamini locum legeret, terrestris pugnae et totius militaris operae rudem se referens campum gelati maris exposcit. In hunc utrisque consensum est. Rex apparatibus indutias tribuens Westmari filios secedere iubet, incongruum asserens etiam male meritum hospitio advenam pelli. Deinde ad investigandum supplicii modum, cuius exigendi arbitrium reginae mandaverat, redit. Quae cum, omissa censura, veniam lapsui precaretur, adiecit Ericus, muliebriter erratis saepius ignoscendum nec poenam infligendam esse, nisi correctio culpam nequivisset avertere. Ignovitque Hanundae rex. Appetente crepusculo: 'Apud Gøtarum,' inquit Ericus, 'epulaturi in convivio militis non solum cenacula procurantur, sed etiam per ascriptos consessus certi distinguuntur accubitus.' Rex loca, quibus athletae sui insederant, occupanda concedit. Deinde verna epulum affert. At Ericus comitatis regiae non ignarus, qua prandiorum uti reliquiis vetabatur, frustum, cuius particulam delibasset, abiecit, integras escas lacera ciborum fragmenta nominans. Ita rarescentibus epulis, ministri alias inopiae verecundia suggerunt, parvulae cenae impendentes, quod grandi convivio sufficere potuisset. Ait ergo rex: 'Assoletne Gøtari miles tactam semel dapem tamquam amolita ciborum frusta disperdere primaque fercula ultimorum ritu fragminum aspernari?' Ad haec Ericus: 'Nihil sibi de Gøtari moribus incondita vindicavit affectio, nihil assuetudo incomposita possidet.' At Frotho: 'Ergo domini tui moribus discors non omnem argueris prudentiam attendisse. Qui enim maiorum exemplis obviat, transfugam ac defectorem se probat.' Tum Ericus: 'Sapiens a sapientiori erudiri debet. Discendo enim doctrina proficit, dogmate disciplina provehitur.' Contra Frotho: 'Quid mihi exemplaris documenti haec tua superfluitatis imitatio dabit?' Ad haec Ericus: 'Tutius regem fides parvula quam ingens vallat perfidia.' Cui Frotho: 'Ergo tu nos accuratiore ceteris obsequio complecteris?' Tum Ericus: 'Nemo non natum stabulo aut ingenitum praesepio applicat. Necdum omnium experientiam accepisti. Praeterea apud Gøtarum potionis usus epulo permixtus esse solet; liquor cibo coniunctim superadditus comissabundos iuvat.' Contra Frotho: 'Impudentiorem potus aut epuli petitorem non reperi.' Ad haec Ericus: 'Pauci tacentis egestatem aestimant aut silentis necessitudinem metiuntur.' Tum soror regis ingenti patera potionem proferre iussa. Cuius Ericus dexteram cum oblato simul cratere corripiens: 'An hoc,' inquit, 'regum optime, munus tua mihi delegavit humanitas? Num mihi, quod teneo, irrevocabilis doni loco cessurum esse confirmas?' Rex pateram tantum postulari ratus pronuntiat donum. At Ericus virginem sibi veluti cum patera datam applicat. Quo viso rex: 'Fatuum,' inquit, 'opera prodit. Apud nos intacta virginum libertas haberi solet.' Tunc Ericus puellae manum perinde ac poculi nomine traditam ferro desecturum se simulans: 'Si,' inquit, 'plura quam dederis ceperim, aut si totum temere teneo, saltem parte potiri liceat.' Rex, promissi errore recognito, puellam tradidit, nolens incuriae vitium levitate rescindere, quo gravior pollicentis videretur auctoritas; quamquam inania pacta revocare maturitati potius quam inconstantiae deputetur. Deinde illum ad naves, accepta revertendi sponsione, dimittit. Tempore quod pugnae debebatur instante, Ericus cum suis crustatum glacie aequor ingressus lubricum instabilemque gradu hostem solearum nixus firmitate prostravit. Statuerat enim Frotho, ne quis inclinatis aut laborantibus auxilio foret. Deinde victor repetit regem. Igitur Gøtwara, consumptae infeliciter subolis exitio maesta simulque eam ulcisci avida, pronuntiat adversus Ericum altercandi collibitum sibi fore certamen, ita ut ipsa torquem magni ponderis, ille vitam in pignore poneret, aut aurum vincendo aut letum succumbendo laturus. Comprobante certamen Erico, penes Gunwaram pignus deponitur. Igitur Gøtwara prior sic orsa: Quando tuam limas admissa cote bipennem, nonne terit tremulas mentula quassa nates? Ericus sic contra: Ut cuivis natura pilos in corpore sevit, omnis nempe suo barba ferenda loco est. Re Veneris homines artus agitare necesse est; motus quippe suos nam labor omnis habet. Cum natis excipitur nate vel cum subdita penem vulva capit, quid ad haec addere mas renuit? Ad haec illa tamquam elocutionis inops, cui necem destinaverat, aurum tradere coacta est, filiorum interfectori poenae loco eximium erogans munus. Cumulata siquidem infelicitas est, non vindicata malignitas. Primum enim orbitati adacta ac deinde verborum violentia confutata, cum opibus simul eloquentiae pretium perdidit; beavit liberorum sublatorem, auctorem orbitatis suae praemio munerata, nihil pro repensanda filiorum clade praeter inscitiae probrum ac rerum inopiam referens. Quo viso Westmarus verbis superiorem viribus incessere statuit, vincentis praemium in victi nece constituens, ut utriusque salus in pignore posita videretur. Nec Ericus condicione uti abnuit, ne lingua quam manu promptior existimari posset. Erat autem tale certaminis genus: circulus vimine vel fune contextus magno pedum manuumque conatu decertaturis raptim distrahendus exhiberi solebat, fortiori tribuens palmam; quem colluctantium si quis alteri detraxisset, victoria donabatur. In quem modum agonizans Ericus correptam acrius restem manibus concertantis excussit. Quod Frotho videns: 'Arduum,' inquit, 'reor contra fortem fune contendere.' Et Ericus: 'Arduum utique, cum corpori struma insidet aut tergum occupat gibbus.' Statimque propulsum pede senem colli simul ac dorsi fractione contrivit. Ita Westmarus inefficax ultionis molitor, dum vindicem agere studuit, in ulciscendorum sortem incidit, quorum ulcisci cupierat caedem, imagine profligatus. At Frothone Ericum iactu sicae traicere meditante, conscia fraternae mentis Gunwara, sponsum periculi praemonitura, neminem inquit sapientem fore, qui sui provisor non sit. Quo dicto Ericus propulsandae fraudis admonitus suggestam sibi cautelam argutus excepit. Continuo namque exsiliens triumphalem ait fore gloriam sapientis, dolum suimet ultorem exsistere, modesto vocationis genere insidiantis ingenium lacerans. Quem cum rex repentino cultri iactu declinantem occupare non posset, adverso parieti errabundum incidit ferrum. Tunc sic Ericus: 'Porrigenda sunt amicis munera, non iactanda; probabile fecisses donum, si comitem ferro vaginam dedisses.' Quam rex continuo cingulo detractam petenti tradidit, moderatione hostis odium deponere coactus. Ita alienae simulationis industria delenitus emissum maligne telum benigne possidendum concessit. Sic Ericus exceptam dissimulanter iniuriam ad beneficium transtulit, destinatum cladi suae ferrum eximii muneris loco complexus. Quod enim Frotho nocendi studio gesserat, hic liberalitatis nomine colorabat. Deinde corporum curae indultum est. Noctu Gunwara, tacite excitato eo, fuga opus esse proponit, perquam utile referens rebus integris incolumi redire curru. Qua comite litus ingressus classem regiam illic forte subductam, diffissa laterum parte, navigationi inhabilem reddidit insertisque rursum asserculis sarsit, quo minus ab intuentibus laesio nosceretur. Deinde navigium, quo se comitesque receperat, haud procul litore depelli curat. Quem rex laceratis insequi navibus parans, mox fluctu foros aequante, quamquam armis admodum onustus exsisteret, enare inter alios coepit, propriae salutis servandae quam alienae lacessendae cupidior effectus. Praecipitatis in altum proris, sedibus suis remiges stagnans introrsum aestus excussit. Quo Rollerus Ericusque conspecto cum contemptu periculi incunctanter se profundo dedere natabundique fluctuantem excepere regem. Iamque eum superfusa ter unda subruerat, cum Ericus caesarie comprehensum pelago levat. Cetera naufragorum turba aut aquis obruta aut aegre litori restituta est. Rex humido nudatus cultu sicca circumactus veste contegitur. Multus illi ab ore liquor crebra pectoris ructatione manabat. Vox quoque eum continuis lassata singultibus deficere videbatur. Tandem redditus calor frigore hebetatos artus spiritu vegetiore firmabat. Residere siquidem nec assurgere poterat, haud iuste virium compos. Paulatim pristini roboris potentia subiit. Interrogatus tandem, an vitam pacemque deposceret, admota oculis manu deiectam luminum aciem attollere nitebatur. At ubi sensim corpori virtus reddita est et voci fiducia maior incessit: 'Per hanc,' inquit, 'lucem, quam invitus excipio, per caelum, quod parum libenter haurio suspicioque, obsecro vos obtestorque, ne mihi ulteriorem eius usum praestare animum inducatis. Frustra volentem perire servastis. Aquis mihi interire negatum est, ferri saltem officio moriar. A nemine victus tuo primum, Erice, ingenio cessi, hoc infelicior, quod, qui illustribus viris invictus exstiti, plebeio de me victoriam praebui. Ingens hoc regii pudoris irritamentum est. Sufficit haec sola duci ad moriendum causa, cui nihil gloria magis placere convenit; qua si careat, ceterorum inopem putes. Nihil enim in rege celebrius fama. Credita mihi erat rationis atque eloquentiae summa; sed quorum utroque pollere videbar, utroque destitutus sum, eo calamitosior, quod regum victor ab agresti victus videor. Quid vita donas, quem gloria spoliasti? Sororem, regnum, gazam, supellectilem et, quod iis maius est, claritudinem perdidi, tot infelix casibus, quot tu fortunatus agnosceris. Quid tanto superstes dedecori reservabor? Quae mihi libertas tam felix erit, ut captivitatis ignominiam demat? Quid mihi sequentia conferent tempora, quae nihil nisi praeteritorum miseriam redolentia longam animo paenitentiam generabunt? Quid vitae productio proderit, solam tristitiae memoriam relatura? Nihil calamitosis iucundius morte. Felix est obitus, qui succedit optatus; hic non temporum dulcedinem tollit, sed rerum fastidium consumit. In prosperis salus, in adversis melius fatum petitur. Nulla me meliorum spes ad vivendi cupiditatem adducit. Quis ad solidum laceratam fortunae meae sortem resarciet casus? Et iam horum, nisi periclitantem excepissetis, immemor essem. Reddideris regnum, sororem reduxeris, instauraveris gazam: claritatem reparare non poteris. Nihil, quod resartum est, integri splendorem habebit. Captivum fuisse Frothonem longaeva recensebit fama. Ceterum si inflictas vobis ex me calumnias numeratis, vestris occidere manibus merui; si damna recolitis, beneficii paenitebit. Pudebit subventum fuisse hosti, si atrocitatis eius in vos magnitudo taxetur. Quid reo parcitis? quid manum a persecutoris vestri iugulo cohibetis? Par est, ut in me sors, quam vobis paraveram, recidat. Fateor, si mihi in vos ea, quam in me geritis, potestas incideret, nihil a me pietati deferendum esse. Quod si vobis facto innocens sum, voluntate saltem reus teneor. Redundet in me, quaeso, nocentis animi culpa, qui interdum operis loco censeri solet. Si fato ferrum negatis, propria mihi manu cladem consciscendam curabo.' Contra sic Ericus: 'Dii a te, quaeso, avertant stolidam mentem; avertant, inquam, ne clarissimae vitae finem flagitio quaeras. Sane quidem ab ipsis prohibitum est benignum in alios in se parricidam fore. Tentatus es a fortuna, quo mentis habitu adversa exciperes, explorante. Probamentum tibi dedere fata, non casum. Nihil tibi maeroris inflictum est, quod sors melior abolere non possit. Cautela etenim praebita est, non mutata felicitas. Nemo modeste se in prosperis agit, qui adversa tolerare non didicit. Praeterea omnis bonorum usus post agnita gratius mala percipitur; iucundior est voluptas, quae rerum amaritudini succedit. Salutem tuam aversaberis, si superfuso semel aequore maduisti? Quod si aquis frangeris, quando ferrum aequanimiter tolerabis? Enasse armatum quis non gloriae magis tribuat quam rubori? Quot se felices reputarent, si tua sorte infelices essent? Summa te rerum manet; floret animus, pubescit aetas, plura spe complecti poteris, quam gesseris rebus. Numquam hoc tibi levitatis inesse vellem, ut non modo fugere aspera, sed etiam ob eorum impatientiam vitam abicere cupias. Quovis effeminatior est, qui adversorum metu vivendi fiduciam perdit. Nemo sapientum morte res adversas redimere solet. Stulta est in alium indignatio, temeraria in se. Ignavus est furor, qui suum condemnat auctorem. Quod si ultro ob iniuriam aut levem animi commotionem fatum appetis, quem tui vindicem derelinquis? Quis tam amens, ut dubium fortunae habitum proprio ulcisci interitu velit? Quis adeo felix vixit, quin tristior illum quandoque fortuna pulsaret? Inconcussa duxisti tempora, continua felicitate usus, et nunc ad modicam tristitiae salebram, ut dolori parcas, vitam deserere paras? Quomodo leviorum impatiens graviora deinde supercilia ferre poteris? Insipidus est, qui numquam maeroris poculum degustavit; nemo dura non passus temperanter facilibus utitur. Qui fortitudinis columen esse debueras, enervis animi specimen exhibebis? Fortissimo parente editus ultimae imbecillitatis spectaculum dabis? Sic a maioribus discrepabis, ut feminis mollior fias? Necdum adolescere coepisti, et iam te vitae satietas cepit? Quis hanc prior imaginem praebuit? Clarissimi avi nepos, invicto patre editus, levem contrariorum auram perpeti non valebis? Indoles tua avitae virtutis habitum repraesentat. A nemine victus es; tua tibi solum incuria nocuit. Periculo per nos erutus es, non subactus. Amicitiam iniuriae deputabis, odium pro gratia relaturus? Obsequio placari debueras, non moveri. Numquam te dii eo furoris excedere velint, ut servatorem insidiatoris loco notare sustineas. An eo tibi rei erimus, quo benefici sumus, indignationem officiis contracturi? Reputabis hostem, cui salutis tuae praemium debes? Neque enim te liberum captivavimus, sed ope praevenimus laborantem. Et ecce gazam, opes, supellectilem reddo. Soror tua si mihi temere desponsata creditur, cui decreveris, nubat; enimvero intacta illi pudicitia manet. Ceterum militare tibi, si acceptaveris, volo. Cave, ne ab re ira animum obstines. Nulla te rerum iactura concussit, nihil libertati tuae detractum est. Obsequentem me tibi, non imperantem agnosces; qualemcumque de capite meo sententiam decreveris, comprobo. Idem te hic quod in regia posse confide. Eandem hic quam in aula imperitandi potentiam tenes. Hoc de nobis in loco, quicquid apud regiam placuisset, institue; proni ad parendum sumus.' Hactenus Ericus. At regem haec tam in se quam in hostem mansuefecit oratio. Deinde, compositis pacatisque omnibus, reditur in litus. Rex Ericum ac nauticos vehiculis excipi iubet. At ubi in regiam est ventum, contionem advocari facit, in quam accersito Erico sub sponsalium fide sororem ac centurionatum dedit. Adiecit deinde fastidio sibi fore reginam, filiam placuisse Gøtari. Ideoque novum illi legationis opus deberi; optime ab ipso negotium expleri posse, cuius nihil arduum conatui videretur fore. Praeterea se Gøtwaram ut celati criminis consciam silicibus obruturum; Hanundam vero redditurum patri, ne in Dania conversantem capitis sui insidiatricem haberet. Ericus consilium probat, suam imperatis operam pollicens, excepto quod reginam repudio actam Rollero melius maritandam astrueret, a quo nulla maiestatis suspicio foret. Quam sententiam Frotho perinde ac divinitus datum documentum venerabundus excepit. Regina quoque, ne violentia astringi videretur, muliebriter obtemperavit, affirmans a natura dolendi necessitatem non esse, omnemque animi aegritudinem ab opinione proficisci solere. Ceterum plangendam non esse poenam, quae meritis accidisset. Ita ergo fratres coniunctas egere nuptias, altero sororem regis, altero repudiatam reginam ducente. Deinde, sumptis secum coniugibus, navigationem in Norvagiam referunt; neque enim illas a virorum latere aut viae longinquitas aut futuri periculi metus divellere poterat, affirmantes, ut plumam hirto, sic se maritis cohaesuras fore. Et iam Cracam, demortuo Regnero, Brac cuidam nupsisse comperiunt; deinde paternae gazae memores egestam humo pecuniam tollunt. At Gøtarus omnem Erici fortunam, fama virum praeeunte, didicerat. Ut autem ipsum advenisse cognovit, veritus ultima quaeque in Norvagienses eximia sui fiducia moliturum, uxore privare suamque illi filiam ademptae coniugis loco copulare studebat. Regina namque nuper demortua, nullas magis quam germanae Frothonis nuptias affectabat. Cuius Ericus intentione comperta convocatis sociis refert suam necdum cautibus abstitisse fortunam. Ceterum spectare se fascem labilem esse, qui vinculo non firmetur, perindeque omne poenae pondus repente decidere, quod culpae catena non fixerit. Id eos apud Frothonem nuper expertos esse, cernentes innocentiam suam inter aegerrimos casus diis opitulantibus fuisse defensam, eademque ulterius conservata consimilem in adversis opem sperare debere. Deinde fugam eos paulisper fingere oportere, si primum a Gøtaro lacessiti forent, iustiorem belli titulum habituros. Manum siquidem capitis periculo obici omni iure permissum esse. Raro autem quemquam commissam cum innoxiis pugnam feliciter exsequi posse. Prius ergo hostem adversum se provocandum esse, quo iustior eundem impetendi causa succederet. Nec plura elocutus domum Bracum invisere pergit. Deinde ad Gunwaram conversus experiendae eius fidei gratia percontatur, an Gøtarum cordi haberet, indignum docens regiae stirpis puellam toro popularis astringi. Quem illa per deorum numina impensius obtestari aggressa, fictimne an veraciter excogitata haberet. Eo per serium se locutum dicente: 'Ergo,' inquit, 'extremum mihi ruborem inicere paras, quam virginem adamasti, viduam relicturus. Saepe rebus contrarium fama praedicat popularis; me de te fefellit opinio. Constanti nupsisse putabam, et nunc ventis leviorem experior, quem indubitatae fidei fuisse sperabam.' Haec fata abunde lacrimas dedit. Grata Erico uxoris indignatio fuit, cui mox amplexum iniciens: 'Scire,' ait, 'volebam, quantum tibi in me fidei esset; mors sola diremptionis nostrae ius possidet. Te tamen Gøtarus raptui destinat, amorem latrocinio quaesiturus. Quam cum peregerit, tua gestum simula voluntate, nihilo minus nuptias dilatura, quousque filiam mihi tui loco tradiderit. Qua impetrata, uno ego ac Gøtarus die nuptias acturi sumus. Itaque disparata nobis ad convivandum triclinia, sed medium parietem communicantia praeberi curato, ne, me forte coram oculis habito, languidiore regem contemplatione perstringas. Hoc enim ad eludendum raptoris studium perquam efficax commentum erit.' Deinde Bracum cum delecta promptissimorum manu haud procul regia delitere praecepit, sibi, cum res posceret, auxilio futurum. Post haec, accito Rollero, provocandi regis gratia cum nupta ac supellectile simulato metu fugam navigio petivit. Igitur Gøtari sibi classem instare conspiciens: 'En,' ait, 'arcus doli insidiarum spiculum iacit,' statimque, concitatis clamore nautis, clavo puppim convertit. Quem Gøtarus propemodum advectus, quis rector esset navigii, percontatur; Ericum esse cognoscit. Item exclamans, an ipse sit, qui mirifico verborum habitu ceterorum facundiam frustraretur, inquirit. Quibus auditis, Ericus olim ab ipso se Diserti cognomine donatum esse nec frustra appellationis augurium excepisse subiunxit. Dehinc ab utrisque proximum in litus concessum est, ubi Gøtarus, Erici legatione cognita, Frothonis se refert sororem cupere, legato vero filiam exhibere malle, quo minus eum alii suam cessisse coniugem paeniteret. Itaque non incongruum fore, si legationis fructus in suum recidisset latorem. Ericum igitur sibi generum complacere, dummodo per Gunwaram Frothonis affinitatem impetrare potuisset. Ericus regis benevolentiam exosculatus sententiam probat, ultro sibi offerri asserens, quo maius a diis immortalibus exoptare non posset. Ab ipso tamen Gunwarae mentem arbitriumque praenosci debere. Illa adulantem se regem simulato favore excepit petentique promptum deferre videbatur assensum, obsecrans, ut Erici nuptiis suas praecurri pateretur, quibus primum admissis, aptior regalibus suppeteret locus, ob hoc quidem maxime, ne denuo nuptura novum connubii pactum reducta veteris memoria fastidiret. Praeterea non expedire firmabat binos paratus una celebratione confundi. Rex responsis evictus affatim postulata collaudat. Qui cum ex crebris Erici colloquiis clarissima sententiarum schemata, quibus animo delectari ac refici possit, hausisset, non contentus ei filiam in matrimonium dedisse, Litharfulki quoque provinciam tradit, beneficium affinitati impertiendum existimans. Craca vero, quae Erico ob incantationum sollertiam itineris comes accita fuerat, adversam oculorum valetudinem simulans ita faciem peplo obstrinxerat, ut ne sola quidem cognoscendi capitis particula promineret; rogata, quaenam esset, Gunwarae se sororem perhibuit, eadem matre, diverso vero patre progenitam. At ubi in Gøtari penates perventum, taedarum Alvildae (id filiae eius nomen erat) convivium exhibetur. Diversis Ericus ac rex aedibus accumbebant, quarum tecta paries communis exceperat. Eaedem deintus pensilibus per totum obductae aulaeis erant. Assedit Gøtaro Gunwara, sed Ericum altrinsecus Craca cum Alvilda stipabat. Qui inter iocandum subducto sensim e pariete assere, quantum loci humanum corpus transmittere posset, aperuit ignarisque convivis spatium meatui pervium fecit. Deinde sponsam, Frothoni an sibi nubere mallet, curiosius percontari inter epulas coepit, maxime cum, observato copularum respectu, regia proles consentaneae nobilitatis amplexui debeatur, ne unius coniugum dignitas alterius indignitate depereat. Qua se inconcessis a patre nuptiis usuram negante, reginam eam fore ceterasque opibus excessuram promittens, ex repugnante obsequentem effecit, non minus opum spe quam gloria captam. Cracam quoque traditum est exhibitae potionis temperamento Frothonis amori virgineam adegisse cupidinem. At Gøtarus Erici post epulas convivium petit, nuptialis ioci licentiam adaucturus. Quo exeunte, Gunwara, sicut ante iussa fuerat, subducti asseris loco pervium transgressa parietem, proximum Erico discubitum occupat. Cui Gøtarus eam consessu iunctam miratus, qualiter et quare eo venerit, percontari impensius coepit. Illa sororem se Gunwarae regemque formarum falli similitudine memorabat. Cuius cum rex cognoscendi causa subito regiam repetivisset, Gunwara postico se, quo venerat, referens pristino in loco cunctis spectanda consedit. Qua visa Gøtarus parum luminibus credulus maxima cum agnitionis diffidentia ad Ericum iter remensus relatam suo more Gunwaram prae oculis habuit. Ita quoties aularum aditus permutavit, toties utrobique, quam quaerebat, offendit. Et iam non consimilis, sed eadem hinc inde facies ingenti regem admiratione torquebat; impossibile enim ad omnem videbatur modum absque notabili discrimine eundem diversis habitum inesse formarum. Soluto tandem convivio, filiam et Ericum nuptiali in cubiculum usque comitatu prosequitur. Ipse alias cubitum redit. At Ericus Alvildam Frothoni destinatam seorsum cubare permittit, Gunwaram ut ante, deluso rege, complexus. Itaque Gøtarus insomnem agens noctem stupido errantique animo ludificationis suae speciem agitabat; neque enim paritas specierum, sed identitas videbatur. Unde incerta adeo atque anceps illum aestimatio subiit, ut errori tribueret, quod re vera deprehensum habebat. Tandem pariete fraudem instrui potuisse animo obversatum est. Quem cum diligentius inspici lustrarique iussisset, nulla fractionis vestigia deprehendit; inconcussa siquidem totius aedis integritas apparebat. Quippe Ericus nocte concubia, quo minus dolus conspicuus foret, soluti parietis sarserat laesionem. Deinde duos cognoscendae rei causa tacite Erici cubiculo intromissos ac post aulaeam consistere iussos cuncta curiosius attendere iubet. Iidem Ericum cum Gunwara repertum occidendi quoque praeceptum acceperant. Qui, inita latenter aede, velatis cortina angulis praesentiam occultantes Ericum ac Gunwaram nexis invicem brachiis communi toro fruentes conspiciunt. Quos semisopitos rati profundiorem quietis copiam exspectabant, opperiri volentes, donec exsequendi sceleris occasionem gravior porrigeret somnus. Qui cum, stertente sonorius Erico, concepti liberius somni speciem agnovissent, continuo trucidandi eius gratia destrictis prodiere mucronibus. Quorum Ericus insidioso expergefactus accursu, cum imminentes capiti gladios suspexisset, dicto novercae nomine, quod olim inter pericula nuncupare iussus fuerat, promptum necessitatis remedium expertus est. Clipeus enim eius, qui sublimius a trabe pendebat, ilico in eum collapsus inerme corpus quasi de industria, ne a latronibus confoderetur, obtexit. At ille fortuna haud frustra usus proximi latronis utrumque pedem rapto desecuit ferro. Alterum Gunwara non impetu minori hasta transfodit, muliebri corpore virilem animum aequans. Taliter Ericus insidiis liberatus, repetito mari, nocturnae navigationi se praeparat. At Rollerus iis, qui comminus excubare iussi fuerant, signum irrumpendae regiae lituo dedit. Quo rex audito hostium adventum indicari ratus, praeceps fugam navigio tenuit. Interea Bracus et qui cum eo irruperant convulsam regis supellectilem Erici navibus imponendam curabant. Medium ferme noctis agendis impensum est praedis. Quorum mane rex cognita fuga insecutionem molitus, per amicorum quendam, ne quid subito pararet aut cum impetu exsequeretur, admonitus est. Persuadebatur quippe maiore instrumento opus esse nec expedire cum paucis in Daniam consequi fugientes. Sed ne sic quidem impatiens animus damni impetum pressit; nihil enim magis moverat regem, quam quod alienae cladis paratus recidisset in suos. Enavigans autem rex pervenit in portum, qui nunc ab Ømi vocabulum tenet. Ubi, adversa tempestate oborta, alimentis defectus satius arbitratus est moriendi necessitatem ferro subire quam fame. Itaque nautici, manu in se ipsos versa, alternis vulneribus acceleravere fatum. Rex cum paucis montium praerupta secutus elabitur. Indicium cladis colles editi praebent. Interea Erico prospere navigationem emenso, Frothoni cum Alvilda nuptiae actae sunt. Post haec Sclavorum mandatur irruptio. Ad quam coercendam Ericus cum octo navigiis destinatur, quippe Frotho rudis adhuc rei bellicae videbatur. Ericus igitur, ne virilem umquam operam detrectaret, susceptum gratulanter officium fortiter exsequendum curavit. Qui cum piratas septenis navibus esse cognosceret, una tantum e suis advectus reliquas ligneis propugnaculis cingi tonsisque arborum ramalibus obduci iubet. Deinde, cum hosticae classis numerum plenius speculaturus procederet, insequentibus se Sclavis, ocius ad suos refugere coepit. At hostes, ut insidiarum ignari, ita fugientem comprehendere avidi, crebro incunctantique fluctus remigio concussere. Naves enim Erici liquido cognosci non poterant, frondentis silvae speciem praeferentes. Qui cum angustiori se maris flexui tradidissent, subito Erici classe conclusos vident. Sed primum inusitata facie stupidi navigio nemus agi putabant, deinde fraudem foliis subesse cognoscunt. Seram ergo incuriae paenitentiam agentes habitam incautius navigationem remetiri tentabant. Sed dum puppes obvertere parant, ab hoste eas insiliri conspiciunt. Ericus vero, subducto in litus navigio, funda procul in hostes saxa torquebat. Igitur Sclavorum caesi plerique, quadraginta capti fuere, qui postea vinculis ac fame coerciti inter varias cruciatus angustias spiritum deposuerunt. Interea Frotho traiciendae in Sclaviam expeditionis gratia tam e Danis quam ex finitimis ingentem acciverat classem. Huius minima ratis exstabat, quae bissenos veheret nauticos totidemque remigiis agi posset. Post haec Ericus, sociis patientius praestolari iussis, actae iam cladis famam Frothoni perlaturus occurrit. Cumque navigando puppim forte piraticam vadosis ac minus altis gurgitibus inflictam haerere conspiceret, quod res fortuitas dictorum gravitate prosequi solitus erat: 'Obscura est,' inquit, 'ignobilium sors fortunaque vilium sordida.' Deinde, nave propius applicata, piratas proprium contis navigium expedire connisos ac circa eius servationem impensius occupatos oppressit. Quo peracto cum ad regiam classem redisset, Frothonem nuntia victoriae salutatione reficere cupiens salvum fore florentissimae pacis auctorem iubet. Rex verum eius dictum fieri precatus augurem esse sapientis animum affirmabat. Ericus vera a se dici parvulaque victoria maioris omen afferri respondit, exiguis saepe rebus magnarum praesagia captari testatus. Regem deinde manum spargere hortatus Iutiae equitatum terreno proficisci itinere iubet, reliqua exercitus parte marinum ineunte compendium. Tanta autem navigiorum frequentia mare compleverat, ut nec receptui portus nec castris litora aut commeatibus impensae suppeterent. Terrestris autem acies tanta fuisse fertur, ut compendii gratia complanasse montes, meabiles effecisse paludes, lacunas aggeribus exaequasse vastissimasque voragines iniectis molibus explesse dicatur. Interea Strumico Sclavorum rege belli indutias per legatos petente, Frotho tempus apparatui negat, affirmans hostem indutiis instrui non oportere. Praeterea hactenus se bellicorum operum expertem vixisse, nec debere eorum initia ancipiti rerum exspectatione suspendere, quod quisquis primam feliciter militiam gesserit, consimilem de cetero fortunam sperare possit. Tale enim quemque omen habiturum pugnae, quale congressionum principia dederint, cum initiales bellorum successus sequentibus augurio fore soleant. Ericus responsi prudentiam laudat, affirmans ita ludum foris agi oportere, prout domi fuerit inchoatus, Danos a Sclavis provocatos esse significans. Quod dictum acerrimo proelio prosecutus, Strumico cum gentis suae fortissimis interfecto, residuos in fidem accepit. Tum Frotho convocatis Sclavis per praeconem edixit, ut, si qui inter eos rapinae aut furto assuevissent, ocius exhiberentur, promittens se talium mores primis honoribus donaturum. Iussit etiam, ut quicumque malarum artium studiis calluissent, praemia recepturi prodirent. Grata Sclavis promissio fuit. Cuius spem quidam cupidius quam consideratius secuti prius prodidere se ipsos, quam alieno possent indicio declarari. Quos tanta lucri cupiditas fefellit, ut ruborem quaestui postponentes crimen pro gloria ducerent. Quibus sponte exhibitis: 'Hac,' inquit, 'Sclavi, vos ipsos patriam peste vacuefacere convenit.' Continuoque eos a lictoribus abripi iussos in altissimas cruces civium manu suffigendos curavit. Plures a paucioribus punitos crederes. Ita callidi ingenii rex, dum veniam, quam victis hostibus tribuit, crimen confessis negavit, totam paene Sclavicae gentis stirpem consumpsit. Sic indebiti praemii cupiditatem debita consecuta est poena, iustoque supplicio indignae mercedis aviditas adacta est. Crediderim iure exitio traditos, qui, cum taciturnitatis munimento salutem servare potuissent, voce periculum acciverunt. Rex recentis victoriae titulis devectus, ne iustitia quam armis defectior videretur, novis exercitum legibus formare constituit, quarum praesens quasdam ritus usurpat, quasdam arbitraria iuris novitas abolevit. Edixit enim, ut primipilus quisque, praedae partitione facta, maiorem cetero milite portionem acciperet; ducibus vero, quibus in acie signa anteferri solerent, dignitatis causa captivum concessit aurum. Gregarium vero militem argento voluit esse contentum. Arma ad pugiles redundare, captiva navigia popularibus cedere iussit, utpote iis debita, quibus condendi rates instruendique ius esset. Praeterea sanxit, ne quis rem familiarem seris mandare praesumeret, duplum ex fisco regis amissorum pretium recepturus. Quam si quis arcarum claustris obserandam duxisset, aureae librae regi debitor fieret. Statuit etiam, ut in eum, qui furi ignosceret, furti poena recideret. Praeterea, si quis in acie primus fugam capesseret, a communi iure alienus exsisteret. At ubi in Daniam rediit, ut, quicquid Grep sinistra morum usurpatione corruperat, bonis artibus expiaret, arbitrariam feminis nubendi potestatem indulsit, ne qua tori coactio fieret. Itaque lege cavit, ut iis in matrimonium cederent, quibus inconsulto patre nupsissent. At si libera consensisset in servum, eius condicionem aequaret libertatisque beneficio spoliata servilis fortunae statum indueret. Maribus quoque, quamcumque primitus cognovissent, ducendi legem inflixit. Adulteros a veris coniugibus corporum parte spoliandos constituit, quo minus continentia flagitiis elideretur. Edixit quoque, ut, si Danus Dano rapinam infligeret, duplum rependeret ac violatae pacis crimine censeretur. At si quis rem furto quaesitam ad alienam domum perferret, et hospes post illum aedis suae fores occluderet, bonorum omnium poenam incurreret atque in contione coram omnibus vapularet, quod se eidem delicto obnoxium fecisse videretur. Praeterea quisquis exsulum patriae suae hostis evaderet aut inimicum civibus scutum afferret, rerum ac vitae periculo poenas lueret. Si quis autem ad exsequendum regis imperium ob animi contumaciam piger exsisteret, exsilio multaretur. Solebat namque sagitta lignea ferreae speciem habens nuntii loco viritim per omnes mitti, quoties repentina belli necessitas incidisset. Qui vero ex popularibus primipilum in acie anteiret, ex servo liber, ex agresti illustris evaderet. At si ingenuus foret, satrapa crearetur. Tanta olim audaces stipendia merebantur. Adeo veteres nobilitatem fortitudini tribuendam putabant. Siquidem non fortunae virtutem, sed virtuti fortunam deferri oportere existimatum est. Praecepit quoque, ne lis ulla iurisiurandi fide aut pignerum positione contraheretur; qui vero alium pignus secum ponere iussisset, iedem aureae librae dimidium solveret, alioqui gravem corporis multam subiret. Providerat enim rex ex pignerum positione maximas litium causas incidere posse. De qualibet vero controversia ferro decerni sanxit, speciosius viribus quam verbis confligendum existimans. Quod si alter dimicantium relato pede praenotati orbis gyrum excederet, perinde ac victus causae detrimentum reciperet. Sin autem quavis de re pugilem popularis impeteret, ipsum armatus exciperet cubitali dumtaxat stipite pugnaturum. Quin etiam cladem Dani ab alienigena oppressi duorum extraneorum caede sarciendam instituit. Interea Gøtarus sumendi de Erico supplicii gratia pugnae exercitum comparat. E contrario Frotho cum magno classis apparatu Norvagiam petit. Cum ad insulam Rennesø pariter appulissent, Gøtarus Frothoniani nominis magnitudine territus pacem per legatos efflagitat. Ad quos Ericus: 'Inverecundus,' ait, 'est latro, qui prior concordiam quaerit aut bonis communicare praesumit. Qui enim obtinere gestit, obniti debet; ictus ictui opponendus est livorque livore pellendus.' Cumque hoc dictum Gøtarus attentis eminus auribus excepisset, quam poterat clara voce: 'Ita', inquit, 'quisque virturi militat, prout beneficii meminit.' Cui Ericus: 'Beneficentiam tuam reddito tibi consilio repensavi.' Quo sermone egregios monitus omni donorum genere praestantiores indicabat. Et ut Gøtarum accepti consilii ingratum ostenderet: 'Quando coniugem mihi,' inquit, 'cum vita adimere cupiebas, melioris exempli speciem lacerasti. Solum inter nos ferrum decernendi ius obtinet.' Post haec Gøtarus parum prospera congressione Danorum classem adortus occiditur. Cuius regnum Rollerus beneficii nomine postmodum a Frothone suscepit, quod septeno provinciarum numero tendebatur. Eundem quoque Ericus collata sibi quondam a Gøtaro provincia muneratus est. His gestis Frotho per summam ac securam pacem triennium gessit. Inter haec rex Hunorum, audito gnatae repudio, adiuncto sibi rege Orientalium Olimaro adversum Danos biennio belli apparatum contraxit. Igitur Frotho non solum indigenas, sed etiam Norvagienses ac Sclavos in copias vocat. A quo Ericus hostiles speculatum acies missus Olimarum, qui classis magistratum acceperat, Hunorum rege terrestres ductante copias, haud procul Ruscia reperit, quem taliter affari coepit: Quid sibi vult, quaeso, belli gravis iste paratus, aut quo classe potens, rex Olimare, ruis? At Olimarus: Fridlevi natum nobis incessere cordi est; at quis es audaci talia voce rogans? Ad quem Ericus: Vincendi invictum subiit spes irrita mentem: Frothonem nullus exsuperare potest. Contra Olimarus: Quicquid contingit, primo semel accidit, et res non sperata satis saepe subire solet. Qua sententia a nemine nimium fidei in fortuna reponendum esse perdocuit. Deinde Ericus Hunorum agmen exploraturus obequitat. Quod Ericum praeteriens invicemque ab ipso praeteritum primam ortivo sole aciem, postremam occiduo praebuit. Itaque, penes quem tot millium regimen foret, ab obviis sciscitatus est. Quem Hun forte conspiciens (rex hic Hunorum erat) speculandi ministerium accepisse cognovit perquiritque, quod percontatori vocabulum foret. Ericus se ubique adventantem nec usquam compertum vocitari perhibuit. Rex item admoto interprete, quid Frotho operis exerceret, interrogat. Cui Ericus: 'Numquam Frotho domi inimicum praestolatur exercitum nec hostem in aedibus opperitur. Pernox enim et pervigil esse debet alienum appetens culmen. Nemo stertendo victoriam cepit, nec luporum quisquam cubando cadaver invenit.' Quem rex exquisitis dictorum sententiis callere cognoscens: 'Hic,' ait, 'fortasse Ericus est, a quo filiam meam falsi criminis insimulatam accepi.' Qui continuo prendi iussus, non decere inquit unum a pluribus abripi. Quo dicto non modo regis animum complacavit, sed etiam ad ignoscendi sibi voluntatem perduxit. Cuius impunitatis causam potius a calliditate quam benevolentia profectam constabat, cum ob hoc maxime dimitteretur, ut Frothonem nuntiatae multitudinis rumore terreret. A quo cum reversus explorata referre iuberetur, sex classium senos reges earumque quamlibet quina navium millia complectentem vidisse se retulit, quarum unamquamque trecentorum remigum capacem esse constaret. Quemlibet vero totius summae millenarium quaternis alis contineri dicebat. Volebat autem millenarium mille ac ducentorum capacem intellegi, cum ala omnis trecentorum numero compleatur. Cunctante vero Frothone, quid contra tot acturus esset, attentiusque subsidia circumspiciente: 'Probum,' inquit Ericus, 'audacia iuvat; acri cane occupandus est ursus; molossis quippe, non imbellibus caniculis opus est.' Quo dicto Frothoni contrahendae classis consilium praebuit. Qua instructa, adversum hostem navigatio tenditur. Igitur insulas, quae Daniam Orientemque interiacent, proeliis subigunt. Unde procedentes naves aliquot Rutenae classis offendunt. Quarum cum Frotho paucitatem incessere deforme duxisset: 'A macro,' inquit Ericus, 'et tenui petendus est cibus. Raro pinguescet qui cadit; neque enim mordendi potens est, quem vastus occupaverit follis.' Quo documento regi irruptionis edendae ruborem excussit eumque mox ad paucitatem multitudine lacessendam perduxit, utilitatem pudori praeferendam significans. Post haec ad Olimarum processum est, qui multitudinis segnitie excipere hostem quam aggredi praeoptabat; quippe Rutenorum navigia incomposita minusque ob granditatem ad remigium habilia videbantur. Sed ne ei quidem numerositatis potentia profuit. Inusitata namque Rutenorum multitudo copiis quam virtute praestantior robustae Danorum paucitati victoriam tradidit. Frotho, cum patriam repetere vellet, inauditum navigationis impedimentum expertus est: quippe crebra interfectorum corpora nec minus scutorum hastarumque fragmenta iactante aestu universum maris constraverant sinum. Itaque portus non angusti minus quam olidi erant; igitur mediis obstrictae cadaveribus haesere puppes. Nec putria quidem ac circumflua corpora remis abigere aut contis propellere poterant, quo minus uno sublato mox aliud advolutum impelleret classem. Bellum cum mortuis obortum crederes; novum contra exanimes discrimen exstabat. Iamque cuncti Rutenorum reges, Olimaro Dagoque exceptis, Marte conciderant. Bella quoque Rutenos Post haec interrogatus a rege Ericus, an Olimari copias Hunorum aequaret exercitus, carmine sic eloqui orsus est: Hercule deprendi nulli numerabile vulgus, vulgus, cuius erat terra nec unda capax. Colluxere ignes crebri, silva omnis obarsit, index innumerae flamma cohortis erat. Calcibus obtrita tellus subsedit equinis, edebant rapidos stridula plaustra sonos; ingemuere rotae, ventos auriga premebat, ut tonitrum currus assimulasse putes. Vix armatorum coetus sine lege ruentes ponderis impatiens pressa ferebat humus. Obmugire aer visus mihi, terra moveri, tantus in externo milite motus erat. Nam quindena simul vexilla micantia vidi, quodque ex iis centum signa minora tenet, post quorum quodvis poterant bis dena videri; signorum numero par erat ordo ducum. Igitur Frothone, quid contra tot opponeret, perquirente, redeundum docet patiendumque hostes propria primum immanitate consumi. Oboeditum monitui est; neque enim minore studio probatum consilium quam editum fuit. At Huni per avia solitudinesque progressi, nusquam repertis commeatibus, passim inedia periclitari coeperunt. Quippe regio vasta ac palustris exstabat, nec erat ullum egestatis subsidium reperire. Tandem, fusis comesisque iumentis, tam vehiculorum quam victus inopes spargebantur. Ceterum error par fami periculum erat: non equis, non asinis parcitur, non foedis aut putribus abstinetur. Postremo ne canibus quidem temperatum est; nefas omne morientibus licitum fuit. Nihil enim tam difficile, quod necessitas suprema non imperet. Ad ultimum fame exhaustis publica clades incessit: efferebantur absque cessatione corpora, cunctisque exitium formidantibus, nulli miseratio pereuntium fuit; humanitatem quippe metus excluserat. Primum itaque regem paulatim defecere cohortes, deinde centuriatim diffluxit agmen. Deseruit eum quoque Uggerus vates, vir aetatis incognitae et supra humanum terminum prolixae, qui Frothonem transfugae titulo petens, quicquid ab Hunis parabatur, edocuit. Inter haec Hithinus, rex aliquantae Norvagiensium gentis, Frothonis classem centum quinquaginta navigiis accedebat. E quibus duodecim lectis, propius navigationem coepit habere, erecto in malum scuto socios adventare significans. Qui regi in proximum amicitiae gradum receptus magnum copiis eius attulit supplementum. Eidem postmodum cum Hilda, Høgini Iutorum reguli filia, spectatae admodum opinionis virgine, mutuus amor incessit; quippe nondum invicem conspectos alterna incenderat fama. At ubi mutuae conspectionis copia incidit, neuter obtutum ab altero remittere poterat; adeo pertinax amor oculos morabatur. Interea Frotho, distributo per municipia milite, diligentius impensas hibernis commeatibus necessarias convectabat. Sed ne sic quidem onerosum impensis exercitum sustentare suffecit. Par propemodum Hunorum cladi pernicies incidit. Igitur ad inhibendum advenarum confluxum classe in Albiam missa, ne quid traiceretur, curae habuit, cuius duces Revillus et Mevillus fuere. Soluta hieme, Hithino Høginoque socialem exsequi piraticam placuit; non ignorabat enim Høginus suam a sodali filiam adamari. Erat autem is corporis habitu praestans, ingenio pervicax; Hithinus vero corpore perquam decoro, sed brevi exstitit. Ceterum cum Frotho sustentandi exercitus sumptum in dies difficiliorem adverteret, Rollerum in Norvagiam, Olimarum in Suetiam, Ønevum regem et Glomerum piratarum praecipuum ad Orcades petendorum commeatuum gratia dirigit, proprias cuique copias tribuens. Triginta reges sequebantur Frothonem, qui ipsum amicitia vel obsequio colerent. Audiens autem Hun dimissas a Frothone copias, novum recentemque militem contrahit. At Høginus filiam suam Hithino despondit, coniurato invicem, uter ferro perisset, alterum alterius ultorem fore. Autumno petitores commeatuum redeunt, trophaeis quam alimentis locupletiores. Rollerus enim provincias Sunmoriam et Normoriam, occiso earum rege Arthoro, vectigales effecerat. At Olimarus Thoriam Longum, Iamtorum atque Helsingorum regem, duosque alios haud inferioris potentiae duces, Hestiam quoque et cum Ølandia Curetiam, sed et insulas Suetiae praetentas, celeberrimus barbariae domitor, triumphavit. Itaque septingenta reducebat navigia, duplicato eductorum antea numero. Ønef vero et Glomero, Hithino quoque et Høgino Orcadum trophaea cessere. Iisdem cum nongentis navibus reditum est. Et iam quaesiti late sumptus convectaeque raptu impensae alendis abunde copiis suppetebant. Ceterum viginti regna imperio Frothonis adiecerant, quorum reges triginta praedictis adiuncti Danorum partibus militabant. Harum virium fiducia cum Hunis pugna conseritur. Cuius prima dies tanta interfectorum strage recruduit, ut praecipui tres Rusciae fluvii cadaveribus velut ponte constrati pervii ac meabiles fierent. Praeterea, quantum quis itineris per triduum equo conficere posset, tantum locorum humanis cadaveribus completum videres. Adeo spatiosa caedis vestigia erant. Itaque proelio septem dies extracto, cecidit rex Hun. Cuius frater eodem nomine, inclinatam Hunorum aciem conspicatus, cum sua se cohorte dedere cunctatus non est. Eo bello septuaginta ac centum reges, qui aut ex Hunis erant aut inter Hunos militaverant, submisere se regi. Quem numerum Ericus superiori signorum expressione complexus fuerat, cum Hunorum multitudinem, Frothone percontante, distingueret. Igitur Frotho vocatis in contionem regibus sub uno eodemque iure degendi normam imponit. Praefecit autem Olimarum Holmgardiae, Ønevum Cønogardiae, Hun vero captivo Saxoniam tribuens, Revillum Orcadibus donat. Provincias Helsingorum, Iarnberorum et Iamtorum cum utraque Lappia Dimaro cuidam procurandas attribuit, Dago Hestiae regimen erogavit. Quorum unumquemque certis tributi legibus oneravit, obsequium beneficio applicans. Itaque Frothonis regnum, Rusciam ab ortu complectens, ad occasum Rheno flumine limitatum erat. Igitur Frotho, convocatis quas vicerat gentibus, lege cavit, ut quisquis paterfamilias conciderat bello, cum equo omnibusque armaturae suae insignibus tumulo mandaretur. Quem si quis vespillonum scelesta cupiditate tentasset, poenas non solum sanguine, sed etiam inhumato cadavere daret, busto atque inferiis cariturus. Siquidem par esse credebat, ut alieni corruptor cineris nullo funeris obsequio donaretur sortemque proprio referret corpore, quam in alieno perpetrasset. Centurionis vero vel satrapae corpus rogo propria nave constructo funerandum constituit. Dena autem gubernatorum corpora unius puppis igne consumi praecepit; ducem quempiam aut regem interfectum proprio iniectum navigio concremari. Tam scrupulosam ducendis interfectorum funeribus observationem praestari voluit, ne promiscuos exsequiarum ritus exsistere pateretur. Decrevit etiam, ut quisquis militiae deditus spectatae virtutis titulum affectaret, impeteret unum, exciperet duos, tres modica pedis retractione vitaret, quattuor fugere non erubesceret. Aliam quoque super militum stipendiis consuetudinem a subiectis sibi regibus observandam edixit: patrium domesticumque militem hiberno tempore ternis argenti talentis donari iussit, gregarium aut conducticium binis, privatum ac militiae laboribus defunctum dumtaxat uno. Qua lege virtuti iniuriam afferebat, condiciones militum, non animos aestimans. In quo quidem erroris argui poterat, cum familiaritates meritis anteferret. Nuptias ex Danorum imitatione celebrare praecepit ac, ne quis uxorem nisi empticiam duceret; venalia siquidem connubia plus stabilitatis habitura censebat, tutiorem matrimonii fidem existimans, quod pretio firmaretur. Praeterea si quis virginis stuprum vi petere ausus esset, supplicia abscisis corporis partibus lueret, alioqui mille talentis concubitus iniuriam pensaturus. Interea Hithinus apud Høginum quorundam obtrectatione insimulatus est, quasi filiam eius ante sponsalium sacra stupri illecebris temerasset, quod tunc immane cunctis gentibus facinus habebatur. Igitur Høginus, credulis auribus rem falso nuntiatam excipiens, Hithinum regia apud Sclavos stipendia colligentem classe lacessit consertaque manu victus Iutiam petivit. Itaque statam a Frothone pacem internum labefactaverat bellum, primique indigetes regiam detrectavere legem. Quamobrem Frotho, missis, qui simul eos accerserent, scrupulosius causam simultatis inquirit. Qua cognita, iuxta legis a se latae formulam pronuntiavit. Videns autem ne sic quidem eos in gratiam reduci posse, patre filiam pertinacius reposcente, litem ferro decidendam edixit. Id quippe solum dirimendae controversiae remedium videbatur. Inita pugna, Hithinus acerrima perstrictus plaga, cum sanguine et viribus corporis deficeret, insperatam hostis clementiam expertus est. Høginus siquidem, promptissimam occidendi ipsius facultatem adeptus, formae tamen eius et iuventae miseratione saevitiam mansuetudini cedere coegit. Itaque ne ephebum inter extremi spiritus momenta palpitantem exstingueret, abstinuit ferro. Olim namque impuberem aut invalidum vita spoliare rubori deputabatur. Adeo cuncta verecundiae momenta prisca pugilum fortitudo servabat. Ita Hithinus sociorum opera ad naves relatus hostis beneficio servatus est. Iidem septimo abinde anno apud insulam Hithinsø pugnam exorsi mutuis vulneribus consumpti sunt. Felix Høginus foret, si circa devictum semel Hithinum severitate potius quam clementia usus fuisset. Ferunt Hildam tanta mariti cupiditate flagrasse, ut noctu interfectorum manes redintegrandi belli gratia carminibus excitasse credatur. Eodem tempore Alrico Sueonum regi adversum Gestiblindum Gothorum regem atrox incidit bellum. At Gestiblindus viribus minor Frothonem supplex accessit, se ac regnum percipiendae opis gratia dediturus. Qui mox, Skalc Scanico atque Erico in subsidium receptis, cum supplementis militum redit. Cumque militiae procursum in Alricum effundere statuisset, Ericus prius filium eius Gunthiovum, Wermis ac Soloringis praelatum, censuit impetendum, oportere asserens fessum tempestate nautam proximum captare litus. Praeterea radicum inopem raro virere truncum. Igitur irruptione facta perit Gunthiovus, nomenque eius tumulus refert. Audiens Alricus interemptionem filii, ultum ire deproperat. Conspicatus hostes, Ericum clandestino accersitum colloquio, recensitis patrum suorum foederibus, ut Gestiblindi militiam detrectaret, orabat. Quod Erico pertinacius abnuente, cum Gestiblindo dimicandi licentiam flagitat, privatam pugnam publicae praeferendam existimans. Quem Ericus senectute armis inhabilem referens tristemque eius valetudinem maxima cum aetatis excusatione praetendens, se eius loco obtulit pugnaturum, probrosum docens, si duellum praestare refugeret, pro quo bellum commissurus venisset. Hinc absque cunctatione dimicatum est. Occisco Alrico, Ericus quam gravissime affectus, aegre compertis remediis, serum incolumitatis regressum habuit. At Frothoni ipsum occubuisse falso fama vulgaverat mentemque regis magno ob id maerore torquebat. Quam tristitiam Ericus reditus sui beneficio dispulit. Quippe Suetiam, Wermiam atque insulas Solis opera sua Frothonis adiectas imperio nuntiabat. Quem mox Frotho devictarum ab eo gentium regem constituit ac praeterea Helsingiam ei cum utraque Lappia, Finniam quoque et Estiam annuo stipendiorum iure contribuit. Nemo ante ipsum Sueticorum regum Erici nomine censebatur, ab ipso autem in ceteros vocabulum fluxit. Eodem tempore regnabat Alf in Hethmarchia, filium habens Asmundum, Biorno vero in Wik provincia, cui Asuithus filius erat. Accidit autem Asmundum parum prospere venationi intentum, dum feras aut canibus occupare aut cassibus excipere pergeret, irruente forte caligine, longius a retiariis avio fuisse calle divulsum vastaque pererrantem iuga tandem equo et vestibus destitutum fungos et tubera peredisse, ad ultimum in Biornonis regis penetralia fortuito devenisse progressu. Praeterea ipse filiusque regis, convictu paulisper habito, ad confirmandum inter se amicitiae cultum omnibus coniuravere votis, quemcumque eorum vita prolixior excepisset, mortuo contumulandum fore. Tantus enim societatis eorum atque amicitiae vigor exstabat, ut neuter, altero fatis absumpto, lucem prorogare statueret. Post haec Frotho, omnium subiectarum sibi gentium manu contracta, classe Norvagiam petit, Erico terrenum agmen ductare iusso. Humanae siquidem cupiditatis more, quo plura possederat, plus affectans, etiam vastissimam atque horridissimam orbis terrarum partem ab hoc iniuriae genere intentatem exsistere passus non est. Adeo opum accessio aviditati incrementum afferre consuevit. Igitur Norvagienses, abiecta defensionis spe, rebellandi fiducia defecti in Halogiae fines maiore ex parte profugere coeperunt. Stikla quoque virgo servandae castitatis causa patriae se subduxit, bellis quam nuptiis exerceri praeoptans. Inter haec Asuithus morbo consumptus cum cane ac equo terreno mandatur antro. Cum quo Asmundus ob amicitiae iusiurandum vivus contumulari sustinuit, cibo quo vesceretur illato. Iamque Ericus cum exercitu superiora permensus Asuithi forte tumulum appetebat; cui Sueones thesauros inesse rati ligonibus perfregere collem. Itaque maioris quam credebatur altitudinis specum aperiri conspiciunt. Ad quem perlustrandum opus erat eo, qui se in illum pendulo circumligatum fune demitteret. Delectus est sorte ex promptissimis iuvenibus unus; quem cum Asmundus sporta restim sequente intromissum aspiceret, protinus, eiecto eo, corbem conscendit. Deinde superne astantibus ac moderantibus funem abstrahendi signum porrexit. Qui ingentis pecuniae spe reducto corbe, cum ignotam extracti speciem animadverterent, inusitata facie territi defunctumque redisse rati, proiecta reste, in diversa fugere. Quippe Asmundus taetro oris habitu ac veluti funebri quodam tabo obsitus videbatur. Qui fugientes revocare conatus, vociferari coepit falso eos formidare vivum. Quem videns Ericus praecipue cruentati oris eius imaginem mirabatur: in vultu siquidem profluus emicabat sanguis. Quippe Asuithus noctibus redivivus crebra colluctatione laevam illi aurem abruperat, foedumque indigestae ac crudae cicatricis spectaculum apparebat. Igitur a circumstantibus accepti vulneris causam referre iussus sic orsus est fari: Quid stupetis, qui relictum me colore cernitis? Obsolescit nempe vivus omnis inter mortuos. Mala soli, gravis uni manet omnis domus orbis; miseri quos hominum subsidiis destituit fors. Mihi specus et iners nox tenebraeque et vetus antrum oculis delicias eripuerunt animoque; humus horrens, tumulus putris et immunditiarum gravis aestus minuerunt iuvenilis decus oris habitumque et validi roboris usum vitiarunt. Super haec omnia contra exanimem conserui vim, Grave luctae subiens pondus et immane periclum. Laceris unguibus in me redivivus ruit Asuith Stygia vi reparans post cineres horrida bella. Quid stupetis, qui relictum me colore cernitis? Obsolescit nempe vivus omnis inter mortuos. Nescio quo Stygii numinis ausu missus ab infernis spiritus Asuith saevis alipedem dentibus edit infandoque canem praebuit ori. Nec contentus equi vel canis esu mox in me rapidos transtulit ungues discissaque gena sustulit aurem. Hinc laceri vultus horret imago, emicat inque fero vulnere sanguis. Haud impune tamen monstrifer egit; nam ferro secui mox caput eius perfodique nocens stipite corpus. Quid stupetis, qui relictum me colore cernitis? Obsolescit nempe vivus omnis inter mortuos. Iamque Frotho in Halogiae fines emoverat classem, ubi ad cognoscendam multitudinis suae speciem, quae numeri mensuram capacitatemque transscendere videbatur, collem a militibus congeri iubet,viritim lapide in acervum misso. Eundem quoque hostis numerandi agminis modum secutus est. Conspicui adhuc colles fidem visentibus praebent. Hic Frotho, conserta cum Norvagiensibus pugna, gravem caedibus diem egit. Noctu utrimque receptui consultum est. Appetente diluculo, terrestria permensus supervenit Ericus; hic regi certamen suggerit iterandum. Quo bello tanta de Danis strages accepta est, ut e ternis navium millibus solae centum septuaginta superstites fuisse credantur. Normanni vero tam vasta clade deleti sunt, ut fama sit ne quintae quidem vicorum parti remansisse cultorem. Victor Frotho pacem per omnes gentes reficere cupiens, ut uniuscuiusque rem familiarem a furum incursu tutam praestaret otiumque regnis post arma assereret, armillam unam in rupe, quam Frothonis petram nominant, alteram apud Wik provinciam, habita cum Norvagiensibus contione, defixit, edictae a se innocentiae experimentum daturas, subductis iisdem in omnes regionis praesides animadvertendum minatus. Itaque summo cum praefectorum periculo aurum absque custodia mediis affixum triviis magnum avaritiae irritamentum exstabat, opportuna rapinae praeda plena cupiditatis ingenia provocante. Statuit idem, ut navigantes repertis ubicumque remis licite fruerentur. Amnem vero transituris usum equi, quem vado proximum reperissent, liberum esse concessit; eodem descendendum fore constituit, cum priores eius pedes solum attingerent, postremos adhuc unda sublueret. Talium siquidem commodorum beneficia potius humanitatis quam iniuriae nomine censenda credebat. Ceterum reum capitis fieri, qui superato amne equi usum longius expetere praesumpsisset, instituit. Iussit etiam, ne quis aedem vel arcam seris offirmatam haberet aut rem ullam claustrorum custodia contineret, triplicem amissorum restitutionem promittens. Praeterea tantum alieni cibi in commeatus assumi fas esse, quantum uni cenae sufficeret, promulgabat. Quam si quis in capiendo mensuram excederet, furto obnoxius haberetur. Furi vero traiectis ferro nervis in suspendium acto lupum collateralem affigi praecepit, ut malitiam hominis acerbitati beluae similitudo exaequaret poenae. Eandem quoque in furtorum conscios multam extendi curavit. Ibidem septennio iucundissimum otii tempus emensus filium Alvonem filiamque Ofuram nomine procreavit. Iisdem forte diebus Arngrimus pugil Sueticus Frothonem accesserat, qui Scalc Scanicum, quod ab eo olim navigio spoliatus fuerat, ex provocatione lacessitum occidit. Quo facinore supra modum elatus, aggressus est Frothonis filiam postulare. Obseratas regis aures expertus, Erici Suetiam regentis subsidium flagitat. Quem Ericus hortari coepit, ut aliquo praeclari operis merito Frothonis sibi favorem ascisceret pugnaretque adversum Egtherum regem Biarmiae et Thengillum regem Finnimarchiae, quod ii soli, ceteris obsequentibus, Danicum detrectare viderentur imperium. Nec mora eo exercitum egit. Sunt autem Finni ultimi Septentrionis populi, vix quidem habitabilem orbis terrarum partem cultura ac mansione complexi. Acer iisdem telorum est usus. Non alia gens promptiore iaculandi peritia fruitur. Grandibus et latis sagittis dimicant. Incantationum studiis incumbunt; venationibus callent. Incerta illis habitatio est vagaque domus, ubicumque feram occupaverint, locantibus sedes. Pandis trabibus vecti conserta nivibus iuga percurrunt. Hos Arngrimus conciliandae sibi claritatis causa adortus obtrivit. Qui cum infeliciter dimicando fuga dilaberentur, tribus lapillis post tergum coniectis, totidem montium instar hostibus apparere fecerunt. Igitur Arngrimus ludificati visus errore perstrictus ab insectando hoste exercitum revocavit, magnarum se rupium interiectu coercitum putans. Iidem postera die congressi victique coniectae in terram nivi ingentis fluvii speciem indiderunt. Itaque Suetis per summum visus errorem falsa rerum opinione delusis inusitata aquarum moles obstrepere videbatur. Ita victore vanam aquarum imaginem formidante, fugam impetravere Finni. Tertio identidem die reparavere bellum, nec iam amplius ullum fugae efficax remedium fuit. Videntes enim suas inclinari acies, potestati se permisere victoris. Quibus Arngrimus hanc tributi legem instituit, ut, recensito Finnorum numero, reda ferinis pellibus conferta ab unaquaque decade loco census exacto triennio penderetur. Deinde Egtherum Biarmiae ducem duello provocatum devicit indiditque condicionem Biarmis viritim pellem pro capite persolvendi. Post haec spoliis trophaeisque auctus ad Ericum revertitur. Quem Ericus in Daniam consecutus multam iuvenis laudem Frothonis auribus instillabat, dignum regis filia affirmans, qui imperio ipsius ultimos humanarum rerum terminos adiecisset. Cuius egregia Frotho merita contemplatus haud incongruum duxit eius se socerum exhibere, qui sibi tantis operum titulis patentem late claritatem struxisset. Sustulit autem Arngrimus duodecim ex Ofura filios, quorum haec nomina subnotavi: Brander, Biarbi, Brodder, Hiarrandi, Tander, Tirvingar, duo Haddingi, Hiorwarth, Hiarwarth, Rani, Angantir. Hi ab adolescentia piratico muneri incumbentes uno omnes forte navigio Sampsø insulam advecti duas in maritimis naves Hialmeri atque Arvaroddi piratarum reperiunt; quas pugna adorti remigibus vacuefecere atque, an gubernatores oppressisent, incerti interfectorum corpora suis quaeque transtris aptantes quaesitos abesse cognoscunt. Qua de re maesti partam floccipendere victoriam, scientes sibi consequentis pugnae discrimen maiore salutis impendio subeundum. Quippe Hialmerus atque Arvaroddus, quorum iam pridem, abrupto gubernaculo, tempestas navigia laceraverat, alterius excidendi gratia nemus ingressi ligni rudem extenuavere materiam, eo usque truncum dolabris ambientes, donec navalis instrumenti formam vastum robus indueret. Quod cum humeris impositum sociae cladis ignari deferrent, ab Ofurae filiis recenti oppressorum cruore madentibus lacessiti, duo cum pluribus ferro decernere coacti sunt. Nec par quidem congressus exstabat, cum geminam bissena manus exciperet. Ceterum victoria numero non respondit. Interfectis enim omnibus Ofurae filiis oppressoque ab iisdem Hialmero, victoriae Arvaroddum titulus non fefellit, quem solum ex tanto sociorum agmine fortuna residuum fecit. Qui informem adhuc gubernaculi truncum incredibili libratum nisu tanta vi hostium adegit corporibus, ut duodecim unico eius impulsu contusos elideret. Ita cuncta admodum bellicarum rerum tempestate depulsa, Oceanum manus adhuc piratica non reliquit. Quae res maxime Frothonem ad Occidentem armis incessendum adduxit, cuius unicum in propaganda pace studium versabatur. Accersito ergo Erico cunctaque famulantium sibi regnorum classe concita, Britanniam innumera advehitur puppi. Cuius insulae rex manu se imparem noscens (quippe fretum navigiis videbatur occludi), Frothone per deditionis simulationem petito, non solum magnitudinem eius adulationis officio prosequi coepit, sed etiam domitoribus gentium Danis suam patriaeque subiectionem promittit; pensiones, censum, vectigalia sive, quicquid expeterent, offerebat. Ad ultimum hospitaliter invitandos curat. Grata Frothoni Britanni humanitas fuit, quamquam doli suspicionem aleret tam facilis omnium absque coactione promissio, tam prompta hostium ante bella deditio, quae raro sincera fide administrari solet. Lacessebat quoque convivii metus veritos, ne clandestinis insidiis appeteretur subeuntis crapulae laqueis implicata sobrietas. Ceterum rarior invitatorum numerus videbatur quam ut tuto invitanti parere possent. Ineptum quoque existimatum inexpertae hostium fidei credere salutem suam. Qua rex mentium fluctuatione comperta denuo Frothonem accedit, cum duobus millibus ac quadringentis viris epulaturum accersens, quem ante cum mille ducentis proceribus convivium inire poposcerat. Frotho nondum suspicione deposita, quamquam adaucto invitatorum numero fretus petendi convivii fiduciam mente praesumere posset, subornat, qui regionis abdita percurrentes, si quid insidiarum speculando deprehenderent, ocius intimandum curarent. Cuius rei causa nemus ingressi, reperta castrorum area, quae Britannorum copias continebat, dubium pressere gressum. At ubi res liquidius agnita est, pedem referre deproperant. Furva siquidem tentoria fuere et quasi piceis quibusdam obscurata tegminibus, quo minus obtutum propinquantis offenderent. Quo cognito Frotho validiore procerum manu mutuas dispensat insidias, ne, convivio incautius adito, opportunis fraudaretur auxiliis. Quibus latebram nactis, ferendae opis signum litui sonitum praenotavit. Deinde cum statuta manu levi armorum genere culta convivium petit. Aula erat cultu magnificentiae regalis instructa, aulaeis ostro tinctis undiquesecus obducta, in quibus mirifici luxus operam adnotares. Cortina murice picta compactos ligno parietes adornabat. Constrata pallis nitidioribus pavimenta, quas pede premere perhorreres. Superne cerneres crebras micare lucernas, adultas oleo lampades coruscare. Ex acerris quoque fragrantia fundebatur, quam suavissimus vapor exquisitis cumulabat odoribus. Ambitum omnem frequentibus epulis mensae consaepserant. Intextis auro pulvinaribus ornabantur accubitus. Cervicalibus sedilia replebantur. Reverendam aulae faciem visentibus arridere putares, nec quicquam in tanto paratu aut visu inconcinnum aut olfactu triste deprendi poterat. Media dolium aede prostabat, explendis aptum poculis et liquoris immodici capax, unde haurire esset, quod ingentis ora convivii satiaret. Ministri purpura culti aureos gestantes cyathos propinandique munus comiter exsequentes compositis gradiebantur ordinibus. Nec bubalinorum cornuum, quibus potio promeretur, usus aberat. Aureis cena pateris refulgebat, nitidioribus onusta poculis, quae plerumque fulgentes interstinxerant gemmae. Ingens omnia luxus repleverat. Mensae dapibus luxuriabant, crateris vario potionis genere redundantibus. Nec meri simplex usus exstabat, cum petiti late suci vario nectar sapore conficerent. Sapidioribus lances epulis renidebant, quas maxime venatica referserat praeda. Sed ne domesticae quidem carnis obsonia deerant. Parcius domesticis quam convenis bibendi studium erat. Hos enim securitas incitabat ad crapulam, illis insidiarum commentum ebrietatis illecebram dempserat. Dani igitur (ut patriae pace loquar), siccandis certatim calicibus assueti, ingenti se oneravere vino. Quos Britanni potos admodum conspicati, convivio furtim elabi coeperunt, relictisque intra aulam convivis, summis conniti viribus valvas regiae admotis obicibus variisque impedimentorum generibus obserare, deinde tectis ignem inferre orsi. At Dani, qui intra aedem clausi continebantur, incendio pullulante, pulsatis nequicquam foribus, ab egressu prohibiti, ipsum mox adorti parietem eruptionis facultatem petebant. Quem Angli validiore Danorum impulsu labefactari cernentes, mutuis obniti viribus molibusque extrinsecus applicatis nutabundam fulcire congeriem institerunt, quo minus convulsus paries clausis exitum aperiret. Qui tandem robustiori Danorum manui cedens, quorum quo periculum maius, hoc validior conatus exstabat, facilem pressis eruptionem contribuit. Tum Frotho classicum succinere iubet, quo manum in insidiis constitutam accersiret. Quae litui sono clangentis excita dolum in auctores retorsit, Britannorum rege extremae cladi cum innumeris suorum copiis tradito. Quo facto geminum Frothoni beneficium praebuit, cum et saluti sociis et hostibus exitio fuerit. Interea Hiberni crebrescente Danicae fortitudinis fama perculsi, quo difficiliorem partium suarum irruptionem praestarent, ferreos terrae murices instraverunt, quibus litorum vetaretur accessus. Utitur autem Hibernorum gens levi et parabili armatura. Novaculis comam extenuat; totum occipitii crinem abradit, ne fugiens capillitio teneatur. Ceterum telorum cuspides obvertit instantibus mucronumque acumina insequentibus de industria opponere assolet ac plerumque post tergum lanceas iaculari, doctior fuga superare quam bello. Quo fit, ut, cum victoriam tibi cessisse putes, discrimen immineat. Tam insidiosam hostium fugam Frotho consideratius quam cupidius insectatus ducem gentis Kervillum acie fudit. Cuius superstes frater, deposita rebellandi fiducia, patriam dedidit regi. Captivam rex praedam militi dispertivit, uti se totius avaritiae expertem et a nimia rerum cupiditate aversum solius gloriae lucrum appetere testaretur. Itaque post Britannicos triumphos Hibernasque manubias in Daniam reditum est annisque tricenis ab omni bellorum negotio temperatum est. Quo tempore cunctis paene terris eximia fortitudinis laude Danicum nomen inclaruit. Volens itaque Frotho fulgorem imperii sui perpetuo firmitatis habitu prorogare, primum adversum furta ac latrocinia tamquam familiaria mala ac domesticas pestes severitatem suam destringere curae habuit, quibus vacuefactae gentes tranquilliorem vitae usum apprehenderent, ne propagatae pacis incessus ullo malignitatis obstaculo laederetur. Providit quoque, ne cessante hoste civilis patriam lues exederet aut post exteram pacem domestica grassaretur improbitas. Denique in Iutia, tamquam in capite regni sui, magni ponderis auream armillam triviis affigi curavit, edictae a se innocentiae experimentum tam insignis praedae documento daturus. Cuius irritamentum quamquam improbas lacesseret mentes ac sinistra sollicitaret ingenia, superabat tamen indubitatus periculi metus. Tanta siquidem Frothonianae maiestatis auctoritas erat, ut eitam aurum rapinae expositum perinde ac firmioribus claustris obsitum tueretur. Cuius rei novitas ingentem auctori claritatem concivit. Qui cum, patratis late caedibus, insignes ubique victorias edidisset, otium omnibus erogare constituit, ut pacis iucunditas bellorum atrocitati succederet et cladis finis salutis initium foret. Sed et omnium opes ob hoc maxime edicti munimento vallandas curavit, ne domi raptorem invenirent, quae foris hostibus caruissent. Per idem tempus publicae salutis auctor mundum petendo servandorum mortalium gratia mortalitatis habitum amplecti sustinuit, cum iam terrae, sopitis bellorum incendiis, serenissimo tranquillitatis otio fruerentur. Creditum est tam profusae pacis amplitudinem, ubique aequalem nec ullis orbis partibus interruptam, non adeo terreno principatui quam divino ortui famulatam fuisse, caelitusque gestum, ut inusitatum temporis beneficium praesentem temporum testaretur auctorem. Inter haec matrona quaedam magicae rei perita, plus spei in arte sua quam metus in regis saevitia reponens, filium petendae furtim praedae cupiditate sollicitat, impunitatem promittens, quod Frotho fato propemodum confinis exstaret, occiduo corpore aegras senilis animae reliquias trahens. Quo materno hortatui periculi magnitudinem opponente, melius eum sperare iubet, aut maritimam bovem fetum edituram aut alium quempiam casum ultioni repugnaturum affirmans. Qua voce solutum metu filium hortamento obsequi coegit. Quo facto Frotho perinde ac contumelia lacessitus ad diripiendos matronae penates maximo impetu studioque contendit, praemissis, qui eam cum liberis comprehensam adducerent. Quod praesciens femina, ludificatis praestigio hostibus, femineam speciem equina permutandam curavit. Accedente vero Frothone, maritimae bovis figuram complexa pastum in litore vagabunda petere videbatur; filios quoque tamquam minores corpore vitulos adumbrabat. Cuius monstri rex admiratione captus circuiri ipsos reditumque iis ad undas negari iubet. Denique vehiculo, quo ob annosi corporis invaletudinem utebatur, excedens humi mirabundus consedit. At mater, quae maioris beluae speciem sumpserat, praetento cornu regem adorta alterum eius latus confodit. Quo vulnere exanimatus indebitum tantae maiestati exitum habuit. Cuius mortem milites ultione prosequi gestientes, petita iaculis portenta configunt. Quibus interemptis, animadvertunt humana cadavera ferinis capitibus praedita. Ea res maxime praestigium detexit. Hic Frothonis toto orbe clarissimi regis excessus fuit. Huius, egestis visceribus, salitum corpus triennio proceres asservandum curabant, provinciarum defectionem vulgato regis exitu formidantes mortemque eius ob hoc maxime clam exteris esse cupientes, ut vitae simulatione propagati iam pridem imperii terminos tuerentur pristinaque ducis auctoritate subnixi consuetam a subiectis pensionem elicerent. Deportabatur itaque ab iis exanimum corpus, ut iam non funebri lecto, sed regali vehiculo gestari videretur, tamquam invalido seni nec satis virium compoti id muneris a milite deberetur. Tantum magnificentiae etiam exstincto ab amicis tributum est. At ubi putidos artus extrema corripuit sanies nec tabes reprimi poterat, secus Weram Sialandiae pontem regio funere tumulavere corpus, affirmantes Frothonem eo loci mortis ac busti copiam exoptasse, ubi regni eius praestantissima haberetur provincia. Defuncto Frothone, Dani Fridlevum, qui apud Rusciam educabatur, falso exstinctum rati, cum iam regnum heredis inopia claudicare nec in regia gente continuari posse videretur, hunc sceptro dignissimum arbitrati sunt, qui illustrandi Frothonis gratia recenti eius tumulo plenum laudis carmen affigeret famamque exstincti regis specioso posteris titulo commendaret. Tunc quidam Hiarnus Danicae admodum poesis peritus, ut claritatem viri insigni dictorum monumento prosequeretur, praemii magnitudine concitatus more suo barbarum condidit metrum. Cuius intellectum quattuor versiculis editum in haec verba transscripsi: Frothonem Dani, quem longum vivere vellent, per sua defunctum rura tulere diu. Principis hoc summi tumulatum caespite corpus aethere sub liquido nuda recondit humus. Quo carmine edito, auctorem Dani diademate munerati sunt. Ita ab iis epitaphium regno repensum imperiique pondus paucarum litterarum contextui donatum est. Adeo exili impendio ingens praemium stetit. Eximium exigui poematis pretium famam quoque Caesarianae retributionis excessit. Divus siquidem Iulius victoriarum suarum toto orbe editarum scriptorem illustratoremque municipio donare contentus exstitit, nunc vero rusticano regnum prodiga plebis humanitas erogavit. Sed ne Africanus quidem in rependendis operum suorum monumentis munificentia Danos aequavit: illic enim elucubrati voluminis merces auro simplici stetit, hic agresti sceptrum incondita versuum paucitas ministravit. Eodem tempore Ericus, qui Suetiae praefecturam gerebat, morbo exanimatus est. Cuius filius Haldanus paterna procuratione functus, cum duodecim fratrum Norvagiae oriundorum crebris congressibus terreretur, nec oppressioni vindicta suppeteret, spe capessendae opis Fridlevi tunc Rusciae consistentis copiam profugio petivit. Quem supplici vultu aggressus seque ab externo hoste confractum ac contusum deplorans, tristem iniuriarum querimoniam afferebat. Per quem Fridlevus accepto paternae mortis nuntio supplicem auxiliis prosecutus Norvagiam armis instructus accedit. Quo tempore praedicti fratres, deficientibus a se sociis, intra insulam rapidissimo ambitam fluvio praealtum moliti vallum, terrestrem in plano munitionem extenderant; cuius receptaculo freti crebra vicinos irruptione lacessebant. Excedentes enim insula continentem instructo ponte petere consueverant, quem portae munitionis adnexum ita quodam funiculorum regimine moderari solebant, ut quasi volubili aliquo cardine circumvectus modo trans flumen iter sterneret, modo occulto restium ductu superne retractus ianuae deserviret. Fuere autem iuvenes hi acres animis, robusti iuventa, praestabiles habitu corporis, giganteis clari triumphis, trophaeis gentium celebres, spoliis locupletes. Quorundam vero ex ipsis nomina (nam cetera vetustas abstulit) subnotavi: Gerbiorn, Gunbiorn, Arinbiorn, Stenbiorn, Esbiorn, Thorbiorn et Biorn. Hic equum habuisse traditur praestantem robore, praepetem velocitate, adeo ut, ceteris amnem traicere nequeuntibus, hic solus obstrepentem indefessus verticem superaret. Cuius aquae lapsus tam incito ac praecipiti volumine defertur, ut animalia nandi vigore defecta plerumque pessundare soleat. Ex summis enim montium cacuminibus manans, dum per clivorum praerupta saxis exceptus eliditur, in profunda vallium multiplicato aquarum strepitu cadit; verum continuo saxorum obstaculo repercussus celeritatem impetus eadem semper aequabilitate conservat. Itaque toto alvei tractu undis uniformiter turbidatis, spumeus ubique candor exuberat. At ubi scopulorum angustiis evolutus laxius stagnando diffunditur, ex obiecta rupe insulam fingit. Praeruptum hinc inde iugum eminet, variis arborum generibus frequens, quarum obiectus amnem eminus pervideri non sinat. Praeterea Biornoni inusitatae ferocitatis canis exstabat, horrendae quidem acerbitatis belua atque humano convictui formidolosa, quae saepius bissenos sola viros oppresserit. Sed quoniam tradita magis quam cognita referuntur, fidem arbiter penset. Haec siquidem, ut accepi, deliciarum quondam loco habita Ofoti gigantis inter pascua tuebatur armentum. At iuvenes latrocinio viciniam incessere soliti magnas saepe strages edebant. Populari penates, armenta sternere, diripere omnia, ingentem agere praedam, spoliatas rebus aedes exurere, mares passim cum feminis obtruncare probitatis loco ductum est. Quorum improvidam Fridlevus irruptionem excipiens omnes ad munimentum refugos egit, occupato eximiarum virium equo, quem praeceps metu sessor maturandae fugae gratia citra amnem relictum pontem secum traicere non audebat. Deinde, si quis fratrum illorum quempiam interemisset, interfecti corpus auro se repensurum edixit. Qua spe quidam regiorum pugilum incitati nec tam avaritiae quam virtutis ardore correpti, convento tacite Fridlevo, operam se facinori daturos promittunt, salutem admodum devoventes, ni trunca praedonum capita retulissent. Quorum Fridlevus virtute et promissione laudata, arbitris exspectare iussis, solo contentus comite noctu fluvium petit. Ne enim alienis quam propriis viribus instructior videretur, auxilium virtute praecurrere statuit. Post haec comitem crebro contusum silice exanimavit iniecitque exsangue undis corpus; cui etiam detractum sibi cultum applicuit, eiusdem exuvias mutuatus, ut intuito cadavere periclitationis regiae species daretur. Iumentum quoque, quod eum vexerat, elicito de industria cruore conspersit, eodem castra repetente necis suae fidem facturus. Deinde calcaribus subditis mediis equum verticibus adegit eoque, superato amne, delapsus praetentum munimento vallum per subiectas aggeri scalas transscendere conabatur. At ubi superne evectus propugnacula manu complecti poterat, illato tacite pede aedem, quam comissabundi praedones insederant, ignaris vigilibus levi suspensoque vestigio petit. Cuius conclave nactus sub imminente foribus testudine consistebat. Iuvenes siquidem a munimenti firmitate profecta securitas ad crapulam provocabat, arbitrantes incitatissimi lapsus fluvium inaccessum fecisse praesidium, qui nec nando traici nec ratibus superari posse videretur. Neque enim ulla amnis pars perviam vadi copiam dabat. Tum Biorno, convivali hilaritate suffusus, egressam undis beluam per quietem sibi conspectam affirmat, quae tristes ore flammas egerens continenti cuncta incendio daret. Quamobrem indagandam insulae latebram esse, nec adeo locorum habitui confidendum, ut nimia securitatis praesumptione extrema incautis pernicies afferatur. Nihil enim ita situ munitum esse, cui, si humana desit opera, simplex naturae tutela sufficiat. Propterea summopere cavendum, ne somnii sui denuntiationem tristior cladis eventus excipiat. Igitur omnes munimentis egressi totiusque insulae ambitum curiosius speculati, reperto caballo, Fridlevum fluvialibus aquis obrutum coniectabant. Equum vero praecipitato sessore transnasse rati, perinde ac regiae mortis nuntium portis gratulanter excipiunt. At Biorno nocturnarum adhuc imaginum memoria territus excubiis utendum hortatur, quod periculi suspicionem nondum tuto deposituri viderentur. Ipse deinde capiendae quietis gratia cubiculum petit, visionem mente altius repositam habens. Inter haec equus, quem Fridlevus ob vulgandam interitus sui fidem intercutis tantum cruoris effusione resperserat, militum eius castra maculosus irrupit. Qui ilico amnem petentes repertum servi cadaver regium existimavere corpus, quod nitida veste cultum stridulus ripae vertex adegerat. Quorum maxime errorem converberati corporis turgor adiuvit, cum lacerata contusaque silicibus cutis informes oris notas exsangui pallore confunderet. Huius rei indignatione permoti pugiles, qui Fridlevo nuper delendorum praedonum curam spoponderant, praeruptum aquae periculum accedebant, ne promissionis gloriam timidiore voti neglegentia respergere viderentur. Quorum ceteri fiduciam imitati pari cupidine fluvium petunt, ni regem ulciscerentur, extrema passuri. Quibus visis, Fridlevus pontem continenti committere properavit receptisque pugilibus prima vigiles irruptione prosternit. Residuos quoque consequenter adortus, Biornone excepto, ferro consumpsit. Quem impensiori curatione e vulneribus recreatum sub sacrae obtestationis pignore collegam ascivit operaque eius uti quam exitio gloriari satius duxit. Indignum quoque asserebat tantae fortitudinis florem prima pubertate decerptum intempestiva nimis clade consumi. Dani vero Fridlevum adventantem experti, cuius iam pridem obitum falso didicerant nuntio, missis qui eum accerserent, Hiarnonem regno cedere iubent, quod ipsum precario ac perfunctorie gerere videretur. Qui tanto honore defungi non passus, spiritum pro gloria erogare quam in obscuram vulgi sortem concedere praeoptavit. Quamobrem, ne regiis honoribus exutus pristinum fortunae habitum recipere cogeretur, praesentem armis tueri constituit. Itaque dividua regio praeruptis consternationis motibus agebatur. Alii siquidem ab Hiarnonis partibus stabant, alii Fridlevi titulis ob egregia Frothonis merita astipulati sunt, haerebatque vulgi discors suffragium, his praesentium habitum, illis praeteritorum memoriam venerantibus. Praeponderavit tamen Frothonianae recordationis intuitus, eiusque suavitas maiorem Fridlevo favoris partem conciliavit. Plerique enim, quibus altior sensus exstabat, rusticae condicionis hominem, quique ad insperatum rerum culmen praeter generis ius solo fortunae beneficio pervenisset, regno submovendum censebant, ne verum honoris heredem adulterinus possessor elideret. Fridlevus vero Danorum legatos redire iubet, Hiarnonem aut regnum deponere aut acie secum confligere rogaturos. At Hiarno lucis aviditatem honori anteferre salutemque gloriae dispendio quaerere morte tristius ratus, dum bello Fridlevum excipit, in Iutiam obtritus aufugit victoremque denuo reparata manu aggressus, haustis ferro sociis, fugam absque comite habuit, quam insula vocabulum ex eius nuncupatione sortita testatur. Igitur humiliorem animo fortunam expertus, cum se gemina strage omnibus propemodum copiis exutum videret, traiecto in dolum studio, obscurato oris habitu Fridlevum accedit, ipsum quaesitis per familiaritatem insidiis necaturus. A quo susceptus aliquamdiu servitii simulatione propositum occultabat. Siquidem decoquendi salis opificem professus inter sordidioris ministerii famulos ignobilia exsequebatur officia. Cibi quoque capiendi tempore discubitu ultimus exsistere solebat. Praeterea balneis abstinebat, ne nudato corpore crebris vulnerum vestigiis proderetur. Quo rex absolvendae suspicionis gratia lavari compulso, ut hostem ex cicatricibus cognovit: 'Age,' inquit, 'improbissime latro! qualiter in me consulturus fores, si interficiendi tui cupidum liquido comperisses?' Ad haec stupefactus Hiarno: 'Ex provocatione te', ait, deprehensum aggrederer, quo maiore demendae criminationis copia potireris.' Quem mox Fridlevus sententiae suae exemplo provocatum oppressit, tumulo cadaver obruens interfecti vocabulum referente. Qui postmodum a suis propagandae subolis gratia coniugio sibi consulere monitus caelibem praestare vitam paterno contendebat exemplo, quod Frothoni coniugis petulantia grave probrum affixerit. Ad ultimum perseverantissimis omnium precibus victus per legatos aggressus est Norvagiae regis Amundi filiam postulare. Quorum unus, Frøco nomine, fluctibus inter navigandum absumptus inusitatum moriens prodigium dedit. Quippe ubi illum confluus undarum aestus implicuit, sanguis medio enatus gurgite ita totam ponti faciem peregrino quodam rubore perfudit, ut spumeum paulo ante pelagus procellisque albidum mox puniceis fluctibus intumescens alienum a natura sua colorem induere videretur. Amundus vero, regiae petitionis inexorabiliter vota frustratus, legatis indecentius habitis, tyrannidem Frothonis olim Norvagiae gravius imminentem causam spernendae legationis asseruit. Frogertha vero (filia haec Amundi erat) non modo Fridlevi genus intuita, sed etiam factorum claritudinem venerata convicio patrem insequi coepit, quod generum habere sprevisset, cuius consummata nobilitas nec virtute deficeret nec sanguine claudicaret. Adiecit quoque prodigialem illam maris faciem, undis repente in sanguinem versis, quid aliud quam Norvagicae cladis interpretem, Danicae vero victoriae liquidum exstitisse portentum? Quam cum Fridlevus iteratae legationis officio postularet, perseverantia repulsam vincere cupiens, indignatus Amundus rem a se semel negatam pertinacius flagitari, raptis ad necem legatis, improbi petitoris studio crudelius obviandum curavit. Cuius iniuriae Fridlevus famam expertus, Haldano ac Biornone accitis, Norvagiam navigatione complectitur. Contra Amundus patrio instructus praesidio obviam exserit classem. Frøcasund appellant sinum, in quem classis utraque coierat. Ubi Fridlevus noctu speculandi gratia castris egressus, cum inusitatum quendam icti aeris sonum comminus percepisset, fixo gradu suspiciens trium olorum superne clangentium hoc aure carmen excepit: Dum mare verrit Hythin rapidosque intersecat aestus, auro verna bibit et lactea pocla ligurit. Optima condicio servi, cui rege creatus obsequitur, temere mutatis sortibus, heres. Denique post ipsas alitum voces lapsum ab alto cingulum litteras carminis interpretes praeferebat: regis quippe Thialamarchiae filium pueriliter obludentem, Hythin nomine, gigas usitatum mortalium habitum mutuatus abduxerat eoque usus remige, cymba in proximum litus traiecta, Fridlevum tunc forte speculationis officio fungentem navigio praeteribat. Quem rex captivi adolescentis opera uti non passus, praeda raptorem exuere gestiebat. Adversum quem adolescens primum acriori invectionis genere utendum esse praemonuit, facilius oppugnandum promittens, dum ante cynico fuisset carmine lacessitus. Tunc Fridlevus sic orsus: Cum sis gigas tricorpor invictissimus tuoque caelum paene exaeques vertice, cur hoc ridendus ensis femen obligat, latusque grande curta cingit framea? Quid forte munis pectus ense debili habitusque corporalis instar neglegis, sicae brevis parvo fretus gestamine? Iam iam tuum frustrabor audax impetum, ferro retuso molientem proelia. Meticulosa cum sis ipse belua molesque digno destituta robore, umbrae fugacis more praeceps tolleris, spectabili claroque nactus corpore imbelle pectus et pavore lubricum membrisque summe dissidentem spiritum. Ex hoc tuae compago nutat fabricae, cum forma felix strage mentis claudicet suisque sit natura discors partibus. Te laudis ex hoc munus omne deseret, nec fortium clarus loco censeberis, obscura computandus inter agmina. Quo dicto gigantem pede manuque curtatum, liberato captivo, coegit in fugam. Cuius consequenter promontorium petens egestam antro pecuniam asportavit. Quibus spoliis ovans ereptique adolescentis in traiciendo mari navigatione usus hoc alacri carmen voce subtexuit: Sanguine suffusos enses ferrumque cruore puniceum rabidi versavimus in nece monstri, dum te, Norvagicae cladis moderator Amunde, excipit alta quies, quem, cum sine lumine mentis nox ignava premat, virtus dilapsa fefellit. At nos defunctum membris opibusque gigantem contudimus vastique chaos penetravimus antri. Illic congestum raptu violavimus aurum. Et iam fluctivagum tonsis everrimus aequor confertamque ratem spoliis ad litus ovantes remigio reduces agimus, percurrimus undas permensore maris carabo; sulcemus alacres hoc pelagus, ne nos hosti lux obvia prodat. Ergo leves totoque manus conamine nisi rimemur mare, castra prius classemque petentes, quam roseum liquidis Titan caput exserat undis, ut, cum rem rumor vulgaverit atque Frogertha noverit egregio partam conamine praedam, blandior in nostrum moveat praecordia votum. Die postera Fridlevo adversus Amundum magno copiarum concursu cruentum incidit bellum, quod partim terrestri, partim maritimo certamine gerebatur. Nam et in campis acies explicabantur et classi nihilo minus bellator incesserat. Cumque res plurimo sanguinis impendio gereretur, Biorno demum, inclinata suorum acie, solutum nexibus molossum concitavit in hostem, quam ferro obtinere non poterat, canino morsu victoriam adepturus. Quae res adversariis probrosam peperit stragem, cum fortium phalanx mordicus lacessita profugeret. Quorum fuga tristior an turpior fuerit, nescias. Erubescendus siquidem Normannorum exercitus erat, quem hostis opem a belua mutuatus obtrivit. Nec fraudi Fridlevo fuit labentem militum virtutem canino reparare praesidio. Occidit hoc bello Amundus. Cuius assecla Ano, cognomento Sagittarius, Fridlevum ad secum dimicandum hortatus, a Biornone, sequioris ordinis viro, regem cum plebeio congredi prohibente lacessitur. Cumque Biorno, sinuato arcu, nervo sagittam aptaret, subito emissum ab Anone spiculum chordae summa transfixit. Cuius altera mox sagitta comes mediis digitorum condylis impacta successit. His tertia superveniens in applicatam nervo sagittam incidit. Ano quippe promptissima sagittandi opera eminus utens de industria gestamen tantum hostis offenderat, ut idem in ipsum sibi licere demonstrans pugilem a proposito revocaret. Biorno vero nihil ob hoc animi minuens, spreto corporis periculo, constanti mente et vultu discrimen iniit, ita ut nec Anonis quicquam ingenio deferre neque ex consueta aliquid fortitudine deponere videretur. Itaque nulla ex parte proposito deturbatus intrepidus duello se credidit. Quo cum uterque saucius excessisset, aliud item apud Agdarnes mutua laudis aemulatione gesserunt. Interfecto Amundo Fridlevus, acerrimo hoste liberatus summumque et securum otium nactus, ferocissimum ingenium suum voluptati cedere coegit, traiectoque in Venerem studio classem instaurat, negatas olim nuptias petiturus. Denique navigationem ingressus, cum defecta ventis classe vicos alimenta petiturus irrumperet, a Grubbo quodam hospitaliter habitus tandemque filiae eius connubio potitus Olavum vocabulo filium procreavit. Interiecto quoque tempore Frøgertham adeptus, dum patriam parum prospera navigatione repeteret, ignotae insulae litoribus appulsus thesaurum humi conclusum effodere custodemque eius draconem vitandi veneni gratia bovino tergore tectus appetere cuiusdam per quietem conspecti monitu perdocetur intentumque scuto corium venenatis dentium morsibus obiectare praecipitur. Igitur experiendae visionis causa anguem undis emergentem adortus diu in squameum latus irrita tela coniecit; quippe spiculorum impulsum crustata corporis durities frustrabatur. Ipse vero coluber crebras admodum spiras agitans orbiculato caudae flexu tactas obiter arbores stirpitus evertebat. Ceterum crebro corporis tractu, cavata ad solidum humo, praeruptum hinc inde latus effecerat, ut quibusdam in locis adversos colles media valle sequestrari conspicimus. Igitur Fridlevus invicta beluae suprema considerans ima gladio tentat perfossaque inguinis parte saniem palpitantis elicuit. Qua exstincta, pecuniam hypogaeo erutam navigiis deportandam curavit. Evoluto anno Biornonem atque Anonem saepius ex provocatione congressos maxima cura in gratiam reduxit amicitiisque odia mutare compulit; quibus etiam filium Olavum tres annos natum nutricandum concessit. Pelicem vero Iuritham eandemque Olavi matrem recepto in commilitium Anoni matrimonio copulavit, aequiori animo repudium laturam existimans, si tanto pugile maritata pro regio strenuum sortiretur amplexum. Mos erat antiquis super futuris liberorum eventibus Parcarum oracula consultare. Quo ritu Fridlevus Olavi filii fortunam exploraturus, nuncupatis sollemniter votis, dearum aedes precabundus accedit, ubi introspecto sacello ternas sedes totidem nymphis occupari cognoscit. Quarum prima indulgentioris animi liberalem puero formam uberemque humani favoris copiam erogabat. Eidem secunda beneficii loco liberalitatis excellentiam condonavit. Tertia vero, protervioris ingenii invidentiorisque studii femina, sororum indulgentiorem aspernata consensum ideoque earum donis officere cupiens, futuris pueri moribus parsimoniae crimen affixit. Ita aliarum beneficiis tristioris fortunae veneno corruptis, accidit, ut Olavo pro gemina munerum ratione permixta liberalitati parcitas tribueret cognomentum. Quo evenit, ut prioris indulgentiae suavitatem inserta beneficio nota confunderet. Cumque regressus Norvagia Fridlevus iter per Suetiam haberet, ultro legati partibus assumptis, caelibi adhuc Haldano filiam Hythini, quem monstro quondam exemerat, impetravit. Interea coniunx eius Frogertha Frothonem enixa est, ab eximia mutuantem largitate cognomen. Itaque Frotho ob avitae felicitatis memoriam, quam suo nomine referebat, ab incunabilis primisque infantiae rudimentis adeo cunctis carus evasit, ut ne humi quidem incedere aut consistere toleratus sinu iugiter atque osculis foveretur. Ita non uni modo paedagogo addictus, sed quasi communis omnium alumnus exstabat. Defuncto vero patre, cum duodecimum aetatis annum ageret, Saxoniae regulos, Suertingum et Hanevum, imperium detrectantes ac palam rebellare connisos, acie superavit devictisque gentibus servitutis nomine pendendi pro capite nummi multam inflixit. Adeo namque liberalis exstitit, ut recenti largitatis consuetudine prisca militiae stipendia duplicaret. Neque enim se tyrannorum more communibus vitiorum illecebris obiciebat, sed quicquid honestati proximum pervidebat, ardenter appetere, opes in propatulo habere, ceteros largiendo praecurrere, omnes humanitatis officiis antevenire et, quod difficillimum est, virtute invidiam vincere contendebat. Cuius rei gratia brevi tantam apud omnes claritatem contraxit, ut adolescentulus non modo fama maiorum titulos exaequaret, sed etiam vetustissima regum monumenta transscenderet. Iisdem temporibus Starcatherus quidam, Storwerki filius, periclitatis naufragio sociis, solus vi aut fortuna delapsus ob incredibilem corporis animique praestantiam hospes a Frothone colligitur. Cuius cum aliquamdiu contubernalem egisset, in dies cultius ac decentius habitus, tandem specioso donatus navigio maritimas excubias procurando piraticum munus agitare praecipitur. Siquidem excellentius humano habitu corpus a natura sortitus, ita id animi magnitudine aequabat, ut nulli mortalium virtute cedere putaretur. Cuius tam late patens claritas fuit, ut adhuc quoque celeberrima factorum eius ac nominis opinio perseveret. Neque enim solum apud nostros egregiis operum titulis coruscabat, verum etiam apud omnes Sueonum Saxonumque provincias speciosissima sibi monumenta pepererat. Hunc in ea regione, quae Suetiam ab Oriente complectitur quamque nunc Estonum aliarumque gentium numerosa barbaries latis sedibus tenet, originem duxisse memoriae proditum constat. Fabulosa autem et vulgaris opinio quaedam super ipsius ortu rationi inconsentanea atque a veri fide penitus aliena confinxit. Tradunt enim quidam, quod a gigantibus editus monstruosi generis habitum inusitata manuum numerositate prodiderit, asseruntque Thor deum quattuor ex his affluentis naturae vitio procreatas, elisis nervorum compagibus, avulsisse atque ab integritate corporis prodigiales digitorum eruisse complexus, ita ut, duabus tantum relictis, corpus, quod ante in giganteae granditatis statum effluxerat eiusque formam informi membrorum multitudine repraesentabat, postmodum meliore castigatum simulacro brevitatis humanae modulo caperetur. Olim enim quidam magicae artis imbuti, Thor videlicet et Othinus aliique complures miranda praestigiorum machinatione callentes, obtentis simplicium animis, divinitatis sibi fastigium arrogare coeperunt. Quippe Norvagiam, Suetiam ac Daniam vanissimae credulitatis laqueis circumventas ad cultus sibi pendendi studium concitantes praecipuo ludificationis suae contagio resperserunt. Adeo namque fallaciae eorum effectus percrebuit, ut in ipsis ceteri quandam numinum potentiam venerantes eosque deos vel deorum complices autumantes veneficiorum auctoribus sollemnia vota dependerent et errori sacrilego respectum sacris debitum exhiberent. Quo evenit, ut legitima feriarum series apud nos eorundem nominibus censeatur, cum ipsis Latinorum veteres sive a deorum suorum vocabulis sive a septeno planetarum numero nuncupationem singulatim adaptasse noscantur. Eos tamen, qui a nostris colebantur, non esse, quos Romanorum vetustissimi Iovem Mercuriumque dixere, vel quibus Graecia Latiumque plenum superstitionis obsequium exsolverunt, ex ipsa liquido feriarum appellatione colligitur. Ea enim, quae apud nostros Thor vel Othini dies dicitur, apud illos Iovis vel Mercurii feria nuncupatur. Si ergo Thor Iovem, Othinum Mercurium iuxta designatae interpretationis distinctionem accipimus, manente nostrorum assertione Iovem Mercurii filium exstitisse convincitur, apud quos Thor Othini genitus vulgari sententia perhibetur. Cum ergo Latini contrario opinionis tenore Mercurium Iove editum asseverent, restat, ut constante eorum affirmatione Thor alium quam Iovem, Othinum quoque Mercurio sentiamus exstitisse diversum. Sunt qui dicant deos, quos nostri coluere, cum iis, quos Graecia vel Latium celebrabat, solum participasse vocabulum, sed istos tamquam maiestate suppares ab illis cultum cum nomine mutuatos fuisse. Et haec super Danicae vetustatis numinibus disseruisse sufficiat; quae ideo paulisper a me in commune deducta sunt, ut legentibus liquidum fiat, quibus patria nostra ritibus pagana superstitione paruerit. Nunc propositum a deverticulo repetam. Tradunt veteres Starcatherum, cuius supra memini, in Wicari Norvagiensium regis iugulo deorum favori facinorum suorum principia dedicasse, cuius rei tenor tali quorundam assertione contexitur: Volens quondam Othinus Wicarum funesto interire supplicio, cum id aperte exsequi nollet, Starcatherum, inusitata prius granditate conspicuum, non solum animi fortitudine, sed etiam condendorum carminum peritia illustravit, quo promptiore eius opera ad peragendum regis exitium uteretur. Hanc quippe eum dignationi suae gratiam relaturum sperabat. Quem etiam ob hoc ternis aetatis humanae curriculis donavit, ut in his totidem exsecrabilium operum auctor evaderet. Adeo illi consequente flagitio vitae tempora proroganda constituit. Qui mox Wicarum adiens inque eius aliquamdiu contubernio deversatus insidias obsequito texit. Tandem piraticum cum eo opus ingreditur. Cumque quodam in loco diutina tempestatum saevitia vexarentur, ita ventis navigationem frustrantibus, ut maiorem anni partem quieti tribuerent, deos humano sanguine propitiandos duxerunt. Itaque coniectis in urnam sortibus, regiae necis victimam deposci contigit. Tunc Starcatherus facto ex viminibus laqueo regem implicuit, poena speciem dumtaxat exiguo temporis momento daturum. Sed nodi rigor suum ius exsequens supremum pendentis halitum rapuit. Cui Starcatherus adhuc palpitanti ferro spiritus reliquias evulsit, cumque remedium afferre deberet, perfidiam detexit. Neque enim illa mihi recensenda videtur opinio, quae viminum mollitiem subitis solidatam complexibus ferrei morem laquei peregisse commemorat. Deinde, capto Wicari navigio, Bemonum quendam cunctis Daniae piratis virtute praestantem maritimum praedonem gesturus accedit. Bemoni namque collega, Fraccus nomine, piratici laboris taedio nuper se eius societati, interposita pecuniae pactione, subduxerat. Tantam autem Starcatherus ac Bemonus servandae sobrietatis curam habebant, ut numquam ebriosam sibi potionem indulsisse dicantur, ne praecipuum fortitudinis vinculum continentia luxuriae viribus elideretur. Cum ergo, profligatis late provinciis, ardore quoque tyrannico Rusciam invasissent, incolae parum moenibus armisve confisi prohibendis hostium incessibus inusitati acuminis clavos obicere coeperunt, ut, quorum reprimere nequirent impetum, morarentur excursum, taciteque plantas humus elideret, quibus palam acies resistere trepidasset. Sed ne id quidem impedimenti genus arcendis hostibus efficax fuit. Neque enim Danis ad eludendam Rutenorum operam calliditas defuit. Continuo namque lignea pedibus tegmina submittentes subiectos plantis aculeos innocuis pressere vestigiis. Est autem ferrum hoc quattuor dispertitum stilis iisdemque taliter constitutis, ut in quamcumque illud partem casus eiciat, trium incunctanter pedum aequalitate subsistat. Tum saltus invios ac nemorum densissima quaeque penetrantes Rutenorum principem Floccum montanis, quibus irrepserat, latebris eiecere. Quo in loco tanto praedae potiti sunt, ut ne unus quidem exstaret, qui non auro argentoque onustus classem repeteret. Mortuo autem Bemono, Starcatherus ab athletis Biarmensibus ob virtutem accitus, cum plurima apud eos memoratu digna edidisset facinora, Sueonum fines ingreditur. Ubi cum filiis Frø septennio feriatus ab his tandem ad Haconem Daniae tyrannum se contulit, quod apud Upsalam sacrificiorum tempore constitutus effeminatos corporum motus scaenicosque mimorum plausus ac mollia nolarum crepitacula fastidiret. Unde patet, quam remotum a lascivia animum habuerit, qui ne eius quidem spectator esse sustinuit. Adeo virtus luxui resistit. Itaque cum Hacone classem in Hiberniam extulit, ne vel ultima rerum humanarum imperia Danicis armis intacta consisterent. Ea tempestate rex insulae Huglecus exstabat. Qui cum frequens opibus aerarium haberet, adeo tamen avaritiae obnoxius exstitit, ut datis aliquando calceis, quos studiosi manus commendasset opificis, ligamenta detraheret summotisque loco suo corrigiis donum ad iniuriam transferret. Cuius rei deformitate tantum muneri criminis afferebat, ut odium pro gratia percipere videretur. Itaque neminem ex honestis liberalitate prosequi sollicitus circa mimos ac ioculatores munificentiae studiis uti consuevit. Oportebat namque, ut turpis turpibus commercia familiaritatis impenderet et vitiorum tabo obsitus culpae socios blandimentorum lenocinio demulceret. Fuere tamen ei spectatae virtutis proceres Gegathus et Suibdavus, qui inter effeminatorum consortia veluti gemmae stercoribus insitae conspicuo militarium operum fulgore pollebant. Itaque soli regiarum opum defensores exstabant. Igitur proelio inter Huglecum et Haconem coepto, mimorum greges, quibus instabilitatem corporum levitas peperit animorum, trepidis aciem solvere decursibus tantaque regis beneficia sola fugae deformitate pensarunt. tunc Gegathus et Suibdavus soli tot hostium millibus obiecti incredibili bellum virtute gesserunt, ut non duorum modo militum, sed universi agminis partes agere viderentur. Sed et Gegathus Haconem sibi pertinacius imminentem tanto pectoris vulnere affecit, ut iocinoris suprema detegeret. Illic Starcatherus, dum ferro Gegathum petit, acerbissimum capite vulnus excepit; unde postmodum in quodam carmine non alias tristiorem sibi plagam incidisse perhibuit, quod, licet discissi capitis partes exteriore pellis ambitu necterentur, latens tamen in vulnere livor clausum putredinis contagium occultabat. Victo occisoque Hugleco, sed et Hiberniensibus in fugam actis, Starcatherus, quoscumque ex histrionibus captioni casus obtulit, caedendos curavit, satius ratus in scurrarum agmen cuticulae damno ridiculum dictare supplicium quam poena capitis funestum imperare discrimen. Ita iocularis ministerii sordidaeque condicionis catervam probroso animadversionis genere insecutus obsceno verberum ludibrio multare contentus exstitit. Tum Dani apud urbem Duflinam regias opes aerario egestas publico raptu convelli iusserunt. Tantae siquidem magnitudinis pecunia reperta fuerat, ut minor partitionis cura cunctis exsisteret. Post haec Starcatherus ad inhibendam Orientalum defectionem una cum Wino Sclavorum principe delegatur. Qui simul adversum Curetum, Semborum, Samgalorum omniumque postremo Orientalum exercitus proeliati claras late victorias edidere. Eximiae opinionis gladiator, nomine Wisinnus, apud Rusciam rupem, quae Anafial dicitur, sede et mansione complexus vicinas longinquasque provincias omni inuriae genere vexavit. Hic omnem telorum aciem ad hebetudinis habitum solo conspectu redigere solebat. Quamobrem tantam viribus eius audaciam peperit exclusus vulnerum metus, ut etiam illustrium virorum coniuges, maritis spectantibus, raptas ad stuprum pertraheret. Cuius sceleris Starcatherus rumore excitus tollendi auctoris gratia Rusciam petit. Qui quoniam nihil expugnatu difficile habuit, petitum ex provocatione Wisinnum etiam artis suae beneficio spoliatum oppressit. Ferrum quippe, ne praestigiatori conspicuum foret, tenui admodum pelle contexit; neque Wisinno aut praestigii virtus aut virium magnitudo, quo minus Starcathero cederet, auxilio fuit. Deinde apud Byzantium invictae opinionis gigantem, Tannam nomine, corporis viribus fretus colluctando devicit ignotasque terrarum partes proscripti titulo petere coegit. Igitur cum nulla fortunae saevitia vires eius victoria fraudare potuisset, Poloniae partes aggressus athletam, quem nostri Wasce, Theutones vero diverso litterarum schemate Wilzce nominant, duelli certamine superavit. Interea Saxones defectionem moliri idque maxime in animo habere coeperunt, qualiter invictum bello Frothonem praeter publici conflictus morem opprimerent. Quod optime duello gerendum rati, mittunt, qui regem ex provocatione lacesserent, scientes eum discrimen omne prompta semper mente complecti, animique eius magnitudinem nulli prorsus exhortationi cessuram. Quem tunc temporis maxime adoriendum putabant, cum Starcatherum, cuius plerisque formidolosa virtus exstabat, negotiosum abesse cognoscerent. Cunctante vero Frothone seque cum amicis super dando responso collocuturum dicente, supervenit Starcatherus piratica iam regressus; qui ex hoc maxime provocationis habitum reprehendit, quod diceret regibus non nisi in compares arma congruere eademque adversum populares capienda non esse; per se vero tamquam obscuriore loco natum pugnam rectius administrandam exsistere. Igitur Saxones Hamam, qui apud eos gymnicis palmis clarissimus habebatur, multis aggressi pollicitationibus, si duello operam commodaret, molem corporis eius auro se repensuros esse promittunt illectumque pecunia pugilem ad campum conflictui deputatum militaris pompae tripudio prosequuntur. Hinc Dani Starcatherum regis sui partes exsecuturum ad certaminis locum militiae insignibus ornati perducunt. Quem Hama aetate marcidum iuventae fiducia despicatus defunctum viribus senem lucta quam armis excipere praeoptavit. Eundem adortus terrae nutabundum adegerat, ni fortunae, quae vinci vetulum non sinebat, iniuriae restitisset. Ita enim impellentis Hamae pugno obrutus memoratur, ut genibus nixus humum mento contingeret. Quam corporis nutationem egregia ultione pensavit: nam ubi resuscitato poplite manum expedire ferrumque destringere licuit, medium Hamae corpus dissecuit. Complures agri sexagenaque mancipia victoriae praemium exstitere. In Saxones vero post Hamae caedem adeo Danorum insolevit imperium, ut pro cubitalium membrorum quolibet indicem servitutis stipem quotannis pendere cogerentur. Quod aegre ferens Hanef bellum demendae pensionis cupidine cum animo volutabat. Cumque pertinax amor patriae mentem in dies oppressorum miseratione perfunderet, spiritum pro libertate civium erogare cupiens, rebellionis studium patefecit. Quem Frotho, traiectis per Albiam copiis, apud vicum Hanofra, taliter ab eo nuncupatum, occidit. Suertingus vero, quamquam non minus civium afflictatione moveretur, dissimulato patriae malo, pervicaciori quam Hanef ingenio libertatis propositum agitabat. Quod quidem studium dubitari potest virtuti an vitio propius fuerit. Ego vero plane id sceleris arguo, quod insidiosa defectionis cupiditas edidit. Nam etsi patriae libertatem quaerere perutile videbatur, ad hanc tamen dolo ac proditione contendere non licebat. Cum ergo Suertingi facinus plane ab honesto desciverit, ne utile id quidem exstitisse constabit. Nam speciosius est aperte quem velis incessere odiumque in propatulo exercere quam adulterina familiaritate veram nocendi cupidinem obscurare. Sed quicquid scelere paritur, gloria vacuum est brevesque et occiduos fructus habet. Nam sicut lubricus animus est, qui fallendi supercilium clandestinis artibus tegit, ita quicquid dolo affine est, fluxum ac fragile esse convenit. Plerumque enim crimen in auctorem recidere cognitum est; quod et Suertingo evenisse fama compertum habetur. Qui cum convivii simulatione exceptum regem incendio consumere statuisset, ab eodem occupatus, tametsi ipsum mutuo peremisset, occiditur. Quo evenit, ut alterius scelus amborum interitus foret. Itaque etsi dolus in hostem efficax fuerit, auctorem tamen impunitatis praesidio non donavit. Frothoni filius Ingellus succedit. Cuius transversus ab honesto animus, relictis maiorum exemplis, totum petulantissimi luxus illecebris mancipavit. Igitur a bono rectoque discolor vitiaque pro virtute complexus, discissis continentiae nervis intermissisque regiae maiestatis officiis, sordidum luxuriae mancipium evasit. Sane quicquid compositis moribus obvium aut inconcinnum erat, excoluit. Paterna avitaque decora foedissimarum libidinum assuetudine polluebat, clarissimos maiorum titulos improbissimis obscurabat operibus. Adeo namque libidini ventris obnoxius erat, ut nec patris ultorem agere nec hostium iniurias propulsare gestiret nihilque, dum gulae pareret, modeste ac continenter habendum putaret. Egregium stemma otio inertiaque corrupit fluxamque ac voluptariam vitam degens degenerem spiritum atque a parentum vestigiis obliquo longe calle distortum in obscenissimas foeditatum voragines praecipitare gaudebat. Fartores, lixas, frixoria, gulae multiplices officinas variosque torrendae aut condiendae dapis artifices legere claritatis loco ducebat. Arma vero, militiam, bella nec ipse quidem usu discere nec alios exercitio celebrare sustinuit. Ita abiecto virili studio, femineum aemulatus est, quem in omnem culinae nidorem irrestrictus palati pruritus accenderat. Semper crapulam proflans cunctisque sobrietatis partibus exutus indigestam ventris saniem fetido oris anhelitu ructabatur. Nec minus luxuria foedus quam Frotho militia clarus exstabat. Adeo deliciis animum intempestiva gulae corruptela molliverat. Cuius intemperantiae fastidio Starcatherus ad deserendam Ingelli familiaritatem adductus, petito Sueonum regis Haldani contubernio, otio negotium praetulit. Adeo ne minimae quidem luxuriae assensor esse sustinuit. Filii vero Suertingi, veriti, ne Ingello poenas paterni facinoris darent, sororem ei in matrimonium contulerunt, ultionem beneficio praecursuri. Cuius sororem Helgam quidam auri opifex, obscurae stirpis, blanditiis compositus ac variis instructus munusculis, quibus muliebris maxime cupiditas capitur, in mutuas faces amatoria comitate pertraxerat. Quippe post obitum regis non existentibus, qui paterna in prole merita colerent, custodiae inops tutoribusque defecta fuerat. Quod cum Starcatherus ex assidua viatorum relatione cognosceret, impunitum fabri luxum praeterire non sustinens (quippe ut memorem beneficiorum cultorem, ita promptum insolentiae vindicem agere consueverat) tam inusitatae praesumptionis audaciam ultum ire deproperat, orphanae alumnae vetusta Frothonis marita repensurus. Denique, peragrata Suetia, fabri penates ingressus vicinum limini locum occupat, caput pilleolo, ne proderetur, obscurante. Quem faber, non satis doctus vili interdum amiculo validas subesse manus, obiurgatum aede ocius excedere iubet, inter egentium gregem ultimis escarum reliquiis potiturum. At senex ab inolita sibi moderatione patientiam mutuatus nihilo minus ibidem acquiescere paulatimque petulantiam hospitis experiri studebat. Procursum namque furoris superior impetu ratio refrenabat. Tum faber aperta puellam procacitate aggressus in eius forte sinum iactaverat corpus, capitis comam virgineis manibus offerens depectendam. Exserto quoque lumbari operam eius demendis pulicibus expetebat extorsitque, ut splendidissimae familiae femina pollentes amoenitate digitos sordidissimis femoralibus inserere non erubesceret. Deinde, credita voluptatis licentia, interiori ipsius togae prurientes inferre palmas instabilesque manus pectori propius admovere sustinuit. At illa noti quondam senis intuitu curiosiore praesentiam capiens, concepto pudore, libidinosae contrectationis petulantiam sprevit manusque repulit impudicas, quin etiam armis opus habendum edocens lasciviori lusu desistendum hortatur. Quo viso Starcatherus, qui propter fores, pilleo caput obscurante, consederat, iam tantum hauserat irae, ut ulterius cohibendae manus impatiens, deposito velamine, dextram destringendo iniceret ferro. Tum faber, qui nil nisi lascivum noverat, improviso fluctuans metu, ubi rem ad manus pervenisse cognovit, abiecta defensionis spe, in fuga unicum necessitatis praesidium circumspexit. Itaque tam foribus, quarum hostis aditum tuebatur, erumpere arduum erat, quam intra penates percussorem opperiri grave. Tandem obstrictus necessitate animus finem cunctationi posuit censuitque certo atque evidenti periculo appetibilius esse discrimen, cui vel modica salutis spes subesse poterat. Fugam quoque, quamquam periculi affinitate praearduam, tamen, quia ministra opis salutique propior videbatur, appetiit, moram, quae tamquam expers subsidii malum inevitabilisque iacturae capax videbatur, abiciens. Sed dum limen occupat, a praesidente foribus sene medias caesus nates lapso seminecis vestigio concidit. Quippe percussor magnopere cavendum duxerat, ne clarissimas manus turpissimi ciniflonis exitio commodaret, improbi amoris faces gravius ignominia quam morte multatas existimans. Ita a quibusdam calamitosus exstincto punitior existimatur. Quo effectum est, ut puella parentum officiis defecta eruditissimam moribus feminam ageret inque semet ipsam quasi seduli tutoris officium exerceret. Cumque Starcatherus circumspectam undique familiam recenti hospitis iactura indoluisse cognosceret, ignominiam saucii invectivis exaggerandam curavit insultandoque sic coepit: Unde stupet taciturna domus? Quae causa dolorem integrat, aut ubi nunc uxorius ille quiescit, nuper ob indignum ferro multatus amorem? Numquid adhuc hastum luxumque reservat inertem aut tenet inceptum primaque libidine fervet? Extrahat alternis mecum sermonibus horam hesternumque odium verbis componat amicis. Laetior emergat facies, nec plangor in aede personet aut maestos sinat obtorpescere vultus. Scire volens, quis virgineo flagraret amore dilectaeque mihi facibus premeretur alumnae, pilleolum sumpsi, ne noto proderer ore, cum faber ille procax lascivis gressibus intrat hac illacque agitans instructo femina gestu nec minus ad varios intendens lumina nutus; castorio cui tegmen erat chlamys obsita limbo, instratae gemmis crepidae, toga cultior auro. Splendida nexuerant tortum redimicula crinem, et variata vagum stringebat vitta capillum. Hinc adolevit iners animi tumor ingeniumque, divitias genus esse putans aut aera parentes, fortunamque magis opibus quam sanguine pensans; hinc subiit fastus, habitumque superbia traxit. Nam miser ob cultum magnis se credere coepit ingenuisque parem ciniflo, qui pellibus auras venatur crebroque ciet spiramina tractu; qui digitis cineres verrit, qui saepe reductis aera folliculis captat tenuique flabello spiramenta creat torpentesque excitat ignes. Inde puellare gremium petit appositusque: 'Virgo,' inquit, 'mihi pecte comam tactuque salaces comprensa pulices et quo cutis uritur aufer.' Hinc residens auro sudantia brachia pandit, pulvino annixus tereti cubitoque reclinis ornatum iactare volens, ceu belua latrans explicat obtortae contracta volumina caudae. Illa mei noscens compescere coepit amantem lascivasque fugare manus meque esse professa: 'Parce, precor, digitis,' inquit, 'stimulumque coercens contiguum valvis vetulum placare memento. In luctum recidet lusus. Starcherus adesse creditur et lento quid agas disquirit ocello.' Cui faber: 'Imbellem noli pallescere corvum pannosumque senem; numquam validissimus ille, quem metuis, tam vulgato vilescere cultu sustinuit. Gaudet nitido vir fortis amictu et vestem pro mente petit.' Tunc tegmine dempto eripui ferrum fabrique pudenda fugacis persecui; patuere nates et ab osse resectae viscera nudabant. Surgo mox atque puellae ora premens pugno contusa nare cruorem elicio; tunc labra malis assueta cachinnis sanguine permixto lacrimis maduere, luitque stultus amor, quicquid blandis commisit ocellis. 'Luserit infelix, quae caeca libidine fertur more furentis equae sepelitque cupidine famam. Gentibus externis pretio venire mereris digna mola, ni te falso probet insimulatam elicitus mammis cruor expurgetque reatum uber inops lactis. - At ego te criminis huius arbitror immunem, sed noli suspicionis ferre notas aut te falsis permittere linguis et male carpendam populo praestare loquaci. Rumor obest multis, nocuitque infamia mendax. Fallitur exiguo vulgaris opinio dicto. Defer avis, venerare patres, memor esto parentum et proavos metire tuos; stet gloria carni.' Quis furor incessit? quod te, faber improbe, fatum impulit ingenuam tentare cupidine stirpem? Aut quis te, virgo claris dignissima fulcris, egit in obscuram Venerem? Dic quo potes ausu os cinerem redolens roseis gustare labellis vel foedas carbone manus in pectore ferre ac lateri sociare tuo versantia prunas brachia et assidua duratas forcipe palmas sinceris adhibere genis sparsumque favilla complecti caput et nitidis mandare lacertis? Quanta sit in cunctis memini distantia fabris, ictus ab his quondam. Nomen quippe omnibus unum officii commune manet, sed pectora subsunt ingeniis discreta suis. Me iudice praestant, qui gladios et tela viris ad proelia cudunt ingenioque animos produnt et corda rigore officii signant ausumque labore fatentur. Sunt et nonnulli, quibus aes cava testula promit diversas fuso species imitantibus auro, qui torrent venas recoquuntque metalla, sed ipsis mollius ingenium finxit natura manusque, eximia quas arte dedit, formidine pressit. Tales saepe dolo, dum flatilis eliquat ardor aes testae immissum, subducunt aurea massis crustula, furtivum concha sitiente metallum. His dictis, Starcatherus, non minorem ex voce quam opere voluptatem sortitus, Haldanum repetit eiusque militiam promixa familiaritate complexus numquam bellorum exercitio abstitit, ita ut abstractum deliciis animum continua armorum intentione torqueret. Fuere autem Ingello sorores Helga et Asa, ex quibus Helga toris admodum matura, Asa vero annis minor connubioque inhabilis erat. Tunc Helgo Norvagiensis postulandae Helgae cupidine concitatus navem conscendit. Ceterum navigationem tanto instruxerat luxu, ut excultorum auro velorum apparatu uteretur, quae etiam inauratis malis subnexa purpureis restibus tenebantur. Venienti Ingellus votum impetrandum promittit, si modo oblatos pugiles ad testandam opinionis suae experientiam pugna sustinere praesumeret. Nec condicione permotus Helgo quam libentissime se pacto operam daturum respondit. Itaque sollemni sponsalium titulo futurae copulae pactio consecratur. Per idem tempus apud insulam Sialandiam novem ducis cuiusdam filios inolevisse memoriae proditum est, apprime viribus et audacia praeditos, quorum maximus Anganterus exstabat. Qui cum eiusdem puellae competitorem ageret negatasque sibi nuptias Helgoni promissas videret, palaestrica illum provocatione sollicitat, ferro molestiam propulsurus. Approbat Helgo propositas pugnae partes, et nuptiarum die dimicandi tempus amborum votis condicitur. Confundebatur enim apud omnes, quisquis certamen ad dimicandum provocatus abnueret. Quamobrem Helgonem hinc detrectandae pugnae rubor, inde gerendae metus angebat. Siquidem praeter commune provocationis ius impari manu se lacessitum credebat, quod solus adversum novem pugnam spopondisse videretur. Haec volventem sponsa auxilio opus habiturum docet hortaturque, pugna abstineat, qua nihil praeter mortem aut ignominiam petiturus videatur, praesertim cum eorum, adversum quos dimicaturus esset, numerum nulla definitionis certitudine clausisset; quamobrem periculo parcat Starcatherumque apud Sueones agentem saluti consulturus exposcat, qui indigentibus adesse et tristes plerumque casus felici interventu redimere soleat. Gratum Helgoni consilium fuit; qui cum, parvulo comitatu sumpto, Suetiam ingressus ad nobilissimam eius urbem Upsalam pervenisset, ingressu abstinens praemittit, qui Starcatherum salutationis officio praetentatum ad Frothonis filiae nuptias invitaret. Qua comitate Starcatherus perinde ac iniuria lacessitus, acrius inspectum iuvenem tam ineptae legationis poenas daturum respondit, nisi carissimi sui Frothonis mentionem mandatis insertam haberet, quod se scurrae vel parasiti more lautioris alimoniae gratia ad alienae culinae nidorem decurrere solitum existimaverit. Quod postquam Helgo ex satellite cognovit, regiam ingressus Frothonis filiae titulo consalutatum senem condictae ex provocatione pugnae socium deposcit, cui ob hoc se minus sufficere dixit, quod conflicturae secum partis numerum condictionis modus incertum reliquerit. Quem Starcatherus, loco certaminis ac tempore cognito, non solum supplicem recepit, verum etiam auxilii promissione firmatum Daniam cum comitibus repetere iussit, affirmans se eius aditum occulto callis compendio quaesiturum. Quo discedente, interiectis diebus profectionem orsus, si famae credi fas est, velocitate gressus tantum locorum diali itinere emensus proditur, quantum praecedentes diebus duodecim peragrasse dicuntur, ita ut utrique fortuito vestigiorum concursu uno eodemque tempore destinatos Ingelli penates attingerent. Ubi cum Starcatherus ministrorum more mensas convivis obsitas praeteriret, praememorati novem plenis deformitatis gestibus torvos ore fremitus dantes ac more scaenico decursantes in pugnam se mutua adhortatione firmabant. Sunt qui eos venienti athletae saevientium canum exemplo oblatrasse perhibeant. Quibus Starcatherus increpatis, quod adulterino oris habitu ridiculam sibi formam consciscerent patulisque buccarum rictibus lascivirent, taliter effeminatorum dissolutam mollitiem intemperantiae suae luxum deducere praedicabat. Interrogatus igitur, an ei dimicandi virtus suppeteret, non unum tantum, verum quotlibet admissos excipiendi certissimas sibi vires exstare respondit. Quod audientes novem animadvertunt hunc esse, quem in subsidium Helgonis e longinquo venturum acceperant. Idem, ut sponsae thalamum attentioribus vallaret excubiis, voluntariam vigiliarum curam amplexus, reductas cubiculi fores obicis loco gladio obserat, stationis suae beneficio securam nuptiis quietem daturus. Experrectus Helgo, cum, somni stupore discusso, promissum memoriae subiecisset, armis corpus induendum curavit. Animadvertens autem parvulam noctis adhuc superesse caliginem, cum praestolari vellet diluculi tempus, dum animo propinqui discriminis negotium volutaret, obrepentis furtim somni suavitate praeventus gravatum stupore corpus lecto restituit. Quem ut Starcatherus prima luce superveniens dormientem uxoris amplexibus inhaerere cognovit, importunae concussionis molestia a quietis otio revocare passus non est, ne per ignaviam excitandi officium praesumere et tam recentis copulae dulcedinem interpellare videretur. Solus itaque periculum petere quam alienae voluptatis offensione comitem quaerere speciosius duxit. Tacitus igitur vestigium retulit campumque, qui lingua nostra Røliung dicitur, cum contemptu adversariorum ingressus, sub montis cuiusdam clivo sessione quaesita, adversum ventis ac nivibus corpus praebuit. Tunc, ac si verna caeli temperies aspiraret, deposita veste, demendis operam pulicibus dabat. Purpureum quoque, quo nuper ab Helga donatus fuerat, sentibus amiculum iniecit, ne contra saevientia grandinis tela indumentorum umbracula mutuatus videretur. Tunc venientes athletae montem ex opposito subeunt aversumque ventis sedendi locum petentes accenso frigus igne depellunt. Denique, non viso Starcathero, quendam montis fastigio immittunt, qui tamquam e specula liquidius eius contemplaretur adventum. Is postquam montanae celsitudinis verticem conscendit, in devexa eius parte senem prospicit, scapulis tenus nivali desuper respersione contectum. Percontatur itaque, an is sit, qui prommissas pugnae partes agere debeat. Cumque se hunc esse Starcatherus astrueret, supervenientes ceteri, pariterne omnes an singillatim excipere statuisset, interrogant. At ille: 'Quoties mihi', inquit, 'triste canum agmen oblatrat, simul, non vicissim, eos abigere soleo.' Ita se cum universis quam singulis confligere malle significans, adversarios prius dictis quam armis contemnendos putabat. Inito conflictu, sex eorum absque mutuo vulnerum receptu prostravit; tres vero residuos, quamquam decem ac septem vulneribus ita ab iis affectus esset, ut maior viscerum pars ventre elaberetur, nihilo minus fratrum exemplo consumpsit. Cumque extis vacuus, labefactis viribus, gravi sitis angustia premeretur, petendae potionis cupiditate pergenuans labentis comminus rivi lympham exposcit. Quem ut cruore tabidum animadvertit, a polluto eius haustu, fastidita aquae specie, temperavit. Anganturus siquidem inter amnis fluenta prostratus ita alveum eius sanguinis sui rubore consperserat, ut iam non aquis, sed roseo quodam liquore manare videretur. Ita Starcatherus corporis viribus defici quam eas a tam foeda potione mutuari speciosius duxit. Igitur consumpto paene robore, saxo, quod in vicino forte situm erat, genibus advolutus paulisper eidem acclinis incubuit; cuius cava adhuc superficies cernitur, ac si illam decubantis moles conspicua corporis impressione signasset. Ego autem hanc imaginem humana arte elaboratam reor, cum veri fidem excedere videatur, insecabilem petrae duritiam ita cerae mollitiem imitari potuisse, ut solo innitentis contactu humanae sessionis speciem repraesentaret habitumque perpetuae concavitatis indueret. Cumque Starcatherum quidam forte curru praeteriens toto paene corpore sauciatum vidisset, horrore rei pariter atque admiratione permotus propius lora deflectit, quaerens, quid sibi praemii foret, si plagas eius medendi officio prosequeretur. Sed Starcatherus, vulnerum acerbitate cruciari quam sordidae condicionis hominum ministerio uti praeoptans, officium eius ac genus cognoscere institit. Quem cum praeconis partibus fungi didicisset, spernere non contentus etiam convicio proculcavit, quod, cunctis honestatis partibus neglectis, scurrilitatis officia sectaretur omnemque vitae cursum nefanda semper opinione resperserit et quaestus loco pauperum duxerit detrimenta, nemini innocentiam tribuere, cunctis accusationis iniuriam irrogare paratus, tunc praecipue laetus, cum quid alienis luctuosum rebus incideret, dum in hoc maxime sua desudet intentione, ut omnium actus insidiosae explorationis arte cognoscat et innocuos mores quaesita fraudis occasione perstringat. Abeunte eo, supervenit alius opis medelaeque promissor, qui prioris exemplo condicionem fateri iussus ancillam se cuiusdam in matrimonio habere eiusque domino emancipandae coniugis gratia rusticum opus dependere testabatur. Cuius opera Starcatherus idcirco se uti nolle perhibuit, quod erubescendo connubii genere serviles sibi conscivisset amplexus. Cui si quid virtutis suppeteret, fastidita alieni saltem familiaritate mancipii, libera tori participe frueretur. Quantam porro huius viri magnitudinem existimemus, qui summis vitae periculis implicatus tantum se in repellendis auxiliis gessit, quantum in excipiendis vulneribus gesserat! Itaque discedente eo, subiens femina fortuito senem praeteribat incessu. Quae cum pertergendorum eius vulnerum gratia propius accessisset, in primis, quo genere aut officio esset, exponere iussa, ancillam se molendi officio assuetam perhibuit. Quam rursum Starcatherus, an prolem haberet, percontatus, postquam femineam ei subolem esse cognovit, domum abire et vagienti filiae mammas praebere iussit, perquam deforme existimans ab extremae sortis muliercula subsidium mutuari. Quin etiam melius eam proprium sanguinem lactis nutrimentis quam aliena vulnera remediis prosecuturam sciebat. Hanc quoque discedentem iuvenis curru delatus insequitur. Qui cum, conspectis senis vulneribus, opem laturus accederet, quisnam esset, rogatus, agricola se patre natum rusticique laboris operibus assuefactum subiunxit. Cuius Starcatherus natalibus collaudatis officium quoque veneratione dignissimum iudicavit, quod talibus vitae subsidia iusto laboris commercio peterentur, qui nimirum quaestum non nossent, nisi quem fusi sudoris impendio peperissent. Nec immerito ruralis vitae habitum etiam excellentissimis opibus praeferendum putavit, cuius integerrimi fructus inter splendidam abiectamque fortunam mediocritatis gremio orti educatique viderentur. Ne autem indonatam iuvenis humanitatem relinqueret, chlamydem a se vepribus iniectam oblatae dignationis praemium effecit. Accedens itaque ruricolae filius evulsas stomachi partes pristino loco restituit elapsamque extorum congeriem nexili viminum complexione perstrinxit. Deinde exceptum vehiculo senem ad regios usque penates pleno venerationis studio deportandum curavit. Interea Helga verbis magnam prae se cautelam ferentibus virum instruere aggressa, scire se inquit Starcatherum, mox ut victis pugilibus remearit, absentiae poenas ab eo sumpturum, a quo plus ignaviae et libidini quam condicti certaminis fidei indultum existimet. Cui ideo acrius resistendum fore, quod fortibus parcere, ignavos odisse soleat. Cuius praedictionem Helgo aeque ac consilium veneratus, corpus animumque capessendae virtutis ardore firmavit. Cumque Starcatherus ad regias esset aedes delatus, vulnerum dolore neglecto, ocius curru desiliit ac veluti toto integer corpore nuptialem irrumpens thalamum pugno valvas perfregit. Tunc lecto exsiliens Helgo, ut coniugis erat consilio doctus, adversae eius fronti ferrum immersit. Cumque secundi vulneris meditatione denuo ferrum adacturus videretur, Helga toro ocissime evolans senem ab imminenti exitio correpti scuti interiectu defendit, quod tamen ab Helgone validiore ferri impulsu medio tenus umbone dissectum est. Ita laudabilis femina ingenii amicum auxilio prosecuta, quem consilio laeserat, manu servavit, utque monitis maritum, ita factis senem protexit. Quae res Starcatherum ad incolumitatem Helgoni tribuendam adduxit, praefatum parci oportere, cui certum virtutis indicium praesens fortitudinis fides exhibeat. Morte siquidem indignissimum praedicabat, quem tanta resistendi fiducia plenum probitatis ingenium exornasset. Idem, plagis nondum medicamine procuratis nec ulla adhuc cicatrice respersis, occiso ab aemulis Haldano, Suetiam repetens, filium eius Sywardum, devicta quorundam rebellione, paternae dominationis heredem constituit. Apud quem diutule conversatus, cum Frothonis fraudulenter oppressi filium Ingellum transverso animo actum patris interfectoribus animadversionis loco humanitatem atque amicitiam erogasse, fama rei crebrescente, cognosset, ob tam horridum facinus indignationis aculeis lacessitus dolenterque ferens tantae indolis iuvenem tam incliti patris filium exuisse, eximium carbonum fascem tamquam opimam sarcinam humeris suis Daniam petiturus impendit. Rogatus ab obviis, quid tam insolitum onus deferret, Ingelli regis hebetudinem ad acuminis habitum carbonibus se perducturum astruxit. Itaque expedita et compendiaria semita velut uno spiritu rapidum ac praeceps iter tandemque Ingelli hospitio usus sedem maioribus destinatam suo more conscendit. Quippe apud prioris saeculi reges amplissimum dignitatis gradum obtinere consueverat. Quem cum regina squalore obsitum sordidisque et agrestibus pannis utentem ingressa conspiceret, ob deformitatem cultus parum curiosa hospitis aestimatrix effecta simulque virum ex veste metiens,, stoliditatis increpitum, quod maiores discubitu praecurrisset ac sedem rustico cultu indignam occupasset, loco excedere iussit, ne pulvinaria taetriore quam par esset habitu contrectaret. Quod enim ille ex fiducia agebat, stoliditati atque impudentiae deputabat, ignara aliquanto splendidius mentem quam vestem in sublimi lucere consessu. Paruit animosus senex, tametsi repulsa aeger, indebitamque fortitudini suae contumeliam egregio animi temperamento suppressit, acceptum ruborem nec voce nec gemitu prosecutus. Nec tamen tacitam doloris acerbitatem prorsus occultare sustinuit. Exsurgens enim atque in ultimam aedis partem secedens adeo ipsa parietum robora demissi corporis impulsu contudit, ut tectum ruina paene eximia tignorum trepidatione submitteret. Quo evenit, ut non solum repulsa, sed etiam exprobratae sibi paupertatis ignominia lacessitus iram suam adversum contumeliosam reginae vocem irrevocabili severitate destringeret. Quem cum Ingellus a venatione regressus curiosioribus oculis collustratum nec os usquam hilariter circumferentem nec se assurgendi officio venerantem animadverteret, Starcatherum esse parum blandae frontis adnotatione cognovit. Nam cum manus eius bellico opere duratas, cicatrices adverso corpore exceptas acerrimumque oculorum vigorem attenderet, animadvertit nequaquam enervi animo esse, cuius corpus tanta vulnerum vestigia confodissent. Obiurgatam igitur uxorem impensius monuit, ut, abiecto irarum supercilio, quem convicio insecuta fuerat, blandimentis permulsum liberalitatis officiis deleniret ciboque et potione firmatum benigno recrearet alloquio, praefatus hunc sibi olim a patre tutorem datum infantiae suae indulgentissimum exstitisse custodem. Tum sera senilis animi cognitrix, rigore in mansuetudinem verso, quem repulsa affecerat, convicii amaritudine laceraverat, ministrandi studio venerata est atque ex hospita indignante obsequentissimam adulatricem agere coepit, curiositatem suam irae eius opponere cupiens, eo quidem minus errore culpabilis, quo illum celerius obiurgata deseruit. Nec tamen leves eius poenas pependit, cum loca, in quibus fortissimum senem discubitus repulsa sugillaverat, postmodum fratrum suorum cladibus cruentata conspiceret. Nocte vero Ingello cibum cum Suertingi filiis capiente, apparatissimis dapibus insistens luxurioso mensas epulo cumulavit senemque, ne maturius se convivio subtraheret, familiari invitatione retinuit, tamquam operosioris escae oblectamenta solidum virtutis rigorem excavare potuissent. Quibus cum Starcatherus oculos inseruisset, eorum usu lasciviore contempto, ne quid externo ritui indulgeret, temperantia, qua plurimum pollebat, appetitum suum adversus deliciarum irritamenta firmavit, ne bellicam claritatem convivalibus illecebris absumendam permitteret. Erat enim fortitudo eius frugalitatis amatrix, aliena nimiae ciborum abundantiae et ab immoderato dapum usu aversa, utpote quae aliquo in momento ponendi luxuriam numquam vacavit semperque, voluptate omissa, virtutis respectum egit. Cum ergo vetustos continentiae mores omnemque pristinae consuetudinis habitum novo luxu ac lautitia corrumpi animadverteret, rusticioris escae paratum appetens cenae sumptuosioris impendium fastidivit. Igitur profusam dapum indulgentiam aspernatus fumidoque ac rancidulo cibo usus famem eo sapidius quo simplicius pepulit, ne verae virtutis nervos externarum deliciarum contagione tamquam adulterino quodam dulcore remitteret aut priscae frugalitatis normam inusitatis gulae superstitionibus abrogaret. Ceterum indignanter ferebat assam dapem eandemque elixam unius cenae sumptibus erogari, edulium pro monstro accipiens, quod culinae nidoribus delibutum fartoris industria multiplicis temperamenti varietate perfricuit. E contrario Ingellus, proiectis maiorum exemplis, in novando mensarum ritu licentius sibi, quam mos patrius permittebat, indulsit. Postquam se enim Theutoniae moribus permisit, effeminatae eius lasciviae succumbere non erubuit. Ex cuius sentina in patriae nostrae fauces haud parva luxuriae nutrimenta fluxerunt. Inde enim splendidiores mensae, lautiores culinae, sordida coquorum ministeria variaeque farciminum sordes manavere; inde licentioris cultus usurpatio a ritu patrio peregrinata est. Itaque regio nostra, quae continentiam in se tamquam naturalem aluit, luxum a finitimis depoposcit. Cuius Ingellus illecebra captus iniurias beneficiis rependere erubescendum non duxit, neque illi misera parentis clades cum aliquo amaritudinis suspirio obversata est. At regina, ne propositi irrita abiret, iram senis donis optime propulsandam existimans, mirifici operis vittam proprio capiti detractam gremio cenitantis apposuit, benevolentiam eius, quia virtutem hebetare nequiverat, mercari cupiens. Quam Starcatherus, necdum offensae acerbitate deposita, in os offerentis reiciens, plus contemptus quam venerationis in eo munere repositum arbitrabatur prudentique animo egit, ne cicatricibus obsito galeisque assueto capite insolitum effeminati ornamentum exciperet, sciens virilibus comis muliebre redimiculum inici non oportere. Itaque repulsam repulsa ultus, contemptum suum mutua aspernatione pensavit, tantum se paene in vindicando rubore gerens, quantum gesserat in sustinendo. Veterani namque bellatoris animus, Frothonis cultum inextricabilibus amicitiae hamis complexus totque ac tantis munificentiae eius meritis invitatus, ad abiciendum ultionis propositum nullo indulgentiae blandimento seduci poterat, quo minus debitam beneficiis eius gratiam etiam post fata referre satageret exstinctoque vicissitudinem humanitatis rependere curaret, cuius adhuc exstantis amantissimum animum liberalissimamque amicitiam expertus fuerat. Adeo quippe miserrimam Frothonianae cladis imaginem alte pectori insertam gerebat, ut ab intimo praecordiorum eius secessu clarissimi ducis respectus convelli nequiret, atque ob hoc praesenti beneficio pristinae familiaritatis titulum anteponere non dubitaret. Ceterum superioris contumeliae memoria nihil gratiae sequenti obsequio reddidit, lacessiti pudoris ignominiam deponere nequiens. Tenacius enim iniuriarum vel beneficiorum imagines fortium quam mollium animis inhaerere consueverunt. Neque enim illorum insuevit moribus, qui amicorum prosperum vitae cursum comitantur, adversum deserunt, quique fortunae magis quam caritati cultum tribuunt, propriis commodis quam alienae benevolentiae propiores. Animadvertens autem pertinax propositi femina ne sic quidem convivalem a sene hilaritatem elici posse, ut blanditiarum coeptum liberaliori comitate prosequeretur cumulatioremque hospiti honorem redderet, tibicine de industria modulari iusso, musam, qua indignationis eius perseverantia flecteretur, instituit, artificialis soni ministerio naturales inclementiae nervos elidere cupiens. Sed fistulae aut chordarum lenocinium in hebetanda viri pertinacia parum efficax mansit. Auditor enim exhibitum sibi cultum figmentum magis quam caritatem redolere cognovit. Quo evenit, ut elusus opinione sua mimus statuae magis quam homini canere putaretur disceretque ponderosissimae severitatis statum frustra scurrarum lusibus attentari, inanique oris spiraculo maximae rei molem labefactari non posse. Adeo enim Starcatherus oris habitum indignationis pertinacia firmaverat, ut nulla ex parte consueto infractior videretur. Quippe debitus votis rigor, nec tibiae cantu nec gulae lenimento permulsus, plus strenuo virilique proposito quam aurium aut epuli blandimentis tribuendum putavit. Osse itaque, quod vescendo carne spoliaverat, in vultum gesticulantis proiecto, plenas aurarum buccas violenta flatus excussione laxavit. Quo facto, quantum severitas scaenicos plausus fastidiret, edocuit. Ira siquidem obseratae aures nulli voluptatis affectui patuerunt. Dignum histrione munus turpi praemio deforme multavit obsequium. Siquidem optimus meritorum aestimator muneris loco tibicini tibiam erogavit ac durum mercedis genus molli officio retulit. Itaque mimus, nescias sonorius cecinerit an fleverit, quam parum in luxuriosis pectoribus fortitudo possideat, effusa lacrimarum acerbitate testatus. Neque enim, qui totum se voluptati substraverat, quandoque calamitatis incursum tolerare didicerat. Cuius laesio futuras cenae clades ominata est. Et bene quidem cultor severitatis animus vindictae constantiam pertinaci gravitate complexus, qui, quantum alii suavitatis, tantum ex fidibus fastidii traxit, probroso ossis iactu ingratum pensavit officium, plus se valentis amici speciosis cineribus quam improbis turpissimi alumni moribus debuisse confessus. Deinde in ampliorem histrionis suggillationem huiusmodi carmen subtexuit. Regina vero virtutem, quam debilitare nequiverat, stupens, eius, quem frustra beneficiis coluit, admiratrix evasit. Videns autem Starcatherus eos, qui Frothonem oppresserant, in summa regis dignatione versari, concepti furoris magnitudinem acerrimo oculorum habitu prodidit internosque motus externo oris indicio patefecit, occultam animi procellam aperta luminum saevitia testatus. Denique, Ingello se regiis dapibus delenire cupiente, edulium repulit, quod vulgaris cibi vilitate contentus peregrina admodum obsonia fastidiret communibusque apulis assuetus nullius gulam saporis oblectatione palparet. Interrogatus, cur fronte tam nubila regiae liberalitatis obsequio uti noluisset, reperiendi Frothonis filii gratia Daniam sibi petitam asseruit nec eius, qui petulantis stomachi ingluviem operosa dapum ubertate farciret. Hoc enim familiaris regi Theutonum luxus egerat, ut excoctas aquis epulas deliciosae satietatis studio rursum igni torrendas praeberet. Post haec Ingelli mores intactos praeterire non passus, in eius caput omnem reprehensionis amaritudinem transtulit, impietatis damnatum, quod nimiae saturitatis usu oscitans partam edendo crapulam foeda ructatione exhalaret Saxonicamque imitatus illecebram amplissimis a sobrietate excessibus aberrasset, adeo virtute vacuus, ut ne minimam quidem eius umbram consectaretur. Maximae autem illi turpitudinis cumulum accedere memorabat, quod in ipso militiae tirocinio ulciscendi parentis immemor, neglecta naturae lege, paterni sanguinis carnifices benevolentia atque officio amplecteretur, iniquissime meritos amantissima caritate complexus, eosque, in quos quam acerrime animadvertere debuerat, non modo impunitate donasset, verum etiam convictu ac mensae honore dignos iudicasset, a quibus potius capitale supplicium sumendum fuisset. Praeterea hic hoc carmine usus asseritur: Cedat imbellis vetulo iuventus et senis crebros veneretur annos; in viro forti numerosa nemo tempora culpet. Albicet quamquam senio capillus, permanet virtus eadem vetustis, nec fluens aetas poterit virile carpere pectus. Me gravis sessor cubito repellit, qui boni formam vitio profanat, dum gulae parens nihilum diurnis praerogat escis. Quando Frothonis comes adnotabar, militum semper medius resedi aede sublimis, procerumque primus prandia duxi. Sorte nunc versa melioris aevi, angulo claudor simuloque piscem, qui vago captat latebram recursu abditus undis. Saeculo certe solitus priore cultius strato recubare fulcro, inter extremos premor et referta pellor ab aula. Pellerer forsan foribus supinus, ni latus pulsum paries referret et fugam truso facilem negaret obvius asser. Aulici risu populi lacessor advenae digno vacuus receptu, aspero carpor sale, dum loquaci mordeor ausu. Quid novi rumor celeber volutat, quis tenor rerum, patriae quis ordo? Gliscerem vestrae regionis actus advena nosse. Ut quid, Ingelle, vitio sepultus vindicem patris remoraris ausum? Num pii cladem genitoris aequo pectore ducis? Quid dapem deses colis otioque mollior scortis stomachum reclinas? An tibi parvo patris interempti ultio constat? Proxime quando, Frotho, te reliqui, mente praesaga didici, quod armis hostium certe periturus esses, maxime regum! Cumque rus longum tererem viator, praescius mentem gemitus subibat, qui, quod hinc esses mihi non videndus, omine finxit. Pro dolor! quod tunc aberam remotus extimos orbis populos lacessens, cum dolo regis iugulum petebat perfidus hospes. Aut enim vindex domini probarer aut comes poena sociusque fati, et pari gaudens sequerer beatum funere regem. Non gulam veni dapibus beare, cuius enitar vitium ferire, nec cutis curam sequar aut obesi gaudia ventris. Nemo me regum prius inclitorum exteros iuxta medium locavit, cui frui primis licuit cathedris inter amicos. Suetia veni spatiosa mensus rura, mercedem ratus affuturam, si modo cari fruerer reperta prole Frothonis. Sed probum quaerens adii gulosum deditum ventri vitioque regem, cuius in luxum studium refudit foeda voluptas. Claret Haldani ratus esse sermo, qui brevi nobis cecinit futurum, quod patri gnaro generandus esset filius excors. Degener quamquam reputetur heres, non opes magni patiar Frothonis advenis lucro fore vel rapinae more patere. Ad hanc vocem tremefacta regina detractum capiti suo redimiculum, quo forte capillitium muliebriter adornabat, efferato seni tamquam beneficio bilem aversura porrexit. Quo Starcatherus quam turpissime in os offerentis cum indignatione reiecto, clara rursum voce recinuit: Amove, quaeso, muliebre donum et tuo mitram capiti repone! Infulas nemo Venerem decentes fortis adoptat. Absonum namque est, ut in arma promptis nexili crinis religetur auro; mollibus cultus tenerisque turbis competit iste. At tuo munus refer hoc marito, cui placet luxus digitusque prurit, dum nates versans volucris rubellae viscera tractat. Uxor Ingelli levis ac petulca Theutonum ritus celebrare gestit, instruit luxus et adulterinas praeparat escas. Nam novis palpat dapibus palatum, captat ignoti libitum saporis, aestuans ferclis onerare mensas lautius omnes. Haec viro vinum pateris propinat, cuncta propenso meditans paratu, cocta torreri iubet et secundo destinat igni. Pascit ut porcum petulans maritum, impudens scortum natibusque fidens gratis admissum tolerare penem crimine stupri. Assat elixum recoquitque tosta, prodigo cenam meditata luxu, neglegens morum vitiique cultrix, femina turpis. Haec procax fastu Venerisque miles, appetens escae, bene temperatos abdicat ritus simul et gulosas instruit artes. Rapulum levi patina liquatum, praeditas suco tenui placentas pruriens alvo petit ordinesque conchyliorum. Non ego magnum memini Frothonem dexteram fibris volucrum dedisse, podicem cocti lacerasse galli pollice curvo. Quis prior regum potuit gulosus viscerum putres agitare sordes aut manu carptim fodicare foedum alitis anum? Fortium crudus cibus est virorum, nec reor lautis opus esse mensis, mens quibus belli meditatur usum pectore forti. Aptius barbam poteras rigentem mordicus presso lacerare dente quam vorax lactis vacuare sinum ore capaci. Fugimus lautae vitium popinae, rancidis ventrem dapibus foventes; coctiles paucis placuere suci tempore prisco. Discus herbosi vacuus saporis arietum carnes dabat et suillas; temperans usus nihil immodesto polluit ausu. Lacteum qui nunc adipem liguris, induas mentem, petimus, virilem; esto Frothonis memor et paterni funeris ultor! Occidet nequam pavidumque pectus, nec fugax fati stimulum refellet, valle condatur licet aut opacis incubet antris. Undecim quondam proceres eramus, regis Haconis studium secuti; hic prior Belgo Begathus resedit ordine cenae. Hic famis primae stimulum licebat aridis pernae natibus levare; ventris ardorem rigidi domabat copia crusti. Offulam nemo vapidam petebat; quisque communes celebrabat escas; simplici tantum stetit apparatu cena potentum. Vulgus externum fugiebat esum, nec fuit summis epuli libido; ipse rex parvo meminit modestam ducere vitam. Mellei temnens speciem saporis combibit tostum Cereris liquorem, nec parum coctis dubitabat uti, assa perosus. Mensa perstabat modico paratu exhibens sumptum tenui salino, ne quid externo variaret usu docta vetustas. Amphoras nemo paterasve quondam intulit mensis; dolio profudit poculum promus, nec erat catillis copia pictis. Nemo transacti venerator aevi cantharis iunxit teretes diotas, nec cibis lancem cumulavit olim comptus agaso. Non brevi concha cyathove levi prandium vanus decorabat hospes; nunc recens morum facies pudenda omnia pressit. Aere quis sumpto toleraret umquam funus amissi redimi parentis aut loco patris peteret necati munus ab hoste? Qui valens heres subolesque fausta talibus iunctum latus applicaret, ut viri nervos vacuaret omnes pactio turpis? Unde, cum regum tituli canuntur et ducum vates memorant triumphos, pallio vultum pudibundus abdo pectore tristi. Cum tuis nil eniteat trophaeis, quod stilo digne queat adnotari, nemo Frothonis recitatur heres inter honestos. Improbis quid me laceras ocellis, qui reum patris veneratus hostem panibus tantum tepidoque iuri crederis ultor? Vindices quando scelerum probantur, quo minus mentem pudeat profanam, aurium prompto vacuatus usu esse peropta! Saepe nam virtus aliena suevit conscium culpae lacerare pectus, et boni fama premitur malignus pectore sensus. Appetas ortum licet aut remotus occidentali regione degas, seu situm mundi medium sequaris concitus istinc, seu plagam caeli gelidam revisas, qua poli vertex patet impetuque versili sphaeram rapit et propinquam despicit Ursam, te pudor late comes insequetur et gravi vultum feriet rubore, quando magnorum sociata ludit contio regum. Dedecus quem commaculat perenne, inter illustres medius venire non potes turmas reprobusque in omni climate deges. Fata Frothoni subolem dedere editam mundo superis sinistris, cuius affectum scelus et libido sordida cepit. Sicut in navi fit, ut obsoletum foeda sentinae gremium requirant, sic in Ingellum vitiosa rerum copia fluxit. Ergo vulgatum veritus ruborem angulis pressus patriae iacebis, torpidus foedo lare nec videndus agmine claro. Sorte tum barbam quaties sinistra, concubinarum stimulis repressus, cum tibi pelex querulis perurat vocibus aurem. Cum pavor mentem gelidus repigret, et patris vindex fieri timescas, degener plane parilisque servi ritibus exstas. Obrui parvo poteris paratu, ut quis arreptum iugularet haedum aut ovem cultro teneram trucidet gutture secto. Ecce Suertingo genitus tyranno Dania post te potietur heres, cuius ignavam retines sororem foedere turpi. Dum gravem gemmis nitidamque cultu aureo gaudes celebrare nuptam, nos dolor probro sociatus urit, turpia questos. Quando te praeceps agitat voluptas, anxius nobis animus prioris temporis formam revocat monetque multa dolere. Nam secus quam tu scelus aestimamus hostium, quos nunc veneraris; unde prisca noscenti facies molesta est temporis huius. Re magis nulla cuperem beari, si tui, Frotho, iuguli nocentes debitas tanti sceleris viderem pendere poenas. Tantum autem monitus sui incitamento profecit, ut ab enervi et frigescenti animo veluti quadam reprehensionis silice flagrantissimum fortitudinis ignem extunderet. Primum enim rex vacuas carmini aures praebuit, deinde impensiori educatoris sui hortamine concitatus serum ultionis calorem animo traxit oblitusque convivae hostem induit. Ad ultimum discubitu evolans omnem irae suae procursum in consessores effudit, ita ut ferrum adversus Suertingi filios cruenta severitate nudaret et, quorum gulam mensae deliciis foverat, destricto mucrone iugulum peteret. His namque continuo trucidatis, sacra mensae sanguine involvit, infirmum societatis vinculum diremit erubescendumque convivium egregia crudelitate mutavit atque ex hospite hostis, ex abiectissimo luxuriae mancipio truculentissimus ultionis minister evasit. Siquidem industria hortatoris oratio molli ac tenerae iuventae animositatis spiritum ingeneravit latebrisque suis extractam recreavit audaciam extuditque, ut gravissimae cladis auctoribus poena factis debita rependeretur. Exsulaverat siquidem probitas iuvenis, non exspiraverat; quae in lucem senili suffragatione producta opus eo maius quo tardius edidit, aliquanto speciosius cruore quam mero calices imbuens. Quam porro industrium existimemus senem, qui disertissima admonitione immensum regalis animi vitium expugnavit eiusque loco, perruptis nequitiae claustris, efficacissimam virtutis sementem inseruit? Ipse quoque, manum regis pari facinore prosecutus, fortitudinem non solum in se plenissimam exhibuit, sed etiam ex alieno pectore erutam revocavit. Quo peracto sic coepit: Rex Ingelle, vale, cuius iam prodidit ausum plenum animi pectus. Tibi mens in corpore regnat auspicio patefacta suo, nec defuit altum pectore consilium, quamquam taciturnus ad horam exstiteris; nam damna morae probitate rependis, torporemque animi redimis virtute potenti. Fac age, fundamus reliquos, nullusque periclum effugiat, quod quisque pari ratione meretur. Cedat in auctorem facinus, premat artificemque culpa relata suum. Caesorum corpora curru excipiant famuli, promptusque cadavera lictor efferat, officiis merito caritura supremis et bustis indigna tegi; non funebris illis pompa rogusve pium tumuli condonet honorem; putida spargantur campis aviumque terenda morsibus, infesto maculent rus undique tabo. Tu quoque, rex, saevam, si quod sapis, effuge nuptam, ne lupa consimilem sibi fetum gignat et ex te belua consurgat proprio nocitura parenti. Dic, Rotho, perpetue timidorum irrisor, an ultos Frothonem satis esse putas, qui funera septem vindictae unius impendimus? Ecce feruntur exanimes, qui non rebus, sed imagine tantum imperium coluere tuum fraudemque parabant obsequio. Sed me semper spes illa subibat, quod solet ingenuis sua respondere propago, more secutura sortem, quam sanguine traxit. Nunc ergo, Ingelle, melius quam tempore lapso Lethrarum dici dominus Daniaeque mereris. Imberbis quando ductum auspiciumque sequebar militiae, rex Hako, tuae, lasciva perosus ingenia et luxum, nil praeter bella colebam. Exercens animum cum corpore, mente profanum omne relegavi stomachoque placentia fugi, fortia complexus animo; namque arma professis aspera vestis erat cultusque parabilis olim, rara quies somnique breves; labor otia longe propulit, et parco fluxerunt tempora sumptu; non ut nunc quidam, quibus insatiata cupido ingluvie caeca visum rationis inumbrat. Horum aliquis vestis operosae tegmine cultus molliter alipedem flectit sparsamque renodat caesariem et laxos patitur fluitare capillos. Dicere saepe foro turpique inhiare lucello gaudet, et hoc studio vitam solatur inertem, venali celebrans commissa negotia lingua. Vi violat leges ferro iura lacessit, obterit innocuos, alieno pascitur aere, stupra gulamque colit, risu convivia mordax insequitur, sic scorta petens ut sarculus herbam. Occidit ignavus, dum proelia pace quiescunt. In media si valle cubet, testudine nulla tutus erit, qui fata timet. Sors ultima vivum quemque rapit; latebra letum depellere non est. Ast ego, qui totum concussi cladibus orbem, leni morte fruar placidoque sub astra levandus funere vi morbi defungar vulneris expers. Ingello quattuor filios fuisse, ex iisdemque tribus bello consumptis, Olavum solum post patrem regnasse perita rerum prodit antiquitas; quem quidam Ingelli sorore editum incerto opinionis arbitrio perhibent. Huius actus vetustatis squalore conspersos parum iusta notitia posteritas apprehendit, extremum dumtaxat prudentiae eius monitum memoria vindicavit. Quippe cum supremis fati viribus artaretur, Frothoni et Haraldo filiis consulturus alterum terris, alterum aquis regia dicione praeesse eamque potestatis differentiam non diutina usurpatione, sed annua vicissitudine sortiri iubet. Ita regnandi inter eos condicione aequata, prior Frotho, maritimarum rerum regimine potitus, crebris piraticae damnis deformis evasit. Infortunii causa recentia nautarum coniugia fuere, domesticas tori voluptates externis militiae laboribus praeferentium. Interiecto tempore natu minor Haraldus maris dominationem sortitus, vacuum coniugio militem legit, fraternae frustrationis eventum metuens. Fortuna delectui respondit; quippe tam gloriosum piratam egit, quam frater inglorium gesserat. Quae res fraternam ei invidiam peperit; quin etiam eorum coniuges, Sygne et Ulvilda, quarum altera Suetiae rege Sywardo, altera Karolo Gothiae praefecto orta fuerat, crebra nobilitatis contentione rixantes alternos maritorum solvere convictus. Quo evenit, ut Haraldus et Frotho, rei familiaris societate convulsa, communem partientes supellectilem plus muliebris rixae iurgiis quam fraternae caritatis officiis indulgerent. Sed et Frotho, fratris claritate deformem se fieri contemptumque sibi strui iudicans, a quodam familiarium occulte eum interfici iubet, quod quem aetate vinceret, ab eo se virtute superari videret. Quo peracto, ne scelus a conscio proderetur, insidiarum ministrum tacite trucidandum curavit. Post haec, ut innocentiae sibi fidem pareret notamque sceleris evitaret, quisnam rerum casus inopina germanum clade sustulerit, latius investigari praecepit. Sed neque tot artibus perficere potuit, quo minus eum tacita vulgi notaret opinio. A quo postmodum Karolus, quis Haraldum occidisset, rogatus, dissimulanter ab eo notae rei quaestionem agi respondit. Quo dicto mortis causam accivit, Frothone exprobratum sibi latenter parricidium iudicante. Post haec Haraldus et Haldanus Haraldi filii, ex Sygne Karoli filia suscepti, cum ad necem a patruo quaererentur, ab eorum tutoribus callidior servandorum pupillorum ratio excogitata est. Nam truncos luporum ungues subtellibus annectentes contiguum penatibus suis lutum offusamque nivibus humum crebris decursibus exarare coeperunt, ferini incessus speciem praebituri. Post haec trucidatis ancillarum liberis eorumque corporibus frustatim discerptis, lacera passim membra disiciunt. Itaque, requisitis adolescentibus nec inventis, fusi reperiuntur artus, ferarum vestigia demonstrantur, tellus cruore delibuta conspicitur. Creditum est pueros lupina ingluvie consumptos, nec cuiquam fere de tam manifesto lacerationis argumento dubitare concessum. Cuius spectaculi fides pupillis praesidio fuit. Qui mox a tutoribus cava conclusi ilice, ne ullum vitae eorum indicium ederetur, diu sub canum specie nutriebantur; latrantum quoque iis vocabula indita, quo minus latentium opinio vulgaretur. Solus Frotho, mortis eorum fide repudiata, latebrae locum ex perita augurii femina cognoscere institit. Cuius carminum tanta vis erat, ut rem quantalibet nodorum consertione perplexam e longinquo soli sibi conspicuam ad contactum evocare posse videretur. Haec Regnonem quendam occulte circa illos educationis officium peregisse eosque tegendae rei gratia caninis censuisse nominibus astruebat. Qui cum se inusitata carminum violentia latibulis egestos incantantis obtutibus admoveri conspicerent, ne tam horrendae coactionis imperio proderentur, gremium eius accepti a tutoribus auri incussione perfundunt. Quae, recepto munere, repentina morbi simulatione par exanimi concidit. Perquirentibus ministris causam tam subiti lapsus, inscrutabilem filiorum Haraldi fugam exsistere memorabat, quorum eximia vis etiam atrocissimos carminum temperaret effectus. Ita parvulo contenta beneficio, maius a rege praestolari praemium passa non est. Post haec Regno, suam ac pupillorum opinionem populari sermone crebrescere expertus, in Feoniam utrosque devexit. Ubi a Frothone captus adolescentes se custodia prosecutum fatetur precaturque regem, pupillis, quos patre privaverit, parcat nec se duplici parricidio obiectare felicitatis loco ducat. Quo dicto saevitiam eius in ruborem convertit pollicitusque est, si quid ab iis in patria novaretur, se regi indicia delaturum. Ita pupillis incolumitate parta, metu liber multos annos confecit. Qui cum adulti Syalandiam petivissent, ultionem patris ab amicis exsequi iussi, non se ac patruum annua luce potituros voverunt. Quo comperto, Regno, pacti memoria concitatus, noctu regiam petit seque promissae rei indicem venire tacite asserit. Dormientem tamen ad vigilias evocare passus non est, eo quod Frotho excitationis suae poenas ferro exigere solitus fuerat. Tanti quondam regium somnum importuna frustratione perrumpere existimatum est. Id Frotho mane ex vigilibus expertus, ut animadvertit Regnonem insidiarum nuntium attulisse, contracto milite, saevitia fraudem praecurrere statuit. Nec aliud Haraldi filiis auxilio quam furoris simulatio fuit. Nam cum se ex improviso occupari conspicerent, perinde ac furiis acti lymphantium se more gerere coeperunt. Quos cum Frotho mente captos putaret, propositum remisit, deforme existimans ferro petere, qui ferrum in se convertere viderentur. A quibus proxima nocte incendio consumptus, dignas parricidii poenas pependit. Quippe regiam adorti reginam in primis lapideo obruere congestu; igne deinde penatibus applicato, Frothonem in excisi dudum specus angustias et opacos cuniculorum recessus obrepere coegerunt. Ubi dum clausus delitescit, vapore et fumo strangulatus interiit. Perempto Frothone, cum Haldanus ternos circiter annos patriae praefuisset, Haraldo fratri regnandi iure perfunctorie tradito, Ølandiam eique finitimas insulas, quas a Suetiae complexu sinuosus aquarum divellit anfractus, piraticis populatur iniuriis. Ibidem, subductis hieme navigiis ac vallo cinctis, expeditioni terminum dedit. Post haec Suetiae manus iniecit eiusque regem bello consumpsit. Cuius nepotem Ericum, patrui vero sui Frothonis filium, pugna postmodum excepturus, postquam pugilem eius Haquinum hebetandi carminibus ferri peritum didicit, eximiae magnitudinis clavam ferreis consertam nodis tunsionis usibus adaptavit, perinde ac praestigii vires ligneo robore debellaturus. Deinde, cum ceteris conspicuo virtutis habitu praeemineret, inter acerrimos hostium procursus, obnupto galea capite, scuti inops libratum clavae robur in obiecta clipeorum munimina geminae manus ope torquebat. Nec erat ullum tantae soliditatis obstaculum, quod non frustatim adactae molis impulsus obtereret. Quo evenit, ut occursantem sibi in acie pugilem acriori gestaminis impactione subrueret. Victus tamen et in Helsingiam fuga delapsus, Witolfum quendam, olim Haraldo militantem, saucii corporis curam petiturus accessit. Hic, in castris maiore aetatis parte consumpta, tandem in huius provinciae solitudinem post tristia ducis fata concesserat ibique rusticae vitae cultu consueta militiae studia relaxabat. Qui, quod hostilibus saepe telis petitus fuerat, non infirmam medendi peritiam assidua vulnerum suorum curatione contraxerat. Si quis vero operam eius blandimentis exposceret, hunc medelae loco occulta laesionis noxa afficere solitus erat, aliquanto speciosius beneficia minis quam adulatione exposci iudicans. Idem Erici milites penatibus suis occupandi Haldani cupidine imminentes ita videndi officio spoliavit, ut propinquas aedes nec prospectu capere nec certis possent vestigiis indagare. Adeo luminum usum nubilus quidam error obtuderat. Cuius opera Haldanus virium integritatem adeptus, accito Thorone, conspectioris ingenii pugile, Erico bellum denuntiat. Quem cum, productis e diverso copiis, militum numero praestare conspiceret, occultatam agminis partem inter propinquos viae frutices delitere praecepit, hostem per angustiora semitae compendia gradientem insidiis consumpturus. Quod praevidens Ericus, explorata progrediendi facultate, secessu utendum putavit, ne proposito incedens tramite hostium dolis inter praeruptos montium urgeretur anfractus. Igitur apud convallem arduis montium iugis utrimque consaeptam mutuis viribus pugna conseritur. In qua Haldanus inclinatam suorum aciem conspicatus, frequentem saxis rupem cum Thorone conscendit indeque erutas moles in subiectum hostem devolvit, quarum pondere et ruina aciem in occiduo constitutam oppressit. Quo evenit, ut victoriam, quam armis amiserat, cautibus recuperaret. Ob cuius facti virtutem Biargrammi cognomen accepit, quod vocabulum ex montium et feritatis nuncupatione compactum videtur. Igitur apud Sueones tantus haberi coepit, ut magni Thor filius existimatus divinis a populo honoribus donaretur ac publico dignus libamine censeretur. Sed quoniam aegre devictorum ingenia quiescere solitum est et in vetitum semper subactorum obluctatur improbitas, accidit, ut Ericus, dum fugae damnis consulere studet, subiectas Haldano provincias attentaret. Sed ne Daniam quidem ab hoc saevitiae genere immunem reliquit, perquam dignum existimans eius lacessere patriam, per quem sua abactus fuerat. Ita, dum iniuriam inferre quam repellere maluit, Suetiam armis hostilibus liberavit. Quippe cum Haldanus Haraldum fratrem ab eo tribus devictum proeliis quarto occisum cognosset, amittendi imperii metu, relictis Sueonum agris, patriam repetere coactus est. Ita Ericus, quo facilius Suetiae regnum deseruit, hoc celerius recepit. Quem si fortuna aeque in retinendo regno ac recuperando instruere voluisset, nequaquam Haldano prendendum dedisset. Cuius captionis modus hic erat. Reversus in Suetiam Haldanus, occultata per insidias classe, binis obviam Erico navigiis proficiscitur. A quo denis petitus variis navigationis reflexibus ad occultum suorum agmen relabitur. Quem longius insequente Erico, Danica ponto classis emergit. Circumventus itaque Ericus oblatum sibi sub serviendi condicione spiritum repudiavit lucemque libertati praeferre non passus, mori quam obsequi praeoptavit, ne vitae cupiditate ex libero servus evadere videretur aut, quem nuper fortuna aequasset, novo famulatus officio coleret. Adeo salutem dedecore mercari virtus ignorat. Compeditus igitur et ad loca feris pervia relegatus, indignum tanta animi maiestate exitum habuit. Haldanus, gemini regni imperio potitus, opinionis suae titulum tribus honestatis gradibus decorabat. Erat enim condendorum patrio more poematum peritia disertus nec athletica minus virtute quam regia potestate conspicuus. Audiens autem vegetioris ingenii piratas Tokonem et Anundum circumpositis imminere provinciis, maritima pugna tentatos oppressit. Nihil enim veteres claritate magis expetendum ducebant, quam non opum fulgor, sed armorum industria peperisset. Itaque seditiones amplecti, instaurare lites, otia fastidire, paci militiam anteferre, virtutum, non rerum aestimatione censeri, plurimum voluptatis in proeliis, minimum in conviviis reponere clarissimis quondam viris curae exstitit. Sed neque diu Haldano aemulus defuit. Nam Sywaldus quidam, claro admodum loco natus, apud Sueonum contionem, Frothonis ac coniugis eius exitio flebiliter memorato, tantum Haldani odium paene omnibus ingeneravit, ut plurimorum suffragiis novarum rerum licentiam assequeretur. Nec solo vocum favore contentus adeo plebis animum ambitionis artibus occupavit, ut omnium fere manus ad regium insigne capiti suo imprimendum adduceret. Hic septem filios habebat tanto veneficiorum usu callentes, ut saepe subitis furoris viribus instincti solerent ore torvum infremere, scuta morsibus attrectare, torridas fauce prunas absumere, exstructa quaevis incendia penetrare, nec posset conceptus dementiae motus alio remedii genere quam aut vinculorum iniuriis aut caedis humanae piaculo temperari. Tantam illis rabiem sive saevitia ingenii sive furiarum ferocitas inspirabat. Quibus auditis, Haldanus, ut erat circa piraticam occupatus, expedire militibus dixit, ut, qui in exteros hactenus desaevierint, nunc civium visceribus ferrum adigant ereptique regni iniuriam propulsent, qui dilatandi curam gerere consueverint. Quo imminente, Sywaldus missis ad eum legatis iubet, si famam factis aequaret et tantus re esset, quantus opinione censeretur, se suamque subolem pugna solus excipiat privatoque periculo publicum redimat. Eo deinde respondente legitimae dimicationis formam duorum numerum excedere non debere, nil mirandum, inquit Sywaldus, hominem caelibem proleque vacuum oblatos detrectare congressus, cui inops caloris natura deforme corporis animique frigus incusserit. Nec liberos ab eo diversos exsistere, quem suae generationis auctorem habuerint, quod ab ipso commune nascendi principium traxerint. Ita se ac filios unius hominis loco censendos esse, quibus veluti unum corpus a natura tributum videatur. Cuius convicii rubore permotus Haldanus provocationi parere coepit, tam contumeliosam caelibatus exprobrationem egregiis virtutis operibus pensaturus. Cumque per opacam forte nemoris indaginem graderetur, haerentem obiter quercum humo radicitus eruit solisque spoliatam ramis in solidam clavae speciem transformavit. Quo gestamine fretus tali carmen brevitate compegit: En rude, gerimus obnixo vertice, pondus vulnera verticibus exitiumque feret. Sed neque frondosi gestamen roboris ullum omine Gøtenses horridiore premet. Ardua comminuet nodosi robora colli et cava silvestri tempora mole teret. Clava quidem, saevum patriae domitura furorem, nulla magis Suetis exitialis erit. Ossa domans lacerosque virum libranda per artus impia praerupto stipite terga premet, cognatos pressura lares, fusura cruorem civis et in patriam perniciosa lues. His dictis Sywaldum cum septem filiis attentatum, acerrimas eorum vires eximia clavae mole frustratus exitio tradidit. Ea tempestate Harthbenus quidam ab Helsyngia veniens raptas regum filias stupro foedare gloriae loco ducebat, illum perimere solitus, a quo peragendae Veneris usu prohiberetur, illustres nuptias humilibus praeferens tantoque se clariorem existimans, quanto splendidiores concubitus per vim assequi potuisset. Nec ultionem effugit, qui se ei comparatione virtutis aequare praesumeret. Tanta vero corporis magnitudine erat, ut novem cubitis proceritatis eius dimensio tenderetur. Huic duodecim athletae contubernales fuere, quibus officio erat, quoties illi praesaga pugnae rabies incessisset, vinculorum remedio oborti furoris impetum propulsare. Ab his Haldanus Harthbenum eiusque pugiles viritim impetere iussus non solum certamen spopondit, sed etiam victoriam sibi ingenti verborum fiducia promisit. Quo audito, Harthbenus, repentino furiarum afflatu correptus, summas clipei partes morsus acerbitate consumpsit, igneos ventri carbones mandare non destitit, raptas ore prunas in viscerum ima transfudit, crepitantia flammarum pericula percurrit, ad postremum omni saevitiae genere debacchatus in sex athletarum suorum praecordia furente manu ferrum convertit. Quam insaniam illi pugnandi aviditas an naturae ferocitas attulerit, incertum est. Haldanum deinde residua pugilum manu petivit. A quo mirae granditatis malleo contusus vita ac victoria caruit deditque poenas et Haldano, quem provocaverat, et regibus, quorum sanguine per vim potitus fuerat. At quoniam Haldano fors inopinas pugnae causas porrigere consuevit, quasi numquam virium eius experimentis contenta, accidit, ut Egtherus Fynnensis piratico Sueones molestaret incursu. Quem Haldanus ternis adortus navigiis (nam et ei totidem esse compererat), cum, nocte proelium finiente, debellare non posset, postera die ex provocatione secum decernentem oppressit. Deinde cum Hatheri reguli filiam Thorildam a Grimmone, eximiarum virium athleta, sub duelli comminatione expeti comperisset, edictumque a patre esset potiturum ea, qui pugilem amovisset, quamquam ad senectutem caelebs pervenerat, non minus reguli promissione quam athletae petulantia concitatus Norvagiam petit. Qua inita, cunctas agnitionis suae notas adulterina oris illuvie respergens, ut pugnae locum accessit, prior ensem destringit. Quem ad hostilem sciens obriguisse conspectum humi deiecit, alioque vagina submoto Grimmonem appetens extremos loricae nexus cum occidua clipei parte persecuit. Quod factum Grimmo admiratione prosecutus: 'Vetulum', inquit, 'acrius dimicantem non memini', statimque ferrum exserens obiectam gladio parmam penetrabili sectione convulsit. Cuius immorantem ictui dextram Haldanus nihil haesitans obvia ferri celeritate corripuit. Ille nihilo minus laeva gladium stringens ferientis femur transegit, mutilati corporis ultionem exiguo vulnere prosecutus. Victor Haldanus victo residuum vitae pecunia redimendi potestatem fecit, ne imbelli et manco miseras animae reliquias deformiter adimere videretur. Quo facto tantum se paene in servando hoste egit, quantum gesserat in vincendo. Cuius victoriae praemium Thorildae nuptiis assecutus filium ex ea Asmundum sustulit, a quo se Norvagiae reges originem duxisse magni aestimant, ab Haldano sollemnem generationis suae seriem retexentes. Post haec cum Ebbo, pirata plebeii generis, ad splendida coniugia capessenda virtutis fiducia concitatus, Sygrutham, Gothensium regis Unguini filiam, postularet ac praeterea Gothici regni dimidium in dotem expeteret, super matrimonii admissione consultus consensum falso spondendum monuit seque nuptias frustraturum promisit. Quin etiam sedendi locum sibi inter convivarum discubitus assignari praecepit. Probante consilium Unguino, omnem regiae dignitatis speciem peregrina corporis deformitate corrumpens noctuque nuptiis superveniens, occurrentibus formidini fuit, maiorem humano habitu virum advenisse mirantibus. Qui mox ut regiam intravit, circumspectis omnibus, quaerit, quis proximum regi discubitum occupaverit. Ebbone deinde futurum Unguine generum eius lateri coniunctum dicente, per summam verborum iracundiam percontatur, qua vesania quibusve furiis eo petulantiae adductus sit, ut despicabiles generis sui sordes eximiae nobilitatis splendori miscere praesumat rusticasque manus regiae genti inserere audeat, nec id quidem expetere contentus etiam alieni regni consortium captare videatur. Deinde eum ferro secum decernere iubet, non prius voto quam victoria potiturum. Quo nocturnum monstris certamen, diurnum hominibus congruere respondente, ne temporis excusatione pugna abnui posset, lunae splendore diem aequari perhibuit. Taliter adactum pugnae Ebbonem, convivio in spectaculum verso, prostravit nuptiasque exsequiis mutavit. Qui interiectis annis in patria decedens, cum sine liberis esset, regias opes Unguino testamento legavit eumque regem constituit. Hic postmodum ab aemulo, cui Regnaldo nomen erat, bello oppressus filium Sywaldum reliquit. Huius filia Syritha adeo spectatae pudicitiae erat, ut, cum ob formae pulchritudinem ingenti procorum frequentia peteretur, ad neminem ex iis inspectandum adduci posse videretur. Cuius continentiae fiducia a patre coniugem depoposcit, qui delenimentorum dulcedine mutuum eius conspectum impetrare quivisset. Olim siquidem apud nos puellarum continentia magnopere visus petulantiam edomare solebat, ne mentis integritas oculorum libertate corrumperetur, affectabaturque, ut cordis castimoniam oris modestia fateretur. Tunc Otharus quidam, Ebbonis filius, sive gestarum rerum magnitudine sive comitatis et facundiae fiducia accensus, pertinacius postulandae virginis ignibus aestuabat. Cuius obtutum omnibus ingenii nervis emollire connisus, cum demissum oculorum eius habitum nulla penitus arte flexisset, invictae severitatis perseverantiam miratus abscedit. Eiusdem rei cupidus gigas, cum aeque se effectu vacuum animadverteret, feminam subornat, quae, cum obtenta virginis familiaritate eius aliquamdiu pedissequam egisset, hanc tandem a paternis procul penatibus, quaesita callidius digressione, seduxit; quam ipse mox irruens in artiora montanae crepidinis saepta devexit. Opinantur alii, quod femineam mentitus effigiem, cum insidiosa arte protractionis domesticis puellam aedibus abduxisset, partes demum raptoris impleverit. Quod ut comperit Otharus, indagandae virginis gratia montis penita perscrutatus, inventam, oppresso gigante, secum abduxit. Adeo autem gigantea sedulitas puellae caesariem nexili comarum astrictione revinxerat, ut pilorum perplexa congeries crispata quadam cohaerentia teneretur, nec facile praeter ferrum quis posset consertos crinium extricare complexus. Denuo igitur variis rerum irritamentis aggressus puellarem in se provocare conspectum, cum diu torpentes nequicquam oculos attentasset, proposito parum ex sententia cedente, coeptum reliquit. Sed neque puellam stupro violare sustinuit, ne splendido loco natam obscuro concubitus genere macularet. Quae cum varios solitudinum anfractus diutius errabunda percurreret, contigit, ut ad silvestris cuiusdam immanisque feminae tugurium perveniret. A qua pascendi caprarum gregis officio deputata, sum denuo per Otharum libertatis auxilium impetrasset, talibus eius tentatur alloquiis: 'Num meis mavis monitis adesse et pares votis sociare nexus quam gregi praesens olidisque curam ferre capellis? Impiae dextram dominae refelle et trucem praeceps fugito magistram, ut rates mecum socias revisens libera degas! Linque commissae studium bidentis, sperne caprinos agitare gressus, et tori consors refer apta nostris praemia votis! O mihi tantis studiis petita, torpidos sursum radios reflecte, paululum motu facili pudicos erige vultus! Ad lares hinc te statuam paternos, et piae laetam sociabo matri, si semel blandis agitata votis lumina pandas. Quam tuli claustris toties gigantum, confer antique meritum labori et graves rerum miserata nisus parce rigori! Quare etenim cerebrosa adeo dementire coepisti, ut alienum ductare pecus et in monstrorum famulitio numerari praeoptes quam pari consensus aptitudine mutuum tori promovere contractum?' Illa nihilo minus, ne pudicae mentis constantia ad externos titubaret aspectus, luminum habitum, inmoto palpebrarum rigore, continuit. Quantae porro pudicitiae saeculi illius feminas exstitisse putemus, quae ne ad levem quidem oculorum motum maximis amatorum irritamentis adduci potuerunt? Cum ergo Otharus ne gemini quidem beneficii meritis virgineum in se visum concitare quivisset, pudore et aegritudine fatigatus classem repetiit. Cumque Syritha, more pristino decursis late scopulis, in Ebbonis forte sedes erronea pervenisset, nuditatis et inopiae rubore egentium se filiam astruebat. Animadvertens autem hanc Othari mater, quamvis marcore illitam inopique contectam amiculo, a generosis pullulasse ramalibus, honorato sedendi loco susceptam reverenti secum comitate detinuit. Nobilitatem quippe virginis index forma prodebat, et vultu genus interprete resultabat. Quam videns Otharus, cur vultum peplo obscuraret, inquirit. Cuius animum certius experturus nupturam sibi feminam fingit eiusque torum conscendens lucernam Syrithae gestandam committit. Quae cum, absumptis paene lychnis, admoto propius igne premeretur, tantum patientiae specimen praebuit, ut manum absque motu continere visa nullam ardoris molestiam sentire crederetur. Externum quippe aestum cohibebat interior, et pruritantis animi fervor adustae cutis incendium temperabat. Quae demum ab Otharo manui consulere iussa, placidos in eum obtutus verecunda luminum erectione convertit statimque, semoto nuptiarum figmento, genialem torum nuptura conscendit. Cumque postmodum Sywaldus comprehensum Otharum ob illatum filiae stuprum suspendio consumendum duxisset, continuo Syritha, raptus sui casibus explicatis, non solum eum in regis gratiam reduxit, sed etiam patrem ad eius sororem matrimonio sibi copulandam adduxit. Post haec inter Sywaldum Regnaldumque, exquisitae probitatis militibus utrobique delectis, apud Syalandiam proelium agitur. In quo cum, triduo mutuis caedibus exacto, ob summam utrisque partis virtutem incerti victoriae procursus exsisterent, Otharus, sive diutinae pugnae taedio sive gloriae aemulatione correptus, cum mortis contemptu consertissimos hostes irrumpit, Regnaldoque inter fortissimas militum acies obtruncato, subitam Danis victoriam peperit. Insigne hoc proelium maximorum procerum ignavia fuit: adeo siquidem rei summa perhorruit, ut fortissimi Sueonum quadraginta terga fugae dedisse dicantur. Quorum praecipuus Starcatherus, nulla saevitia rerum aut periculorum magnitudine quati solitus, nescio qua nunc obrepente formidine, sociorum fugam sequi quam spernere praeoptavit. Crediderim hunc metum ei divinis viribus iniectum, ne supra humanam fortitudinem virtute sibi praeditus videretur. Adeo nihil perfecti mortalium felicitas habere consuevit. Tunc hi omnes maximi piratarum Hakonis, quasi quaedam belli reliquiae ad eum delapsae, commilitium amplectuntur. Post haec Sywaldo filius Sygarus succedit, cui filii Sywaldus, Alf et Algerus fuere filiaque Sygne. E quibus Alf, ceteris animo formaque praestantior, piraticis incumbebat officiis. Cuius etiam insignem candore caesariem tantus comae decor asperserat, ut argenteo crine nitere putaretur. Eodem tempore Gothorum rex Sywardus filios habuisse fertur Wemundum et Ostenum filiamque Alvildam, quae tantam verecundiae fidem ab ipsis propemodum incunabilis praeferebat, ut os peplo iugiter obnuptum haberet, quo minus formam suam alienae libidinis irritamentum efficeret. Huic pater in artam admodum custodiam relegatae viperam anguemque educandos commisit, pudicitiam eius adultorum tandem reptilium custodia vallaturus. Neque enim facile thalamus investigari poterat, quem tanti discriminis pessulus obserabat. Statuit etiam, ut, si quis eius aditum frustra tentasset, protinus amputandum caput paloque refigendum praeberet. Ita adnexus petulantiae metus concitata iuvenum ingenia castigabat. Tunc Alf, Sygari filius, rem hoc illustrius quo periculosius tentandam existimans, proci titulum professus, animalia propter virginis conclave excubantia debellare iubetur, quod edicti ratione eorum victori virgineus deberetur amplexus. Quorum ut acrius adversum se rabiem excitaret, cruenta corpus pelle contexit. Qua succinctus, mox ut saepti valvas subiit, torridam chalybem forcipe comprehensam hiantis viperae faucibus immersit eamque exanimem prostravit. Anguem deinde sinuosa volubilitate prolapsum inter medios rictus telum iaculatus absumpsit. Cumque pacti condicione connexum victoriae pignus expeteret, refert Siwardus hunc sibi generum acceptari, in quem filia solidum optionis arbitrium contulisset. Cumque sola puellae mater proci votum difficulter exciperet, mentem filiae secreto perlustrat alloquio. Qua procum impensius ob nitorem laudante, conviciis eam acrius lacerat, quod, elisis pudicitiae nervis, specierum illecebra caperetur, omissaque virtutis censura, adulantibus formae blanditiis lascivae mentis intuitum exhiberet. Ita Alvilda ad Danici iuvenis contemptum adducta, virili veste femineam permutavit atque ex pudica admodum puella ferocem piratam agere coepit. Compluribus quoque eiusdem voti puellis in commilitium ascitis, eo forte loci pervenit, ubi piratarum agmen amissi bello ducis interitum deplorabat. A quibus ob formae pulchritudinem piraticae princeps creata, maiores muliebri virtute res edidit. Quam Alf crebris navigationis laboribus insectari conatus, in Blacmannorum forte classem hieme incidit. Quo tempore, densatis aquarum coactibus, tanta glaciei moles naves corripuit, ut iis nulla remigandi vis processum struere potuisset. Cumque frigoris diuturnitas tutiorem conclusis sponderet incessum, iubet Alf suos concretum pelagi sinum caligatis tentare vestigiis, calceorum lubricitate deposita glaciale planum firmius percursuros. Quos Blacmanni succincta pedem agilitate fugae consulere rati, inita cum iis pugna, vacillantibus nimirum incessere vestigiis, utpote quorum ancipites gradus subiectum plantis lubricum impellebat. Dani vero crustatum algore pelagus passu tutiore permensi, infirmos hostium elisere progressus. Quibus devictis, navigationem in Finniam vertunt. Ubi contractiorem forte sinum ingressi, missis, qui rerum habitum explorarent, paucis navibus portum occupari cognoscunt. Alvilda quippe easdem faucium angustias prior classe petiverat. Quae cum ignotas eminus puppes adesse conspiceret, praepeti remigio velox in eorum defertur occursum, irrumpere hostem quam opperiri satius iudicans. Tunc Alf, prohibentibus sociis plures naves paucioribus attentari, indignum respondit, ut Alvildae quis perferat paucarum puppium obiectu procursus sui studia deturbari, praefatus parvae rei momento magnorum operum titulos respergendos non esse. Nec parva Danis admiratio fuit, unde hostium corporibus talis formae decor tantaque membrorum aptitudo suppeteret. Ut ergo navalem committere pugnam coeperunt, Alf iuvenis Alvildae proram insiliens in puppim usque, facta resistentium strage, progreditur. Cuius comes Borcarus, decussa Alvildae galea mentique eius levitate conspecta, animadvertit osculis, non armis agendum esse, telorumque rigore deposito blandioribus hostem officiis attrectandam. Igitur Alf, quam terra marique, tot obstantibus periculis, indefesso labore quaesierat, supra spem offerri gavisus, cupidius apprehensam virilem cultum in muliebrem convertere coegit; ex qua postmodum filiam Guritham procreavit. Sed et Borcarus Alvildae comitem, Gro nomine, matrimonio complexus filium ex ea Haraldum suscepit. Et ne quis hunc bellis sexum insudasse miretur, quaedam de talium feminarum condicione et moribus compendio modicae digressionis expediam. Fuere quondam apud Danos feminae, quae formam suam in virilem habitum convertentes omnia paene temporum momenta ad excolendam militiam conferebant, ne virtutis nervos luxuriae contagione hebetari paterentur. Siquidem delicatum vivendi genus perosae corpus animumque patientia ac labore durare solebant totamque femineae levitatis mollitiem abdicantes muliebre ingenium virili uti saevitia cogebant. Sed et tanta cura rei militaris notitiam captabant, ut feminas exuisse quivis putaret. Praecipue vero, quibus aut ingenii vigor aut decora corporum proceritas erat, id vitae genus incedere consueverant. Hae ergo, perinde ac nativae condicionis immemores rigoremque blanditiis anteferentes, bella pro basiis intentabant sanguinemque, non oscula delibantes armorum potius quam amorum officia frequentabant manusque, quas in telas aptare debuerant, telorum obsequiis exhibebant, ut iam non lecto, sed leto studentes spiculis appeterent, quos mulcere specie potuissent. Nunc a deverticulo propositum repetam. Veris initio cum Alf et Algerus, repetitis piraticae operibus, varia pelagus navigatione tentarent, in Hamundi reguli filios Helwin, Hagbarthum et Hamundum centenis incidere navigiis. Quibus illato proelio, cum fessas caede dextras sola crepusculi caligo dirimeret, noctu militi foedus imponitur. Quod postero die perpeti invicem iure firmatum est, tanto vulnere hesterna pugna utrobique suscepto, ut nulla renovandi certaminis facultas exsisteret. Ita, quos par virtus exhausit, necessitas in pacem coegit. Per idem tempus Hildigisleus, claro Theutonum loco ortus, formae et nobilitatis fiducia Sygnem Sigari filiam postulabat. Apud quam maximum ei contemptum obscuritas peperit, quod fortitudine vacuus aliena probitate fortunam instruere videretur. Praecipue eandem in amorem Hakonis magnalium eius spectata deflexit opinio. Quippe maiorem fortium quam mollium respectum agebat nec formae, sed operum insignia mirabatur, sciens omne decoris blandimentum sola virturis aestimatione sordescere nec aequa illi lance conferri. Sunt enim puellae, quae potius amatorum claritate quam specie capiuntur, quasque non oris sed mentis habitum aestimantes in alternum copulae votum solus animi respectus accendit. Hagbarthus vero cum Sigari filiis Daniam petens iisdemque ignaris sororis eorum alloquio potitus, tandem eam ad clandestini concubitus promissionem fide sibi obligandam adduxit. Quae postmodum, forte pedissequis insignes procerum titulos conferentibus, Hildigisleo Hakonem praetulit, in illo nihil praeter speciem laudabile reperiri, in isto oris lituram animi flore pensari testata. Nec eum simplici laudationis genere extulisse contenta tali concentu usa perhibetur: Hic candoris inops prima probitate relucet, vultum vigore metiens. Nam damnum rigidae redimit mens ardua formae mendamque vincit corporis. Corde micat species, facies feritate iuvatur, ipso rigore praecluis. Nec candore beat mentem, sed mente colorem, morum severus arbiter. Huic pretium non forma facit, sed fortior ausus armisque parta claritas. Ast illum capitis decor approbat et nitor oris vertexque crine fulgidus. Sordet inane decus formae, confunditur in se fallax decoris dignitas. Disparibus studiis species virtusque reguntur; haec perstat, illa deperit. Importat vitium vacuus color; hunc levis anni fluxus gradatim dissipat. Ast probitas meliore loco sua pectora firmat nec lapsa prorsus excidit. Exteriore bono vulgaris fallitur aura rectique normam neglegit. At mihi censura virtus potiore probatur, spreta decoris gratia. Quae vox ita ad astantium aures delapsa est, ut Hagbarthus Hakonis laudari vocabulo putaretur. A qua cum Hildegisleus Hagbarthum sibi praelatum dolenter tulisset, Bolwisum quendam luminibus captum muneribus illicit, qui Sygari et Hamundi filios ad amicitias odio permutandas adduceret. Rex quippe Sigarus senum duorum, quorum alter Bilwisus, alter Bolwisus erat, consilio cuncta fere gerere consueverat. Horum tam discors ingenium fuit, ut alter inimicitiis dissidentes in gratiam reducere solitus esset, alteri curae foret amicitia iunctos odio sequestrare et simultatum pestes alternis ventilare dissidiis. Primum itaque Bolwisus apud Sygari filios Hamundi subolem pleno obtrectationis mendacio lacerabat, affirmans eam numquam fida pace societatis iura servare solitam, bello potius quam foedere continendam. Itaque iuvenum pactione perrupta, Helwin et Hamundus, Hagbartho procul agente, a Sigari filiis Alf et Algero proelium inferentibus apud portum, qui sinus Hamundi dicitur, opprimuntur. Quos Hagbarthus postmodum, integris viribus superveniens, in ultionem fratrum bello consumpsit. Hildigisleus ambas nates telo traiectus elabitur. Quae res insectandorum risu Theutonum occasio exstitit, quod opprobrii nota plagae deformitas non careret. Post haec Hagbarthus, muliebri corpus cultu instruens, tamquam Sigari filiam fraterna clade non laeserit, solitarius eam acceptae promissionis fiducia repetit, plus securitatis ex ipsius fide quam suo facinore formidinis contrahens. Adeo libido periculum contemnit. Et ne profectioni causa deesse videretur, pugnacem Haconis famulam profitendo legationem eius ad Sigarum perferre se dixit. Cumque noctu inter pedissequas cubitum reciperetur pedesque ei ab ancillulis lavandi officio pertergerentur, interrogatus, quid hispidis adeo cruribus esset manusque parum blandi contactus haberet, hoc modo respondit: Quid miri tenerum nobis durescere subtel et longos hirto crure manere pilos, cui plantas toties subiecta relisit arena et vepres medium corripuere gradum? Nunc saltu nemus experior, nunc aequora cursu, nunc mare, nunc tellus, nunc iter unda mihi. Sed neque ferratis conclusum nexibus uber ac iaculis solitum missilibusque premi ad tactum vestro potuit mollescere ritu, quas chlamydis tegmen aut toga levis habet. Nec colus aut calathi, sed caede madentia tela officium nostrae composuere manus. Cuius affirmationem Signe consentaneo dissimulationis genere prosequi non morata, par esse refert manus vulnera saepius quam vellera, pugnam quam pensa tractantes consentaneam officio praeferre duritiem nec tractabili feminarum mollitudine enervem levitatis speciem alienis contactibus exhibere. Quippe eas partim bellico labore, partim navigandi consuetudine duratas esse. Neque enim bellatricem Haconis vernulam muliebribus inservire negotiis, sed iaculandis hastis torquendisque missilibus oblitam cruore dexteram afferre consuevisse. Quamobrem mirandum non esse plantas ingenti itinerum emensione duratas, quasque decursa toties litora scabris lapidum fragmentis obtriverint, calloso rigore lentescere nec parem earum teneritudini contactum prae se ferre, quarum vestigia digressus expertia aulicis iugiter liminibus includantur. Quam cum Hagbarthus, perinde ac honoratiorem cubandi locum habiturus, tori sociam recepisset, inter mutuae voluptatis colloquia talibus sensim orsis compellat: Si captum genitor tuus me tristi dederit neci, numquid coniugii fidem tanti foederis immemor post fatum repetes meum? Nam si sors ea cesserit, haud spero veniae locum; nec parcens miserebitur ulturus subolem parens. Nam fratres necui tuos, privatos ope nautica, et nunc te, patre nescio, ac si nil prius egerim votis illius obviam, communi teneo toro. Dic ergo, Venus unica, quam voti speciem feres, complexu solito carens! Ad haec Sygne: Me crede tecum, care, velle commori, si sors exitii praetulerit vicem, nec ulla vitae prorogare tempora, cum te mors tumulo tristis adegerit. Nam si supremam forte lucem clauseris, lictorum rabido subditus ausui, quocumque leto praefocetur halitus, morbo seu gladio, gurgite vel solo, omnis petulcae labis ignes abdico et me consimili devoveo neci, ut, quos idem foedus tori revinxerat, idem supplicii contineat modus. Nec hunc, necis sensura poenas, deseram, quem dignum Venere constitui mea, qui prima nostri carpsit oris oscula et floris teneri primitias tulit. Nullum puto votum futurum certius, si quid feminea vox fidei gerit. Quae vox ita Hagbarthi animum vegetavit, ut plus voluptatis in eius promisso quam periculi in sua digressione reponeret. Qui cum ab ancillulis proditus a Sigari lictoribus oppugnaretur, diu se strenua pugna defendit compluresque ex iis in aditu trucidavit. Comprehensus tandem et ad contionem perductus diversa plebis suffragia expertus est. siquidem complures supplicium ab eo tam gravis iniuriae exigendum dicebant; sed Bilwisus, Bolwisi frater, aliique sententiae mitioris auctores potius strenua eius opera utendum quam crudelius in eum consulendum monebant. Tunc subiens Bolwisus iniqua affirmabat consilia, quae regem, cum ultione uti debeat, ignoscere iubeant et iustum iracundiae motum indigna miseratione deleniant. Quo enim pacto Sigarum circa hunc parcendi miserendive studio moveri posse, a quo non solum gemino filiorum solatio spoliatus, sed etiam corruptae filiae contumelia respersus videatur? Quam sententiam maiore contionis parte suffragiis prosequente, damnatur Hagbarthus, stipesque eum excepturus erigitur. Quo evenit, ut, qui prius nullum paene triste suffragium habuerat, omnium saevitiae multaretur. Quem regina mox, porrecto poculo, sitim lenire iussum tali minarum inflictione sollicitat: Nunc insolens Hagbarthe, quem morte dignum contio adiudicavit omnis, sitis fugandae gratia ori dabis bibendum scypho liquorem corneo. Ob hoc metum refutans, vitae supremo tempore audacibus labellis letale liba poculum, quo potus inferorum mox applicere sedibus, iturus in reclusam Ditis severi regiam, patibuloque corpus, Orco daturus spiritum! Tunc iuvenis oblatum apprehendens poculum tale fertur intulisse responsum: Hac gustum capiam manu supremum extremae quoque potionis haustum, qua natos tibi sustuli gemellos. Iam non Elysios inultus axes, non impune truces adibo Manes. Nam nostro prius hos peracta nisu clades Tartareis reclusit antris. Haec vestro maduit cruore dextra, haec proli teneros ademit annos, quam luci tua procreavit alvus, cui tunc nec funebris pepercit ensis. Infamis mulier furensque mente, infelix genetrix et orba natis, sublatum tibi nulla reddet aetas, nec tempus redimet diesve quaevis demptum letifero rigore pignus! Ita mortis comminationem interfectorum a se iuvenum exprobratione ultus, reiecto in reginam poculo, os eius sparso meri liquore suffudit. Interea Sygne deflentes famulas, an sibi coeptorum sociae fieri paterentur, interrogat. Illae, quicquid dominae voti incederet, suis spondent effectibus exsequendum. Promissioni fides adiecta est. Deinde lacrimis suffusa, quem unicum tori consortem habuerit, fato insequi velle se dicit iubetque, mox ut signum e specula datum esset, faces thalamo subdi, deinde laqueos ex peplis fieri iisdemque fauces, pulso pedum fulcimine, strangulandas praeberi. Assentientibus, quo minorem mortis metum haberent, merum propinat. Post haec Hagbarthus ad montem, qui postmodum ab ipso vocabulum traxit, suspendio consumendus adducitur. Tunc experturus amasiae fidem amiculum suum a lictoribus suspendi praecepit, voluptati sibi esse praefatus, si propinquae mortis instar alicuius spectaculi imagine pervidisset. Quo impetrato, speculae custos, id circa Hagbarthum peragi ratus, conclusis intra aulam puellis conspecta denuntiat. Quae mox, datis incendio tectis, subiecta pedibus robora depellentes gulas laqueis obtorquendas dederunt. Igitur Hagbarthus regiam igni implicatam conspiciens ac notum conflagrare cubiculum, plus laetitiae se ex amicae fide quam maeroris ex propinqua morte sentire perhibuit. Quin etiam astantes ad necem sibi inferendam hortatus, in quam parvo momento fatum poneret, Huiusmodi carmine protestatur: 'Ocius, o iuvenes, correptus in aera tollar! Dulce mihi, nupta, est post tua fata mori. Aspicio crepitus et tecta rubentia flammis, pollicitusque diu pacta revelat amor. En tua non dubiis completur pactio votis, cum vitae mihi sis interitusque comes. Unus erit finis, unus post funera nexus, nec passim poterit prima perire Venus. Felix, qui tanta merui consorte iuvari nec male Tartareos solus adire deos. Ergo premant medias subiecta tenacula fauces! Nil, nisi quod libeat, poena suprema feret, cum restaurandae Veneris spes certa supersit et mors delicias mox habitura suas. Axis uterque iuvat: gemino celebrabitur orbe una animi requies, par in amore fides. Ecce enim oblatum libens discrimen accipio, cum ne apud Manes quidem amor ipse participis sui complexum deperire patiatur.' Et cum dicto lictorum opera laqueo profligatur. Et ne cuiquam antiquitatis vestigia prorsus exolevisse credantur, praedictae rei fides praesentibus locorum indiciis exhibetur, cum et Hagbarthus pago vocabulum exstinctus intulerit, nec longe a Sigari oppido locus pateat, ubi plano paululum agger elatior veteris fundi instar protuberantis humi specie demonstrat. Sed et quidam Absaloni trabem se eo loci repertam vidisse narravit, quam agrestis vomere rimatus offenderit. His auditis, Hako Hamundi filius, cum in ultionem fratrum arma ab Hiberniensibus in Danos translaturus videretur, ab Hakone Syalandico, Wigeri filio, Starcatheroque deseritur, quorum post Regnaldi necem ad id usque tempus auxiliis utebatur. Alter siquidem familiaritatis, alter originis intuitu movebatur, diversaque ratio par ambobus studium peperit. Hakonem namque ab invasione patriae pietas deturbavit, quod, ceteris adversum exteros bellum gerentibus, ipse cum civibus proeliaturus videretur. Starcatherus vero, quod Sygari semel hospitio usus fuerat, hostem agere supersedebat, ne bene meritum iniuria afficere putaretur. Tantum enim quidam hospitalitatis gratiae deferunt, ut ad molestiam iis inferendam adduci non possint, quorum se quandoque humanitatis officia expertos meminerint. Sed et Hako, plus damni in fratrum nece quam pugilum defectione reponens, in portum, qui Danice Herwig, Latine exercituum sinus dicitur, classe collata, militem exponit pedestremque aciem instruit, quo loci nunc oppidum ab Hesberno constructum munimine suo praesidium accolis facit aditumque barbarae feritatis eliminat. Deinde, sparsis trifariam copiis, geminam navium partem, paucis remigio destinatis, ad Susam amnem praemittit, quae per obliquos alvei flexus ancipiti navigatione progrediens peditibus, si res posceret, subsidium ministraret. Ipse cum residuis, pedestri itinere facto, silvestribus maxime locis, ne cerneretur, incessit. Quae via, crebris quondam occlusa nemoribus, nunc partim aratris apta tenui fruticum raritate praetexitur. Et ne progressis in planum arboreum deesset umbraculum, ramalia ab iis incidi gestarique praecepit. Praeterea, ne quid properantibus oneri foret, vestium partem vaginas abici nudosque gladios deferri iussit. Ob cuius facti memoriam aeternum monti vadoque cognomen reliquit. Ita binas vigilum stationes nocturna progressione frustratus, cum in tertiam incidisset, mox speculator, insolitum facti contemplatus eventum, accesso Sygari cubiculo, stupendae rei nuntium afferre se dixit, quod frondes ac frutices humano more gradientes aspiceret. Tunc percontatus rex, quantum nemoris distaret adventus, ut propinquum esse cognovit, hoc monstro fatum sibi portendi subiunxit. Quo evenit, ut succisorum fruticum palus Letalis publico nuncuparetur eloquio. Igitur locorum angustias veritus, relicto oppido, conspectiorem soli planitiem, proelio hostes excepturus, petivit. Idem apud locum, qui vulgo Walbrunna, Latine cadaverum vel stragis puteus appellatur, gesta infeliciter pugna, protritus exstinguitur. Tunc Haco, victoria in crudelitatem versa, tanto facinore fortunam prosequi coepit, ut promiscuae caedis avidus nihil condicioni aut sexui deferendum putaret. Sed neque miserationis aut verecundiae respectui indulsit, quo minus femineo ferrum cruore respergeret matresque cum liberis communi stragis saevitia violaret. His auditis, Sywaldus filius, cum paternis hactenus penatibus inhaesisset, ultoris partes exsecuturus exercitum contrahit. Igitur Haco, multitudinis concursu conterritus, cum tertia agminis parte in Herwig classem repetens maritimo sibi discessu consuluit. Cuius collega Haco cognomine Fastuosus, plus fiduciae in recenti victoria quam metus in Haconis absentia reponendum existimans mortemque fugae praeferens, residuum tutabatur exercitum. Itaque, reductis paulisper castris, apud villam Alexstadam navalem diutule praestolatus occursum, venientium tardius sociorum segnitiem causabatur. Nondum enim ad destinatum portum immissa amni classis appulerat. Adeo autem Sigari clades Sywaldique caritas promiscuos plebis animos incitabant, ut uterque se bello sexus impenderet, nec certamen cerneres femineis caruisse praesidiis. Postera luce Haco Sywaldusque congressi biduum extraxere pugna. In qua rebus atrocissime decertatis, utroque duce prostrato, Danorum reliquias victoria decoravit. Nocte vero proelium insecuta ad constituti portus receptaculum classis Susam rimata pervenit. Cuius alveum, quondam remigiis pervium, nunc solidioribus elementis concretum, angustiae limitant, ut, vetante constrictionis inertia, rarus puppium admittatur ingressus. Diluculo nautae sociorum cadavera conspicati, funerandi ducis gratia collem spectatae magnitudinis exstruunt, quem usque nunc opinione celebrem Haconis bustum fama cognominat. Quorum multitudinem Borcarus, cum Scanico repente equitatu adveniens, neci implicuit. Consumpto hoste, vacuas remigio rates instruens Hamundi filium anhela praeceps celeritate persequitur. Cuius congressu habito, contigit Haconem, rebus infeliciter gestis, metu praecipitem in Scottorum patriam ternis evolare navigiis. Ubi decurso biennio defungitur. Talia rerum bellorumque discrimina adeo regiam apud Danos gentem exhauserant, ut hanc ad solam Guritham, Alfi filiam, Sigari vero neptem, redactam esse constaret. Qui cum se consueto nobilitatis regimine defectos viderent, regnum popularibus tradunt, creatisque ex plebe principibus, ostmaro Scaniae, Hundingo Sialandiae procurationem attribuunt; in Hanonem Fioniae dominium conferunt; penes Roricum atque Hatherum Iutiae summam discreta potestate constituunt. Quod ne lateat, quo regum posteritas satore succreverit, occurrunt quaedam necessario paulisper perstringenda digressu. Ferunt fortissimum Sueonum Gunnarum, olim ob gravissimas causas Norvagiae infensum, lacessendae eius licentiam precibus impetratam maximis exasperasse periculis ac primum in Iather provinciam propositos effudisse decursus; quam partim flammis, partim caedibus implicans, omissis rapinis, tantum obsitos cadaveribus calles ac fusas cruore semitas permeare gaudebat. Nam cum ceteri iugulis abstinere praedamque magis quam caedem affectare solerent, hic spoliis saevitiam anteponens funestum animi libitum humanis potissimum cladibus exercebat. Cuius atrocitate permoti incolae propinquum periculum publica deditione praeveniunt. Sed et rex Normannorum Regnaldus, ultimae senectutis, audito tyranni studio, filiam Drotam facto specu claudendam curavit aptumque ei, provisis in longum sumptibus, famulitium tribuit. Sed et gladios exquisita fabrorum opera decusatos cum regia supellectile pariter antro mandavit, ne ferri usum, quem sibi inhabilem videret, hosti capiendum relinqueret. Et ne conspicua caveae pateret elatio, solidiori terrae tumorem aequabat. Ad bellum deinde profectus, cum senilibus membris in aciem descendere non posset, comitum innixus humeris, alienis fulta gradibus vestigia proferebat. Igitur, proelio cupidius quam felicius gesto, consumptus gravem ruboris causam patriae reliquit. Ut enim Gunnarus devictae gentis ignaviam inusitata condicionis deformitate multaret, rectoris loco canem iis praeponi curavit. Quo facto quid aliud eum assequi voluisse putemus quam, ut plenus superbiae populus insolentiam suam manifestius puniri cognosceret, dum obnixos latranti vertices inclinaret? Et ne quid contumeliae deesset, satrapas procuravit, qui sub eius titulo privata ac publica negotia tuerentur. Cuius etiam iugi constantique custodiae distinctos procerum ordines applicabat. Statuit insuper, ut, si quis aulicorum ducis sui despicabile duxisset obsequium variosque discurrentis incessus plenis venerationis obsequiis insequi supersedisset, membrorum clade supplicia lueret. Sed et geminum genti vectigal imposuit, unum autumnalibus copiis, alterum vernali tempore persolvendum. Ita, Norvagiensium tumore exploso, obtentum est, ut liquidius fastus sui detrimenta cognoscerent, quem caninis adactum obsequiis viderent. Audiens autem regis filiam longinquis occlusam latibulis, omnibus ingenii nervis ad eam investigandam contendit. Quo evenit, ut, dum ipse quoque lustrandi inter alios officio fungeretur, subterranei murmuris sonum dubia procul aure colligeret. Tunc sensim progressus certiorem humanae vocis habitum deprehendit. Cumque subiectam pedibus humum ad solidum fodi iussisset, subito, patente cavea, cuniculatos animadvertit anfractus. Trucidatis itaque famulis, dum detectos antri aditus tueri cupiunt, puella cum repositis inibi spoliis cavo extrahitur. Quae rerum admodum provida patrios dumtaxat enses secretioris custodiae tutamento tradiderat. Haec a Gunnaro stuprum pati coacta filium procreat Hildigerum. Cui tanta paternae crudelitatis aemulatio fuit, ut caedium semper appetens et humanis solum intentus excidiis immensa funderi cruoris cupidine suspiraret. Igitur ob intolerabiles saevitiae mores a patre proscriptus moxque ab Alvero tyrannide donatus finitimos bellis ac caedibus implicando omne aetatis tempus armis exegit nihilque exsilii condicione ex consueto crudelitatis habitu remittens animum cum loco mutare passus non est. Interea Borcarus, Regnaldi filiae Drotae matrimonium per vim a Gunnaro occupatum expertus, coniuge eum vitaque privat ac sibi Drotam connubio sociat. Quae etiam aegre nuptiis assensa non est, quod parentis ultorem iure complexura videretur. Neque enim lugentis patrem filiae eius interfectori voluptuosus poterat obtemperare consensus. Huius Borcarique filius Haldanus fuit. Cuius iuventae initia stoliditatis opinione referta fuere, sequens vero aetas fulgentissimis operum insignibus illustris evasit maximisque vitae ornamentis inclaruit. Adolescens pugilem ingenuae famae, quod ab eo pueriliter obludens colapho percussus esset, gestamine, quod in manu habebat, petitum oppressit. Quo facto futuros operum titulos auspicatus praeteritae vitae contemptum in amplissimum sequentis fulgorem convertit. Ea quippe res bellicorum eius insignium magnitudinem augurata est. Ea tempestate Røtho, Ruthenorum pirata, patriam nostram rapinae et crudelitatis iniuriis profligabat. Cuius tam insignis atrocitas erat, ut, ceteris extremae captorum nuditate parcentibus, hic etiam secretiores corporum partes tegminibus spoliare deforme non duceret. Unde graves adhuc immanesque rapinas Røthoran cognominare solemus. Sed et torquendis interdum hunc supplicii modum adhibere solebat, ut, dextris eorum pedibus terrae tenacius affixis, laevos curvatis de industria ramis adnecteret, quorum salacitas medii corporis distractione recurreret. Quem Fioniae rex Hano, dum speciosos sibi titulos consciscere cupit, maritimis viribus oppugnare conatus, fugam uno comitatus ingreditur. In cuius exprobrationem proverbium manavit: In proprio plus lare Hanonem valere. Tunc Borcarus, ulteriorem civium iacturam inspectare non passus, Røthoni se obicit; quorum ut mutuum bellum, ita etiam exitium fuit. Eadem pugna Haldanum graviter affectum fama est aliquamdiu susceptis oblanguisse vulneribus; e quibus unum evidentius ori inflictum habebat, quod adeo cicatrice conspicuum erat, ut, ceteris medela recreatis, patentiori quadam lentigine teneretur. Oblisam quippe labelli partem ita verrucae vitium ulcerabat, ut eius rimosa tabes carnis excremento sarciri nequiret. Quae res ei plenum contumeliae cognomen impressit, cum potius vulnera adverso corpore excepta laudem quam dedecus afferre soleant. Adeo maligna virtutum interpres vulgaris interdum exsistit opinio. Interea Alfi filia Guritha, cum regiam stirpem ad se solam redactam animadverteret neminemque, cui nuberet, nobilitate parem haberet, nuncupatis votis voluntariam sibi castimoniam indixit concubituque carere quam ex plebe maritum asciscere satius duxit. Quin etiam cavendae iniuriae gratia conclave suum electo pugilum agmine tutabatur. Ad quam cum Haldanus semel forte venisset abessentque pugiles, quorum ipse fratrem impubis exstinxerat, oportere eam inquit, soluto virginitatis cingulo, castimoniae rigorem rebus permutare Venereis, ne ita pudicitiae votis indulgeat, ut lapsa regni gubernacula copulae suae beneficio reparare contemnat. Se ergo nobilitatis splendore conspicuum nuptialibus ab ea votis respici iubet, quod ob dictam causam voluptati aditum datura videatur. Ad haec Guritha adduci se non posse retulit, ut regiae nobilitatis reliquias inferioris ordinis viro copulare sustineat. Nec generis obscuritatem exprobrasse contenta, etiam oris deformitatem improperat. Haldanus geminum ab ea sibi vitium obiectari subiunxit: unum quod sanguine parum niteret, alterum quod rimosi oris iacturam inexpleta cicatrice praeferret, ideoque non prius se postulandae eius gratia rediturum, quam utramque notam parta armis claritate tersisset. Obsecrat quoque, ne cui tori conniventiam praeberet, antequam reditus interitusve sui certitudinem nuntio cognovisset. Quem athletae, fratre iam pridem ab eo spoliati, Gurithae locutum indigne ferentes, discedentem equis insectari conantur. Quo viso, comitibus latebram petere iussis, se solum pugiles excepturum dicebat. Morantes asseclas imperioque obsequi deforme ducentes minis abigit, praefatus non comperturam Guritham pugnam a se formidine detrectari. Mox, quercu succisa atque in clavae habitum redacta, solus cum duodecim manum conseruit eosque spiritu spoliavit. Quibus peremptis, tam praeclari operis titulis non contentus, maioris edendi gratia avitos a matre gladios recepit, quorum alter Lyusingus, alter Huytingus ob collimati acuminis nitorem vocabulum habuit. At ubi inter Alverum Suetiae regem Rutenosque bellum flagrare cognovit, e vestigio Rusciam petit oblatoque incolis auxilio summa cum omnium dignatione suscipitur. Sed nec procul Alverus agebat, brevi locorum traiectu parvulam internectente distantiam. Cuius miles Hildigerus, Gunnari filius, Rutenorum pugilibus ad secum dimicandum provocatis, cum Haldanum offerri animadverteret eiusque se fratrem esse non ignoraret, pietatem fortitudini praetulit seque septuaginta pugilum oppressione conspicuum cum homine parum spectato manum conserturum negavit. Iubet itaque eum minorum se rerum experimentis metiri ac deinde aequa viribus studia consectari. Haec autem non virtutis diffidentia, sed integritatis servandae gratia astruebat, cum non solum acerrimus, verum etiam hebetandi carminibus ferri peritus exsisteret. Quippe cum ab eius patre suum oppressum meminisset affectusque geminos, unum paternae ultionis, alterum fraternae caritatis haberet, provocatione cedere quam maximo implicari scelere satius duxit. Cuius loco alium Haldanus athletam deposcens exhibitum iugulat, moxque ei etiam hostium suffragio virtutis palma decernitur, omniumque fortissimus publica proclamatione censetur. Postera die, duobus in pugnam petitis, ambos obtruncat; tertia luce ternos expugnat; quarta quattuor secum congressos exsuperat; quinta vero quinos expostulat. Quibus oppressis, cum ad octavam similibus pugnae et victoriae incrementis perventum esset, undecim simul admissos prosternit. Cui Hildigerus, quod operum suorum titulos virtutum eius magnitudine aequatos videret, congressum ulterius negare non passus, cum ab eo, obducto panniculis ferro, mortificum sibi vulnus inflictum animadverteret, abiectis armis humi decumbens tali fratrem voce compellat: Collibet alternis devolvi fatibus horam et, ferro pausante, solo subsidere paulum, alternare moram dictis animosque fovere. Restat proposito tempus, nam fata duorum fors diversa tenet: alium discrimine certo sors feralis agit, alium potioribus annis pompa decusque manent et agendi temporis usus. Sic sibi dividuum partes discriminat omen. Danica te tellus, me Sueticus edidit orbis; Drot tibi maternum quondam distenderat uber; hac genetrice tibi pariter collacteus exsto. Impia progenies trucibus concurrere telis ausa perit; sudo prognati sanguine fratres illata sibi caede ruunt, dum culmen aventes tempore deficiunt, sceptrique cupidine nacti exitiale malum socio Styga funere visent. Ad caput affixus clipeus mihi Sueticus astat, quem specular vernans varii caelaminis ornat et miris laqueata modis tabulata coronant. Illic confectos proceres pugilesque subactos, bella quoque et nostrae facinus spectabile dextrae multicolor pictura notat; medioxima nati illita conspicuo species caelamine constat, cui manus haec cursum metae vitalis ademit. Unicus hic nobis heres erat, una paterni cura animi superoque datus solamine matri. Sors mala, quae laetis infaustos aggerit annos et risum maerore premit fortemque molestat. Lugubre enim ac miserum est deiectam ducere vitam et tristes spirare dies omenque dolere. Sed quaecumque ligat Parcarum praescius ordo, quaecumque arcanum superae rationis adumbrat, seu quae fatorum serie praevisa tenentur, nulla caducarum rerum conversio tollet. His dictis, cum ab Haldano ob tam seram fraterni vinculi confessionem inertiae damnaretur, idcirco se silentio usum esse dicebat, ne aut pugnam detrectando ignavus aut committendo scelestus existimari posset. Talibus excusationis verbis intentus exstinguitur. Sed apud Danos Haldanum ab Hildigero prostratum rumor ediderat. Post haec Guritha, quae regii sanguinis sola apud Danos supererat, cum a Siwaro Saxonicae gentis nobilissimo postulari coepisset latenterque ei Haldanum praeferret, condicionem proco ne suum prius connubium peteret, quam Danorum regnum membratim divulsum in unum corpus redigeret idque sibi per iniuriam ereptum armis restituisset. Quod frustra tentante Siwaro, omnibus arbitris pecunia ab ipso corruptis, tandem ei despondenda conceditur. Quod Haldanus apud Rusciam per negotiatores expertus, tanto studio navigationi incubuit, ut nuptiarum tempus adventu praecurreret. Quarum prima die regiam petiturus praecepit, ne comites prius a constitutis sibi moverentur excubiis, quam ferri stridorem eminus aure perciperent. Cumque convivis parum cognitus coram virgine constitisset, ne vulgaris eloquii nuditate pluribus intellecta depromeret, in hunc modum abstrusa carmen ambage compegit: Patris sceptra relinquens nil figmenti verebar commenti muliebris astus femineive, unum quando duosque, tres ac quattuor, et mox quinos indeque senos, post septem, simul octo, undenos quoque solus victor Marte subegi. Sed nec tunc fore rebar probri labe notandam promissi levitate pactis illicibusque. Ad haec Guritha: 'Fragili moderamine rerum animus mihi pendulus haesit trepida levitate pererrans. Tua fama volatilis, anceps, variisque relatibus acta dubium mihi pectus inussit. Teneri tibi temporis annos gladio periisse verebar. Poteramne resistere sola senioribus atque magistris, prohibentibus ista negari thalamoque monentibus uti? Manet et Venus et calor idem socius tibi parque futurus, nec ab ordine sponsio cessit, aditus habitura fideles. Neque enim ulla adhuc te fefellit promissio, quamquam sola multiplicis suadelae consilia detrectare non possem et in iugalis copulae receptione monitis obviare censoriis.' Necdum responsum virgo complebat, et iam sponsum Haldanus ferro transverberat. Nec unum oppressisse contentus maximam convivarum partem obtruncat. In quem cum Saxones cessim ebrietate labantes irruerent, a supervenientibus eius vernaculis trucidantur. His gestis Guritha potitur. Quam cum sterilitatis vitio obnoxiam animadverteret maximamque prolis creandae cupidinem haberet, conciliandae ei fecunditatis gratia Upsalam petit responsoque monitus suscitandae subolis causa fraternis primum manibus parentare, postquam oraculo paruit, optatae rei solatium impetravit. Siquidem filium ex Guritha suscepit, cui Haraldo vocabulum aptavit. Cuius titulo Danorum regnum principum iniuriis laceratum ad pristinum dominationis habitum revocare conatus, dum bello apud Syalandiam gesto Wesetum, praecipuae opinionis athletam, in acie oppugnat, occiditur. Quo viso Guritha, cum proelio ob filii caritatem sub virili habitu interesset, eundem, fugientibus sociis, cupidius dimicantem ad propinquum nemus humeris deportandum curavit. A cuius insectatu plurimum hostes lassitudo prohibuit; quorum aliquis dependentis pygam sagitta confixit. Igitur Haraldus plus ruboris sibi quam opis materna cura allatum existimavit. Qui cum eximiae formae praecipuaeque magnitudinis esset coaevisque robore et statura praestaret, tantam Othini, cuius oraculo editus videbatur, indulgentiam expertus fuerat, ut integritatis eius habitus ferro quassari non posset. Quo evenit, ut vulnifica aliis tela ad laesionem ei infligendam inhabilia redderentur. Nec praemii inops beneficium fuit: animas quippe ei, quas ferro corporibus eiecisset, pollicitus proditur. Idem in monumentum patris eius res gestas apud Blekyngiam rupi, cuius memini, per artifices mandare curae habuit. Post haec, cum Wesetum apud Scaniam nuptias acturum audiret easque sub egentis specie petivisset, finito noctu convivio omnibusque mero ac somno sopitis, nuptialem thalamum trabe pertudit. Cuius buccam Wesetus ita absque vulneris inflictione fuste quassavit, ut binis eam dentibus vacuefaceret. Quorum iacturam postmodum insperata molarium eruptio sarciebat. Hic eventus Hyldetan ei cognomen imposuit, quod eum quidam ob eminentem dentium ordinem assecutum affirmant. Illic, occiso Weseto, Scaniae dominium adipiscitur. Inde Hatherum apud Iutiam oppugnatum exstinxit, cuius occasum perpes oppidi vocabulum indicat. Post haec, Hundingo Roricoque prostratis, Lethram occupat distractumque Daniae regnum in pristinum corpus reformat. Deinde Wicarorum regem Asmundum a sorore natu maiore regno spoliatum comperiens, pendente bello, tanta feminae petulantia concitatus, sola nave Norvagiam, Asmundo opem laturus, accedit. Commisso proelio, purpurea amictus lacerna mitraque auro variata capillitium redimitus in hostem progreditur, ita armorum loco tacita fortunae conscientia fretus, ut convivali potius quam bellico cultu instructus videretur. Sed nec apparatui ingenium respondit: inermis siquidem ac regiis dumtaxat insignibus ornatus coetus anteibat armigeros expeditamque pugnandi copiam ferventioribus belli periculis obiectabat. Directa namque in eum spicula, ac si retusi acuminis essent, nocuo cassabantur effectu. Cumque ceteri proeliantis inermitatem adverterent, impressione facta, ad eum acrius impetendum pudore coguntur. Quos Haraldus corpore integer aut ferro consumpsit aut fugam arripere coegit, sicque regnum Asmundo, prostrata eius sorore, restituit. A quo oblatis sibi victoriae praemiis, solam gloriae mercedem sufficere dixit tantumque se in repudiandis muneribus gessit, quantum egerat in promerendis. Quo facto non minorem omnibus continentiae suae quam fortitudinis admirationem incussit, claritatem se, non pecuniam ex victoria percepturum testatus. Interea rex Sueonum Alverus decedit, Olavo, Ingone et Ingeldo filiis relictis; quorum Ingo, paternae hereditatis titulis non contentus, proferendi imperii gratia Danis bellum denuntiat. Cuius eventum Haraldo oraculis explorare cupienti senex praecipuae magnitudinis, sed orbus oculo, obvius exstitit, qui, hispido etiam amiculo circumactus, Othynum se dici bellorumque usu callere testatus utilissimum ei centuriandi in acie exercitus documentum porrexit. Iussit igitur, ut terrestribus bellum copiis editurus universam aciem in tres turmas divideret, quarum unamquamque vicenarii ratione densaret, mediam vero viginti virorum numero reliquis porrectiorem extenderet, quam etiam in coni sive pyramidis acumen digerens, alarum recessus utrimquesecus discretis ambagibus obliquaret. Cuiuslibet vero turmae seriem hac ratione contexeret, ut a duobus frons inchoans consequentibus locis unitatis dumtaxat incrementa reciperet, et quidem in secunda linea tres, in tertia quattuor eodemque modo posterius ordinandos, habita congressione, statueret, sicque consequentes gradus idem proportionis tenor instrueret, donec coniunctionis extremitas alas aequaret; cornu vero quodlibet denis ab eo ordinibus formaretur. Post has item turmas instructam iaculis iuventutem admittat; a cuius tergo grandaevorum cohortem adhibeat, quae labantes sociorum vires veterana quadam virtute firmaret; deinde funditorum alas gnarus locorum supputator adnecteret, qui post sodalium agmina consistentes eminus hostem tormentis incesserent. Post quos cuiuslibet aetatis aut ordinis homines absque condicionis aestimatione passim ascisceret. Ceterum postremam aciem ternis ad instar primae cornibus interstinctam similique graduum proportione digestam explicet. Cuius tergum superiori coniunctum agmini ipsum aversae frontis obstaculo tueretur. At si navale forte proelium incidisset, partem classis secerneret, quae, eo propositos inchoante conflictus, multivola rates hosticas reflexione circumdaret. His disciplinae militaris rationibus instructus Ingonem Olavumque bellum parantes, anticipatis apud Suetiam rebus, oppressit. Quorum fratri Ingeldo sub adversae valetudinis simulatione belli indutias per legatos poscenti postulata concessit, ne virtus, quae maestis rebus parcere didicisset, humilis ac iacentis fortunae temporibus insultaret. A quo postmodum raptae sororis iniuria lacessitus, cum diu bellis eum ancipiti victoria fatigasset, in amicitiam ascivit sociumque quam hostem habere satius duxit. Post haec, cum inter Olavum Throndorum regem virginesque Sticlam et Rusilam ob regnum bello decertandum audiret, feminea admodum praesumptione permotus clam arbitris eum accessit cultuque, quo dentium prolixitatem obnuberet, sumpto, pugnam virginibus intulit. Quarum utraque prostrata, binis portubus affine earum vocabulis nomen reliquit. Tum vero conspectissimum virtutis argumentum exhibuit. Quippe subarmali tantum subucula fretus inermem telis thoracem opposuit. Igitur Olavo victoriae sibi praemium offerente, beneficium repudiavit sicque fortitudinis an continentiae maius specimen dederit, incertum reliquit. Deinde Fresicae gentis athletam, Ubbonem nomine, Iutiae fines crebro popularium strage vastantem adortus, cum armis subdere non posset, milites ad eum manibus capiendum hortatus humi prostravit victumque compedibus tradidit. Ita, quem paulo ante gravissimam sibi cladem allaturum putavit, deformi expugnationis genere superatum obtinuit. Quem, sorore ei in matrimonium data, militem nactus, finitimos Rheno populos tributo submisit militemque ex eius gentis fortissimis legit. Quo fretus bello Sclaviam pressit eiusque duces Duc et Dal ob virtutem capi potius quam occidi curavit. Quibus in commilitium receptis, Aquitaniam armis perdomuit moxque Britanniam petens, Humbrorum rege prostrato, promptissimos quosque devictae iuventutis ascivit. Quorum praecipuus Orm cognomento Britannicus habebatur. Hac rerum fama athletas e variis orbis partibus accersitos in mercennariam manum redegit. Quorum frequentia auctus adeo regnorum omnium motus nominis sui terrore cohibuit, ut eorum rectoribus mutuum conserendae manus ausum excuteret. Sed nec quisquam maris dominationem absque eius nutu usurpare praesumpsit. Quippe quondam in Danorum republica dividuum terrae et pelagi imperium fuit. Interea apud Suetiam moritur Ingeldus, Ringone, quem ex Haraldi sorore sustulerat, parvulo admodum filio relicto; quem Haraldus paterno regno, datis ei tutoribus praefecit. Ita provinciis principibusque perdomitis, quinquaginta annos in otio habuit. Quorum quiete ne militum animos in desidiam resolvi pateretur, assidue iis cavendi inferendique ictus rationem a gladiatoribus perdiscendam constituit. Quorum quidam, insigni dimicationis arte callentes, adversae frontis supercilium infallibili ictu ferire solebant. Quo si quis recepto versilitate palpebrae timidius conniveret, mox aula eiectus stipendiis defungebatur. Iisdem temporibus Olonem Sywardi filium, Haraldi sorore editum, in Daniam e Norvagiae finibus conspiciendi avunculi cupido perduxit. Quem quia primum in Haraldi clientela habitum, post bellum vero Sueticum Danicarum rerum imperio potitum constat, proposito paulisper attinet, quae de eius operibus memoriae sunt prodita, recensere. Igitur Olo, tertium aetatis lustrum apud patrem emensus, quantum animi corporisque dotibus inclaruerit, incredibile reddidit. Praeterea adeo visu efferus erat, ut quod alii armis, ipse oculis in hoste ageret ac fortissimum quemque vibrante luminum acritate terreret. Cui cum nuntio delatum esset, Gunnonem, Thelemarchiae ducem, cum filio Grimone nemus Ethascog, quod et fruticibus praedensum et vallibus quam maxime opacum erat, per latrocinium obsidere, facinoris indignatione commotus, cum cane et equo parabilem a patre armaturam deposcit, iuventam damnans, quae debitum virtuti tempus inertia dilabi pateretur. Quibus impetratis, praedictam silvam artissime speculatus, hominis vestigia nivi altius impressa cognoscit; quippe latronis incessum pruina gressu violata prodiderat. Qua duce usus, superato montis clivo, praecipuae granditatis amnem offendit. Quo pristinam humani vestigii speciem auferente, traiectu utendum constituit. Verum ipsa aquae moles, rapidiore lapsu praecipites agens undas, difficultate transitum negare videbatur; siquidem occultis cautibus frequens omnem alvei tractum spumeo quodam volumine turbidabat. Sed ex animo Olonis periculi metum festinationis cupido detraxerat. Igitur ubi domitus virtute timor contemptumque temeritate periculum, nihil, quod animo libitum foret, actu difficile ratus, stridulos equo vertices superavit. Quos emensus in angustias paludibus undiquesecus ambitas incidit, quarum interna facile peti praeiecti aggeris obstaculum non sinebat; trans quem levato equo, frequens stabulis repagulum animadvertit. Unde egesto equorum grege, suum inducere cupiens, a Tokone quodam (servus hic Gunnonis erat), adeo advenam insolevisse dolente, acrius impetitus, oppugnantem solo clipei frustrabatur obiectu. Quem ferro opprimere deforme existimans, apprehensum artuatimque confractum tecto, quo praeceps excesserat, transversum iniecit. Qua ignominia Gunno ac Grimo ocius incitati, diversis elapsi posticis pariter in Olonem cum contemptu aetatis eius ac virium ruunt. A quo letaliter vulnerati cum corporis admodum viribus deficerentur, Grimo, supremi vix spiritus potens ac toto paene vigore defunctus, carmen hoc extremo vocis singultu contexuit: Simus nempe licet corpore debiles, elapsusque cruor robur obhauserit, cum nunc elicitus vulnere spiritus vix sensim lacero pectore palpitet, discrimen, moneo, temporis ultimi per nos intrepidis clareat ausibus, ne conflictum aliquis fortius editum pugnatumve magis dixerit uspiam, et certamen atrox arma gerentibus, cum per busta caro fessa quieverit, famae conciliet praemia perpetis. Prima hostis scapulas sectio comprimat, et ferrum feminas abripiat manus, ut, cum nos Stygius Pluto receperit, Olonem quoque par exitus occupet, et commune tribus funus inhorreat, una trium cineres urnaque contegat. Hactenus Grimo. Cuius invictum pater spiritum aemulatus, ut fortissimam filii vocem mutua adhortatione prosequeretur, sic coepit: Quamquam, defectis ad summum sanguine venis, exstet in occiduo corpore vita brevis, taliter extremae vigeat contentio pugnae, ut laudem nostri non sinat esse brevem. Ergo humeros hostis et brachia framea primum impetat, ut manuum debilitetur opus. Sic commune tribus dabitur post fata sepulcrum, et socios cineres par tribus urna teget. His dictis, ambo genibus nixi (nam fati propinquitas vires hauserat) comminus cum Olone confligere summopere niti, ut perituri mortem hostem aequare possent; floccipendere fatum, dummodo eum, a quo occidebantur, socio amplecterentur occasu. E quibus Olo alterum ferro, alterum cane consumpsit. Sed ne ipse quidem incruentam gessit victoriam, cum hactenus integer tum demum adverso vulnus corpore suscepisset. Qui sedulo a cane perlinctus, recuperata corporis firmitate, mox ad vulgandam victoriae suae fidem ipsa latronum cadavera patibulis ingesta latius inspectanda constituit. Ceterum castro potitus, quicquid inibi praedae reperit, clandestinae custodiae traditum futuris usibus asservavit. Ea tempestate Scati et Hialli fratrum insolens luxus eo petulantiae prorepsit, ut excellentis formae virgines parentibus ereptas concubitu violarent. Quo evenit, ut Esam quoque, Olavi Wermorum reguli filiam, raptui destinantes, patri mandarent, si illam externae libidini famulari nollet, per se aliumve quempiam pro tuenda prole decerneret. Quod cum Olo nuntio comperisset, oblata pugnae facultate gavisus, Olavi penates, agrestium cultum mutuatus, accedit. Ubi cum inter extremos discubitu frueretur, maerentem regis familiam conspicatus, eius filio de industria propius accersito, quid ita ceteri luctuosa facie essent, inquirit. Quo sororis suae pudicitiam, ni cuiuspiam defensio ocius intercederet, proxime per acerrimos pugiles profanandam dicente, percontatur rursum, quid praemii recepturus foret, qui salutem suam pro virgine devoveret. Super quo Olavus per filium interrogatus filiam propugnatori cessuram respondit. Quae vox praecipuam Oloni subeundi discriminis cupidinem attulit. Consuerat autem virgo hospitum vultus propius accedendo quam curiosissime, praelato lumine, contemplari, quo certius susceptorum mores cultumque perspiceret. Eandem quoque creditum ex notis atque lineamentis oris conspectorum perpendisse prosapiam solaque visus sagacitate cuiuslibet sanguinis habitum discrevisse. Quae cum Olonem scrutabundis aggressa luminibus constitisset, inusitato oculorum eius horrore perstricta paene exanimis concidit. At ubi sensim redditus vigor spiritusque liberius meare coeperat, rursum iuvenem conspicari conata, lapso repente corpore, ceu mente capta procubuit. Tertio quoque dum clausam deiectamque aciem attollere nititur, non modo oculorum motu, ceterum etiam pedum regimine defecta subito lapsu decidit. Adeo vigorem stupor hebetat. Quo viso Olavus, cur toties casum corpore praebuisset, interrogat. Qua se truculento hospitis visu perculsam testante eundemque et regibus ortum et, si raptorum vota refelleret, suis perquam dignum amplexibus asserente, rogatur a cunctis Olo (nam os pilleo obnuptum habebat) discusso velamine cognoscendas capitis notas praebere. Tum ille, cunctis maerorem deponere animumque procul a dolore habere iussis, detecta fronte, avidius omnium in se oculos eximiae pulchritudinis admiratione deflexit. Flava caesarie nitentique capillitio erat. Ceterum pupillas, ne visentibus formidini forent, palpebris artius obstringendas curabat. Cerneres repente, animis spe meliorum erectis, tripudiare convivas, dissultare aulicos, summamque aegritudinem effusa mentium hilaritate convelli. Igitur spe metum levante, altera convivii facies, nec quicquam initio par aut persimile fuit; ita benignum unius hospitis promissum communem omnium formidinem propulsabat. Inter haec Hiallus et Scatus cum decem vernaculis supervenientes, tamquam puellam ilico sublaturi, tumultuoso cuncta clamore miscebant, regem, ni filiam in expedito sisteret, evocantes in pugnam. Quorum debacchationem protinus Olo sponsione certaminis excipit, condicione adiecta, ne quis furtim tergum dimicantis incesseret, sed adversis tantum pugna congressibus staret. Deinde gladio, Løgthi dicto, solus, duodecim prostratis, maius adolescente opus edidit. Ceterum pugnae locum insula dabat stagni medium tenens, unde non longe vicus abest, qui cladis huiuscemodi monumentum, Hialli et Scati fratrum vocabula coniunctim referens, praebet. Igitur puella sibi in praemium victoriae data, cum filium ex ea sustulisset Omundum, repetendi patris licentiam a socero nactus, postquam patriam a Thorone regulo per Tostonem Victimarium et Liotarum Monstro cognomine praeditum oppugnari cognovit, ad conserendam cum iis manum, solo satellite muliebriter culto contentus, perrexit. Cumque non longe Thoronis aedibus abesset, suum comitisque ferrum cavatis baculis condendum curavit. At ubi regiam subiit, verum oris habitum adulterina specie supprimens, obtritum annis hominem simulabat. Apud Sywardum vero se egentium regem fuisse filiique eius Olonis odio pertinacius actum exsulare dicebat. Quem mox aulicorum plerique regis nomine consalutantes, genibus nixi manus ei per ludibrium offerre coeperunt. Quibus ille, quod ioco gesserant, ratum habere iussis, ferro, quod baculis inclusum gestabant, erepto, regem invadit. Itaque pars Olonem iuvare, iocum pro serio ducere nec fidem per ludibrium praestitam violare, complures, voti vanitate rescissa, a Thoronis partibus stare. Igitur anceps intestinumque proelium oritur. Denique Thorone non minus suorum quam hospitis armis oppresso, Liotarus letaliter saucius victorem Olonem, tam ingenio vividum quam acrem operibus iudicans, Vegeti cognomento donavit, eiusdem fraudis exemplo, qua circa Thoronem usus fuerat, periturum vaticinans; indubitanter quippe domesticis occasurum insidiis. Et cum dicto repente exanimatus est. Itaque suprema morientis vox futurum victoris exitum augurii sagacitate complexa dignoscitur. His gestis, Olo non prius se patri restituit, quam pacem eius penatibus reportavit. A quo recepta pelagi dominatione, septuaginta maritimos reges nauticarum virium certamine consumpsit. Inter quos Birvillus et Huirvillus, Thorvillus quoque, Nef et Onef, Redwarthus, Randus atque Brandus praecipui noscebantur. Cuius rei fama ac titulo pugiles, quorum omne fortitudini studium inhiabat, accensos, ad firmandam secum societatem frequentes adduxit. Quin etiam effrenati ingenii iuvenes, claritatis cupidine concitatos, stipatores ascivit. Inter quos Starcatherum, summa dignatione susceptum, familiarius quam utilius colebat. His viribus instructus ita finitimorum regum petulantiam opinionis suae magnitudine castigavit, ut iisdem gerendorum invicem bellorum manus, curam audaciamque detraheret. Post haec ad Haraldum profectus ab ipsoque maritima praelatione donatus, tandem Ringoni in commilitium delegatur. Historiam belli Suetici Starcatherus, qui et eiusdem proelii praecipuum columen erat, primus Danico digessit eloquio, memoriae magis quam litteris tradito. Cuius seriem ab ipso pro more patrio vulgariter editam digestamque Latialiter complecti statuens, imprimis praestantissimos utrisque partis proceres recensebo. Neque enim mihi multitudinem complectendi cupido incessit, quam ne praecise quidem numerus capit. Et prius eos, qui ab Haraldi partibus steterant, mox qui sub Ringonis stipendiis, stilo retexam. Igitur ex ducibus, qui ad Haraldum coierant, clarissimi noscitantur Suen ac Sambar, Ambar et Ella, Rathi Fionicus, Salgarthus et Roe, quem barbae prolixitas cognomento insignem effecit. His accedunt Skalc Scanicus et Alf Aggi filius, quibus iunguntur Olvir latus et Gnepia vetulus. His adnumeratur Gardh, Stang oppidi cultor. Cui adiciuntur necessarii Haraldi Blend, ultimae Tyles incola, ac Brand Micae cognomen habens; iisdem sociantur Torvy cum Torvingo, Tetar atque Hialto. Qui quidem navigio Lethram advecti, instructis ad bella corporibus, ingenii quoque virtute pollebant, proceritatis habitum animorum exercitiis aemulantes; quippe spicula arcuum ballistarumque tormentis excutere ac plerumque viritim cum hoste decernere, poeses quoque patrio sermone contexere promptissime calluerunt. Adeo animum cum corpore impensa exercitatione coluerant. E Lethris autem prodiere Hortar Borghyque; praeterea Belgi cum Begatho. Quibus adiecti sunt Bari ac Toli. At Sle oppido cum Hacone genam scisso sub Hetha Wisnaque ducibus Tummi velificator excesserat; quarum muliebri corpori natura virilem animum erogavit. Webiorgam quoque, eodem spiritu praeditam, Bo Brami filius et Brat Iutus belligerandi cupidine prosequuntur. His agglomerantur Orm Anglicus, Ubbo Fresicus, Ary altero cassus lumine, Alf et Gøtar. Post quos Dal corpulentus et Duc Sclavicus recensentur. Wisnam vero, imbutam rigore feminam reique militaris apprime peritam, Sclava stipaverat manus, cuius praecipui Barri ac Gnizli satellites agnoscuntur. Ceteri vero ex eadem cohorte corpus clipeolis tecti praelongis ensibus aeriique coloris parmulis utebantur, quas belli tempore aut in tergum repellentes aut impedimentorum gerulis dantes, abiectis pectorum munimentis expositisque ad discrimen omne corporibus, destrictis Martem mucronibus intenderunt. E quibus Tolcar atque Ymi praecipui claruere. Post quos Toki Iumensi provincia ortus cum Othrico, cui agnomen Iuvenis erat, illustris agnoscitur. At Hertha, promptissimis stipata comitibus, armatam bello centuriam afferebat. Cuius primi fuere Grimar ac Grenzli; post hos Ger Livicus, Hama quoque et Hunger, Humbli Biarique regum fortissimi memorantur; hi persaepe, duellis feliciter gestis, insignes late victorias edidere. Itaque memoratae virgines, non modo comiter, sed etiam pugnaciter cultae, terrestres in aciem copias ductavere. Igitur centuriatim Danicus confluxit exercitus. Septentrionales pari ingenio, sed dispari voto alii Haraldo, pars Ringoni praesidio fuerunt. Proceres in partem Haraldi concesserant Hømi et Høsathul, Hun Hastinusque et Hythin gracilis, Dahar quoque cognomento Grenski; sed et Haraldus Olavo genitus patre; ex Hathica vero provincia Har atque Herlevar cum Hothbroddo, cui Effreni cognomen erat, Danicis militavere castris; at ex Imica regione Hunchy et Haraldus adveniunt, quibus applicantur a Septentrione profecti Haki Bemonique filii Sygmundus et Serker. Horum omnium clientelam rex liberali familiaritate coluerat; nam primis apud ipsum honoribus habiti, cultos auro gladios opimaque bellorum praemia perceperant. Advenerant et editi Gandalf sene, quos Haraldi familiares clientela vetus effecerat. Igitur frequens Danica classe pelagus Sialandiam Scaniae veluti intersito ponte committere videbatur. Quas quidem provincias intermeare cupientibus consertissimo navium globo pedestre compendium exhibebat. Sed ne improvidis bellum Sueonibus pararetur, mittuntur ab Haraldo, qui Ringoni palam inimicitiarum mandata perferrent ipsamque sequestrae pacis diremptionem vulgarent; iisdem pugnae locum praestituere iussum. Igitur qui Haraldo militaverant, hi fuere, quos edidi; at ex parte Ringonis computantur Ulf, Aggi, Ewindar, Eyil luscus, Gøtar, Hildi, Guthi Alf patre genitus, Stur robustus, Sten, Wenicae paludis accola. Applicantur iisdem Gerth alacer, Gromer Wermicus. Post quos septentrionalis Albiae finitimi supputantur, Saxi Fletir et Sali Gothus. Thord nutabundus, Throndar nasutus, Grunder, Othi, Grinder, Tovi, Coll, Byarchi, Hogni ingeniosus, Rokar fuscus; hi siquidem multitudinis collegium aspernati in unam se aciem a cetera cohorte secreverant. Praeter hos Rani, cui Hyld mater erat, et Liuthbuthi, Sueno quoque superne tonsus, Soti pugil, Rethyr accipiter et Rolf uxorius numerantur; quibus conglobantur Ring Athylae filius Haraldusque Thotni editus vico. His adnectuntur Walsten Wicensis, Thorulf spissus, Thengil procerus, Hun, Solve, Birvil pallidus, Burgar et Scumbar. At e Thelemarchia fortissimi venerant, quibus animi plurimum, fastus minimum erat: Thorlevar pertinax, Thorkill Guticus, Gretir iniquus irruptionumque avidus; his succedunt Haddir durus et Roldar articulus. E Norvagia vero memorantur Thronder Thrønski, Thori Moricus, Rafn candidus, Hafvar, Biarni, Blihar cognomento Simus, Biorn e vico Soghni, Findar maritimo genitus sinu, Bersi quoque apud Falsu oppidum creatus, Sywardus verris caput, Ericus fabulator, Halsten Huiti, Rutar Rawi, Erlingar, cui Colubra cognomentum erat. At e Yathrica provincia prodiere Od Anglus, Alf multivagus, Enar protuberans, Yvarusque cognominatus Thruwar. A Tyle autem venere Mar Rufus, eo videlicet pago, qui Mithfirthi dicitur, ortus educatusque, Grobar annosus, Grani Brundølicus, Grim ex oppido Skerium apud Scaha Fyrthi quidem provinciam satus; deinde Berhgar vates advertitur, cui Brahi et Rafnkil comites adhibentur. At Sueonum fortissimi hi fuere: Ari, Haki, Keclu-Karl, Croc agrestis, Guthfast, Gummi e Gyslamarchia. Qui quidem Frø dei necessarii erant et fidissimi numinum arbitri. Yngi quoque et Oly, Alver et Folki, patre Elrico nati, Ringonis militiam amplectuntur, viri quidem manu prompti, consilio vegeti proximaque Ringonem familiaritate complexi; iidem quoque ad Frø deum generis sui principium referebant. Inter quos et Sigmundus aderat ex Sigtun oppido, forensis quidem athleta emptionumque ac venditionum contractibus assuetus. Huic additur Frosty cognomento crucibulum; cui sociatur Alf elatus e vico Upsala; idem et iaculari promptus et in acie praeire solitus erat. At Olonem septem reges manu consilioque promptissimi stipavere, Holty videlicet et Hendil, Holmar, Levy et Hama; quibus Regnaldus Rutenus, Rathbarthi nepos, ascribitur; praeterea Sywaldus undecim salum paronibus sulcat. Lesy Pannoniorum victor bracteatam auro liburnam aureo linteo excipit. Thririkar vero instar draconis tortuosas habente proras navigio vehebatur. Trygir quoque et Torwil divisim navigantes duodenas ductavere puppes. Ceterum in tota Ringonis classe navium duo millia quingentae repertae sunt. Gutonica vero classis in portu, cui Garnum nomen, Sueticam opperiebatur. Itaque Ringo terrenum ductabat agmen; at Oloni navalibus praeesse copiis imperatum. Igitur Gothis obviam Suetis veniendi inter Wic et Werundiam locus cum tempore denuntiatur. Cernere tum erat late proris exaratum mare, prospectumque pelagi explicata malis carbasa praestruebant. Et iam classis Suetis prospera navigatione usa, Danis adhuc adverso laborantibus caelo, maturius belli locum petiverat. Ubi Ringo expositas classe copias simulque, quas ipse terreno ductarat itinere, gregatim in aciem dirigere parat. Quae ubi campis laxius explicari coeperant, cornu alterum in Werundiam extrahi compertum est. Quam multitudinem rex locis ordinibusque confusam equo circuiens, in fronte promptissimos quosque et praestantiori armatura cultos sub Olone, Regnaldo Wivilloque ducibus collocat; deinde veluti flexu quodam in duo cornua reliquam aciem cogit. E quibus dextrum Yngonem cum Elrici filiis Trygonemque tueri iubet; at laevum Lesoni parere iussum. Ceterum alas globosque maxime Curetum Estonumque consertior turma texuerat. Ultima funditorum acies stabat. Interea classis Danica, ventorum indulgentia aspirante, septem dierum continuam navigationem emensa, Calmarna oppidum subiit. Mirareris late ventis velificatum mare, caelumque ex oculis intenta antennis lintea eripiebant. Nam Sclavi ac Livi Saxonumque septem millia classem auxerant. At per solidum proficiscentibus Scanienses, quod locorum periti essent, duces ac praevii destinantur. Igitur, ubi praestolantibus Suetis Danicus supervenit exercitus, Ringo suis, quoadusque Haraldus aciem centuriasset, patienter considere iussis non ante signa canere praecepit, quam regem propter aquilas curru compositum aspexissent, praefatus sperare se facile collabi aciem posse, quae caeci ductamine niteretur. Praeterea Haraldum supremo aetatis tempore alieni imperii cupiditate correptum non minus mente captum quam luminibus fore nec opibus exsatiari posse, qui, si annos respiciat, tumulo paene contentus esse debeat. Suetis itaque pro libertate, pro patria ac liberis dimicandi necessitatem incumbere, hostem temeritate atque insolentia suscepisse bellum. Praeterea ex parte adversa perpaucos Danos esse, Saxones complures, aliasque effeminatas gentes in acie stare. Ob quod cogitare debere Sueones Noricosque, quantum Germanos ac Sclavos Septentrionalis semper turba praestiterit. Spernendam ergo aciem fore, quae potius lubrica hominum colluvione quam solido militum robore contexta videatur. Nec parum ea oratione militum animos accendebat. At Bruno, Haraldi loco aciem statuere iussus, cuneo frontem molitur, Hetham vero in dextero latere locat, Haconem laevo praeficit, Wisnam aquiliferam facit. Igitur Haraldus curru eminens quam potuit celsa voce beneficia sua iniuriis a Ringone rependi queritur. Ab illo sibi bellum inferri, qui regnum suo munere adeptus fuerit. Ita Ringonem nec senis misereri nec avunculo parcere propriosque motus cunctae necessitudinis aut beneficentiae respectui praeferre. Iubet itaque meminisse Danos, ut exteris semper victoriis inclaruerint, ut finitimis imperare potius quam obsequi consueverint, hortaturque, ne tantae gloriae decus devictae gentis insolentia labefactari sustineant nec imperium, quod sibi iuventa florenti pepererant, senectute confecto demi permittant. Deinde, canentibus lituis, summa utrimque vi conseritur bellum. Crederes repente terris ingruere caelum, silvas camposque subsidere, misceri omnia, antiquum rediisse chaos, divina pariter et humana tumultuosa tempestate confundi, cunctaque simul in perniciem trahi. Nam ubi ad teli iactum perventum, intolerabilis armorum stridor incredibili cuncta fragore complevit. Vapor vulnerum repentinam caelo nebulam intendebat, dies effusa telorum grandine tegebatur. Nec parum in acie funditorum opera valuit. At ubi pila manu aut tormentis excussa, comminus gladiis ferratisque clavis decernitur. Tum vero plurimum sanguinis periclitatum est. Igitur fessis manare sudor corporibus coepit, mucronumque crepitacula eminus exaudiebantur. Illic Starcatherus, qui belli huius seriem sermone patrio primus edidit, prior in acie dimicans Haraldi proceres Hun et Ella, Hort ac Burgha a se prostratos abscissamque Wisnae dexteram commemorat. Ceterum Roa quendam cum duobus aliis, Gnepia et Garthar, a se in acie vulneratos occubuisse declarat. Iisdem Scalki patrem, tacito nomine, applicat. Idem fortissimum Danorum Haconem a se in terram prorutum seque ab eo ita mutuo vulneratum testatur, ut exsertum thorace pulmonem cervicemque medio tenus scissam, manum quoque uno truncam digito gerens excederet bello, diuque hiscens plaga nec cicatricis capax nec medelae habilis videretur. Eodem teste puella Weghbiorg in hostem dimicans Soti pugilem acie stravit. Eandem athletarum caedibus imminentem Thorkillus Thelemarchiae ortus emisso per chordam spiculo traicit. Tanta enim vi periti arcuum Gutones nervos intenderant, ut clipeos quoque iaculis transverberarent. Nec alia efficacior caedis exstitit causa. Loricas galeasque perinde ac inermia corpora sagittarum acumina penetrabant. Interea Ubbo Fresicus, promptissimus Haraldi miles ac prae aliis habitu corporis insignis, praeter undecim, quos in acie vulneraverat, viginti quinque delectorum pugilum interfecit. Ii omnes Sueti sanguine fuere vel Gothi. Deinde primam aggressus aciem consertissimos hostes insilit palantesque metu Sueones hac illac hasta gladioque dispellit. Et iam paene res in fugam cesserat, cum Hadder, Rolder et Gretir, aemulatione virtutis athletam adorti, publicam perniciem privato redimere periculo statuerunt. Verum comminus instare veriti spiculis procul agendum curabant, sicque crebrescentibus iaculis eminus Ubbo confoditur, nemine propius cum ipso manum conserere praesumente. Centum quadraginta quattuor sagittae prius pectus proeliantis obsederant, quam, lapsis corporis viribus, solo poplitem daret. Tum demum per Throndos eosque, qui Dala provinciam colunt, ingens a Danis clades accepta est. Nam summa sagittariorum vi recruduit bellum, nec alia res nostris perniciosior fuit. At Haraldus, cum defectam lumine senectam ageret, triste suorum murmur exaudiens, intellexit superiorem hostibus arrisisse fortunam. Igitur ut erat falcato curru vectus, Brunonem aurigae per insidias officio fungentem, qualem Ringo in centurianda acie tenorem habuerit, cognoscere iubet. Qui, paulum soluto in risum vultu, corniculata illum acie proeliatum respondit. Quo audito, rex trepidare animo coepit ac per summam admirationem percontari, quo Ringo talem ordinandi agminis doctrinam auctore contraxerit, maxime cum Othynus disciplinae huius traditor ac repertor exstiterit, nec ab ipso quispiam praeter se novum hoc rei bellicae documentum perceperit. Ad quod silente Brunone, subiit regem Othynum hunc esse, olimque familiare sibi numen impraesentiarum dandae vel subtrahendae opis gratia versiformi corporis habitu tegi. Cui mox supplicare obnixius coepit, uti Danis, quibus ante clementer affuerit, supremam quoque victoriam tribuat complementumque beneficii origini exaequaret, eidem se prostratorum manes muneris loco dedicaturum pollicitus. At Bruno, nihil obsecrantis precibus motus, repente excussum curru regem arietavit in terram ereptamque cadenti clavam in ipsius caput detorsit proprioque eum gestamine interfecit. Iacebant circa currum regis innumera exstinctorum corpora, rotarumque fastigium congeries funesta vincebat. Temonem quoque cadaverum cumulus exaequaverat. Nam in acie Ringonis ad duodecim millia proceres exanimati sunt; at ex parte Haraldi praeter popularium stragem ad triginta millia proceres corruerunt. Cuius Ringo nece cognita, dato signo laxare aciem suos bellumque remittere iubet. Deinde sequestra pace foedus cum hostibus ferit, frustra pugnam absque duce protrahi monitis. Post haec Sueonibus passim inter promiscuas cadaverum strues Haraldi corpus exquiri praecepit, ne regium funus debitis fraudaretur inferiis. Igitur revolvendis interfectorum corporibus avida plebs inicere operam coepit. In hanc curam dimidium diei extractum est. Tandem cum corpore reperta clava, Haraldi manibus parentandum ratus, equum, quem insidebat, regio applicatum currui aureisque subselliis decenter instratum eius titulis dedicavit. Inde vota nuncupat adicitque precem, uti Haraldus eo vectore usus fati consortes ad Tartara antecederet atque apud praestitem Orci Plutonem sociis hostibusque placidas expeteret sedes. Deinde rogum exstruit, Danis inauratam regis sui puppim in flammae fomentum conicere iussis. Cumque superiectum ignis cadaver absumeret, maerentes circuire proceres impensiusque cunctos hortari coepit, uti arma, aurum et quodcumque opimum esset, liberaliter in nutrimentum rogi sub tanti taliterque apud omnes meriti regis veneratione transmitterent. Cineres quoque perusti corporis urnae contraditos Lethram perferri ibique cum equo et armis regio more funerari praecepit. Tali parentationis cura iustis avunculo persolutis, Danorum sibi favorem conscivit odiumque hostium ad gratiam deflexit. Post haec a Danis, uti Hetham regni reliquiis praeficeret, exoratus, ne repente recidivae hostium vires coalescerent, Scaniam a Daniae corpore abruptam in Olonis praefecturam secrevit, Syalandiam vero reliquosque regni fines Hethae dumtaxat parere iussit. Ita in potestatem Sueticam fortunae varietas Danicum redegit imperium. Et hic quidem belli Brawici finis. At Sialandenses, qui Haraldo duce usi fuerant, cum adhuc prioris fortunae species animis oberraret, femineis parere legibus probrosum rati, Olonem accedunt postulantes, ne clarissimi regis militiae assuetos muliebri iugo obnoxios haberi pateretur. Praeterea ad ipsum se defecturos, si pro condicionis eorum deformitate tollenda arma susciperet, pollicentur. Nec segniter Olo supplicantibus affuit, tam avitae maiestatis memoria quam militum invitatus obsequio. Igitur Hetham ad se venire iussam cunctis praeter Iutiam dominationis suae partibus cedere ante minis quam armis coegit ipsamque Iutiam, ne feminae liberum regni usum tribueret, vectigalem effecit. Ceterum crudelitati intentus tam impium regem agebat, ut superior reginae contemptus cunctis paenitentiam pareret, quibus regnum eius rubori fuisset. Duodecim duces, sive patriae calamitatibus moti sive Oloni ob aliam olim causam infesti, insidias capiti eius praeparare coeperunt. Ex his fuere Lennius, Atylo, Thoccus et Withnus, qui, quamquam apud Sclavos praefecturam gerebat, Danos tamen origine contingebat. Ceterum ad peragendum facinus parum viribus atque ingenio freti pecunia Starcatherum asciscunt. Ille, ut rem ferro exsequeretur, adductus, utentem balneis regem, susceptis cruenti ministerii partibus, attentare constituit. Quo lavante ingressus, mox acri ipsius visu luminumque continua mobilitate vibrantium fulgore perstrictus, occulto metu hebetatis artubus, vestigium pressit relatoque pede manum propositumque suspendit. Itaque, qui tot ducum, tot pugilum arma protriverat, unius inermis viri aciem ferre non potuit. At Olo sane vultus sui conscius, obtecto ore, accedere eum propius et, quid afferat, edere iubet; quippe quem vetustas convictus et longa familiaritatis experientia ab insidiarum suspicione alienissimum faciebant. At ille, destricto mucrone prosiliens, transverberat regem nitentisque assurgere iugulum ferit. Centum et viginti auri librae in praemio reponebantur. Postmodum paenitentia ac pudore perculsus, tanta animi acerbitate commissum facinus luxit, ut, si mentionem eius incidere contigisset, a lacrimis temperare non posset. Adeo culpae atrocitatem resipiscens animus erubescebat. Praeterea aliquot ex his, quorum instinctu usus fuerat, in sceleris a se commissi vindictam occidit et, cui facto manum tribuerat, praebuit ultionem. Ceterum Omundum Dani, Olone ortum, creavere regem, plus parentis eius nobilitati quam meritis deferendum putantes. Hic postquam maturuit, in nullo paternis operibus defectior exstitit. Siquidem res ab Olone gestas aut aequare aut transscendere curae habuit. Praeerat eo tempore aliquantae Normannorum genti Ringo, cuius filiam Esam Omundo matrimonium circumspicienti insignis commendaverat fama. Verum poscendae eius spem singulare Ringonis studium minuebat. Is quippe solum spectatae fortitudinis generum affectabat, tantum gloriae in armis reponens, quantum ceteri in opibus situm autumant. Igitur Omundus, ut eo claritudinis genere illustris evaderet laudemque sibi fortitudinis conciliaret, viribus votum impetrare conatus, classe Norvagiam accedit, Ringonis regnum hereditatis nomine tentaturus. Excipit amice illum Iathriae regulus Oddo, qui Ringonem certissimum patrimonii eius invasorem assereret seque saepius ab eodem iniuriis lacessitum defleret. Itaque Ringone interim apud Hyberniam piraticam exercente, provinciam propugnatore vacuam adortus, praeteritis popularium rebus, peculiaria Ringonis bona rapinae tradidit eiusque necessarios interfecit. Nam Oddo quoque Omundo manum iunxerat. Inter omnia autem facinora, quae varie ac multipliciter gesserat, numquam, quibus multitudine copiarum praestaret, vim inferre sustinuit, memor se, fortissimo parente editum, virtute, non numero bella gerere oportere. Interea Ringonem a piratica revertentem adesse contigit. De cuius reditu edoctus, praegrande moliri navigium coepit, unde tamquam e munimento superne hostem telis appeteret. Huic Atylonis Scanici filii Homothus ac Tola remiges asciscuntur, quorum alter gubernatorem agere, alter prorae praeesse iussus. Nec Ringoni in his excipiendis ingenium aut sollertia defuit; quippe exiguam copiarum partem ostendens, a tergo hostem incursandum curavit. De cuius astutia Omundus per Oddonem certior factus, qui in insidiis constitutos opprimerent, mittit, Atylone Scanico Ringonem excipere iusso. Is imperio pronius quam felicius obsecutus, fractis bello rebus acceptaque strage, victus refugit in Scaniam. Igitur omundus, reparatis per Oddonem viribus, pugnaturam pelago classem explicat. Quo tempore Atylo bellum Norvagicum ex somniorum visis haud dubie speculatus, redimendae fugae gratia quam celerrime navigationem orsus, Omundum proelio propinquum grata societate prosequitur. Cuius Omundus opera fretus pugnam tam feliciter quam fidenter ingreditur. Nam habito per se conflictu, victoriam, quam in suis amiserat, recuperavit. Quem Ringo, mortifico vulnere perstrictus, exsanguibus contemplatus oculis, manu, ut poterat, mota (nam vox linguam defecerat) accersitum, fore sibi generum obsecrat, iucunde se fatum excipere asserens, si tali filiam connubio reliquisset. Nec responso exceptus exstinguitur. Cuius excessum Omundus lacrimis prosecutus, Omothum, cuius fidam in bello operam expertus fuerat, alterius filiarum Ringonis connubio donat, alteram ipse complectitur. Eodem tempore Rusla virgo, strenuis militiae operibus muliebrem animum supergressa, apud Norvagiam cum fratre Throndo crebros de rerum summa conflictus habuerat. Haec Omundum Norvagiensibus praeesse non sustinens, in omnes Danorum dediticios decreverat bellum. Quod Omundus nuntio expertus, ad hunc tumultum comprimendum promptissimos destinat. Quibus superatis, Rusla, superbiam ex victoria nacta, animum spe immodica raptum ad ipsam rerum Danicarum summam potiendam intendit. Primum igitur Hallandiae partes adorta, ab Omotho et Tola a rege transmissis excipitur victaque bello refuga concessit ad classem. Cuius triginta solae rates, ceteris ab hoste captis, fugam navigatione carpserunt. Evitantem Donas sororem armis excipit Throndus, a qua victus totoque exercitu spoliatus, Dofrinas Alpes permetiendo neminem fugae comitem habuit. Ita, quae paulo ante Danis cesserat, mox fratre superior fugam victoria mutavit. Quo cognito, Omundus ingenti Norvagiam classe repetit primumque Thelemarchiae populum per Omothum et Tolam clandestino compendio missos adversum Ruslae dominationem erexit. Quo evenit, ut Rusla, regno per populares exacta, apud insulas, quas spe salutis accesserat, supervenientibus Danis terga sine proelio daret. Cuius fugam rex impensius persecutus, interceptam pelago classem internecione delevit incruentamque victoriam ac speciosa spolia cum summo hostium discrimine retulit. At Rusla, perpaucis elapsa navigiis, incitatiori fluctus remigio persulcabat. Quae dum Danos declinat, fraterno trucidatur occursu. Adeo efficaciorem vim nocendi incircumspecta solent habere pericula, et quae minus metuuntur mala, plerumque instantibus graviora casus efficit. At rex, Throndo ob interfectionem sororis praefectura donato, ceteris vero sub pensione coercitis, in patriam redit. Ea tempestate Thorias ac Bero, promptissimi Ruslae milites, apud Hyberniam piraticum munus edebant. Hi, cognita dominae nece, quam se olim ulturos iureiurando promiserant, Omundum avide petitum duelli provocatione sollicitant. Quod abnuere quondam probrosum regibus habebatur. Veterum enim claritudo principum ex armis potius quam opibus aestimabatur. Subeunt igitur Omothus et Tola, qui se provocatores regis pugna excepturos offerrent. Quibus Omundus impense laudatis, primum eorum operam admittere vitandi ruboris gratia recusavit. Ad ultimum crebris suorum precibus exoratus, aliena manu fortunam experiri sustinuit. Quo certamine Beronem occubuisse, Thoriam graviter affectum pugna excessisse proditum est. Quem rex, primo e vulneribus recreatum, mox in fidem acceptum, ducem Norvagiae creat. Deinde, cum consuetum a Sclavis per legatos tributum exigeret, non solum legatorum caedibus, sed etiam vi Sclavica apud Iutiam lacessitus, septem reges uno certamine superavit solitumque tributi ius victoria confirmavit. Interea Starcatherus prolixa iam aetate defessus, cum castrorum stipendiis ac gladiatorio munere emeritus haberetur, ne senii vitio pristinum gloriae decus amitteret, egregium fore putavit, si voluntarium sibi conscisceret exitum fatumque proprio maturasset arbitrio. Itaque, qui toties excellentes ediderat pugnas, incruenta morte defungi ignobile ratus, ut specioso obitu praeteritae vitae claritatem augeret, maluit ab ingenuo quovis interfici quam serum naturae iaculum opperiri. Adeo quondam rei bellicae deditis morbo oppetere probrosum existimatum est. Itaque cum et corpore invalido et defectis perspicuitate luminibus esset, diuturnioris vitae moram perosus, emendi in se percussoris gratia aurum, quod pro Olonis interfectione meruerat, collo appensum gerebat, non aptius se violatae maiestatis iniuriam expiaturum ratus, quam si idem suae, quod Olonianae necis exstiterat, praemium effecisset aurumque, quod pro aliena clade tulerat, damno propriae salutis impenderet. Hunc quippe usum scelestissimi pretii pulcherrimum credidit. Itaque gemino cinctus ense, totidem baculorum adminiculo vacua virium vestigia tutabatur. Quo viso, popularium quidam, geminum gladiorum usum seni supervacuum ratus, donari sibi alterum per ludibrium petivit. Quem Starcatherus, spe petitionis facta, propius accedere iussum detracto lateri mucrone transverberat. Quod Hatherus quidam, cuius patrem Lennonem Starcatherus olim parricidii paenitentia adductus occiderat, dum canibus feras insequeretur, aspiciens, omisso venationis officio, duos e comitibus iniciendi metus gratia, concitatis vehementer equis, in senem impetum dirigere iubet. Qui dum, procursu edito, refugere cupiunt, Starcatheri baculis intercepti morte supplicia luerunt. Quo spectaculo Hatherus admodum perterrefactus, propius equo advolat agnitumque senem, sed ab eo minime recognitus, an gladium vehiculo permutare vellet, interrogat. Refert Starcatherus quondam poenas se ab irrisoribus exigere solitum nec umquam impune sibi a procacibus insultatum. Sed neque iuvenem ex oris notis defuncta visu acies deprendere poterat. Itaque carmen, quod indignationis suae magnitudinem patefaceret, in hunc subtexuit modum: Ut sine regressu pronas agit alveus undas, sic aetas hominum, cursim labentibus annis, irreditura fluit; praeceps ruit orbita fati, quam generat finem rerum factura senectus. Illa oculos hominum pariter gressusque relidit, eripit os animumque viris famaeque nitorem paulatim premit et claros oblitterat actus; occupat occiduos artus, frustratur anhelae vocis opus vegetamque premit torpedine mentem. Dum paritur tussis, dum pellis scabida prurit, dens stupet exesus, stomachus fastidia gignit, evacuat iuvenile decus, marcore colorem oblinit et picea crebras serit in cute rugas. Obterit egregias artes, monumenta priorum obruit et titulos antiquae laudis adurit; demolitur opes, pretium virtutis et usum carpit edax, transvertit res et ab ordine turbat. Ipse ego, quam noceat, didici, damnosa vetustas, visu aeger, vocis modulis et pectore raucus; cunctaque in adversam fluxerunt commoda sortem. Iamque minus vegetum corpus fulcimine tutor, flaccida subiectis innixus membra bacillis. Lucis inops moderor vestigia fuste gemello et virga monstrante sequor compendia callis, stipitis auspicio potius quam lumine fisus. Nemo mei curam celebrat, nec in agmine quisquam solamen veterano adhibet, nisi forsan Hatherus adsit et infracti rebus succurrat amici. Ille, semel quemcumque pio dignatur amore, integer incepti studio constanter eodem prosequitur primosque timet pervellere nexus. Ille etiam bello meritis bene praemia crebro digna refert animosque colit, largitur honorem fortibus et claros donis veneratur amicos. Spargit opes laudisque suae cumulare nitorem dapsilitate studet multos superare potentes. Nec minor ad Martem pietatem viribus aequat, belligerare celer, labi piger, edere pugnam promptus et urgenti tergum dare nescius hosti. At mihi, si recolo, nascenti fata dedere bella sequi belloque mori, miscere tumultus, invigilare armis, vitam exercere cruentam. Castra quietis inops colui pacemque perosus sub signis, Gradive, tuis discrimine summo consenui, victoque metu pugnare decorum, turpe vacare ratus, crebras committere caedes egregium duxi et strages celebrare frequentes. Saepe graves bello reges concurrere vidi et clipeos galeasque teri, crudescere campos sanguine, loricas affixa cuspide rumpi, undique thoraces admisso cedere ferro, luxuriare feras, inhumato milite pastas. Hic aliquis forte egregii conaminis auctor, Marte manuque potens, medium dum pugnat in hostem, intentam capiti loricam diffidit alter, casside perfossa, ferrumque in vertice mersit. Hic gladius saepe, dextra bellantis adactus, tegmine discisso, capiti destrictus inhaesit. Contra Hatherus huiusmodi carmen habuit: Unde venis, patrias solitus scriptare poeses, infirmo dubium suspendens stipite gressum? Quove ruis, Danicae vates promptissime Musae? Roboris eximii cassus decor excidit omnis, exsulat ore color animoque amota voluptas, destituit fauces vox et raucedine torpet; deseruit corpus habitus prior, ultima cepit illuvies formaeque notas cum robore carpsit. Ut ratis assiduo fluctu quassata fatiscit, sic longo annorum cursu generata senectus triste parit funus, defunctaque viribus aetas occidit et primae patitur dispendia sortis. Quis vetuit te, note senex, iuvenilibus uti rite iocis, agitare pilam, morsa nuce vesci? Iam satius reor, ut redam, qua saepe veharis, venditor ensis emas facilemve in frena caballum, aut pretio leve curriculum merceris eodem. Aptius invalidos, sua quos vestigia fallunt, excipient iumenta senes; rota proficit illi orbibus acta suis, cui planta vacillat inanis. At si forte caves cassum venundare ferrum, ereptus tibi te perimet, ni veneat, ensis. Ad haec Starcatherus: Improbe, verba seris facili temeraria labro, auribus inconcinna piis. Quid praemia ductus, qui gratis praestandus erat, per munera quaeris? Nempe pedes gradiar, nec turpiter ense relicto externam mercabor opem; natura meandi ius dedit et propriis iussit confidere plantis. Cur, cui debueras ultro dux esse vianti, ludibrio insultas, sermone procaciter usus, quaeque olim gessi memori dignissima fama, dedecori tribuis, meritum quoque crimine pensans? Quid risu insequeris vetulum pugnare potentem, invictosque meos titulos et splendida facta probro adigis, famosa terens et fortia carpens? Qua probitate petis indignum viribus ensem? Haud latus hic imbelle decet dextramve bubulci agrestem soliti calamo deducere Musam, procurare pecus, arvis armenta tueri. Nempe inter vernas, ollae vicinus obunctae, crustula spumantis patinae bulligine tingis, crassi adipis macrum perfundens unguine panem, iusque tepens furtim digito sitiente liguris, doctior assuetam cineri prosternere pallam, indormire lari, somnos celebrare diurnos, sedulus officium nidentis obire culinae quam bello fortem iaculis aperire cruorem. Aversans lucem, latebrae sordentis amator, mancipium ventris miserabile parque putaris sordida cum siliquis lambenti farra catello. Hercule non tunc me ferro spoliare petebas, quando Fridlevi summo discrimine nati propugnator eram. Namque agmine prorsus in illo aut gladium fregit manus aut obstantia fudit; haec gravitas ferientis erat. Quid, quando Curetum litus et innumera constratum cuspide callem primus ligniferis docui decurrere plantis? Namque aditurus agros confertos murice ferreo armabam laceros subiecto stipite gressus. Hinc mecum egregiis congressum viribus Hamam enecui; mox cum Wino duce Flebace nato obtrivi Kurios vel quas alit Estia gentes, et populos, Semgalla, tuos. Post haec Thelemarchos aggressus, caput inde tuli livore cruentum, quassum malleolis armisque fabrilibus ictum. Hic primum didici, quid ferramenta valerent incudis, quantumve animi popularibus esset. Theutonici quoque me poenas auctore dedere, cum natos, Suertinge, tuos, Frothonis iniqua caede reos, domini vindex ad pocula stravi. Nec minus hoc facinus, quando pro virgine cara uno septenos necui certamine fratres, teste loco, qui, me stomacho linquente, peresus non parit arenti redivivum caespite gramen. Moxque ducis Kerri bellum navale parantis vicimus egregio confertam milite puppim. Inde dedi leto Wazam, fabrumque procacem multavi natibus caesis, ferroque peremi rupibus a niveis hebetantem tela Wisinnum. Quattuor hinc Leri natos pugilesque subegi Biarmenses. Gentis Hibernae principe capto, Duflinae populabar opes, semperque manebit nostra Brawellinis virtus conspecta trophaeis. Quid moror? Excedunt numerum, quae fortiter egi, quodque manu gessi, ad solidum celebrare recensens deficio; sunt cuncta meo maiora relatu; vincit opus famam, nec sermo suppetit actis. Haec Starcatherus. Tandem cum Hatherum Lenno patre ortum mutuo sermone expertus fuisset, animadvertens iuvenem splendido loco natum, feriendum ei iugulum praebuit, hortatus, ne a parentis sui interfectore poenas exigere vereretur. Haec facientem auro, quod a Lennone receperat, potiturum esse promittit. Et ut eiusdem in se vehementius animum efferaret, huiusmodi exhortatione usus esse traditur: Praeterea, Hathere, privavi te patre Lenno; hanc mihi, quaeso, vicem referas, et obire volentem sterne senem, iugulumque meum pete vindice ferro. Quippe operam clari mens percussoris adoptat, horret ab ignava fatum deposcere dextra. Sponte pia legem fati praecurrere fas est: quod nequeas fugere, hoc etiam anticipare licebit. Arbor alenda recens, vetus excidenda. Minister naturae est, quisquis fato confinia fundit et sternit, quod stare nequit. Mors optima tunc est, cum petitur, vitaeque piget, cum funus amatur, nec miseros casus incommoda proroget aetas. Haec dicens exserta crumena pecuniam promit. Hatherus autem, tam fruendi aeris quam paternae ultionis capessendae cupidine concitatus, obsecuturum se precibus nec praemia repulsurum spopondit. Cui Starcatherus, cupide ense praebito, pronam postmodum cervicem applicuit, ne timide percussoris opus exsequeretur aut ferro muliebriter uteretur, hortatus, praefatusque, quod, si peracta caede ante cadaveris lapsum caput ac truncum medius intersiliret, armis innocuus redderetur. Quod utrum instruendi percussoris gratia an puniendi dixerit, incertum est. Fore enim poterat, ut saltantem eximii cadaveris moles obrueret. Igitur Hatherus, adacto vegete gladio, senem capite demutilavit. Quod corpori avulsum impactumque terrae glaebam morsu carpsisse fertur, ferocitatem animi moribundi oris atrocitate declarans. Percussor tamen, promissis fraudem subesse veritus, saltu non incautus abstinuit. Quem si temere peregisset, forte lapsi cadaveris ictu obrutus occisi senis poenas proprio funere persolvisset. Verum ne tantum athletam busti inopem iacere pateretur, corpus eius in campo, qui vulgo Rølung dicitur, sepulturae mandandum curavit. Omundus autem, ut accepi, pace integra summa cum tranquillitate decessit, duobus filiis et totidem filiabus relictis. E quibus maximus natu Sywardus, fratre Buthlo adhuc tenero, regnum hereditate consequitur. Quo tempore Sueonum rex Gøtarus, alteram Omundi filiarum ob eximiae pulchritudinis famam infinito amore complexus, Ebboni cuidam Sibbonis filio postulandae virginis gratia negotium legationis imponit. Is, officio prudentius administrato, gratum de puellae consensu nuntium retulit. Iamque nihil voto praeter nuptias deerat, quas Gøtarus apud alienos agere metuens, per Ebbonem, quo prius legato usus fuerat, sponsam sibi transmittendam efflagitat. Is cum, parva admodum familia comitatus, Hallandiam praeteriret, ad agrestem vicum se pernoctandi gratia contulit, in quo duorum fratrum habitationes adversas medium amnis secreverat. Et hi quidem consuetudinem iugulandi, quos hospitaliter recepissent, habebant, liberalitatis specie latrocinium obscurare callentes. Trabem enim in modum preli oblongam eandemque ferri acumine praeditam arcanis quibusdam vinculis in excelsa domus parte suspenderant, quam nocturno tempore subductis nexibus demittentes, subiectorum capita desecare solebant. In quem modum complurium vertices pensili mole praeciderant. Igitur Ebboni suisque post epulas abunde praebitas penes focum ministri torum exstruunt, ut applicatas igni cervices insidiosae trabis impulsu demeterent. Quibus abscedentibus, Ebbo, impensum capitibus machinamentum suspiciens, socios, simulato somno, corpora transponere iubet, praefatus perquam salutarem iis loci variationem exsistere. Fuere autem inter eos quidam ab Ebbonis clientela extranei, qui, spretis, quae ceteri exsequebantur, monitis, immoti, ut cuique iacendi locus obvenerat, cubuerunt. Sub opacam vero noctem ab insidiarum ministris pendulum machinamenti pondus impellitur. Quod nodis, quibus inhaerebat, excussum magnaque vi solo adactum subiectos exitio tradidit. Igitur, qui facinoris exsequendi curam habebant, quo certius rei eventum discerent, illato lumine, Ebbonem, propter quem maxime rem adorsi fuerant, prudenter periculo occurrisse cognoscunt. A quo protinus impetiti sanguine poenas dederunt. Ebbo quoque, suis per mutuam stragem amissis, frequentem crustulis glacialibus amnem, invento forte navigio, superat Gøtaroque cladis suae potius quam legationis eventum declarat. Quam rem Gøtarus a Sywardi instinctu profectam iudicans, iniuriarum vindictam armis exsequi parat. A quo Sywardus apud Hallandiam expugnatus, sorore ab hostibus capta, concessit in Iutiam. Ubi Sclavorum vulgus, pugnam sine principe ausum, acie superavit, tantum gloriae ex victoria nactus, quantum ex fuga dedecoris traxerat. Verum iisdem, quos ductu vacuos debellaverat, paulo post ducem nactis, pugna apud Fioniam cessit. Adversum quos identidem in Iutia proeliatus, infelicem pugnae eventum habuit. Quo evenit, ut Scania Iutiaque exutus media dumtaxat regni veluti quasdam exesi corporis partes sine capite retineret. Iarmericus ex eo genitus cum sororibus admodum parvulis praeda hostibus fuit; quarum altera Norvagiensibus, altera Germanis, quod venalia quondam solebant esse connubia, pretio venditata est. Itaque Danorum regnum fortissime propagatum, tantis etiam maiorum titulis illustratum, tot victoriis auctum, ob unius viri inertiam ex summo nitore fortunae et florentissimo rerum statu eo ignominiae pervenit, ut pensionem, quam prius exigebat, exsolveret. Sywardus autem, saepius victoria cassus ac deformium fugarum reus, post tot maiorum decora in tam erubescendo patriae statu confusa regni gubernacula gestare non sustinens, ne diuturnior vita ad extremam gloriae iacturam pertingeret, speciosum sibi fatum pugna parere properavit. Quippe memorem calamitatis animum deponendae aegritudinis cupido salutis fastidio cruciabat. Adeo demendi ruboris studium lucem ei invisam effecerat. Igitur, comparatis pugnae copiis, Simoni cuidam sub Gøtaro Scaniam procuranti bellum aperte denuntiat. Quod obstinatis temeritatis viribus exsecutus, occiso Simone, per summam hostium stragem vitam finivit; patriam tamen praestandae pensionis onere liberare nequivit. Interea Iarmericus apud regem Sclavorum Ismarum cum coaevo sibi collacteoque Gunnone coniectus in carcerem captivus degebat. Quo demum erutus atque exercendae ruris culturae applicatus, rusticum opus exsequitur. Ob cuius promptissimam administrationem ad regalium mancipiorum magisterium transfertur. Eo quoque sincerissime gesto, in necessariorum regis gregem assumitur. Ubi cum se iuxta aulicorum ritum egregia morum amoenitate gessisset, brevi in amicorum numerum translatus primum familiaritatis locum obtinuit ac veluti quibusdam meritorum gradibus fretus ab infima sorte ad spectatum honoris fastigium concessit. Et ne segnem enervemque iuventam ageret, militaribus se studiis assuefecit, naturae dotes industria cumulans. Grata omnibus Iarmerici indoles erat; soli reginae suspectum adolescentis ingenium fuit. Fratrem quoque regis fato functum repentinus rumor edocuit. Cuius corpus Ismarus amplissimo funere elaturus, quo maior exsequiarum pompa fieret, regia comitate convivium instruit. At Iarmericus, alias cum regina familiaris rei curas sortitus, ad fugam, cuius facultatem regalis absentia promittere videbatur, circumspiciendam accessit. Animadvertebat enim se etiam inter opes positum miserabile regis mancipium fore et quasi alieno beneficio precarium spiritum possidere. Praeterea, quamquam primis apud regem honoribus uteretur, libertatem deliciis praeferendam existimans, visendae patriae noscendique generis eximia cupiditate flagrabat. Sciens autem, quod regina, ne quis captivorum elabi posset, competentibus providisset excubiis, quo viribus pervenire nequibat, arte assurgendum procurat. Fiscellam itaque biblo ac vimine textam, qua agrestes instar hominis formata aves aristis deturbare consueverant, vivo cane complevit; quam etiam detracto sibi cultu, quo verisimilius humanam repraesentaret imaginem, texit. Deinde privatum regis aerarium demolitus, egestam inde pecuniam notis sibi tantum recondidit locis. Interea Gunno absentiam socii dissimulare iussus, illata in regiam fiscella impulsoque ad latrandum cane, percontanti, quidnam hoc esset, reginae mente captum clamitare retulit Iarmericum. Illa ad aspectum statuae similitudinis errore delusa, insanum aede eici iubet. Tunc Gunno perlatam foras statuam perinde ac furentem socium lectulo tradit. Sub noctem vero vigiles epularum hilaritate ac vino provehit largiore, abscisaque dormientium capita, quo turpiore eos morte consumeret, inguini sociavit. Excitata strepitu regina causamque eius discere cupiens concita fores petivit. Sed dum caput incautius exserit, improviso Gunnonis ense confoditur. Quae cum mortificum vulnus experta corrueret, reflexis in occisorem luminibus: 'Nullius', inquit, 'obtentu fraudis, si incolumi mihi vivere licuisset, his finibus impunitus excederes.' Ad hunc modum crebras in percussorem minas moribunda profudit. Post haec Iarmericus una cum Gunnone, praeclari facinoris socio, tabernaculum, in quo rex fraternas convivio celebrabat exsequias, cunctis temulentia victis, admoto furtim incendio complet. Quo latius diffuso, quidam, ebrietatis stupore discusso, immissis equis deprehensos periculi insequuntur auctores. At iuvenes primum iumentis, quae repererant, vecti ad ultimum, iisdem prolixiori cursu debilitatis, pedites dedere fugam. Iamque paene occupatis amnis remedio fuit. Pontem enim, quem ante morandi persecutoris gratia, praecisis ad medium trabibus, non modo onerum impatientem, sed etiam ruinae propinquum effecerant, praetergressi, in opacam de industria voraginem concesserunt. Quibus imminentes Sclavi, dum, parum prospecto periculo, equis improvidi pontem onerant, desidentibus tabulatis excussi praecipitantur in flumen. Sed dum enando ripam appetunt, a Gunnone et Iarmerico obstantibus intercepti, mersi aut interfecti sunt. Ita iuvenes, egregia calliditate usi, non ut fugitiva mancipia, sed quasi praediti consilio senes maius aetate sua facinus ediderunt, quod acute conceperant, efficaciter adimplendo. At ubi in litus ventum, rapto, quod fors obtulerat, navigio in altum procedunt. Quos qui insequebantur barbari, navigare conspectos vociferando revocare conati, regnaturos, si redeant, spondent, quod publico veterum instituto regum percussoribus regnorum successio decreta fuerit. Diu recedentium aures pertinax Sclavorum clamor promissis pellacibus exsurdabat. Ea tempestate Buthlus, Sywardi frater, Danis perfunctorie praeerat, a quibus venienti Iarmerico regnum tradere coactus, ex rege privatus evasit. Eodem tempore Gøtarus Sybbonem stupratae sororis insimulatum occidit. Cuius nece affines permoti ad Iarmericum eiulabundi decurrunt seque in ultionem propinqui Gøtarum cum eo oppugnaturos promittunt. Nec parum promissa solverunt. Nam eorum auxiliis oppresso Gøtaro, Iarmericum Suetia potiri contigit. Qui cum duarum gentium imperio fungeretur, auctae dominationis fiducia Sclavos proelio tentat. Quorum quadraginta captos, applicatis totidem lupis, laqueo adegit. Quem supplicii modum, olim parricidis debitum, ob hoc circa hostes peragere voluit, ut, quantae in Danos rapacitatis exstiterint, ex ipsa atrocium beluarum communione videntibus conspicuum foret. Subacta quoque regione, praesidia locis opportunis disponit. Inde profectus Sembonum, Curetum compluriumque Orientis gentium cladem exercuit. Qua regis occupatione Sclavi datam sibi defectionis materiam iudicantes, interfectis, qui ab ipso praesides constituti fuerant, Daniam depopulati sunt. Quorum classem Iarmericus, forte e piratica rediens, interceptam delevit, eoque facinore priores victoriarum titulos decoravit. Ceterum optimates eorum, primo tibias loris traiectos moxque immanium taurorum ungulis alligatos molossisque incessentibus raptim in caenum voraginesque pertractos, lacrimabili spectaculo consumpsit. Ea re hebetati Sclavorum animi summa cum trepidatione regis imperium coluerunt. Iarmericus itaque, tot gentium manubiis locupletatus, ut tutum praedae domicilium compararet, in editissima rupe mirifico opere aedem molitur. Aggerem collatis glaebis exstruit, fundamentum crebris conicit saxis, ima vallo, tricliniis media, summa propugnaculis cinxit; undiquesecus iuges excubias fixit. Quattuor portae magnitudine praestantes a totidem plagis irrestrictos aditus dabant. In huius domus magnificentiam omnem opum suarum apparatum congessit. Ita domesticis rebus compositis, rursum in externas cupidinem vertit. Igitur navigatione coepta, quattuor fratres genere Hellesponticos, obvios pelago factos piraticaeque admodum studiis assuetos, maritima pugna attentare non distulit. Qua triduo gesta, sororem eorum cum medietate tributi, quo victos oneraverant, pactus, proelium revocavit. Post haec Livorum regis filius Bicco captivitate, quam sub memoratis fratribus ducebat, elapsus, Iarmericum, a quo olim fratribus spoliatus fuerat, iniuriae haud oblitus accessit. Apud quem benignius habitus, brevi arcanorum omnium arbiter singularis evasit. Hunc ut suis per omnia tractabilem monitis sensit, in res quam maxime factu detestabiles consultantem adduxit atque ad scelera flagitiaque committenda compellit. Adeo nocendi artem obsequii simulatione captabat. Praecipue eum adversum eos, quos sanguine proxime contigisset, armabat. Ita fraternam ultionem, quia viribus nequibat, fraude exsequi pertentabat. Quo evenit, ut rex, virtutum loco vitiorum sordes amplexus, ob ea, quae perfidi monitoris impulsu atrociter gesserat, communibus in se locum odiis daret. Adversum quem etiam Sclavorum tumultus exoritur. Cuius sopiendi gratia duces eorum captos, traiectis fune tibiis, equis in diversa raptantibus praebuit lacerandos. In hunc modum consumpti principes corporum suorum distractu pertinacis animi poenas dederunt. Quae res Sclavorum obsequia in suo statu aequali ac solida subiectione continuit. Interea, qui ex sorore Iarmerici apud Germaniam orti educatique fuerant, avito nomine freti in avunculum arma suscipiunt, aeque sibi regnum atque ei deberi certantes. Quorum munitiones rex apud Germaniam machinis demolitus, oppidis compluribus aut obsessis aut captis, nonnullis etiam solo aequatis, incruentam ad cives victoriam reportavit. Occurrunt Hellespontici, pactis sororem nuptiis offerentes. Quibus celebratis, rursum Bicconis instinctu Germaniam petens, captis bello sororiis laqueo spiritum eripere non dubitavit. Optimates quoque convivii simulatione contractos eodem exemplo consumendos curavit. Interea Broderus, quem olim rex ex alio sustulerat matrimonio, novercae curam ab eo susceptam plenis sanctitatis excubiis celebrabat. Quem Bicco apud patrem incesti crimine accusatum, ne falso insimulasse videretur, subornatorum testimonio insecutus est. Cumque Broderus, accusationis partibus plene exhibitis, defensionis praesidia afferre non posset, pater ab amicis in convictum ferri sententiam iubet, minus impium ratus sumendam de filio vindictam alieno quam proprio delegare iudicio. Quem ceteris proscriptione dignum decernentibus, Bicco, tristiorem de capite eius sententiam ferre non veritus, a nefarii stupri auctore poenam suspendio capiendam esse pronuntiat. Quam ne quis a paterna crudelitate profectam putaret, eundem laqueo affixum a ministris subiecto assere excipiendum percensuit, ut, cum hi fessas oneri manus subducerent, perinde ac rei perempti iuvenis forent regemque parricidii crimine sua culpa liberum facerent. Praeterea, nisi poena accusationem sequeretur, paternae eum saluti insidiaturum astruxit. Adulteram vero Suanildam, quo turpius e vita excederet, pecudum ungulis proculcari debere. Paruit Bicconi rex adactumque suspendio filium, ne strangulari posset, a circumstantibus tabulati ope allevandum curavit. Igitur innoxium vinculum, parum compressis faucibus, solam poenae speciem prae se ferebat. Reginam vero, firmissimo nexu humo astrictam, equinis obterendam calcibus praebuit. Hanc tantae fuisse pulchritudinis fama est, ut ipsis quoque iumentis horrori foret artus eximio decore praeditos sordidis lacerare vestigiis. Quo argumento rex innocentiam coniugis declarari coniectans, accidente erroris paenitentia, falso notatam festinat absolvere. Advolat interea Bicco, qui supinam iumenta diris deturbare carminibus nec nisi pronam obteri posse firmaret; quippe eam formae suae beneficio servatam sciebat. In hunc modum collocatum reginae corpus adactus iumentorum grex crebris alte vestigiis fodit. Hic Suanildae exitus fuit. Interea canis, cui Broderus assueverat, ceu quibusdam questubus aggressus regem, deflere domini supplicium videbatur, eiusdemque illatus accipiter intimas corpori plumas rostro detrahere coepit. Ex cuius nuditate rex sumptis orbitatis auspiciis, omen intercepturus, praepropere, qui filium laqueo detraherent, mittit. Per implumem enim aviculam futurum se, ni cavisset, absque liberis augurabatur. Liberato clade Brodero, Bicco, delationis poenas exsolvere metuens, nuntiare Hellesponticis pergit Suanildam a viro nefaria strage consumptam. Quibus ulciscendae sororis gratia navigantibus, ad Iarmericum reversus, parari bellum ab Hellesponticis indicat. Rex moenibus quam acie tutius dimicandum existimans, in eam, quam exaedificaverat, munitionem confugit. Ubi ad ferendam obsidionem commeatibus penitiora, propugnacula armatis implebat. Fulgentes auro cetrae circumpensique clipei supremum aedis ambitum adornabant. Contigit autem, ut Hellespontici, praedae partitionem acturi, magnam suorum manum peculatus insimulatam occiderent. Igitur quod tantam copiarum partem intestina clade consumpserant, aulae expugnationem suis altiorem viribus rati, veneficam, cui Guthrunae erat vocabulum, consulunt. Qua efficiente regiae partis propugnatores subito oculis capti, in se ipsos arma convertunt. Quo viso, Hellespontici, applicata testudine, primos portarum aditus occupant. Deinde, convulsis postibus irruptaque aede, caecas hostium phalanges obtruncant. Eo tumultu superveniens Othinus mediosque proeliantium globos appetens, Danis, quos paterna semper pietate coluerat, ademptum praestigiis visum supera virtute restituit. Hellesponticos vero, corpora adversum tela carminibus durare solitos, crebro silice converberandos esse perdocuit. Ita utrumque agmen mutua caede consumptum interiit. Iarmericus, utroque pede ac manibus spoliatus, trunco inter exanimes corpore rotabatur. Cui Broderus parum idoneus successit in regnum. Post hunc regnat Sywaldus. Cuius filius Snio, senescente patre, strenuum piraticae complexus, patriae res non solum servavit, sed etiam diminutas in pristinum habitum revocavit. Idem, tyrannide suscepta, Eskilli atque Alkilli pugilum insolentiam comprimendo Scaniam a Danicae iurisdictionis integritate submotam ad societatem patriae victoria reduxit. Tandem filiae Gothorum regis mutuo amore perstrictus, conveniendae eius copiam clandestinis nuntiis tentat. Qui a patre puellae intercepti suspendioque consumpti improvidae legationis poenas dederunt. Quorum Snio ultionem exigere cupiens, cum Gothiam hostiliter aggressus fuisset, rege eius cum copiis occurrente, praelectorum pugilum provocatione rem per athletas gerere iussus, hanc duelli legem edidit, ut alteruter regum pro varia athletarum fortuna aut proprium perderet aut alienum lucraretur imperium, victique regnum in victoriae praemio reponeretur. Quo evenit, ut Gothorum rex, propugnatorum suorum infortunio superatus, regno Danis cedere cogeretur. Cuius filiam Snio cum in Sueonum regis connubium paterno impulsu comperisset adductam, quandam, obsoleto habitu per itinera publica stipem petere solitum, ad eam usque tentandam transmisit. Qui cum egentium more propinquum liminibus discubitum habuisset, visa forte regina, exili vocula succinens: 'Amat', inquit, 'te Snio.' Illa allapsum auribus sonum dissimulanter excipiens, nec visu gradu relato, procedit in regiam atque e vestigio regressa obscuro et vix aures offendente sibilo: 'Amantem', inquit, 'me redamo.' Eo dicto vestigium extulit. Quam egenus mutui amoris vocem edidisse gavisus, die postera foribus assidens, praesente domina, consueta sermonis brevitate: 'Locum', ait, 'voto suppetere convenit.' Illa rursum argutae vocis industriam colligens summa cum dissimulatione discessit. Parvo post percontatorem praeteriens Bøcherør brevi se perventuram asseruit; hunc quippe locum fuga petere destinavit. Qua de re egenus certior redditus, solito percontationis acumine competens promisso tempus cognoscere perseverat. Illa vero nec astu inferior nec sermone lucidior, quam brevissime potuit, hiemis initium nuncupavit. Ceterum stipatores eius, qui levem amatoriae vocis iactum exceperant, plenum calliditatis ingenium extremae stoliditatis deliramentum esse credebant. Quae cum Snio certius ex egeno cognosceret, reginam, sublatis mariti opibus, lavandi simulatione digressam navigio deportandam curavit. Postea vero saepenumero inter ipsum ac Suetiae regem, altero iustas repetente faces, altero illicitas tueri perseverante, ancipiti eventu variaque victoria dimicatum est. Ea tempestate per summam caeli intemperantiam agrorum ubertate corrupta, ingens annonae caritas incidit. Cumque oborta victualium raritate gravis plebem inedia laceraret, rex, quonam modo temporis difficultati succurreret, anxius, cum aliquanto maiorem bibulorum quam edacium impensam animadverteret, frugalitatem populo intulit. Conviviorum usum abrogans, ne qua ex fruge potio pararetur, edixit, acerbitatem famis superflui haustus interdicto pellendam atque a siti abundantiam esus mutuandam existimans. Tunc quidam petulantioris gulae, proscriptam bibendi consuetudinem deflens, altum calliditatis genus complexus, novam voluptati licentiam reperit ac publicam continentiae legem privata intemperantia solvit, deliciarum usum a ridiculi operis acumine mutuatus. Vetiti enim liquoris gustu minutim liguriendo usus, desiderium ebrietatis explevit. Quamobrem conventus a rege, integerrimum se frugalitatis observatorem asseruit, utpote aviditatem haustus moderatae sumptionis ingenio castigantem, affixamque sibi culpam sorbitionis titulo tueri perseveravit. Denique, adiecto minarum terrore, non modo bibere, verum etiam pitissare prohibitus, consuetudini tamen imperare non potuit. Ut enim tamquam licite illicitis frueretur nec gulam alieno subiectam haberet imperio, madefactis potione crustulis, capace liquoris offula vescebatur cupitamque crapulam lento gustu provexit, interdictum satietatis modum haud secus ac licitum consecutus. Adeo pertinacissima gulae rabies, salutem pro luxu devovens nec regia quidem comminatione deterrita, ad omne periculum spernendum temerarium solidaverat appetitum. Secundo quoque perinde ac violatae constitutionis reus convenitur a rege. Sed ne tunc quidem facti defensionem abiecit, nequaquam a se regalibus institutis obviam itum esse contendens aut decretam edicto continentiam suis profanatam illecebris, praesertim cum lata frugalitatis lex ita parsimoniae formam tradiderit, ut potandi magis quam edendi liquoris facultas inhibita videretur. Tum rex obtestans deos per communem iurare salutem tale quid deinceps audentem capitaliter esse plexurum. Ille mortem temperantia leviorem vitamque quam luxum deponere tolerabilius ratus, rursum aquis excoquit frugem, detostoque liquore, cum se nullam ulterius excusandae cupiditatis defensionem obiecturum speraret, palam potioni indulgendo ad calicum usum libera se fronte convertit, astuque in audaciam verso, regiam animadversionem opperiri quam frugi fieri maluit. Interrogante ergo rege, cur toties rei interdictae licentiam usurpasset: 'Desiderium hoc', inquit, 'rex, non tam aviditas mea quam habita in te benevolentia peperit; funeribus enim regiis inferias convivio persolvendas memineram. Itaque ne epulum, quo tuae peragantur exsequiae, ob fermenti inopiam sollemni potionis usu careat, industria potius quam ingluvie ductus prohibiti liquoris temperamento providi. Te autem ante alios inedia periturum prioremque busto opus habiturum non ambigo, cum ob hoc inusitatam parcitatis legem tuleris, quod defuturam tibi primum alimoniam verearis. Tibi quippe, non aliis consulendo novum avaritiae auctorem agere sustines.' Tam urbana hominis cavillatio iram regis in ruborem convertit. Qui cum publicae salutis decretum in ludibrium sui recidisse conspiceret, omisso communis utilitatis consilio, revocavit edictum sententiamque solvere quam civium offensam contrahere maluit. Cumque, ut dixi, sive parum compluta humo seu nimium torrida, torpentibus satis ac parce fructificantibus campis, inediae languor defectam escis regionem attereret, nullumque, parum suppetentibus alimentis, trahendae famis superesset auxilium, Aggone atque Ebbone auctoribus plebiscito provisum est, ut, senibus ac parvulis caesis omnique demum imbelli aetate regno egesta, robustis dumtaxat patria donaretur, nec nisi aut armis aut agris colendis habiles domestici laris paternorumque penatium habitacula retinerent. Quorum mater Gambaruc, id ad se deferentibus filiis, cum a scelesti decreti auctoribus salutem in crimine repositam animadverteret, damnata contionis sententia, necessitatem parricidio redimi oportere negabat, propius honestati consilium fore asserens animorumque ac corporum virtuti expetibilius, ut, servata erga parentes ac liberos pietate, patria excessuri sorte deligerentur. Quae si senes invalidos obtulisset, robustiores se eorum loco exsilio offerrent eiusque pondus pro debilibus perferendum sua sponte susciperent. Ceterum indignos esse vita, qui illam scelere et sacrilegio comparare parentesque ac prolem tam iniquo sententiae genere persequi sustinuissent, caritatis loco crudelitatis officia peracturi. Postremo cunctos male patriam demereri, apud quos parentum aut liberorum amori proprii spiritus caritas praeponderaret. Huic voci ad contionem relatae plerique suffragiis assentiebantur. Igitur omnium fortunis in sortem coniectis, qui designabantur, extorres adiudicati sunt. Quo evenit, ut, qui sponte necessitati parere noluerant, fortunae iudicio obsequi cogerentur. Primum itaque Blekingiam advecti ac deinde Moringiam praeternavigantes ad Gutlandiam se appulerunt, ubi et, Paulo teste, auctore Frig dea Longobardorum vocabulum, quorum postea gentem condiderunt, traduntur adepti. Tandem ad Rugiam se applicantes desertisque navigiis solidum iter ingressi, cum multam terrarum partem emensi armisque depopulati essent, post editas late strages postremo, petitis in Italia sedibus, priscum gentis vocabulum suo nomine permutarunt. Interea Danorum tellus, rarescente cultorum opera sulcorumque vestigiis situ obductis, silvestrem induit vultum et, quasi nativi caespitis amoenitate deposita, informi succrescentium nemorum densitate perhorruit; quod praesens quoque camporum eius facies prodit. Quae enim olim feracia frugum iugera fuerant, eadem nunc arboreo stipite conserta visuntur, atque ubi olim cultores, terram ultius versantes, vastas dissipavere glaebas, illic nunc enatum nemus servantia adhuc veteris culturae vestigium rura complectitur. Quae nisi cultore vacua ac diuturno situ vasta mansissent, nequaquam unius ruris glaebam inter factos aratro sulcos tenacesque arborum radices partiri potuissent. Colles quoque, quos in plano humandorum cadaverum cura veterum labor exstruxerat, praesens silvae congeries occupat. Cernere etiam est crebros petrarum acervos silvarum saltibus intersitos, quas toto quondam rure dispersas, ne proscindendis ubique sulcis officerent, coniectis in struem molibus, rustica cura sublegit, malens exiguum agri perdere quam totum difficile reperire. Unde ex eo, quod tunc exercendorum liberius arvorum gratia agrestium labor egerat, prioris aevi populus postero numerosior exstitisse perpenditur, qui brevibus agellis contentus agrestem operam citra veteris culturae vestigia cohibet. Itaque praesens saeculi vultus capax quondam aristae solum nunc gignendis glandibus idoneo agrestemque stivam ac cereales culmos consita arboribus facie se permutasse miratur. Et haec quidem de Snione, quam verissime potui, digesta sufficiant. Huic succedit Biorn, itemque post ipsum Haraldus rerum assequitur summam. Cuius filio Gormoni inter priscos Danorum duces non infimae laudis locum rerum strenue gestarum titulus tribuit. Hic enim novum audaciae genus complexus, hereditarium fortitudinis spiritum scrutandis rerum naturae vestigiis quam armis excolere maluit, utque alios regum ardor bellicus, ita ipsum cognoscendorum mirabilium, quaecumque vel experimento deprehensa vel rumore vulgata fuerant, praecordialis stimulabat aviditas. Cumque esset externa atque inusitata visendi cupidus, experiendam prae ceteris duxit Geruthi cuiusdam sedium acceptam a Tylensibus famam. Incredibilia enim ab iis super opum inibi congestarum magnitudine iactabantur, sed iter omnino refertum periculo ac paene mortalibus invium ferebatur. Ambitorem namque terrarum Oceanum navigandum, solem postponendum ac sidera, sub Chao peregrinandum ac demum in loca lucis expertia iugibusque tenebris obnoxia transeundum expertorum assertione constabat. Sed in iuvenili animo circumstantis periculi metum non tam praedae quam gloriae cupido calcabat, multum sibi claritatis accessurum sperante, si rem admodum intentatam auderet. Trecentis idem cum rege votum nuncupantibus, auctorem famae Thorkillum itineris ducem assumi placuit, utpote locorum gnarum peritumque adeundae regionis eius. Is, officio non recusato, adversum inusitatam navigandi maris saevitiam firmiore structurae genere nodisque crebrioribus ac consertioribus clavis praeparanda iubet navigia solidari, eademque magnis repleri commeatibus ac bovinis superne tergoribus claudi, quae intrinseca navium spatia ab incursantium undarum aspergine tuerentur. Inde tribus dumtaxat liburnis navigatio tenditur, unaquaque centenos capiente delectos. At ubi in Halogiam ventum, secundis flatibus destituti, varia pelagi iactatione dubiis navigationis casibus agebantur. Tandem per summam alimentorum inopiam etiam pane defecti, exiguae pultis usu traxere famem. Interiectis diebus eminus perstrepentem procellae fragorem perinde ac scopulos inundantis exaudiunt. Igitur, intellecta telluris vicinia, agilitatis eximae iuvenis speculandae rei gratia cacumen mali conscendere iussus, praerupti situs insulam in conspectu esse denuntiat. Laeti omnes regionem, quae ab eo significabatur, avidis insequuntur luminibus, attente promissi litoris praesidium exspectantes. Cuius tandem aditum nacti, in editiorem soli partem per obstantes clivos praealtis callibus enituntur. Tunc Thorkillus ex armentis, quae in maritimis frequentia discurrebant, supra quod semel leniendae fami sufficeret, negat esse tollendum; futurum enim, si secus agerent, ut a diis loci praesidibus discedendi potentia privarentur. At nautae, magis prorogandae satietatis quam servandi imperii cupidiores, incitamento gulae salutis consilium subiecerunt, exhausta navium gremia caesorum gregum corporibus onerantes. Qui ideo captu perfaciles exstitere, quod ad inusitatos virorum aspectus, firmato pavore, mirabundi convenerant. Nocte insequenti monstra, litori involantia ac toto concrepantia nemore, conclusas obsedere puppes. Quorum unum ceteris grandius, ingenti fuste armatum, profundum passibus emetiebatur. Idem propius admotum vociferari coepit non ante enavigaturos, quam fusi gregis iniuriam expiando, viris pro navium numero traditis, divini pecoris damna pensassent. Cuius minis obsecutus Thorkillus, ut universorum incolumitatem paucorum discrimine tueretur, tres sorte denotatos exhibuit. Quo facto, optato vento excepti in ulteriorem Byarmiam navigant. Regio est perpetui frigoris capax praealtisque offusa nivibus, ne vim quidem fervoris persentiscit aestivi, inviorum abundans nemorum, frugum haud ferax inusitatisque alibi bestiis frequens. Crebri in ea fluvii ob insitas alveis cautes stridulo spumantique volumine perferuntur. Illic Thorkillus, subductis navibus, tendi in litore iubet, eo loci perventum astruens, unde brevis ad Geruthum transitus foret. Prohibuit etiam ullum cum supervenientibus miscere sermonem, affirmans monstra nullo magis nocendi vim quam advenarum verbis parum comiter editis sumere, ideoque socios silentio tutiores exsistere; se vero solum tuto profari posse, qui prius gentis eius mores habitumque perviderit. Crepusculo appetente, inusitatae magnitudinis vir, nominatim salutatis nauticis, intervenit. Stupentibus cunctis, Thorkillus adventum eius alacriter excipiendum admonuit, Guthmundum hunc esse docens, Geruthi fratrem, cunctorum illic applicantium piissimum inter pericula protectorem. Percontantique, quid ita ceteri silentium colerent, refert rudes admodum linguae eius ignoti pudere sermonis. Tum Guthmundus hospitio invitatos curriculis excipit. Procedentibus amnis aureo ponte permeabilis cernitur. Cuius transeundi cupidos a proposito revocavit, docens eo alveo humana a monstruosis secrevisse naturam nec mortalibus ultra fas esse vestigiis. Subinde ad ipsa ductoris penetralia pervenitur. Illic Thorkillus, seductis copiis, hortari coepit, ut inter tentamentorum genera, quae varius obtulisset eventus, industrios viros agerent atque a peregrinis sibi dapibus temperantes propriis corpora sustentanda curarent discretasque ab indigenis sedes peterent, eorum neminem discubitu contingendo. Fore enim illius escae participibus inter horridos monstrorum greges, amissa cunctorum memoria, sordida semper communione degendum. Nec minus ministris eorum ac populis abstinendum edocuit. Duodecim filii Guthmundi egregia indole totidemque filiae praeclui forma circumsteterant mensas. Qui cum regem a suis dumtaxat illata delibare conspiceret, beneficii repulsam obiciens iniuriosum hospiti querebatur. Nec Thorkillo competens facti excusatio defuit. Quippe insolito cibo utentes plerumque graviter affici solere commemorat, regemque, non tam alieni obsequii ingratum quam propriae sospitatis studiosum, consueto more corpus curantem domesticis cenam obsoniis instruxisse. Igitur haudquaquam contemptui imputari debere, quod fugiendae pestis salutari gereretur affectu. Videns autem Guthmundus apparatus sui fraudem hospitum frugalitate delusam, cum abstinentiam hebetare non posset, pudicitiam labefactare constituit, omnibus ingenii nervis ad debilitandam eorum temperantiam inhians. Regi enim filiae matrimonium offerens, ceteris, quascumque e famulitio peterent, potiendas esse promittit. Plerisque rem approbantibus, Thorkillus hunc quoque illecebrarum lapsum, sicut et ceteros, salubri monitu praecurrit, industriam suam inter cautum hospitem ac laetum convivam egregia moderatione partitus. Quattuor e Danis oblatum amplexi, saluti libidinem praetulerunt. Quod contagium lymphatos inopesque mentis effectos pristina rerum memoria spoliavit; quippe post id factum parum animo constitisse traduntur. Qui si mores intra debitos temperantiae fines continuissent, Herculeos aequassent titulos, giganteam animo fortitudinem superassent perenniterque patriae mirificarum rerum insignes exstitissent auctores. Adhuc Guthmundus propositi pertinacia dolum intendere perseverans, collaudatis horti sui deliciis, eo regem percipiendorum fructuum gratia perducere laborabat, blandimentis visus illecebrisque gulae cautelae constantiam elidere cupiens. Adversum quas insidias rex Thorkillo, ut prius auctore firmatus, simulatae humanitatis obsequium sprevit, utendi excusationem a maturandi itineris negotio mutuatus. Cuius prudentiae Guthmundus suam in omnibus cessisse considerans, spe peragendae fraudis abiecta, cunctos in ulteriorem fluminis ripam transvectos iter exsequi passus est. Progressi atrum incultumque oppidum, vaporanti maxime nubi simile, haud procul abesse prospectant. Pali propugnaculis intersiti desecta virorum capita praeferebant. Eximiae ferocitatis canes tuentes aditum prae foribus excubare conspecti. Quibus Thorkillus cornu abdomine illitum collambendum obiciens, incitatissimam rabiem parvula mitigavit impensa. Superne portarum introitus patuit; quem scalis aequantes arduo potiuntur ingressu. Atrae deintus informesque larvae conferserant urbem, quarum perstrepentes imagines aspicere horridius an audire fuerit, nescias; foeda omnia, putidumque caenum adeuntium nares intolerabili halitu fatigabat. Deinde conclave saxeum, cui Geruthum fama erat pro regia assuevisse, reperiunt. Cuius artam horrendamque crepidinem invisere statuentes, repressis gradibus in ipso paventes aditu constiterunt. Tunc Thorkillus, haerentes animo circumspiciens, cunctationem introitus virili adhortatione discussit, monens temperaturos sibi, ne ullam ineundae aedis supellectilem, tametsi possessu iucunda aut oculis grata videretur, attingerent, animosque tam ab omni avaritia aversos quam a metu remotos haberent, neque vel captu suavia concupiscerent vel spectatu horrida formidarent, quamquam in summa utriusque rei forent copia versaturi. Fore enim, ut avidae capiendi manus subita nexus pertinacia a re tacta divelli nequirent et quasi inextricabili cum illa vinculo nodarentur. Ceterum composite quaternos ingredi iubet. Quorum Broderus et Buchi primi aditum tentant; hos cum rege Thorkillus insequitur; ceteri deinde compositis gradiuntur ordinibus. Aedes, deintus obsoleta per totum ac vi taeterrimi vaporis offusa, cunctorum, quibus oculus aut mens offendi poterat, uberrima cernebatur. Postes longaeva fuligine illiti, obductus illuvie paries, compactum e spiculis tectum, instratum colubris pavimentum atque omni sordium genere respersum inusitato advenas spectaculo terruerunt. Super omnia perpetui foetoris asperitas tristes lacessebat olfactus. Exsanguia quoque monstrorum simulacra ferreas oneraverant sedes; denique consessuum loca plumbeae crates secreverant; liminibus horrendae ianitorum excubiae praeerant. Quorum alii consertis fustibus obstrepentes, alii mutua caprigeni tergoris agitatione deformem edidere lusum. Hic secundo Thorkillus, avaras temere manus ad illicita tendi prohibens, iterare monitum coepit. Procedentes perfractam scopuli partem nec procul in editiore quodam suggestu senem pertuso corpore discissae rupis plagae adversum residere conspiciunt. Praeterea feminas tres corporeis oneratas strumis ac veluti dorsi firmitate defectas iunctos occupasse discubitus. Cupientes cognoscere socios Thorkillus, qui probe rerum causas noverat, docet Thor divum, gigantea quondam insolentia lacessitum, per obluctantis Geruthi praecordia torridam egisse chalybem eademque ulterius lapsa convulsi montis latera pertudisse; feminas vero vi fulminum tactas infracti corporis damno eiusdem numinis attentati poenas pependisse firmabat. Inde digressis dolia septem zonis aureis circumligata panduntur, quibus pensiles ex argento circuli crebros inseruerant nexus. Iuxta quae inusitatae beluae dens, extremitates auro praeditus, reperitur. Huic adiacebat ingens bubali cornu, exquisito gemmarum fulgore operosius cultum nec caelaturae artificio vacuum; iuxta quod eximii ponderis armilla patebat. Cuius immodica quidam cupiditate succensus, avaras auro manus applicuit, ignarus excellentis metalli splendore extremam occultari perniciem nitentique praedae fatalem subesse pestem. Alter quoque, parum cohibendae avaritiae potens, instabiles ad cornu manus porrexit. Tertius, priorum fiduciam aemulatus nec satis digitis temperans, osse humeros onerare sustinuit. Quae quidem praeda uti visu iucunda, ita usu prodigialis exstitit; illices enim formas subiecta oculis species exhibebat. Armilla siquidem anguem induens venenato dentium acumine eum, a quo gerebatur, appetiit; cornu in draconem extractum sui spiritum latoris eripuit; os ensem fabricans aciem praecordiis gestantis immersit. Ceteri sociae cladis fortunam veriti, insontes nocentium exemplo perituros putabant, ne innocentiae quidem incolumitatem tribuendam sperantes. Alterius deinde tabernaculi postica angustiorem indicante secessum, quoddam uberioris thesauri secretarium aperitur, in quo arma humanorum corporum habitu grandiora panduntur. Inter quae regium paludamentum, cultiori coniunctum pilleo, ac mirifici operis cingulum visebantur. Quorum Thorkillus admiratione captus, cupiditati frenos excussit, propositam animo temperantiam exuens, totiesque alios informare solitus ne proprios quidem appetitus cohibere sustinuit. Amiculo enim manum inserens, ceteris consentaneum rapinae ausum temerario porrexit exemplo. Quo facto, penetralia, ab imis concussa sedibus, inopinatae fluctuationis modo trepidare coeperunt. Subinde a feminis conclamatum aequo diutius infandos tolerari praedones. Igitur, qui prius semineces expertiaque vitae simulacra putabantur, perinde ac feminarum vocibus obsecuti, e suis repente sedibus dissultantes vehementi incursu advenas appetebant. Cetera raucos extulere mugitus. Tum Broderus et Buchi, ad olim nota sibi studia recurrentes, incursantes se Lamias adactis undique spiculis incessebant arcuumque ac fundarum tormentis agmen obtrivere monstrorum. Nec alia vis repellendis efficacior fuit. Viginti solos ex omni comitatu regio sagittariae artis interventus servavit, ceteri laniatui fuere monstris. Regressos ad amnem superstites Guthmundus navigio traicit exceptosque domi, cum diu ac multum exoratos retentare non posset, ad ultimum donatos abire permisit. Hic Buchi parum diligens sui custos, laxatis continentiae nervis, virtute, qua hactenus fruebatur, abiecta, unam e filiabus eius irrevocabili amore complexus, exitii sui connubium impetravit, moxque repentino verticis circuitu actus, pristinum memoriae habitum perdidit. Ita egregius ille tot monstrorum domitor, tot periculorum subactor, unius virginis facibus superatus, peregrinatum a continentia animum miserabili iugo voluptatis inseruit. Qui cum abiturum regem honestatis causa prosequeretur, vadum curriculo transiturus, altius desidentibus rotis, vi verticum implicatus absumitur. Rex amici casum gemitu prosecutus, maturata navigatione discessit. Qua primum prospera usus, deinde adversa quassatus, periclitatis inedia sociis paucisque adhuc superstitibus, religionem animo intulit atque ad vota superis nuncupanda confugit, extremae necessitatis praesidium in deorum ope consistere iudicans. Denique, aliis varias deorum potentias exorantibus ac diversae numinum maiestati rem divinam fieri oportere censentibus, ipse Utgarthilocum votis pariter ac propitiamentis aggressus, prosperam exoptati sideris temperiem assecutus est. Domum veniens, cum tot maria se totque labores emensum animadverteret, fessum aerumnis spiritum a negotiis procul habendum ratus, petito ex Suetia matrimonio, superioris studii habitum otii meditatione mutavit. Vita quoque per summum securitatis usum exacta, ad ultimum paene aetatis suae finem provectus, cum probabilibus quorundam argumentis animas immortales esse compertum haberet, quasnam sedes esset, exuto membris spiritu, petiturus, aut quid praemii propensa numinum veneratio mereretur, cogitatione secum varia disquirebat. Haec volventem subeunt quidam parum benigni in Thorkillum animi, docentes divino opus esse concultu tantaeque rei certitudinem, humano altiorem ingenio nec mortalibus cognitu facilem, caelestibus expetendam oraculis. Quamobrem propitiandum esse Utgarthilocum, neminemque id Thorkillo aptius exsecuturum. Fuere quoque, qui eundem insidiarum reum ac regii capitis hostem deferrent. Qui cum ultimo se periculo destinari videret, criminationis auctores profectionis comites expetivit. Tum, qui insontem notaverant, periculum alieno capiti praeparatum in se ipsos recidisse cernentes, consultum revocare tentabant. Sed frustra regias aures implentes, etiam pavoris increpiti, Thorkillo duce navigare coguntur. Ita excogitatis in alterum malis auctorem plerumque adigi necesse est. Qui cum se inevitabili discriminis necessitate districtos animadverterent, navigium taurinis obstructum coriis provisis abunde commeatibus impleverunt. Quo evecti eo pervenere loci, ubi regio inops, ignara siderum nec diurni luminis capax, perpetuae noctis specie caligabat. Cumque diu sub inusitata caeli facie navigassent, tandem, incidente lignorum inopia, foculi nutrimentis defecti, nec suppetente decoctionis officina, crudis famem obsoniis propulerunt. Verum complures vescentium ultimam pestem ab indigestae dapis satietate traxerunt. Primum enim paulatim stomachis inusitato partus edulio languor irrepsit, deinde, latius manante contagio, vitalia morbus appetiit. Sicque anceps utriusque intemperantiae malum, ut inediam gravem, ita gulam quoque suspectam effecerat, cum nec vesci tutum nec abstinere commodum nosceretur. Igitur omnem salutis spem abicientibus - ut nervum tunc facilius rumpi solitum est, cum artius tenditur - patrocinium inopinatae commoditatis affulsit. Subito enim ignis, haud procul emicare conspectus, exhaustis trahendae vitae fiduciam ingeneravit. Quem Thorkillus tamquam divinitus datum remedium colligere statuens, quo sibi certiorem ad socios reditum strueret, cacumen mali infixae gemmae fulgore signavit. Litore deinde potitus, subicit oculis angusti aditus artarumque faucium specum. Quem, comitibus foris praestolari iussis, ingressus, duos eximiae granditatis aquilos conspicatur, corneis naribus contracta, quae fors obtulerat, igni nutrimenta praestantes. Ceterum deformis introitus, obsoleti postes, ater situ paries, sordidum tectum, frequens anguibus pavimentum non oculum magis quam animum offendebant. Tum gigantum alter salutatum eum rem conatu praearduam orsum esse dicebat, inusitati numinis adeundi cupiditate flagrantem atque extramundani climatis cognitionem investigabili scrutatione complexum. A se autem propositi itineris semitas cogniturum, si tres veridicas sententias totidem proverbiis comprehensas expromeret. Tum Thorkillus: 'Non mehercule incomptiorem naribus familiam pervidisse commemini; sed neque locum, quo minus libenter degerem, attigi'; item: 'Illum mihi pedem potiorem statuo, qui prior exitum capessere quiverit.' Gigas Thorkilli prudentia delectatus, proverbiorum veritate laudata, docet ad inops graminis solum altisque offusum tenebris imprimis esse migrandum. Ante autem quam destinatus possit locus accipi, navigationem quatriduo pertinaci remigio pertrahendam. Illic visendum fore Utgarthilocum, taetros horrendosque specus sordida mansione complexum. Thorkillus magnopere stupens, quod et longa et periculosa navigatio imperabatur, spe tamen dubia praesentem metum vincente, foculum expetivit. Et gigas: 'Si ignem', inquit, 'desideras, necesse est, alias tres sententias similibus proverbiis edas.' Tum Thorkillus: 'Consilio, tametsi exilis id auctor ediderit, obsequendum est.' Item: 'Eo temeritatis processi, ut, si regredi quivero, salutem meam nulli magis quam pedibus debeam.' Rursum: 'Si impraesentiarum recessu libere fruerer, ulterius a reditu temperandum curarem.' Inde, perlato ad socios igne, aurae indulgentiam nactus, quarto die ad propositum portum appulit, aggressusque cum sociis terram, apud quam continuae noctis facies alterni luminis vicissitudinem frustrabatur, aegre prospectum capientibus oculis, inusitatae molis scopulum conspicit. Cuius perlustrandi cupidus a comitibus foris stationem peragentibus extusum silicibus ignem, opportunum contra daemones tutamentum, in aditu iussit accendi. Post haec, praelato per alios lumine, artis cavernae faucibus corpus subiciens, inter crebros serpentum allapsus ferreorum undique sedilium frequentiam contemplatur. Inde placidior aquae moles subiectoque sabulo molliter influens conspectui obversata est. Qua transita, paulo devexiorem situ speluncam aggreditur. Ex qua item atrum obscenumque conclave visentibus aperitur. Intra quod Utgarthilocus manus pedesque immensis catenarum molibus oneratus aspicitur, cuius olentes pili tam magnitudine quam rigore corneas aequaverant hastas. Quorum unum Thorkillus, adnitentibus sociis, mento patientis excussum, quo promptior fides suis haberetur operibus, asservavit; statimque tanta foetoris vis ad circumstantes manavit, ut nisi repressis amiculo naribus respirare nequirent. Vixque egressu potiti, ab involantibus undique colubris conspuuntur. Quinque dumtaxat Thorkilli comitum, ceteris veneno consumptis, navigium cum ductore conscendunt. Imminent efferi daemones et in subiectos venenata passim sputa coniciunt. At nautae praetentis coriorum umbraculis illapsum respuere virus. Hic cuiusdam forte prospicere cupientis tactum veneno caput perinde ac ferro recisum cervici exemptum est; alius ocellos umbraculis exserens sub eadem vacuos luminum orbes retulit; alius exserta manu tegimen explicans, eiusdem tabi vi truncum ad se brachium revocavit. Igitur ceteris propensiora sibi numina nequicquam deprecantibus, Thorkillus, universitatis deum votis aggressus eique cum precibus libamenta defundens, mox purioris caeli usum ac perspicua rerum elementa prospera navigatione collegit. Iamque alium sibi orbem atque ipsum rerum humanarum aditum perspicere videbantur. Tandem ad Germaniam, Christianis tunc sacris initiatam, appulsus, apud eius populum divini cultus rudimenta percepit. Ubi, sociorum manu ob inusitatum aeris haustum propemodum consumpta, duobus tantum, quos sors ultima praeterierat, comitatus, reditum ad patriam habuit. Verum illitus ori marcor ita habitum corporis ac pristina formae lineamenta confudit, ut ne ab amicis quidem potuisset agnosci. At ubi, detersa illuvie, notitiam sui visentibus reddidit, eximiam regi cognoscendae legationis aviditatem ingessit. Sed necdum aemulorum obtrectatione sopita, fuere, qui regem, cognitis, quae Thorkillus afferret, subito decessurum astruerent. Auxit affirmationis fidem eiusdem rei falsa somnii praedictione suggesta credulitas. Igitur, qui noctu Thorkillum opprimerent, regis imperio subornantur. Cuius ille rei utcumque indicium nactus, clam cunctis relicto cubili, magni ponderis lignum subiecit, eoque facto, subornatis truncum caedentibus, regiae fraudis commentum elusit. Die postero regem corpus curantem aggressus: 'Ignosco', inquit, 'saevitiae tuae errorique veniam tribuo, qui prosperum legationis nuntium afferenti poenam pro gratia decrevisti. Itaque te solum, pro quo caput tot aerumnis devovi, tot periculis contudi, quemque operum meorum gratissimum pensatorem speravi, acerrimum virtutis punitorem inveni. Verum ultionis partibus praetermissis, interno animi tui rubore - si tamen ullus ingratos pudor afficit - laesionis meae vindice sum contentus. Nec immerito te omnem daemonum rabiem aut beluarum saevitiam superare coniecto, quod tot monstrorum insidiis erutus a tuis immunis esse non potui.' Rex, cuncta ex ipso cognoscere cupiens fatisque arduum obstare iudicans, eventuum ordinem exponere iubet. Cumque per cetera avidis referentem auribus excepisset, postremo recensitam numinis sui mentionem sinistra opinione colligi passus non est. Exprobratam enim Utgarthiloci foeditatem exaudire non sustinens, adeo indignitatis eius vicem doluit, ut impatientem dictorum spiritum inter ipsa narrantis recitamenta deponeret. Itaque, dum vani numinis cultum cupide fovit, ubinam verus esset miseriarum carcer, agnovit. Crinis quoque oliditas, quem Thorkillus, perinde atque operum suorum magnitudinem testaturum, capillitio gigantis excerpserat, in circumstantes effusa compluribus exitio fuit. Defuncto Gormone, Gotricus ex eo genitus regnat. Hic non armis modo, sed etiam liberalitate conspicuus, incertum, fortior an clementior fuerit, adeoque severitatem mansuetudine castigabat, ut alteram altera rependere videretur. Eodem tempore rex Norvagiae Goto, a Berone et Refone Tylensibus petitus, Refonem cultius ac familiarius habitum magni ponderis armilla donavit. Quo Ulvo quidam aulicorum conspecto, magnitudinem doni impensiori laude complexus, neminem Gotoni parem humanitate firmabat. At Refo, quamquam gratiam beneficio deberet, tamen immodici laudatoris tumidam vocem approbare non passus, Gotricum ei praetulit. Ut enim vanam assentatoris affirmationem obtereret, absenti liberalitatis testimonium reddere quam praesentem beneficii datorem falso palpare maluit. Partium quoque ingratitudinis argui quam inanis iactantiae laudem assentiendo prosequi regemque veritatis serio monere quam adulationis mendacio fallere aliquanto pretiosius duxit. At Ulvo dictas in regem laudes non solum pertinaciter affirmare, sed etiam experimento prosequi perseverans, pignus cum negante proponit. Cuius consensu Refo in Daniam pergens, Gotricum, sella posita, stipendia inter milites partientem invenit. A quo, quisnam esset, rogatus, vulpeculae sibi nomen esse respondit. Cumque risu quosdam, alios admiratione complesset: 'Vulpem', inquit Gotricus, 'ore praedam excipere convenit.' Ac mox detractum lacerto torquem accersiti labris inseruit. Quem Refo confestim brachio applicans, id cunctis auro praeditum ostentabat, reliquum vero perinde atque ornamenti inops occultius habuit; eoque acumine ab invictae munificentiae dextera consentaneum prior munus accepit. Quod ei non tam pretii magnitudo iucundum quam litis initae victoria faciebat. A quo cum rex de pignoris positione cognosceret, fortuito magis quam de industria munificus erga ipsum exstitisse gaudebat, plus se voluptatis ex datione quam accipientem ex munere sentire testatus. Igitur reversus Norvagiam Refo concertatorem pignus exsolvere recusantem occidit, filiamque Gotonis captivam Gotrico potiendam adducit. Cumque Gotricus, qui et Godefridus est appellatus, transfusis in exteros proeliis, famam ac vires felicibus propagasset auspiciis, inter cetera factorum monumenta hanc quoque Saxonibus tributi legem indixit, ut eorum duces, quoties apud Danos regni mutatio obvenisset, centum equos niveos suffecti regis initiis dedicarent. Quod si novum Saxonibus ducem variata rerum successio peperisset, is quoque praedictae pensionis obsequio potestatis principium Danicae maiestatis titulis inclinaret, quo et gentis nostrae fateretur imperium et subiectionis suae sollemne praeberet indicium. Nec Germaniae quidem oppressione contentus, per Refonem legationi addictum Sueoniam tentat. Quem Sueones aperta vi necare veriti, latrocinium ausi, incusso lapide dormientem consumpserunt; quippe molarem superne pensum, rescissis vinculis, subiecti cervicibus illabi fecere. In cuius noxae expiationem actum est, ut singuli facinoris auctores bissena auri talenta, e plebe vero quilibet unam eiusdem generis unciam Gøtrico persolveret. Vulpeculae pensionem vocabant. Accidit interea, ut rex Francorum Karolus contusam bello Germaniam non solum Christianismi sacra suscipere, sed etiam dicioni suae parere compelleret. Quo comperto, Gøtricus finitimas Albiae gentes adortus, Saxoniam, susceptum Karoli iugum cupidius amplexantem ac Romana arma Danicis praeferentem, ad pristinum regni sui titulum revocare tentabat. Quo tempore Karolus victricia trans Rhenum castra receperat ideoque ab advenae hostis congressu, perinde ac fluvii interstitio vetitus, temperabat. Quem cum ob res Gøtrici comprimendas iterato transmeare proponeret, a Leone Romanorum pontifice in urbis tuendae praesidium accersitus, mandato paruit, filio vero Pipino gerendi adversum Gøtricum belli partes commisit, ut, dum ipse in longinquum hostem ageret, hic contra vicinum susceptum pugnae negotium procuraret. Oportebat enim, ut gemina curarum anxietate distractus, sparsa manu, aptum utrique remedium provideret. Interea Gøtricus, speciosam ex Saxonibus victoriam referens, contractis denuo viribus ac frequentiori copiarum robore comparato, non in Saxones modo, verum in omnem Germaniae populum amissae dominationis iniuriam ulcisci constituit. Ac primo quidem classe Fresiam domat. Quae provincia admodum situ humilis, quoties, saeviente Oceano, obiecta fluctibus aestuaria perrumpuntur, totam inundationis molem patentibus campis excipere consuevit. Huic Gøtricus non tam artam quam inusitatam pensionem imposuit. De cuius condicione et modo summatim referam. Primum itaque ducentorum quadraginta pedum longitudinem habentis aedificii structura disponitur, bissenis distincta spatiis, quorum quodlibet vicenorum pedum intercapedine tenderetur, praedictae quantitatis summam totalis spatii dispendio reddente. In huius itaque aedis capite regio considente quaestore, sub extremam eius partem rotundus e regione clipeus exhibetur. Fresonibus igitur tributum daturis mos erat singulos nummos in huius scuti cavum conicere, e quibus eos dumtaxat in censum regium ratio computantis eligeret, qui eminus exactoris aures clarioris soni crepitaculo perstrinxissent. Quo evenit, ut id solum aes quaestor in fiscum supputando colligeret, cuius casum remotiore auris indicio persensisset; cuius vero obscurior sonus citra computantis defecisset auditum, recipiebatur quidem in fiscum, sed nullum summae praestabat augmentum. Compluribus igitur nummorum iactibus quaestorias aures nulla sensibili sonoritate pulsantibus, accidit, ut statam pro se stipem erogaturi multam interdum aeris partem inani pensione consumerent. Cuius tributi onere per Karolum postea liberati produntur. Cumque Gøtricus, transcursa Fresia ac reverso iam Roma Karolo, in ulteriores se Germaniae provincias effundere statuisset, proprii satellitis insidiis circumventus, ferro domesticae fraudis interiit. Quo audito, Karolus effuso gaudio exsultavit, nihil eo casu umquam fortunae suae iucundius obvenisse confessus. Olavus Gøtrici filius, patre mortuo, regnat. Hic paternae vindictae studio civilibus patriam bellis implicare sustinuit, publicam pietatem privato affectui subiciendo. Cuius exstincti corpus collis Olavi titulo celeber prope Lethram congestus excepit. Huic succedit Hemmingus, cuius dignum memoratu opus non reperi, nisi quod pacem cum Caesare Lodowico iurisiurandi firmitate composuit. Et forte complura temporum eius insignia, quamquam praeclara exstiterint, vetustatis livore teguntur. Post hos Siwardus cognomento Ring, quem eiusdem nominis pater, Norvagiae dux, olim ex Gøtrici filia susceperat, Scanis Sialandisque fautoribus regnat. Nam consobrinus eius Ringo idemque Gøtrici nepos Iutiam occupabat. Igitur unius regni dividua potestas, tamquam utraque parte ob parvitatem ignobili, non sperni modo, sed etiam lacessi ab exteris coepit. Quos Siwardus maiore odio quam regni aemulum insecutus, peregrina bella civilibus praeferendo quinquennio periculis patriae defensionem suam opponere perseveravit. Elegit enim vulnus tolerare domesticum, quo promptius sanaret externum. Quamobrem Ringo, dominationis eius occupandae occasione suscepta, universum imperii ius in se transferre conatus, foris excubias peragentem intus lacerare sustinuit. Provincias siquidem, quae ab ipso possidebantur, invadens, communis patriae defensionem ingrata mente pensabat. Igitur ex Sialandicis quidam Siwardi studiosiores, quo sinceriorem absenti fidem gererent, filium eius Regnerum vixdum cunis erutum regis nomine censuerunt, non quod ipsum regimini intempestivum nescirent, sed ut tanti pignoris ductu adversum Ringonem torpentium sociorum animos excitarent. Audiens autem Ringo Siwardum interim ab expeditione regressum, Sialandenses magna manu petitos, ni se dederent, ferro perituros edixit. At Sialandici, quibus aut rubor aut periculum imperabatur, viribus ob paucitatem diffisi, deliberandae rei indutias poposcerunt. Quibus impetratis, cum nec Siwardi gratiam colere liberum nec Ringonis amplecti videretur honestum, diu inter metum pudoremque solliciti iactabantur. Qua in re ne senibus quidem consilio suppetente, Regnerus tunc forte contioni praesens: 'Brevis', inquit, 'arcus subito spiculum iacit. Ego vero, tametsi puerili ausu maiorum ora praecurrere videar, ignoscendum erratis veniamque immature editis precor. Verum prudentiae monitor, tametsi despicabilis videatur, respuendus non est. Docili quippe animo sorbenda est utilium disciplina. At quoniam, ut desertores ac transfugas notari turpe, ita supra vires audere temerarium est, et utrobique par culpa subesse convincitur, simulata transitione petendus est hostis, idemque, cum primum facultas obvenerit, opportuna desertione linquendus. Satius ergo erit adversarii iram obsequii figmento praecurrere quam negatione eundem in nosmet ipsos acrius incessendos armare. Quid enim fortioris imperium detrectantes agimus, nisi quod ipsi in iugulum nostrum arma sponte praestamus? Saepe involutioribus studiis efficacissima fraus alitur. Astu illaqueanda est vulpes.' Cuius consilii salubritate et fluctuantium civium cunctationem discussit et hostilibus castris noxium robur adiecit. Contio quoque, infantiae eius non facundiam minus quam ingenium mirans, egregiae indolis decretum, habitu annorum excellentius, cupide amplexata est. Nec rubori fuit defectis consilio senibus puerilibus obsequi monitis, quae quamquam a tenero manassent, integerrimo disciplinae pondere redundabant. Auctorem vero consilii instanti periculo obicere veriti, educationis gratia Norvagiam transtulerunt. Brevi post conserta pugna Ringonem Sywardus aggreditur; quo occiso, ipse immedicabili plaga perstrictus paucis interiectis diebus ex vulnere decessit. Cui Regnerus in regnum succedit. Quo tempore rex Suetiae Frø, interfecto Norvagiensium rege Sywardo, coniuges necessariorum eius prostibulo relegatas publice constuprandas exhibuit. Quo Regnerus audito, avitae ultionis studio Norvagiam petivit. Eo veniente, matronae complures, quae corporum suorum ludibria aut nuper passae fuerant aut in proximo pudicitiae periculum verebantur, viriliter cultae cupide castris eius adproperare coeperunt, profitentes se fatum contumeliae praelaturas. Nec erubuit futurus muliebris improperii vindex adversum auctorem turpitudinis, quarum ignominiam ulcisci venerat, auxilia mutuari. Inter quas affuit et Lathgertha, perita bellandi femina, quae virilem in virgine animum gerens, immisso humeris capillitio, prima inter promptissimos dimicabat. Cuius incomparabilem operam admirantibus cunctis - quippe caesaries tergo involare conspecta feminam esse prodebat - Regnerus, avi interfectore prostrato, de puella, quam in acie praeviam praenotaverat, commilitones plurimum percontatus est, unius feminae viribus victoriam sibi constitisse professus. Quam cum illustri inter barbaros loco natam cognovisset, per internuntios procari perstitit. Illa, legatione tacite spreta, consensum simulat. Cumque datis fallaciter responsis anhelanti proco potiendi voti fiduciam attulisset, adiectum urso canem in aedis suae vestibulo religari praecepit, contra omne amatoris studium per obiectas beluas proprium tutatura conclave. Regnerus vero favorabili nuntio recreatus navigium scandit, emensusque fretum, comitibus apud Gølerdal - id valli nomen est - subsistere iussis, solitarius puellae penates accedit. Ubi exceptus a beluis, alteram telo traicit, alteram faucibus apprehensam obtorto gutture strangulavit, virginemque victi periculi praemium habuit. Ex cuius matrimonio geminis filiabus, quarum nomina memoriae prodita non sunt, filioque Fridlevo susceptis, triennium feriatus est. Cuius ob recentes nuptias reditu desperato, Iuti, gens insolens, Scanis in societatem contractis, Sialandos, qui Regneri fidem propensiori caritate colebant, bello lacessere tentant. Quo comperto, Regnerus tricenas instruit puppes, ventisque navigationi parentibus, Scanos apud Whiteby vicum bellum ausos obtrivit, exactaque hieme cum Iutis prope Lymfiorthinum eius regionis fretum habitantibus secundis eventibus dimicavit. Tertio item ac quarto Scanis Hallandisque felici auspicio domitis, in Thoram Herothi regis filiam nuptiarum amore converso, sibi ac Lathgerthae repudium interiecit. Damnabat enim coniugis fidem, quam olim in perniciem suam summae ferocitatis beluas admovisse meminerat. Interea rex Sueonum Herothus, silvas forte venatione complexus, repertas a comitibus angues filiae detulit nutriendas. Illa paterno ocius obsecuta praecepto, vipereum genus virgineis manibus educare sustinuit; quin etiam curae habuit, ut integrum bovis cadaver earum quotidie satietati suppeteret, ignorans se privato pabulo publicam sustentare perniciem. Quae cum adultae pestilentissimo halitu viciniam urerent, rex, inertis operae paenitens, potiturum filia, qui pestem amovisset, edixit. Quo non minori fortitudinis quam libidinis incitamento frequens iuventus adducta periculosam inaniter operam erogabat. Cuius rei summam Regnerus ab intermeantibus expertus, laneum a nutrice sagulum villosaque admodum femoralia, quibus inflictos anguium morsus elideret, expetivit. Nam ut munimenti gratia referto pilis cultu utendum credidit, ita agilitatis causa tractabilem sumpsit. Cumque navigio Suetiam appulisset, incidente gelu, aquis de industria corpus iniecit humefactamque vestem, quo minus penetrabilis redderetur, brumae durandam praebuit. Qua amictus salutatos comites ad fidem Fridlevo servandam hortatus, solus procedit ad regiam. Qua visa, ensem lateri nectens, dextrae telum inserit amentatum. Procedenti inusitatae magnitudinis obvius allabitur serpens; huic alter, granditate par priorisque prolapsum insecutus, arrepsit. Qui iuvenem modo caudae voluminibus quatere, modo pertinaci vomitu ac veneno conspuere certabant. Interea aulici, tutiora complexi latibula, perinde ac paventes puellulae rem eminus inspectabant. Ipse rex pari metu perterritus in angustum cum paucis conclave refugerat. At Regnerus, gelati cultus duritie fretus, non armis modo, sed etiam amictu virulentos frustrabatur assultus, solusque duarum rictum pertinaci spiritu virus in se profundentium infatigabili congressione sustinuit. Quippe morsus clipeo, venenum veste respuit. Ad ultimum excussum manu telum strenue incessentium se beluarum corporibus adigit, eoque utriusque praecordia lacerans, felicem pugnae eventum habuit. Cuius cultum rex curiosius contemplatus, cum hirtum atque hispidum animadvertisset, praecipue tamen occiduae vestis horrorem maximeque incomptam braccarum speciem eludens, Lothbrog eum per ludibrium agnominavit. Quem etiam ut ex laboribus recrearet, cum amicis epulaturum accersit. Ille prius revisendos sibi, quos reliquerat, arbitros aiebat profectusque eosdem futurae epulationis gratia nitidius cultus adducit. Ac demum, peracto convivio, praefixum victoriae pignus accepit. Ex qua Rathbarthum Dunwatumque, egregiae indolis pignora, procreavit; iisdem Sywardus, Biornus, Agnerus Ivarusque natura fratres adiecti sunt. Interea Iuti ac Scani, insopibili seditionis face succensi, abrogato Regneri titulo, Haraldo cuidam rerum contribuunt summam. Adversum quos Regnerus, legatis Norvagiam missis, cum amica precaretur auxilia, Lathgertha, pristini amoris pertinaciore haustu exuberans, cum viro ac filio navigationem arripuit. Centum ac viginti navium classem ei, a quo olim repudio fuerat, exhibere sustinuit. Qui etiam, universae opis egenum se iudicans, ab omni aetate praesidium mutuari curavit, robustisque imbecilles agglomerans, fortium cuneis senum puerorumque partes inserere non erubuit. Igitur apud campum, qui Latialiter Laneus dicitur, imprimis Scanorum res obterere orsus, grave cum factiosis bellum habuit. Ubi Ivarus septimum agens annum, insigni pugna edita, puerili corpore grandaevum robur exercuit. Sywardus vero, dum hosti vim adverso corpore ingerit, humi collapsus prono vulnus excepit. Quae res inspectantibus sociis gravissimam circumspiciendae fugae sollicitudinem attulit nec Sywardum modo, sed et omnia fere Regnericae partis arma deiecit. Verum hunc attonitarum mentium lapsum Regnerus virili opera hortatuque firmavit paratosque vinci victoriam conari perpulit. Lathgertha quoque, teneris membris incomparabilem sortita spiritum, trepidantis militiae studium specioso fortitudinis exemplo erexit. Militari namque discursu inopinatorum terga circumvolans, socialem metum in hostilia castra convertit. Ad ultimum, laxata Haraldi acie atque ipso per summam suorum stragem fugato, cum domum ex acie revertisset, spiculo, quod toga occultaverat, noctu mariti iugulum attentavit totiusque potentiae eius ac nominis summam invasit. Insolentissimus namque feminae spiritus absque viro regnum gerere quam fortunae eius communicare iucundius duxit. Interea Sywardus oppido, quod in vicinia erat, allatus, curandum medicis corpus praebebat. Quibus ad summam usque desperationem provectis, dum vulneris immanitas adhibita fomentorum genera frustraretur, quidam stupenda magnitudine aegri lectulum adire conspectus, si sibi illorum, quos armis oppressurus foret, animas dedicasset, protinus incolumitate gavisurum promittit. Nec nomine quidem suppresso, Roftarum se dici subiunxit. Animadvertens autem Sywardus parvulae promissionis impendio ingens comparari beneficium posse, petitis cupide paruit. Tunc senex attrectatae tabis livorem repentino manus auxilio dispulit subitamque vulneri cicatricem intendit. Postremo pupillas eius pulvere perfundens abiit. Qui, maculis repente coortis, eximiam vermiculorum similitudinem obstupescentibus oculis ingeneravit. Crediderim huius miraculi auctorem futuram iuvenis saevitiam evidentiori luminum testimonio prodere voluisse, ne perspicacior corporis pars sequentis vitae praesagio vacua maneret. Quem anus, quae potionibus eius praeerat, vermiculatas ore notas praeferre conspiciens, inusitato iuvenis horrore permota, subito lapsu decidens, linqui animo coepit. Quo evenit, ut Sywardo serpentini oculi vulgatum late cognomen accederet. Interea nuptam Regneri Thoram violentus morbi casus absumpsit, eaque res amantissimo coniugis viro infinitam aegritudinis molestiam peperit. Quam optime negotio discutiendam ratus, solatium ab exercitio mutuari doloremque labore temperare constituit. Militiam itaque detrahendae aegritudinis pariendique solaminis gratia meditatus, statuit, ut unusquisque paterfamilias, quem inter liberos contemptissimum duceret, aut si quem pigrioris operae ac minus spectatae fidei servum haberet, stipendia sibi meriturum offerret. Quod edictum, tametsi parum proposito competens videretur, invalidissimos Danicae gentis aliarum nationum fortissimis praestare docuit magnumque iuventuti profectum attulit, delectis certatim socordiae notam abstergere cupientibus. Praeterea, ut omnis controversiarum lis, semotis actionum instrumentis, nec accusantis impetitione nec rei defensione admissa, duodecim patrum approbatorum iudicio mandaretur, instituit. Cuius legis beneficio, temeraria litium contractione submota, improborum calumniae sufficienter obviatum existimans, arma in Britanniam erexit regemque eius Hamam, Hellae nobilissimi iuvenis patrem, pugna perstrictum occidit. Inde Scotiae ac Petiae insularumque, quas Australes vel Meridianas vocant, ducibus interfectis, Sywardo ac Rathbartho filiis vacuas gubernatore provincias in potestatem addixit. Norvagiam quoque, principe suo violenter exutam, Fridlevo parere praecepit eundemque Orchadibus proprio duce defectis praeferre curavit. Interea Danorum quidam, pertinacioris erga Regnerum odii, obstinatis ad rebellandum animis, Haraldi quondam profugi partibus advoluti, prostratam tyranni fortunam attollere conati sunt. Qua temeritate insolentissimos belli civilis adversum regem spiritus excitaverunt externisque liberum domesticis implicuere periculis. Ad quos constringendos Regnerus cum insularium Danorum classe profectus, rebellium agmen elisit Haraldumque, superati exercitus ducem, fuga in Germaniam actum, honorem improbe partum impudenter abicere compulit. Captivos quoque simplici morte afficere non contentus, tortos necare maluit, ut, qui ad deserendam impietatem adduci non poterant, ne spiritum quidem nisi per summam poenarum violentiam deponere sinerentur. Ceterum latifundia eorum, qui cum Haraldo profugerant, secum stipendia peragentibus partitus est, eo patres punitiores iudicans, quod ad liberos, quos suo iudicio repulissent, carioribus patrimonio spoliatis, honorem hereditatis suae translatum viderent. Sed ne sic quidem ultionis satietate perfusus, insuper Saxoniam, quod eam asylum hostium Haraldique profugium crederet, oppugnare constituens, implorato filiorum auxilio, Karolum tunc forte illis imperii sui finibus immorantem offendit. Cuius cum, interceptis vigilibus, praeiectas fefellisset excubias atque ob hoc cetera factu levia duceret conatuque promptiora speraret, subito divina futuri muliercula, tamquam caeleste quoddam oraculum aut divinae voluntatis interpres, salutari regem praedictione permonuit adventantisque periculi malum felici vaticinio praecucurrit, Sywardi classem ad Sighnini fluminis fauces appulisse denuntians. Imperator attente accepto monitu hostilem interpretatus adventum, significatos sibi barbaros pugnae oppositu constringendos curavit. Qua in Regnerum habita, non similiter, ut discriminis cautelam hausit, belli actum implevit. Itaque infatigabilis ille totius paene Europae domitor, serenissimis amplissimisque victoriis tantam terrarum partem emensus, tot civitatum, tot gentium victorem exercitum, aversis bello pectoribus, unius provinciae parvula manu profligatum aspexit. Cumque Regnerus, oneratis tributo Saxonibus, de morte Herothi certum e Suetia nuntium accepisset, liberosque suos Sorli, suffecti regis, calumnia avitis bonis exutos cognosceret, Biorni, Fridlevi atque Rathbarthi collegium apprecatus - nam Regnaldus, Withsercus et Ericus, quos ex Suanlogha progenuerat, nondum habilem armis aetatem impleverant - Suetiam petiit. Cui occurrens cum exercitu Sorlus, publice an privatim dimicandi optione facta, singularem deligenti conflictum Scarthum, spectatae audaciae pugilem, cum septena filiorum manu ex provocatione pugnaturum admovit. Cum quibus Regnerus, tribus filiis in certaminis societatem assumptis, utroque exercitu inspectante, congressus, agone victor excessit. Biornus vero, quod integer hosti cladem ingesserat, tamquam a ferrei lateris firmitate sempiternum usurpavit agnomen. Qua victoria Regnerus omnis periculi superandi fiduciam nactus, Sorlum cum universis, quas ductaverat, copiis impetitum occidit. Cumque, Biorno ob conspicuae fortitudinis meritum Suetica praelatione donato, aliquanto bellorum interstitio quievisset, cuiusdam forte mulierculae amantior factus, quo promptiorem sibi potiendae eius aditum strueret, patrem ipsius amplissimo beneficentiae cultu officiosissime captandum curavit. Saepe enim numero accersitum ad epulas plurimis comitatis officiis prosequebatur. Nam et venientem assurgendi reverentia discumbentemque proximo sibi consessu veneratus est. Saepe etiam donis, interdum benignissimo recreavit alloquio. Qui cum tantae honorationis causam a nullo suo merito profectam animadverteret, cogitatione varie deflexa, ex amore filiae suae tantam principis liberalitatem descendisse cognovit, libidinosum propositum humanitatis nomine colorantis. Quam, ut exactissimum amantis ingenium frustraretur, tanto impensius observandam curavit, quanto eam latentioribus studiis ac pervicacioribus modis ambiri comperit. Verum Regnerus, certissimo consensus eius nuntio recreatus, villam, in qua asservabatur, accessit nihilque amori invium putans in vicino quendam rusticae vitae solitarius hospitio petiit. Mane commutata cum feminis veste, amicae laneum opus explicanti muliebriter cultus astitit virgineoque operi rudes artificii manus callide, ne proderetur, admovit; nocte vero votis, virginem amplexatus, indulsit. Cumque, maturescente partu, temeratae pudicitiae facinus tumidiore puellae gremio proderetur, incertus pater, cui se filia polluendam dedisset, ignoratum stupri auctorem ex ipsa maxime cognoscere perseveravit. Qua se neminem praeter pedissequam lecti participem habuisse pertinacius affirmante, rem regi cognoscendam mandavit. Ille, insontem famulam inusitata criminatione notari non sustinens, proprii sceleris professione alienae innocentiae fidem facere non erubuit. Qua humanitate et muliebris calumniae partes repulit et, ne ridiculus rumor apud improbas aures sereretur, effecit. Praeterea gignendum ex ea filium sui sanguinis esse, quodque eum Ubbonem nuncupari vellet, adiecit. Qui cum aliquatenus excrevisset, tenerae aetatis ingenio maturae discretionis habitum apprehendit. Matris enim dilectionem, quod excellenti se toro miscuisset, amplexus, venerationem patris, quod ad obscuriorem iusto copulam descendisset, abiecit. Post haec Regnerus expeditionem in Hellesponticos parans, vocataque Danorum contione, saluberrimas se populo leges laturum promittens, ut unusquisque paterfamilias, sicut ante, quem minimi inter liberos duxerat, militaturum exhibuerat, ita tunc valentioris operae filium aut probatioris fidei servum armaret, edixit. Quo facto, omnibus, quos ex Thora procreaverat, filiis praeter Ubbonem assumptis, Hellespontum eiusque regem Dian variis contusum bellis lacessendo perdomuit. Ad ultimum eundem creberrimis discriminibus implicatum exstinxit. Cuius filii Dian et Daxon, olim Ruteni regis filias maritali sorte complexi, impetratis a socero copiis, ardentissimo spiritu paternae vindictae negotium rapuerunt. Quorum Regnerus immensum animadvertens exercitum, diffidentia copiarum habita, equos aeneos ductilibus rotulis superpositos ac versatilibus curriculis circumductos in confertisimos hostes maxima vi exagitari praecepit. Quae res tantum ad laxandum adversariorum aciem valuit, ut vincendi spes magis in machinamento quam milite reposita videretur, cuius intolerabilis moles, quicquid impulit, obruit. Altero ergo ducum interfecto, altero fuga sublapso, universus Hellesponticorum cessit exercitus. Scithae quoque, Daxon artissimo materni sanguinis vinculo contingentes, eodem obtriti discrimine referuntur. Quorum provincia Withserco attributa, Rutenorum rex parum viribus fidens formidolosa Regneri arma fuga praecurrere maturavit. At Regnerus, ceteris prompta sibi deditione substratis, cum quinquennem propemodum piraticam explevisset, Biarmos nuper devictos invalida subiectionis fide palam imperium detrectantes invenit. Qui cum adventum eius compertum haberent, carminibus aggressi caelum, sollicitatas nubes ad summam usque nimborum violentiam impulerunt. Quae res Danos aliquamdiu navigatione prohibitos alimentorum facultate defecit. Eosdem quoque, subito remissa tempestate, aestuosissimi fervoris flagrantia torruit. Nec ea quidem pestis concitati frigoris magnitudine tolerabilior exstitit. Itaque anceps geminae intemperantiae malum vicissim affecta corpora immoderata utriusque status accessione corrupit. Ceterum laxi ventris profluvium complurimos exanimavit. Ita Danorum plerique, dubia caeli qualitate conclusi, passim, oborta corporum pestilentia, decesserunt. Cumque se Regnerus adulterina magis quam vera aeris vi praepeditum animadverteret, utcumque navigatione producta, in Curorum Semborumque regionem accessit; qui maiestatem eius perinde atque honoratissimi victoris amplitudinem impensius venerati sunt. Quo beneficio rex magis adversus Biarmorum insolentiam efferatus, spretae maiestatis suae vindictam inopinato petivit assultu. Quorum ignoti nominis rex, subitanea hostium irruptione perculsus simulque conserendae cum ipsis manus fiducia vacuus, Matullum Finmarchiae ducem perfugio petiit. Cuius peritissima sagittariorum opera fretus Regneri apud Biarmiam hiberna peragentem impune laceravit exercitum. Quippe Finni, lubricorum stipitum celeri allapsu cursum intendere soliti, arbitraria velocitatis potentia rapiuntur promptissimamque propinquitatis vel absentiae facultatem obtinere creduntur. Mox enim ut hostem laeserunt, eadem celeritate, qua subeunt, avolant nec procursu languidius reditum tentant. Itaque et vehiculorum et corporum agilitate instandi fugiendique expertissimam obtinent potestatem. Credendum est tunc Regnerum fortunae suae imbecillitatem admiranter tulisse, cum se, olim Romani culminis triumphatorem, ab inermi inconditoque agmine ad ultimum usque discrimen abripi pervideret. Itaque, qui splendidissimum Romanae militiae decus maximique ac serenissimi ducis insignes copias excellenter obtriverat, agrestis et ignobilis vulgi sordidissimo atque tenuissimo apparatui cessit, isque, cuius bellicam antea claritatem fortissimae gentis vis hebetare nequiverat, despicabilis populi parvulam manum sustinere non valuit. Quo evenit, ut ea manu, qua clarissimam orbis pompam ac gravissimum militaris roboris instrumentum fortissime contudit, qua tot peditum, tot castrorum, tanti equitatus fragorem apertissime subruit, vilem obscuramque plebeculam furtim et quasi per latrocinium incessere sustineret illustremque gloriam suam, palam atque interdiu partam, nocturna fallacia maculare non erubesceret, manifestae fortitudinis loco clandestinas amplexatus insidias. Quae res, ut opere deformis, ita exitu utilis fuit. Nec Finnorum quam Caroli fuga parcius gratulatus est, plus se virium in nudissima plebe quam in instructissimo milite reperisse confessus; siquidem gravissimam Romanorum armaturam quam levia pannosae gentis spicula tolerabilius ferre potuit. Ubi Biarmorum rege interfecto, Finnorum vero fugato, Regnerus saxis rerum gestarum apices prae se ferentibus iisdemque superne locatis aeternum victoriae suae monumentum affixit. Interea Ubbo per avum suum Hesbernum ad sacrilegam regni cupiditatem adductus, abiecta paterni respectus verecundia, capiti suo regium arrogavit insigne. Cuius cum Regnerus insolentiam ex Suetiae ducibus Kelthero Thorkilloque cognosceret, Gothiam versus praepropere navigationem exercuit. Quos Hesbernus Regneri partibus singulari fide devinctos expertus, praemio sollicitatos regis desertores efficere laborabat. Illi, non flexo e sententia proposito, ex Biorni arbitrio suum consistere retulerunt, confessi Sueonum neminem, quod ab eius placito destitisset, ausurum. Nec segniter ipsum Hesbernus benignissimis legatorum alloquiis captavit. Qui se perfidiae quam bonae fidei propiorem fore denegans, piissimi patris amori improbissimi fratris gratiam anteferri perquam nefarium iudicabat; in ipsos vero legatos perinde ac gravissimi criminis hortatores laqueo animadvertit. Sueti quoque de reliqua legatorum turba pari clade noxiae exhortationis poenas sumpserunt. Igitur Hesbernus occulto clandestinoque paratui parum prosperum ratus constare progressum, accitis palam copiis, manifeste procurrit ad bellum. At praefectus Iutiae Ivarus neutram sacrilegae pugnae partem pietati propinquam autumans, impium bellum voluntario praecucurrit exsilio. Regnerus vero Hesbernum apud sinum, qui Latialiter Viridis appellatur, aggressus occidit, exanimisque abscisum caput prora excipi mandans, terribile factiosis spectaculum edidit. Ubbo vero profugio usus iterumque patrem, revocato apud Sialandiam bello, adortus, dum, laxata suorum acie, undique solus impetitur, tantum adversi agminis fudit, ut hostilium cadaverum excremento perinde ac munitione firmissima circumactus facile provocantium inhiberet accessum. Ad ultimum frequentioribus hostium globis offusus comprehensusque publicis vinculis onerandus abstrahitur. At ille, immensa vi extricatis rescissisque catenis, inditos sibi nexus disicere ac lacerare adorsus, nullis obicem modis effringere potuit. At ubi Ivarus tumultum patriae factiosi supplicio discussum comperit, Daniam petiit. Quem Regnerus, quod inter saevissimas parricidiorum procellas integerrimum se pietatis cultorem gesserat, amplissima veneratione suscepit. Interea Daxon Withsercum Scithiae principantem diu nequicquam superare conatus, tandem fictae pacis commento circumventum aggreditur. Convivialiter ab eo exceptus armatum subornavit exercitum, qui simulata mercatione in urbem redis advectus hospitis domum nocturno laceraret assultu. Cuius latrocinii manum tanta Withsercus strage perculit, ut hostilium corporum cumulo circumfusus nisi scalis superne admotis comprehendi nequiret. Duodecim quoque comites eius pariter ab hoste capti, facta sibi repetendae patriae potestate, devotis pro rege capitibus, alienum participare periculum quam suum abicere maluerunt. At Daxon, egregiae Withserci formae miseratione permotus, orientem speciosissimae indolis florem convellere passus non est. Cui non tantum salutem, sed et filiam dimidio regni sui dotatam in matrimonium obtulit ac decori incolumitatem quam fortitudini poenam afferre maluit. Ille vero precariae vitae usum animi magnitudine floccipendens, impunitatem perinde atque parvulum aliquod beneficium respuit, mortis sententiam sua sponte complexus, praefatus Regnerum vindictam filii remissius exacturum, si eum in eligendo mortis genere proprio usum arbitrio comperisset. Cuius temeritatem admiratus hostis ea fati specie, qua ipse in se animadvertisset, consumendum esse promittit. Quam libertatem iuvenis ingentis beneficii loco suscipiens, vinctum se cum sociis cremari petivit. Nec segniter Daxon avidis fati precibus obsecutus, pro beneficio optatae mortis supplicium erogavit. Quo audito, Regnerus, obstinato ad moriendum luctu, non modo maerorem induit, verum et per summam animi aegritudinem lectulo corpus affixit doloremque conceptum gemitu patefecit. Quem coniunx, virilem supergressa fiduciam, imbecillitatis increpitum virili adhortatione firmavit revocatumque a maerore animum arma impensius celebrare perdocuit, affirmans fortissimum patrem cruentos filii cineres iustius armis quam lacrimis expiaturum. Monuit quoque, ne muliebriter lugens tantum sibi ignominiae fletu pareret, quantum antea claritatis virtute contraxerat. Ad hanc vocem veritus Regnerus, ne pristinos fortitudinis titulos effeminato maerore contereret, discusso maestitiae habitu depositisque doloris insignibus, promptissima vindictae spe iacentem revocavit audaciam. Adeo interdum ab invalidis fortia roborantur ingenia. Ivaro ergo regni tutelam deferens Ubbonemque pristinae gratiae redditum paterna caritate complectens, traiecta in Rusciam classe, comprehensum Daxon catenarumque poena coercitum apud Ugarthiam custodiae causa relegavit. Siquidem tunc Regnerum adversus carissimi filii interfectorem clementissima animi moderatione usum esse constabat, cum ad concupitae ultionis satietatem exsilium sontis quam necem sufficere maluit. Qua quidem humanitate magnus Rutenis iniectus est rubor ulterius adversus eum saeviendi regem, quem ne iniuriarum quidem acerbitate ad infligendam captivis mortem impellere potuerant. Eundem quoque Regnerus brevi in gratiam reductum patriae reddidit, pollicentem se ei annua nudatum pedes cum duodecim patribus discalceatis suppliciter tributa pensurum. Enimvero in captivum ac supplicem leniter animadvertere quam cruentam securim destringere superbamque cervicem sedulo multate servitio quam semel elidere satius duxit. Inde profectus filium suum Ericum, Ventosi Pillei cognomen habentem, Suetiae praefert. Ubi Fridlevo atque Siwardo apud se stipendia merentibus, Normannos Scotosque duobus aliis falso regis nomen arrogasse comperiens, imprimis Norvagicae rei usurpatorem sustulit eamque Biorno fruendam tradidit. Deinde, eo atque Erico accitis, Orcades populatus, ad ultimum Scotorum finibus appulit eorumque regem Murial triduano exhaustum proelio interfecit. Verum filii eius Dunwat atque Rathbarthus, pugna spectabiliter edita, ab hoste necati, sanguine suo cruentam patri victoriam pepererunt. Cumque in Daniam reversus coniugem Suanlogam interim morbo cognovisset absumptam, protinus sollicitudini remedium solitudine quaesivit aegraeque mentis luctum intra penatium suorum claustra cohibere passus non est. Verum hanc maeroris acerbitatem Ivari regno pulsi repentinus detraxit adventus. Quippe Galli, fugato eo, in Hellam quendam Hamonis filium falsam regis contulerant potestatem. Quo duce Regnerus perinde atque locorum perito usus, educta classe portum, qui Yorwicus appellatur, accessit, ubi, expositis copiis, Hellam Gallicana virtute subnixum post extractam in triduum pugnam fugae amantem effecit, eaque res creberrimo Anglorum, rarissimo Danorum sanguine constitit. Cumque ibidem Regnerus annum victor explesset, consequenter, excitis in opem filiis, Hiberniam petit occisoque eius rege Melbricto Duflinam barbaris opibus refertissimam obsedit, oppugnavit ac cepit; ibique annuo stativis habitis, Mediterraneum fretum pernavigans ad Hellesponticum penetravit, interiecta regionum spatia clarissimis emensus victoriis, continuae felicitatis progressum nusquam interpellante fortuna. Inter haec Haraldus, quorundam astipulatione Danorum Regneri militiam languidiore studio comitantium recidivos patriae tumultus incutiens, regii nominis usurpator emersit. Qui Regneri ab Hellesponto redeuntis armis exceptus, cum rebus infeliciter gestis exhausta domesticae opis praesidia animadverteret, Lodowicum Maguntiae constitutum auxilia petiturus accessit. At Lodowicus, summo amplificandae religionis ardore confertus, condicionem barbaro intulit, opem spondendo, si Christi cultum exsequi consensisset. Nullam enim posse aiebat animorum intervenire concordiam dissona sacra complexis. Quamobrem petitorem opis primum religionis contubernio opus habere, neque magnorum operum consortes exsistere posse, quos supernae venerationis formula disparasset. Qua sententia et salutem hospiti et sibi pietatis praeconium peperit. Haraldum enim sollemni lavacro usum consequenter Saxonicis roboravit auxiliis. Quibus is fretus in territorio Sleswicensi dicandam Deo aedem sollicita moliebatur impensa. Hic itaque sanctissimi tenoris specimen a Romanis ritibus mutuatus, profanato perfidorum errore, delubra diruit, victimarios proscripsit, flaminium abrogavit atque inconditae patriae Christianismi sacra primus intulit, reiectoque daemonum cultu divinum aemulatus est. Supremo, quicquid ad custodiam religionis attinuit, scrupulosissima cura servavit. Sed non tam efficaciter quam pie rem auspicatus est. Superveniens enim Regnerus inductaque per eum sacra temerans, vera religione proscripta, pristino adulterinam loco restituit ac suo caerimonias honore donavit. Haraldus vero profugus fortunam ad sacrilegium transtulit. Nam ut praecipuum inchoatae religionis specimen, ita primum neglectae spectaculum fuit atque ex splendido sanctitatis auctore infamis eiusdem desertor evasit. Interea Hella ad Hibernos collatus omnes, qui se Regnero propiore fide devinxerant, ferro suppliciisque multavit. Quem Regnerus classe adortus, iusta omnipotentis animadversione manifestas detractae religionis poenas pependit. Comprehensus enim atque in carcerem coniectus, noxios artus colubris consumendos advertit atque ex viscerum suorum fibris tristem viperis alimoniam praebuit. Cuius adeso iocinore, cum cor ipsum funesti carnificis loco coluber obsideret, omnem operum suorum cursum animosa voce recensuit, superiori rerum contextui hanc adiciens clausulam: 'Si suculae verris supplicium scirent, haud dubio, diruptis haris, afflictum absolvere properarent.' Quo dicto Hella adhuc nonnullos filiorum eius vivere interpretatus, quiescere carnifices amoverique viperas iubet. Cumque satellites peragendae iussionis gratia accurrissent, Regnerus imperium regis funere suo praecesserat. Quem quid aliud quam duas inter se fortunas partitas esse dicemus? alteram, quae ei incolumem classem, propensum imperium, praecipuas piraticae vires adiceret, alteram, quae claritatis ruinam, commilitonum necem, acerbissimum vitae exitum irrogaret, cum ipsum carnifex venenatis beluis circumfusum eo corde, quod adversus omne discrimen immobile gesserat, aspides exsatiantem videret. Itaque ex speciosissimo victore ad miserabilem captivi sortem deductus, ne quis nimium fortunae credat, edocuit. Quem casum Ivarus, dum forte ludos inspectaret, accepit. Sed nihilo minus vultum in eodem habitu continens solitoque nulla ex parte infractior non solum nuntiatam parentis cladem doloris dissimulatione suppressit, sed ne strepitum quidem exoriri passus, attonitum rumore populum theatro discedere vetuit. Itaque neque oris hilaritatem deposuit, ne cessato ludo scaenam interrumperet, neque oculos a publico plausu ad privatam maestitiam deflexit, ne ex summo tripudio repente in ultimum prolapsus maerorem potius calamitosi filii quam iocabundi ducis partes egisse videretur. Siwardus vero, eodem nuntio accepto, propior paternae caritati quam privatae passioni, hastile, quod forte in manu habebat, altius pedi stupefactus immersit, tristitiae salebra corpoream neglegente molestiam. Ut enim animi vulnus patientius ferre posset, corporis partem gravius afficere studuit. Quo facto simul fortitudinem maeroremque detexit, fortunam suam inter calamitosum filium constantemque ducem partitus. At Biornus, inter tesserarum iactus delato ad se paternae mortis nuntio, tanta vi correptum manu calculum pressit, ut tabulae quoque cruorem digitis extortum infunderet; ubi nimirum fortunae iactum ipsa, quam versabat, alea leviorem esse didicit. Quod audiens Hella hunc trium parentis obitum fortiori animi robore sustinuisse iudicavit, qui nihil pietatis funeri praestitisset, ideoque sibi Ivari suspectissimam haberi virtutem. Ivarus vero, petitis Angliae partibus, cum classem suam conserendi cum hoste belli impotentem animadverteret, astum audaciae praeferens Hellam acumine tentat, spatium arvi, quantum equino tergore complecti potuisset, in sequestrae pacis pignus expostulans. Et facile quidem, quod petiit, impetravit. Rex enim parvo preces stare autumans, a tanto hoste exiguum soli magnae rei loco expeti gratulatus est, ratus perquam breve tergus paululum ruris occupaturum. At Ivarus, corio in exiles admodum corrigias scissim extracto, habilem exaedificandae urbi agrum implicuit. Igitur Hella, prodigalitatis paenitentia succedente, magnitudinem corii sera aestimatione collegit, divisam cuticulam rectius quam incolumem mensus. Quam enim exiguum soli cincturam credidit, amplissima iugera latius occupantem aspexit. Ivarus vero conditae urbi abunde suffecturos obsidioni commeatus invexit, ab inedia perinde atque hoste defensam haberi cupiens. Interea Siwardus ac Biornus cum quadringentarum navium classe supervenientes bellum regi manifesta provocatione significant. Idque statuto tempore exsecuti, comprehensi ipsius dorsum plaga aquilam figurante affici iubent, saevissimum hostem atrocissimi alitis signo profligare gaudentes. Nec vulnus impressisse contenti, laceratam salivere carnem. Taliter perempto Hella, Biornus ac Siwardus regna sua reduces expetivere; Ivarus Angliam biennio tenuit. Interea Dani, perseverantissima bellum factione complexi, Siwardo cuidam atque Erico, regia gente creatis, publicam detulere tyrannidem. Quos Regneri filii communiter mille septingentarum navium classe apud Sleswicum adorti, semestri delevere pugna. Colles indicio manent, nec minus is, apud quem belligeratum est, sinus Siwardi funere inclaruit. Iamque praeter Regneri filios regius propemodum interierat sanguis. Exinde Biorno atque Erico domum reversis, Ivarus atque Siwardus, quo tenaciores rebellibus frenos imponerent, in Dania resederunt, Agnerum Angliae praeferentes. Qui repulsa provocatus Anglorum, opitulante Siwardo, contemptricem sui provinciam incolis vacuefaciendo, tenacia situ iugera cultore carere quam insolentem alere maluit, pinguissimaque insulae rura taeterrima vastitate perfundens desertae quam superbae regioni imperitare satius autumavit. Post haec Ericum apud Suetiam Osteni cuiusdam malignitate sublatum ulcisci cupiens, dum alienae vindictae artius incumbit, suum hosti sanguinem erogavit, dumque caesi fratris poenas avidius expetit, proprium fraternae caritati funus impendit. Itaque Siwardus summis totius Danicae contionis suffragiis paternum apprehendit imperium. Hic autem post editas late strages domestica claritate contentus, toga quam armis illustris haberi maluit, omissoque castrorum cultu ex acerrimo tyranno exactissimum pacis custodem agere coepit, tantum decoris in otio atque vacatione constituens, quantum ante in victoriarum frequentia repositum autumabat. Adeo autem studiorum eius mutationem fortuna favorabiliter prosecuta est, ut, sicut ipse neminem, ita nec ipsum quisquam hostiliter laceraret. Idem fato functus Ericum admodum infantulum naturae magis quam regni aut pacis heredem habuit. Quippe ericus, Haraldi frater, tenerrimam eius aetatulam spernens, irrupta cum seditiosis patria, regium occupavit insigne nec erubuit, lacessita legitimi ducis infantia, adulterinam arripere potestatem, hoc se regno indigniorem comprobans, quod imbellem eo spoliare sustinuit. Igitur illum sceptro, se ipsum virtutibus exuit, et dum armis incunabula appetit, omni pectus virilitate nudavit. Neque enim, ubi cupiditas ambitioque flagravit, consanguinea caritas sedem habuit. Sed hanc inhumanitatem supernae ultionis ira pensavit. Inter ipsum namque ac Guthormum, Haraldi filium, subito tanta clade confectum est bellum, ut, eorum utroque cum innumeris aliis interempto, regia Danorum stirps atrocissimis exhausta caedibus ad unicum superioris Siwardi filium redigeretur. Hic consanguineorum iactura regnandi fortunam adeptus, utpote propinquorum nece quam incolumitate felicior, relictis aliorum exemplis, per aviti negotii vestigia decurrit; repente namque studiosissimus piratici muneris exsecutor apparuit. Et utinam in abolendo Christianismi cultu temerarium Regneriani spiritus non egisset heredem! Siquidem religiosissimum quemque aut suppliciis insequi aut rebus exuere exsilioque multare perseveravit. Sed frustra principium causer, cuius exitum probem; laudabilior enim est vita, cuius initium turpe speciosus finis abripit, quam cuius probabile exordium in culpas flagitiaque decurrit. Siquidem Ericus, ad salutares Ansgarii monitus sacrilegae mentis errore deposito, quicquid per eiusdem insolentiam commiserat, expiavit tantumque in excolenda religione se gessit, quantum egerat in aspernanda. Itaque non solum sanioris disciplinae haustum docili animo traxit, verum etiam primaevas maculas finali puritate pertersit. Hic filium Kanutum ex Guthormi filia eademque Haraldi nepte progenitum superstitem moriens dereliquit. Huius infantia manente, regni pupillique tutor exposcitur; verum quoniam huiusce muneris advocationem praestare plerisque vel invidiosum vel arduum videbatur, sortitione virum legi placuit. Prudentissimi namque Danorum, in tam excellenti negotio arbitrario delectu uti pertimescentes, plus alienae fortunae quam suis sententiis permiserunt, electionis eventum fortuito magis quam solido consilio delegantes. Quo evenit, ut Enni-Gnupus quidam, amplissimae atque integerrimae virtutis, tam onerosae functioni humeros suos submittere cogeretur decretamque sorte administrationem ingressus non minus universorum res quam singularia regis incunabula tueretur. Unde et ei quidam parum annalium periti medium in fastis locum tribuunt. Cumque Kanutus, decursis adolescentiae spatiis, ab annis virilitatem traxisset, amotis, qui sibi beneficium educationis impenderant, ex paene desperato adolescente auctor insperatae probitatis evasit, hoc uno deflendus, quod absque Christianae religionis insignibus e vita ad mortem transitum habuit. Sed mox ad filium eius Frothonem rerum summa concessit. Cuius fortuna armis belloque alita eo felicitatis excessit, ut provincias, quae a Danis quondam defecerant, pristino adactas iugo vetustis alligaret obsequiis. Qui etiam se ipsum apud Angliam, iam pridem Christianismi peritam, solemnibus aquis humectandum exhibuit. Ceterum privatam salutem suam in publicam exuberare cupiens, ab Agapito, qui tunc civitatis Romanae sacris praeerat, Daniam divinitus erudiri petivit. Quod antequam votis exsequeretur, absumptus est; nam fatis suis Romanae legationis praecucurrit adventum, animo certe quam effectu superior tantumque supernae compensationis ob pietatis propositum assecutus, quantum ceteris praestatur ex opere. Huius filius Gormo, cui, quod ex Anglia oriundus exstitit, Anglici cognomen incessit, patre exstincto, promptiore fortuna quam diuturniore apud insulam regiam adeptus est arcem. Dum enim Daniam disponendae eius gratia petisset ex Anglia, longam parvuli secessus iacturam expertus est. Quippe Angli, libertatis suae fortunam in eius absentia reponentes, publicam a Danis defectionem moliendo praecipitem rebellandi fiduciam induerunt. Sed quo eum Anglia invidentius sprevit, hoc Dania fidentius coluit. Itaque, dum ad duarum provinciarum utramque avidas imperii manus porrexit, altera potitus, alterius irrevocabiliter dominationem amisit, nihil umquam fortiter pro ipsius recuperatione conatus. Adeo difficile praegrandia continentur imperia. Post quem filius eius Haraldus Daniae regnator incessit, ob hoc quidem obscurioris apud posteros memoriae egregiorumque operum monumentis vacuus, quod regiarum opum servator magis quam propagator exstiterit. Post hunc Gormo arcem obtinuit, semper infensi erga religionem animi, Christicolarum perinde ac taeterrimorum hominum respectum exstinguere cupiens. Omnes huiusce normae participes vario iniuriarum genere fatigatos, quibus potuit, calumniis insequi non quievit. Quin etiam, ut priscum delubris cultum restitueret, templum in fundo Sleswicensi a religiosis conditum tamquam sacrilegum aliquod impietatis domicilium ab imis fundamentorum partibus demolitus est, quos suppliciis non attigerat, sacrae cellae strage puniens. Hic tametsi proceritatis habitu eximius putaretur, parum respondentem corpori animum gessit. Ita enim mores suos intra regnandi satietatem continuit, ut servata potius quam aucta maiestate gauderet satiusque tueri proprium quam alienum incessere duceret, magis de acquisitorum custodia quam acquirendorum incremento sollicitus. Hic a maioribus coniugalia sacra celebrare permonitus Anglorum regis Hedelradi filiam Thiram nuptiali studio insecutus est. Illa, ut erat gravitate atque industria ante alias praestans, condicionem proco attulit, non ante se ei nupturam praefata, quam Daniam sub dotis nomine recepisset. Eoque pacto intercedente Gormoni desponsa, nocte, qua prima genialem torum conscendit, sponsum perseverantissimis precibus aggressa, in triduum se virilis concubitus expertem dimitti petivit, non ante rebus Venereis indulgere constituens, quam matrimonium creandis liberis efficax futurum aliquo per quietem praesagio didicisset. Itaque simulatione continentiae matrimonii experientiam interpellabat, cognoscendae posteritatis propositum pudicitiae specie colorando, commerciumque libidinis eam, ut temperantia sua tori socium Christianismi sacris ascisceret, maritalis lecti blanditias detrectasse coniectant. Verum quamquam iuvenis amori eius flagrantissimo animo inhaereret, alienae tamen continentiae quam propriae voluptati obsequi praetulit speciosiusque nocturnis motibus imperare quam lacrimosa amicae vota repellere arbitratus est, profectas ab industria preces pudicitiae propinquas autumans. Evenitque, ut, qui mariti partes agere debuerat, pudicitiae custodem praestaret, ne in capite nuptiarum stuprosae mentis nota afficeretur, quasi plus libidinis viribus quam propriae indulsisset verecundiae. Ceterum ne inconcessum virginis amorem libidinoso complexu praeripere videretur, vicina latera non solum alterius complexibus exuit, sed etiam destricto mucrone secrevit atque ex cubiculari lecto suum ac sponsae dividuum contubernium reddidit. Sed voluptatem, quam gratuita humanitate distulit, mox laeta somnii specie delibavit. Quippe, profuso in somnum animo, existimavit duos alites coniugis suae genitali parte prolapsos, sed alterum altero grandiorem, corpora superne librantes praepeti caelum volatu petere exiguoque tempore interiecto reversos suis altrinsecus manibus insedisse. Secundo quoque ac tertio, parvula quiete recreatos, propassis alis aeri se credidisse, tandemque minorem ex his ad se pennis cruore oblitis comite vacuum remeasse. Ea opinione attonitus, ut erat somno pressus, indicem stuporis questum edidit ac totos penates tumultuoso clamore complevit. Quam speculationem eo percontantibus famulis explicante, Thira felicem se prole futuram autumans, omisso differendarum nuptiarum proposito, castimoniam, quam cupide precata fuerat, avidius remisit, caelibatumque ad Venerem transferens sponso gratam suimet potiendae copiam tribuit, continentis virtutem admissi concubitus satietate pensando, praefata minime se ei nupturam fuisse, nisi ex his adumbratae quietis imaginibus certiorem fecunditatis suae fortunam hausisset. Itaque ut vafro, ita inusitato consilio pudicitiae simulatio in futurae prolis agnitionem transivit. Nec sors opinionem frustrata est: brevi enim Haraldi atque Kanuti felix prole mater apparuit. Qui cum virilem attigissent aetatem exserta classe effrenatam Sclavorum insolentiam domuerunt; nec Angliam quidem immunem ab hoc vexationis genere reliquerunt. Quorum Edelradus ingeniis delectatus illatam a nepotibus vim voluptatis loco habuit, amplissimi beneficii nomine taeterrimam amplexatus iniuriam. Multo enim amplius virtutis in eorum fortitudine quam pietate reposuit ideoque ab infestis lacessi quam ab ignavis coli speciosius duxit, tamquam ex ipso fortissimo indolis habitu futurum virilitatis eorum specimen pervideret. Non enim ambigere potuit, quin extera quandoque impetituri essent, qui materna tam audacter exigerent. Adeo autem iniurias officiis anteposuit, ut, praeterita filia, Angliam iisdem testamento legaret, avitum nomen paterno praeferre non dubitans, nec imprudenter, quoniam aliquanto speciosius mares quam feminas regni usum decere noverat, imbellis filiae ac fortissimorum nepotum condicionem separandam existimans. Quo evenit, ut Thira filios suos paternorum bonorum heredes non invidenter exheres ipsa conspiceret. Praelationem enim eorum honorabilem sibi magis quam contumeliosam fore arbitrata est. Iidem, crebris piraticae quaestibus locupletati, summa cum fiducia spes suas ad iniciendum manus Hiberniae promoverunt. Cuius rex, Duflina, quae provinciae caput habebatur, obsessa, cum paucis admodum sagittariae artis peritis coniunctum urbi nemus ingressus, Kanutum, magna cum militum frequentia nocturnis ludorum spectaculis interpositum, insidioso fraudis circuitu vulnifica procul sagitta petivit, quae in adversum regis corpus incidens mortificum ei vulnus intorsit. Veritus autem Kanutus, ne periculum suum hostes effuso gaudio insequerentur, atque ob hoc cladis suae fortunam dissimulanter haberi cupiens, voce supremos anhelitus reddente ludos absque tumultuatione peragi iubet. Qua arte prius Danos Hiberniae potitores quam suum Hibernis exitum notum reddidit. Quis autem exstinctum non plangeret, cuius disciplina militum suorum victoriae consilio quam spiritu diuturniore suffecit? Salus namque Danorum in ultimas angustias deducta ac paene desperationis periculis implicata, quia morientis ducis iussui paruit, brevi, quos timuit, triumphavit. Quo tempore Gormo ad ultimum aetatis suae finem provectus ingentem annorum seriem luminibus captus exegerat, senectam ad ultimos humanae condicionis terminos prorogando, magis de filiorum vita et incrementis quam reliquo spiritu suo sollicitus. Tanta autem maioris filii caritate tenebatur, ut a se occidendum iuraret, qui prior ipsius exitum nuntiasset. Cumque forte Thira haud dubium de eiusdem exitio nuntium accepisset, nemine id Gormoni palam insinuare audente, praesidium calliditatis amplexa, casum, quem ore prodere timuit, opere explicavit. Maritum namque regio cultu exutum taetriore circumdedit aliaque doloris insignia, per quae causam luctus aperiret, admovit, quod antiqui talibus inter exsequiarum actiones uti consueverant, acerbitatem maeroris habitus asperitate testantes. Tunc Gormo: 'En mihi', inquit, 'Kanuti fatum publicas?' Et Thira: 'Id ipsum', ait, 'tuo potius quam nostro declaratur augurio.' Quo dicto marito mortem, sibi viduitatis causam praebuit nec ante filium quam coniugem planxit. Itaque, dum viro nati fortunam exprimit, alterum alterius funeri sociavit, amborumque exsequias paribus prosecuta lacrimis, huic coniugales, maternos illi planctus impendit, quamquam tunc temporis magis solatiis erigenda quam cladibus obterenda fuisset. distulit, verecundiae figmento fortunam propagandae successionis explorans. Alii Defuncto Gormone, Haraldus hereditariae dominationis fortunam conspicuae fortitudinis operibus prosequi cupiens, traiecta in Orientem piratica, circumpositum lacessivit Oceanum. Sed absumpto interim Hedelrado, quamquam sedulos quaestuosi negotii fructus decerperet, aliquanto plus tamen ex avito fato amaritudinis quam ex tyrannide voluptatis accepit. Dum enim eum fortuna cumulatius barbaris ditavit opibus, Anglicis exuit externaque donatum praeda domestica atque hereditaria spoliavit. Siquidem Hedelradi filius Adelstenus, patris testamento praeteritus, indignationem suam litteris, quibus Haraldus heres scribebatur, opposuit, rescissoque parentis arbitrio, proprium aemulatus est. Igitur Norvagiae rex, obtusi cordis homini amplissimae rei summam cessisse ingemens, potiendae eius spe armata insulam classe petiit. Cuius cum se Adelstenus viribus minorem animadverteret, conficiendae pugnae fiducia vacuus bellum ad obsequium transtulit, benevolentiam hostis, quem armis propulsare nequiverat, officiis capessere cupiens. Non solum enim regem amicissimo vultu benignissimoque excepit alloquio, sed etiam, quo salubrius patriam armis hostilibus liberaret, filio eius Haquino admodum tenero educationis impensam pollicitus, regnum se pariter testamento legaturum promittit. Quam rem maxime, ut Norvagicis armis adversum Haraldum uteretur, oblatu dignam putavit. Eius namque ferociam pertimescens, orbitatem suam gratuito herede solari quam violentum exspectare satius existimavit. Rapuit hostis condicionem praeceps propositamque pactionem amplexus tantum de offerentis humanitate praesumpsit, ut filium proprio spiritu cariorem inexploratae eius fidei credere non dubitaret. Post haec Haraldus, reductis ab Oriente copiis, quamquam ad impetendum avunculi factum praecipuis iuris viribus invitari poterat, nihilo minus impunitam eius ambitionem dissimulatae indignationis patientia praeterire sustinuit iustisque opibus pie carere quam crudeliter potiri maluit. Post paululum vero temporis Haquinus, audito paterni fati nuntio, cum proficiscendi gratia velis navigationem instrueret, magno supervenientis Adelsteni impetu revocatus, paulisper omisso ventorum usu, propius litori navigium egit. A quo post cetera morum documenta, quibus quotidie informabatur, novi quid accepturum se ratus, ne inter epulas obscuro se vultu gereret, sed magis in circumspiciendis amicis hilari oculorum habitu uteretur, audivit. Quem enim Adelstenus compluribus aliis honestatis praeceptis imbuerat, etiam aptos convictui mores ignorare passus non est. At cui parentis mors Norvagiam cessit, paulo post praeceptoris occasus Angliam patefecit. Veritus ergo Haraldus, ne iniuriarum tolerantia, quae hactenus consanguineae caritatis respectui dabatur, deinceps in ignaviae verteretur opprobrium, et, quod moderationis esset, vitio applicaretur, Norvagicae rei turbatione primam Haquino iacturam inferendam constituit, domesticis eius viribus debellatis externas facilius obterendas existimans. Cum itaque res barbaras regia exsecutione tractasset, in Daniam reversus, occursu Haraldi Gunnildae filii, adversus eundem Haquinum auxilia petentis, excipitur, pollicentisque se tributa daturum, si Danicae opis beneficio efficacia partium suarum adiumenta sumpsisset. Enimvero inter acerbissimos rerum casus clementissimam regis humanitatem expertus est: Hewindo enim atque Karlhoftho pugnae adiutoribus receptis, sexaginta navium classe donatus petiti praesidii compos abscessit, evenitque, ut plus spei in auxilio Danorum quam metus in sua adversitate reponeret. Igitur navigationem remensus, adversus hostem, navalis pugnae copia non suppetente, terrestrem exercuit. In qua Hewindus Haquinum, ut in primos proeliantium globos progrederetur, hortatus, ipsum clarius sui indicium exhibentem inusitatae magnitudinis securi petiit attigissetque, ni satellitum quidam adactum regi ferrum proprii corporis periculo fefellisset. In quem Hewindus tanta vi destrictae bipennis aciem egit, ut ferrum medio corpori illapsum nullum inter artus obstaculum reperiret. Quod cum terrae altius illapsum genibus nixus abstrahere conaretur, ab Haquino interfecti militis corpus conscendente perfoditur. Incertum ergo, uter alteri plus pietatis impenderit. Ille enim salutis suae impendio regis fatum repulit, iste servatoris sui cladem speciosissima ultione pensavit, cuius beneficio fatum effugerat, exitium ultus. Et quod huius militis opera clarius, qui alienae incolumitati quam suae propior voluntarium pro duce spiritum erogavit privataeque mortis obiectu, ne publica sociorum salus periclitaretur, effecit ? Interea Thoralvus, quem Haquinus ad exturbanda hostium terga in insidiis collocaverat, superveniens, edito in aciem impetu, Karlhoftho mortem, Danis fugam inflixit; enimvero ceterorum fortunam unius inclinavit occasus. Haquinus autem palantes pertinacius urgere veritus, effusas sociorum habenas salutari consilio revocavit, ne qua improvidi militis incuria effici posset, ut in victricem victae partis fortuna recideret. Igitur aequalis ambarum partium strages parem utrobique belli successum effecerat; nam etsi altera victoriae propior videbatur, cladibus victam aequabat. Repetente vero classem Haquino, incredibile memoratu monstrum incidit: iaculum namque, vago ancipitique discursu superne inter auras oberrare conspectum, non minore intuentes metu quam admiratione complevit. Siquidem in diversas partes dubiis reflexibus agitatum, figendi vulneris locum exploratius prospicere videbatur. Quod miraculum cunctis immani stupore prosequentibus incertisque, quidnam res tam inusitata portenderet, subito casu in solius Haquini caput suspectum omnibus periculum transtulit. Arbitrantur quidam matrem Haraldi Gunnildam procurato maleficiis spiculo victi filii poenas a victore sumpsisse. Haraldus itaque, insperato hostis exitio regnandi fortunam adeptus, triennio promissum Danis bonae fidei vectigal exhibuit. Ea tempestate Sturbiornus, Suetici regis Biornonis filius, a patrui Olavi filio Erico regno spoliatus, petendi auxilii gratia ad Haraldum, cui Thyra mater exstitit, cum sorore Gyritha supplex migravit tantoque apud eum paratiorem amicitiae locum reperit, quanto illi eiusdem sororis suae matrimonium liberalius permisit. Post haec Haraldus, armis Sclavia potitus, apud Iulinum, nobilissimum illius provinciae oppidum, Sturbiorno duce conpetentia militum praesidia collocavit. Quorum piratica egregio animorum robore celebrata ac finitimis paulatim trophaeis alita eo demum ferocitatis excessit, ut continuis nautarum cladibus septentrionalem repleret Oceanum. Ea res plus Danico imperio quam ullum terrenae militiae negotium attulit. Inter quos fuere Bo, Ulf, Karlshefni, Siwaldus aliique complures, quorum prolixam enumerationem, taedio quam voluptati propinquiorem, stilo prosequi supersedeo. Inter haec Sturbiornus, ultionis aculeo lacessente, acceptam iniuriam pensare cupiens, Haraldo in opem accito, memorem damnorum iram adversus invisam Erici dominationem destrinxit. Cuius rei gratia Haraldus in Hallandiam proficiscens Theutonicae irruptionis nuntium, quae a Caesare Othone gerebatur, accepit. Igitur alienae rei impetitionem quam propriae defensionem languidiore studio prosecutus, externae pugnae proposito domesticae curam anteposuit, reflexoque in Iutiam cursu, ad opem oppressis ferendam praecipiti celeritate contendit. Sed, eo superveniente, Caesar Iutiam utpote regio ductu vacuam nullo resistente permensus, cum Lymici sinus obiectu, tunc temporis Wendalam aquis claudentis, ulterius excurrere vetaretur, coniecta in undas lancea, non solum iter ad Eydoram reflexit, verum et simillimum fugae reditum habuit. Is quidem hastam, cuius usum habebat, maritimos in fluctus relinquendi monumenti gratia iaculatus, suum freto vocabulum indidit; verum ut impetu gravis, ita exitu vanus apparuit. Haraldus quippe, ardentissimo cursu abscedentes hostium reliquias insecutus, Epponem extremi agminis ducem cum iis, quos reperit, trucidavit. Interea Sturbiornus, contumeliosa militum adhortatione compulsus, fortunam suam temere sociorum fortitudini credidit inque proprium exitium ruens regiarum partium reditum stolida praecessit audacia. Bellum enim praepropere ausus, rebus Sueonum per incuriam lacessitis, occiditur. Et sane hostilibus gladiis ultro iugulum subicit, quisquis in urgenti aliquo discrimine magis alienae temeritati quam propriae obsequitur providentiae. Post haec Thyra, quo patriam a clandestinis exterorum irruptionibus tutiorem praestaret, quantum a Sleswico ad occidentalem Oceanum patet, vallo fossaque proscindere aggressa est, superque iacto aggere tenacissimi operis terrenum molita est munimentum. Cui postmodum Waldemari regis Absalonisque, Danicae gentis antistitis, consimilis erga patriam pietas murum cocti lateris superiecit, uti potius veteris valli occiduos lapsus solidior novae molis structura reficeret, quam debilem eius situm crebrior in posterum ruina submitteret. Siquidem priori munitione fundamenti loco usi, imperfectum femineae virtutis propositum virili prudentia compleverunt, tanto excellentius opus edentes, quanto se muliebri noverant industria clariores. Eadem quoque, cum sub specie feminae virilem animum gereret, Scaniam Suetica dominatione compressam praestandi tributi onere liberavit. Itaque hinc muro, inde armis hostem repellens, diversis patriae finibus par tutelae beneficium peperit. Interea, defuncto apud Norvagiam Haraldo, filius eius Haquinus, patriam hereditariae pensionis ignominia exuere cupiens, cum Haraldum, auditis, quae Caesar apud Iutiam gesserat, Germanicis diutule bellis implicandum speraret, palam detrectandae stipis audaciam praebuit, plus spei ac fiduciae ex Saxonicis armis quam suis viribus capiens. Verum Haraldus, rebus cum imperatore compositis, consortium catholicae religionis amplexus, divinam humanamque pacem regno suo conciliavit, sicque, Haquinum conceptae inaniter spei irritum reddens, se ipsum errore, patriam proeliis liberavit. Comperta vero Haquini defectione, tanto in Norvagicae iuventutis contumaciam asperius animadvertendum putavit, quanto eam adversum se cervicem insolentius extulisse cognovit. Missa igitur adversus hanc Iulinae piraticae manu, Bo atque Siwaldo ducibus contemptus sui ultionem mandavit. Quorum Haquinus perspectis copiis, cum intolerabile rebus suis onus imminere cognosceret, excipiendi eius materia non suppetente, tamquam humanae opis diffidentia diviam amplexus, superos inusitato piaculo propitiandos curavit, Duos siquidem praestantissimae indolis filios hostiarum more aris admotos potiendae victoriae causa nefaria litatione mactavit nec sanguinis sui interitu regnum emere dubitavit patrisque nomine quam patria carere maluit. Sed quid hoc rege stultius, qui geminam carissimorum pignorum stragem incertis unius pugnae eventibus impendendo fortunam belli parricidio petere et orbitatem suam muneris loco diis bellorum fautoribus erogare sustinuit? Quo evenit, ut Dani manum cum eo navali certamine conserentes, quocumque militaris discursus impetum contulissent, infestam nimbi vim, qua tamquam ab hoste laederentur, exciperent. Ceterum coorti imbris maleficium ita nostrorum vertices inusitatis grandinis ictibus converberavit, ut eorum oculi veluti quibusdam nimborum spiculis lacessiti prospiciendique penitus facultate defecti graviorem ab elementis pugnam quam ab hoste sentirent. Accidit ergo, ut Norvagienses, caeli quam suis viribus feliciores, Danos destrictam adversum se numinum iram haud dubie sentientes ante fuga quam caedibus implicarent. Inter quos Karlshefni ac Siwaldus a victoribus capti, quamquam dimicando speciosissimam rei militaris operam edidissent, aliquanto tamen plus laudis in vinculis quam proelio meruerunt. Haquinus enim, celeberrimam Danicae iuventutis fortitudinem exploratius nosse cupiens, duos, qui captivorum patientiam plenius experirentur, admovit. Tantum enim virium animis eorum a natura insitum esse fama fuerat, ut etiam receptis in vultum ictibus ne leves quidem superciliorum nutus ederent atque adversus omne percussoris irritamentum in eodem animum habitu continerent. Cuius experientiae gratia prior Siwaldus, ingenti satellitis fuste percussus, oculos motu vacuos praebuit; quin etiam eo minus fortunae cessit, quo miserius virtutis suae experimentum habuit. Nec minus in reliquo mentis robur apparuit. Karlshefni enim alium, destricta securi capiti suo imminentem, pulsu pedis humi prostravit applicatumque cervici suae ferrum manibus ferire conantis excutiens, ut erat vinculatus, arripuit, quemque lapsu affecerat, capite spoliavit. Enimvero ut strenuo, ita impigro nisu periculum audacia praecucurrit. Neque enim captivi virtus inter vinculorum stridorem vigore suo exui potuit; quin et inter gravissimas contumelias eo clariorem fortitudinis suae experientiam praebuit, quo incitatiorem fortunae adversum se fremitum sensit. Sed nec illi aut mortis propinquitas aut catenarum contumelia, quo minus liberum fortitudinis opus ederet, obstare valuit. Quorum constantiam admirans tyrannus, ut utroque potius bono milite uteretur quam in utrumque animadverteret, remissionem poenae, dummodo partes suas fide atque amicitia colerent, pollicetur. Illi vero, violentum obsequium vitae respectui erogare indecorum putantes, utpote alienae fidei quam propriae saluti propiores, condicione insolentius spreta, turpi pacto prorogandi spiritus beneficium expetere noluerunt. Quo viso, Haquinus, ne patientiae punitor magis quam probator exsisteret, virtuti eorum incolumitatem tribuendam putavit. Haraldum vero duos ex Gyritha filios sustulisse memoriae proditum est. Quorum maior Haquinus excellentissimae indolis habitu ac felicissimis naturae incrementis fratris Suenonis fulgorem suppresserat. Idem Sembos aggressus, cum militum animos periculosi belli respectu aliquanto infractiores animadverteret, quo melius fluctuantibus fugae spem demeret, ignem subductae classi subiecit eoque necessitatis duramento imbecillitatis ignaviam repulit. Effecit enim, ut navigiorum facultate defecti reditum victoria struendum animadverterent. Itaque quo aequiore animo se ipsum classe spoliavit, eo tutiore hosti spolia detraxit. Miserta est tunc profecto fortuna Danici ducis, a navigiorum iactura nautarum praesidia mutuantis, cum summam classis inopiam i populo humanitatem atque opem victoriae cerneret. Igitur ut prudenti, ita periculoso consilio salutarem ministravit eventum. Potiti enim Sembia Dani, necatis maribus, feminas sibi nubere coegerunt, rescissaque domesticorum matrimoniorum fide, externis avidius inhaerentes, suam cum hoste fortunam communi nuptiarum vinculo partiti sunt. Nec immerito Sembi sanguinis sui contextum a Danicae gentis familia numerant. Adeo enim captivarum amor victorum animos cepit, ut, omissa redeundi cupiditate, barbariem pro patria colerent, alienis quam suis coniugiis propiores. Post haec Thyra, Danicae maiestatis caput, absumpta est. Cuius corpus Haraldus amplissimo funere elatum magno cum omnium plangore non longe a patris tumulo sepulturae mandavit. Neque enim tam acri iactura cuiusquam penates maeroris expertes esse poterant, privato funere publicam patriae fortunam exspirasse credentes. Ubi nunc quoque sacrarium perspicere est, duorum coniugum socialibus bustis intersitum. Nec silentio implicandum, quod sequitur. Toko quidam, aliquamdiu regis stipendia meritus, officiis, quibus commilitonum studia superabat, complures virtutum suarum hostes effecerat. Hic forte, sermone inter convivas temulentius habito, tam copioso se sagittandi usu callere iactabat, ut pomum quantumcumque exiguum baculo e distantia superpositum prima spiculi directione feriret. Quae vox, primum obtrectantium auribus excepta, regis etiam auditum attigit. Sed mox principis improbitas patris fiduciam ad filii periculum transtulit, dulcissimum vitae eius pignus baculi loco statui imperans, cui nisi promissionis auctor primo sagittae conatu pomum impositum excussisset, proprio capite inanis iactantiae poenas lueret. Urgebat imperium regis militem maiora promissis edere, alienae obtrectationis insidiis parum sobriae vocis iactum carpentibus. Itaque ex dictis etiam non dictorum effectui obligabatur, evenitque, ut conatus suos ad id, quod minus praesumebat, erigeret, et, quod parum professione coluerat, plenius experientia celebraret. Neque enim solida virtus, tametsi detractionum laqueis implicata, iustam animi fiduciam abicere potuit. Quin etiam eo certius, quo difficilius, experimentum accepit. Exhibitum itaque Toko adolescentem attentius monuit, ut aequis auribus capiteque indeflexo quam patientissime strepitum iaculi venientis exciperet, ne levi corporis motu efficacissimae artis experientiam frustraretur. Praeterea demendae formidinis consilium circumspiciens, vultum eius, ne viso telo terreretur, avertit. Tribus deinde sagittis pharetra expeditis, prima, quam nervo inseruit, proposito obstaculo incidit. Cui si fortuna caput adolescentis obiecisset, haud dubie in patris periculum nati poena recideret, spiculique error percussorem percussi exitio sociasset. Virtutem ergo patris an ingenium filii impensiori admiratione prosequar, ambigo, quorum alter artis suae prudentia parricidium cavit, alter coporis animique patientia sibi sospitatem peperit, patri pietatem servavit. Enimvero iuvenile corpus senili animo roboravit, tantum fortitudinis in exspectando iaculo exhibens, quantum peritiae pater in emittendo praebuerat. Itaque constantiae suae beneficio, ne sibi spiritus, patri salus eriperetur, effecit. Interrogatus autem a rege Toko cur plura pharetrae spicula detraxisset, cum fortunam arcus semel dumtaxat experimento prosequi debuisset: 'Ut in te', inquit, 'primi errorem reliquorum acumine vindicarem, ne mea forte innocentia poenam, tua impunitatem experiretur violentia.' Quo tam libero dicto et sibi fortitudinis titulum deberi docuit et regis imperium poena dignum ostendit. Sed his necessitatum procellis erutum paulo post par mali tempestas implicuit. Haraldo enim eius se artis, qua Finni nivales saltus peragrant, peritiorem iactanti Toko in consimili genere laudis suam ausus conferre virtutem, apud Collam rupem editae professionis experimentum praebere compellitur. Sed quod minus exercito celebraverat, plenius a virtute mutuatus est. Eminentis enim scopuli cacumine conscenso, exiguo se fusti credidit lubricasque plantis tabulas adaptando rapidum in praeceps vehiculum egit. Cuius praecipiti raptu in praeruptos silices actus, nihilo minus debitum eius regimen intrepida manu continere suffecit. Neque illi aut periculi magnitudo aut ullus animi stupor, quo minus firmo se corpore contineret, officere potuit. Exterruisset alium conspecta praecipitii immensitas atque ante ipsum periculi ingressum plena metus hebetudine confecisset. Tandem illiso cautibus vehiculo, cui insistebat, excussus, fortuito fustium fragmento solidum incolumitatis praesidium reperit, fatoque alioqui propinquus felici naufragio insperatam salutis ancoram apprehendit. Enimvero acrius clivo impactus, perfracti vehiculi damno tutum cursitandi eventum habuit. Nisi enim impetum eius invia petrarum robora vastaeque voragines interpellassent, haud dubie procursum subiectum rupi pelagus excepisset. Ubi a nautis exceptus, inviso regi tristiorem fortuna sua famam reliquit. Vehiculi quoque fragmenta a navigantibus inter undas reperta falso periculi eius fidem auxerant. Ipse vero, suspectam Haraldo praesentiam reputans, quod virtuti suae praemiorum loco pericula proponi cognosceret, studiorum suorum exercitia ad filii eius Suenonis militiam contulit. Post haec Haraldus totam regni classem exserens, ne parvo apparatu magnae molis pondus aggrederetur, iunctis hominum boumque copiis inusitatae magnitudinis saxum, Iutico litore repertum, quo matris tumulum insigniret, abstrahi iussit. Interea, qui cum Suenone classi praeerant, Haraldi imperium, tum quia divino cultui favorem tribuerat, tum quia inusitatis plebem oneribus adigebat, perosi, quendam compositum et subornatum, qui Suenonem, an arma adversus patrem sumere regnoque potiri vellet, callide percontaretur, inducunt. Quo mandato Sueno ad regnum parricidio petendum adductus, percontanti grates habuit libenterque se patriae dignatione usurum respondit. Quo accepto, maiores, explorata eius cupiditate, rem securius amplectentes, occultis animorum commentis audacter evidentiam praebuerunt. Enimvero, quod clandestinis motibus texuerant, apertius exsecuti, continuo regem eum publica acclamatione decernunt. Inter haec Haraldus, circa tractum lapidis occupatus, quendam suorum e classe supervenientem artius percontari coepit, an tantam alias molem mortali manu tentatam conspexerit. Ille se maioris ponderis ductum humanis viribus effectum recenter oculis subiecisse commemorat. Quod rege crebris percontationibus prosequente: 'Nuper', inquit, 'cum Dania tibi subduceretur, intereram; ipse, uter onerosior tractus exstiterit, penses.' Ita Haraldus, dum alieno iudicio coepti gloriam quaerit, erepti regni nuntium accepit. Paenituit tunc regem pecudalibus iugis humanas alligasse cervices; nam cum, omisso vehendae molis proposito, tractum saxi in belli apparatum convertere voluisset, gravissimum militis supercilium expertus est. Exercitus namque, tam probrosi officii contumelia lacessitus, pro quo iugum tulerat, arma capere recusavit. Neque enim maiestatis imperio aut prece adduci potuit, ut eius capiti incolumitatem quaereret, qui omnium cervices erubescenda iussione damnasset. Nonnulli tamen popularis sententiae expertes inter publicae consternationis procellas consueta se erga regem caritate gesserunt. Quibus adiutoribus usus, dum filii conatus armis elidere nititur, acrius sanguinis sui viribus oppugnatur. Siquidem bello a Suenone victus, fugam suam Sialandiae credidit contractisque ex ea viribus rursum consimilem fortunae habitum navali ex certamine retulit. Iamque domesticis exuto copiis externa manus imploranda restabat. Igitur relicta patria, Iulinum Danicis armis refertum, utpote fidissimum militiae suae gremium, exsilio petivit. Interea Sueno, nondum paterno odio pietatem violasse contentus, conciliandae sibi plebis gratia, effusis impietatis habenis, delendorum sacrorum curam animo pertinacius sumpsit, omnique divinitatis cultu patria eiecto, victimarios templis, aris libamenta restituit. Quem rursum pater mixtis Danorum Sclavorumque copiis apud Helgenes litus aggressus, diem proelio tam fugae quam victoriae alienus extraxit. In quo defatigati exercitus nectendae pacis gratia posteram lucem colloquio tribuunt, cum forte Haraldus creandae compositionis fiducia licentius evagatus in angustiores nemoris partes concessit. Ubi cum exinaniendi ventris gratia arbustis insideret, a Tokone iniuriarum suarum ultionem sitiente sagitta vulnus excepit, indeque saucius a suis Iulinum relatus celerem vitae exitum habuit. Corpus eius, Roskildiam missum, apud sacrarium nuper ab ipso conditum sollemnem sepulturae locum recepit. Ingrata enim olim bonorum suorum patria, piissimi ducis opera sera animadversione complectens, quod minus vitae eius praestiterat, funeri plenius deferendum putavit, omnibusque humanitatis nervis exsequiarum cultui insistens, cuius spiritum superbe oderat, clementer cineres amplexata est. Defuncto Haraldo, Sueno, prosperam sibi in divina saeviendi occasionem venisse gavisus, totam religionis stirpem ab radice convulsit, eoque auctore Dani susceptum divinitatis cultum repetita superstitione mutarunt, hoc liberius erroris sui recursum complexi, quo certius amarissimum eius reprehensorem occidisse cognoverant. Quam temeritatem vindex contemptus sui divinitas non parva rerum acerbitate pensavit, auctorem eius tristissimis fortunae vicibus insecuta. Ipsum namque deserendae religionis ducem perquam graviter affectum violentissimis casibus implicare non destitit, laetisque successibus spoliatum amarum vitae usum experiri coegit. Quippe a Iulini oppidi accolis, piratica Daniam incessentibus, captus, facta sibi redimendi potestate, corpus suum auro semel, argento bis rependendum promisit. Ea summa, a Danis ob deserta sacra nimio eum favore prosequentibus contributa, patriae restitutus, nihilo minus oculos densissimis ignorantiae tenebris offusos conspicuae lucis radiis admovere contempsit. Enimvero plenum nequitiae portentum paternoque animo parum respondens ab eximio eius splendore in profundum caliginis secedere non erubuit. Sed cui propria damno labes exstitit, aliena usui benignitas fuit. Idem secundo consimili fortuna affectus, nobilium liberis vadibus pro se datis priorisque summae pactione interposita, redemptionis praesidium impetravit. Sed cum promissum aes ex proprio fisco solvere nequiret, omnibus, qui pro salute eius filios proprio spiritu cariores praedes dederant, nunc publice, nunc privatim saltus ac nemora venditabat eorumque pretium protinus captivitatis suae auctoribus numeravit. Enimvero Scani ac Sialandenses communes silvas publico aere comparaverunt. Apud Iutiam vero non nisi familiis propinquitatis serie cohaerentibus emptionis communio fuit. Eo tempore piraticae usus nostris creber, Sclavis perrarus exstitit, qui ob hoc latius ad eos manare coepit, quod Iulini oppidi piratae, patriis studiis adversum patriam usi, eo maxime Danis, quod ab ipsorum ingeniis traxerant, nocuerunt. Quem incursationis morem nostris annis Waldemari regis maximique pontificis Absalonis propensae pro civibus excubiae domuerunt. Quorum strenuo interventu tranquillus terris cultus geritur, tuta aquis navigatio celebratur. At Sueno, oppressionum suarum vindictam sitiens maximeque Iulinum perinde ac scelestissimi contubernii domicilium armis evertere cupiens, sinum, quo Møna insula a Falstria secernitur, regia classe complevit. Qui cum se mox in Sclavorum effusurus provinciam videretur, qui Iulini constiterant, audacter callidi impetum hostis arte praecurrendum duxerunt. Nam cum muniendae classis gratia nocturnas a Danis circuiri vigilias nossent, delectos remiges subornaverunt. Qui mane, anticipato vigilum more simulatoque ab excubiis reditu, frequentem liburnis portum brevi lintre permensi, cum ad regis usque navigium processissent, esse gubernator dixit, quod secretius eum nosse admodum oporteret. A quo rex noctu exploratae rei nuntium afferri ratus, detracto navigii tegmine capiteque exserto, veluti familiaris colloquii gratia accline vocanti corpus praebuit. Quem ut ille insidiis opportunum animadvertit, subito cervicem eius perquam violento amplexu corripuit liburnaeque detractum apparitorum ope myoparoni suo iniciendum curavit. Nec segniter fugam nautae concitatis remorum ictibus expetebant. Ita praesidium strenuae calliditatis amplexi, quod armis nequibant, insidiis promoverunt. Igitur, qui paulo ante in altissimo maiestatis fastigio fulserat, tunc barbarorum miserabile mancipium contumelioso ludibrio fortunae effectus - nescio patris maior an religionis iniuria - provinciam, quam parentis exsilio violaverat, ministram carceris ultricemque parricidii sensit, patriamque, quam sacris spoliaverat, etiam opibus exuere necesse habuit. Neque enim ocius a suis iuvari poterat, utpote quibus primum detrahenda navigiis tegmina, aptandi foris remi extollendaeque undis ancorae fuerant. Cessit igitur expeditio fraudi, nec barbariem absque regio ductu petere ausa, soluta classe, domesticis militem litoribus reddidit. In qua fortunae violentia Sueno, virili defectus auxilio, femineum expertus est. Nam cum, exhaustis regni opibus, ne aurum quidem redemptioni eius suppetere videretur, tanta ei matronarum humanitas affuit, ut, detractis aurium insignibus ceteroque cultu certatim congesto, digestam pondere summam explerent, plus commodi in salute principis quam amoenitatis in ornamentorum suorum specie reponentes. Adeo in liberando eo uterque sexus unius humani voti curam habuit. Ita matronali stolae publicum culmen privatis facultatibus emere voluptati magis quam oneri fuit. Neque enim eius capiti incolumitatem publicae stipis impendio petere dubitatum est, qui primus deserendae religionis constantem se gessisset auctorem. Enimvero ignara perditionis suae patria summum scelus amplissimis beneficiis rependere pietatis loco duxit, parentis ac numinis violatorem indebito gratulationis officio prosecuta, quodque poenis expiandum fuerat, obsequiis pensans. Quanto enim Haraldi odio tenebatur, tanta Suenonis caritate flagrabat, auctorem religionis fastidio, aspernatorem benevolentia insequendo. Ita populus sacrilegi animi probator, religiosi punitor, quantum in patris sanctitatem contemptus, tantum in filii labem honoris congesserat cultumque eius, quia sacrorum morem abrogaverat, copiosa favoris indulgentia prosecutus, ter regem a piratis captivum interposita munerum pactione receperat. Nec illi quidem ad praemia matronarum obsequio exsolvenda ingrata mens fuit. Nam feminis deinceps participandarum hereditatum ius, a quibus ante lege repellebantur, indulsit. Ut autem argentum priori summae addendum contraheret, agros ac latifundia venire iussit, utque ab exteris ipse veniit, ita venalem suis patriam fecit. Ita nescio macie miserior an felicior fuerit, quae quantum eius corpori detraxit, tantum censui pepercit opesque artuum consumptione servavit. Ceterum barbari, nondum rebus eum exuisse contenti, truculentius affectum iurare etiam iram remissurum compellunt, gemina miserum pactione torquentes. Sed alteram exhibere difficile, alteram admittere turpe. Opes enim hosti fundere necessitati convenit, iniuriae vero respectum abicere poenasque impunitate pensare vicinum rubori beneficium est. Siquidem, ut violentiae cedere infirmum, ita vindictam eius abdicare probrosum. Quippe supra vires cogi quam viribus remisse uti speciosius. Nec segniter exuendae captivitatis cupidus, sacramento omittendae ultionis exhibito, propositae condicionis partes admisit hostemque non minus fruendae securitatis beneficio quam auri impendio locupletavit, hoc magis servilem se exhibens, quo turpius libertatem impetrare sustinuit. Tantum autem transfugarum erga patriam caritas valuit, ut, cum regiam Danorum stirpem ad unicum Haraldi filium redactam esse cognoscerent, quo minus alienis summa cederet, saluti ipsius parcendum existimarent. Quam ob rem opes eius, non exitum sitientes, egestatem suam censu solari quam sanguine maluerunt. Nec tamen erga desertorem sacrorum principem divinae correptionis aculei quieverunt; nam Suetiam quoque Danorum rebus infestam fecere. Cuius rex Ericus, agnomen a victoriis mutuatus, per Haraldum iam pridem latam Styrbiorno adversus Sueones opem memoriae subiciens, perquam graviter in Suenonis caput exarsit, utque sui vindictam perageret, exercitum in Daniam traiecit, expugnatione filii parentis noxam pensare cupiens. Quamquam enim eum artiore materni sanguinis nexu contingeret, iram tamen affinitati praetulit, eo quidem fidentius, quod Suenonis fortunam saepius aegram atque fractam ac crebris detrimentorum incursibus lacessitam, suam iugiter in summo felicitatis cardine versatam noverat. A quo Sueno bello Scanico victus, relicta excellentis pulchritudinis filia Thira, aviae nomen referente (quae qua matre orta fuerit, ignoro), Olavum Trugonis filium, Norvagiae regimen gerentem, exsilio petivit, eo quidem ampliore spe, quod patrem eius iam pridem regno exactum Haraldi succursu restitutionem impetrasse meminerat. Is quamquam regio nondum titulo censeretur, regiis tamen partibus pleno procurationis officio fungebatur. Quo beneficio quamquam obligatus esset Olavus, nihilo minus debitam patris eius meritis gratiam referre neglegens, profugum ac supplicem sprevit omniaque momenta petitae opis abnegans nullum paene misero suffragium praebuit. Neque enim exsuli succurrit nec aspernatur illum a se repelli, a cuius parente suus patriae redditus fuerat. Cuius repulsae Sueno contumelia suggillatus, ad Anglorum praesidia convolavit. Quorum rex Ethuardus, aetate admodum tenera, auxilii petitorem ambitionis nota perculit, existimans non tam opem a profugo peti quam exsilii simulatione regnum a callido repeti, fortunaeque inopiam argumentum astutiae reputans, obseratis exsulem auribus aversatus est. Adeo paterna felicitas suspectam nati miseriam fecerat. Ita maligni animi ducibus spes suas precesque frustrantibus, in Scotiam profectus, clementiam, quam in aliquanto mitiore gente non reperit, apud efferata barbarorum ingenia sensit. Adeo enim volubilis fortunae varii atque ancipites motus exsistere consueverunt, ut interdum humana mens, ubi speratis fallitur, insperata facilius assequatur. Hac fortunae saevitia Sueno ad amplectendam religionis caritatem adactus, abstractos caligine oculos salutari lucis contemplatione suffudit. Nam cum duos maximos reatus suos, parricidium atque sacrilegium, totidem gravissimis suppliciis, captivitate atque exsilio, abunde multatos animadverteret, piam neglectae salutaris disciplinae verecundiam egit, conversoque in curam sacrorum animo, utriusque delicti contagium plenis paenitentiae lacrimis expiavit. Quin etiam, cunctis circa se rite peractis, lavacri usum promptissimo religionis tenore percepit. Cuius quanta prius labes exstiterat, tantum postea robur ac columen evasit. Nec segniter paenitentiae beneficio permulsa deitas propitii numinis favore pristinum ei fortunae splendorem conciliavit, annoque ipsius exsilii septimo decedente Erico, promptum regni introitum struxit, pro exsilio patriam, pro paupertate amplissimum decus ac summam largita potentiam. Nam Erici filius Olavus cum matre Syritha Suetiam repetivit ibique degens regnum materno arbitrio subiectum habuit. Ita Sueno eodem paene tempore et religioni paruit et patria potitus est. Ne autem, quorum favorem impietate contraxerat, sanctitatis irritamento odia in se repente traiceret, publice dissimulata religione, privatim exhibita, pium mentis habitum texit. Itaque diversi motus iisdem praecordiis inclusi, summa formido ac sanctissima devotio, animum eius perplexa cunctatione distractum ad ultimam paene haesitationem redegerant. Hinc enim perdendi regni, inde laedendi numinis metus pectoris eius munimentum ancipiti periculo vulnerabat. Fastiditae siquidem religionis ultorem Deum, plebem cultae vindicem metuebat. Quae tam dissona studia attentiore animi comparatione expendens, plus divini quam humani timoris viribus indulgendum pervidit. Privatim itaque maiores aggressus, clandestina admonitione sacris ritibus subicere perseverabat, disserendi officium, quod a litteris doctrinaque non traxerat, rudi atque impolito ingenio prosecutus. Adeo praeceptoris partes, quas sollertia ac consuetudine parum complexus fuerat, a fundandae religionis cupidine mutuabatur. Verum medelae salubritatem, ab incolumi capite quaesitam, ab aridis atque indignantibus membris evomi cerneres; neque enim amator veterum populus docilem inusitatis animum praebere sustinuit; quin etiam externi cultus taedio patrium aemulatus est. Igitur cupido sed inefficaci serendae religionis auctori nominis sui illustrator Deus Popponem, ingenio ac sanctitate conspicuum praecipuaque litterarum scientia excellentem, praeclari operis consortem adiecit. Hic, Danorum contione publice apud portum, cui glaciei frequentia agnomen peperit, habita, cum eos, ne fana excolere vellent, sermone flectere nequiret, evidenti indicio certissimum assertioni suae argumentum praebuit doctrinaeque fidem conspicuo sanctitatis miraculo publicavit. Percontatus enim, an monitis suis obsecuturi essent, si ad flagrantis ferri tactum manum eius laesione vacuam conspexissent, universis haud dubie parendum respondentibus, candentem ferri laminam chirothecae formam habentem expediri iussit eique brachium cubito tenus inseruit ac protinus per omnes interrite circumlatam ante principis pedes excussit, dextramque nulla ex parte corruptam in eodem incolumitatis colorisque habitu religiosae omnium admirationi conspiciendam monstravit. Quo tam mirifico spectaculo alioqui inexorabiles studio suo consentaneos reddidit effecitque, ut periculum non impedimentum monitorum eius esset, sed experimentum. Enimvero ipsam rerum naturam audacis voti constantia superavit. Quin etiam ea miraculi celebritate aeternum genti nostrae religionis spiritum ingeneravit. Quo evenit, ut Dani, abrogata duellorum consuetudine, pleraque causarum iudicia eo experimenti genere constatura decernerent, controversiarum examen rectius ad arbitrium divinum quam ad humanam rixam relegandum putantes. Quamobrem Poppo a maximo pontifice Bremensi Adaldago apud Arusium honorem gerendi pontificii, vitae atque operibus suis perquam debitum, impetravit. Eodem officii nomine Harico Sleswicum, Lefdago Ripae cesserunt; Gerbrandus Roskildiae claruit. Adeo religiosissimi principis exactissima sanctitas Christianismi cultum novis sacerdotiis auxit, cellis atque sacrariis decoravit. Prius enim quattuor haec religionis domicilia, externis sacrorum contenta praesulibus domesticaeque praelationis expertia, fortuito magis quam solido pontificum ordine nitebantur. Nec minus Norvagia Bernardi ex Anglia profecti saluberrima admonitione profecit. Cuius regi Olavo tanta sumendorum auspiciorum adnotandorumque ominum cura acta est, ut etiam aquarum sacrarum liquore perfusus, cum parum religiosae disciplinae rudimenta sorpsisset, nullo tamen sanctitatis exemplo, nullius auctoritate doctrinae, quo minus augurum monitus consectaretur futuraque per pullarios disceret, vetari posset. Itaque sanctitate vacuus nec nisi inanem eius umbram complexus, susceptam religionis speciem fucosa superstitione damnabat. Consimilis eiusdem pontificis industria Suetiae regem Olavum ad Christiana sacra perductum Iacobi nomine venustavit, morum profectui decus vocabuli tribuens. Utrum autem idem rex ab eo an a Bremensium pontifice Unnone sacrorum usum disciplinamque perceperit, parum comperi. Eo tempore Lundenses sacrarium moliti, sub Gerbrando Roskildiae praesule rem divinam domestici templi religione gesserunt. Ceterum Unnonis corpus Byrca, oppidum veteri fama inclitum, Bernardi Lundense hypogaeum tenet. Interea rex Norvagiae Olavus adhuc caelebs, fruendae claritatis potiendaeque Daniae cupidine instinctus, quo facilius voti se compotem redderet, petitis Syrithae nuptiis, Sueticas partibus suis vires applicare curavit. Ne ergo Sueno duorum regum iunctis copiis geminum patriae latus incursandum praeberet, perquam callido consilii genere usus, duos perspicacioris animi satellites subornavit, qui, simulata damnatione, Olavum supplices petiverunt. A quo exsulum more indulgentius habiti, cum post aliquantae familiaritatis usum proposito licentius utendum animadverterent, Suenonis vituperio Thyrae commendationem impensioribus verbis sociare coeperunt, quantum patris mores convicio, tantum filiae speciem laudibus insecuti. Adeo falsum proscriptorum nomen complexi, mendacii noxam benevolentiae simulatione texerunt. A quibus Olavus probabilis formae irritamento virginem petere persuasus, legationem preces suas Suenoni porrecturam instruxit. Qua aditus Sueno petitas proco nuptias pollicetur. Quo nuntio Olavus ad summam usque gratulationem evectus, matronali stolae illibatas pudicitiae faces praeferendas existimabat virgineumque adulatus amplexum adolescentiam suam intra viduitatis gremium obterere passus non est. Igitur, quantum alteri contemptus alterique venerationis deferret, aperuit. Syritham namque, colloquii simulatione celebriter accersitam, navigium conserendi secum sermonis gratia subintrare petivit. Cuius precibus regina, quo verecundiae munimento tutior fieret, aliquamdiu reluctata, ad extremum imperio cessit. Igitur vix atque aegre obtemperanti lignum pensilibus uncis subnixum pontis loco scandendae puppis gratia sternitur. Quod cum regem aditura conscenderet, eodem per insidiosos subducto, praeceps fluctibus obvoluta est. Nec contenti nautae amplissimam maiestatem ultimo dedecore confudisse, quo clarius libidinosum ei animum exprobrarent, inflicti casus turpitudinem clamore sub hinnitus specie edito prosecuti sunt. Haec est Norvagica humanitas, dolis ac derisione instructa, quae splendidissimae feminae fidem probrosis insidiis circumvenire, matronale decus contumeliis proculcare amoremque ignominia rependere non erubuit. Et sane, quisquis ei populo humanitatem atque obsequium erogat, ingratis beneficium praestat. At regina paene pelago praefocata magno cum Sueonum rubore aegre litori restituta est. Tandem , recepto spiritu, impudicitiam sibi a rege exprobratam iudicans, ruborem periculi tacita ferre nequivit, opprobrii deformitatem minis, quibus potuit, insecuta. Neque enim duabus gravissimis calumniis, periculo ac rubore, affecta, lacessiti pudoris irritamentum aequo animo tolerare sustinuit, utpote quae ex integerrimae maiestatis regina ad insolentis proci plenum ignominiae ludibrium redacta fuerat. Ita versuti ducis acumen, admirabilis vaframenti involucro tectum, vires, quibus Olavum exuit, sibi sagacissime conciliavit. Continuo namque petitae in matrimonium Syrithae eo benigniorem animum, quo Olavo infestiorem, expertus est. Nec inerter ruborem coniugis negata mox proco filia vindicavit. Interiecto tempore Kanutum ex Syritha suscepit. Ita Olavus duobus splendidissimis coniugiis destitutus, dum alterum temere respuit, ab altero turpiter repelli meruit, utque hoc repulsa, ita illud insolentia perdidit. Verum quia Suenonem parum prospere bella gerere solitum noverat, facta non virium eius, sed fortunae aestimatione instructoque nobilis famae navigio, armis ultionem exsequi parat. Contra Sueno, accita privigni manu, maritimo hostem certamine excipit. In quo Olavi sagittarius Enarus, magno corporis artisque robore praeditus, tanto vigore mirifici arcus tormentum intenderat, ut excussum ab eo iaculum nulla rerum duritia sisteret, quo minus citato motu universum penetraret obstaculum. In malum navigii incidens lignum violentia sua pervium habuit. Secundum, traiecto regis clipeo, tabulae ratis illapsum, vix inter undas impetus sui finem reperit. Itaque gravius hostem solus quam tota sociorum manus afficere valuit. Ceterum adeo certo ictu destinata feriebat, ut, quicquid impetebat, offenderet. Quo evenit, ut Sueno, tormenti monstro territus, plus metus in unico stipite quam tota hostium classe reponeret. Cumque solum in eius corruptione remedium animadverteret, non tam sagittarium quam artis sagittariae instrumentum ab eius rei peritis impeti iubet, violata arcus fortuna tutius bellum gerere cupiens. In quod delectis certatim tela congerentibus, unum forte arcui impactum, artificem ingenio, hostem victoria spoliavit. Cumque late ruptionis eius fragor obstreperet, stupens Olavus, quidnam esset comminutum, interrogat. Cui Enarus: 'Convulsam', inquit, 'abs te Norvagiam puta!' Plus namque opis in arcu quam exercitu repositum iudicabat, futurum pugnae exitum abscisi responsi sagacitate complexus. Nec secus quam praedixerat accidit. Fractio namque arcus insecutam Norvagiensium cladem ominata est. Ut autem Olavus hostium manus arbitrario fato praecurreret mortemque sibi ipse conscisceret, armis onustus praecipiti saltu profundum petiit, tamquam vita feliciter excessurus, si non aviditate lucis victorem intueri cogeretur. Cumque Sueno hostium vires in suam redactas potestatem vidisset, quos armis ad fugam inclinaverat, oratione ad obsequium flectere cupiens, insignem rei bellicae successum ad blanditias transtulit victorque cum victis pacisci deforme non duxit. Nec Norvagiam sibi subiecisse contentus, petita Anglia, pactum cum Adalstano habuit, ut eo decedente regis bonis ac nomine frueretur. Iisdem temporibus Popponi Rimbrandus, Harico Marcus pontificii religione successit; pro Lefdago Fulbertus secerdotio fulsit, post quem Othincarus Albus, splendidissimo loco natus, infulas sumpsit. Cuius liberalis in Deum animus, ne parvula quidem sibi summa retenta, amplissimum patrimonium necessariis templorum usibus erogavit cellasque ante id rei familiaris inopes uberrimis agris ac latifundiis locupletes effecit, adeo ut excellentissimae totius Iutiae ecclesiae, quicquid paene praediorum possident, a religiosa eius donatione perceperint. Itaque propior publicae devotioni quam privatae facultati solidaeque magis quam fluxae laudis appetens, momentaneo rerum impendio mansuras animi delicias comparavit seque patrimonii quam religionem rei familiaris inopem esse maluit, ad eum hereditatis suae honorem transferens, a quo pia dona perpetuis bonis rependenda cognoverat. Nec possessionem sacris impendisse contentus, ut omnes virtutis partes ac numeros exsequeretur, etiam rerum beneficiis virtutum adiumenta subtexuit. Siquidem Syalandiam et Scaniam officio piae eruditionis aggressus, mirificum sacri dogmatis auctorem agere coepit. Ac ne parcius animi quam corporis officium administraret, tantum se in amplificanda religione gessit, quantum egerat in locupletanda, pro quo patrimonium erogaverat, etiam morte paratus occumbere. Ceterum Sueno, senilis animae laboribus fessus, divinis rebus infatigabilem ultimi temporis curam tribuit nec spiritu quam religione diuturnior fuit. Siquidem omni humana concussione vacuus in ipso perfectissimae vitae fulgore decessit. Hunc igitur duae inter se divisere fortunae, quem varia sors in ludibria ac decora alterna vice traiecit, regno illius captivitatem, captivitati exsilium substituendo. Quis enim crederet, illum a maximo solio ad Sclavorum perventurum catenas ? Quis rursus existimaret, a Sclavicis vinculis ad regni rediturum insignia? Attamen ex rege captivus atque ex captivo rex est factus. Ita nunc miserrimis, nunc felicissimis par, diverso condicionis habitu geminam utriusque fortunae mensuram aequavit. Mortuo Suenone, Angli ac Norvagienses, ne rerum summam alieno imperio subiectam haberent, reges ex suis legere quam a finitimis mutuari satius rati, abrogato Danici nominis respectu, Eduardum atque Olavum in maiestatis fastigio locaverunt. Quorum praevalidum robur Kanutus, Danorum solio functus, inter rerum initia aggredi veritus, ne tamen regnandi usum intra patriae metas clausum haberet, dissimulata magis quam omissa paterni imperii recuperatione, primum Sclaviae ac Sembiae perinde ac debilioribus regnis ferrum inicere statuit. Quarum alteram Sueno, tametsi graves iniurias passus, obstante religionis vinculo, concutere formidabat, altera ab Haquino oppressa, absumpto eo, rebelles Danis manus exercuit. Sollerter igitur a Danici regiminis successore provisum est, ut in hac paterni gravaminis, in illa defectionis noxam puniret. Neque enim ignorabat bonae indolis habitum ad maiorem virtutem capessendam leviori rerum conamine roborari, ideoque in ipso militiae tirocinio adolescentiam suam aliquo praeclaro opere auspicari cupivit. Nec eo quidem segniores desertoribus manus intulit, sed nescio an ideo promptiores, quia strenua ingenia, quo plus experimenti sumunt, hoc ad insignem operam edendam maiore ausu proficiunt. Cuius propositi compos spes suas, duabus splendidissimis victoriis alitas, tertiam ab Anglis expetere docuit. Quod ut promptius expediretur, Olavum Norvagiae potitorem cum fratre Haraldo, tectis dissimulatione odiis, adversum defectionis suae consortem armavit. Enimvero, ut prudenter, ita periculose hoste in hostem usus, ambitione coniunctos armis dividuos fecit. Igitur Danorum Anglorumque exercitibus acerrima pugna consertis, Tymmo, genere Syalandicus, cum hostili impetu sociae partis aquilas admodum inclinatas videret, levem et quem fors obtulerat ramulum hasta sustulit, eoque vexilli loco usus atque in eum vociferatus modum, quo Kanuti milites mutuae adhortationis gratia acclamare consueverant, adversas in fugam turmas felix antesignanus avertit. Itaque non tam signi quam animi virtute salutarem suis aquiliferum gessit nutantemque Danorum fortunam ad victoriam usque, ne laberetur, erexit. Nec solum fortitudinem ipse plenissimam praebuit, sed etiam ex sociorum animis paene profugam revocavit. Cuius facti decus postmodum cognomine usurpavit insuperque virtutis titulo honore primipili a rege donari meruit. Nec puduit Danorum partes, splendidissimo aquilifero defectas, plebeii hominis ductum, ut obscurum specie, ita praeclarum eventu, recreatis animis salutis praevium consectari. Igitur Eduardus, contusis suorum animis intolerabilem Danici exercitus spiritum animadvertens, quia manum non poterat, pactum cum hoste conseruit, ut, quoad ipse viveret, Kanutum dimidii regni consortem haberet, exstinctus omnium bonorum heredem relinqueret. Ita victor a victo extudit, ut is sibi consortionem imperii vivens cederet, totum moriens testamento legaret. Eodem tempore Alvivam ab Olavo adamatam Kanutus, eximia matronae specie delectatus, stupro petiit. Igitur Olavus, sive quia concubinae facibus spoliatus, sive quia promissa Angliae parte per Kanutum fraudatus fuerat, privatam offensam publicae militiae praetulit, peractisque stipendiis, ira pariter ac dolore instinctus Norvagiam rediit, non incongruum eius desertorem agere ratus, a quo plena turpitudinis iniuria vexatus fuerat. Septenis postmodum interiectis annis, quidam triclinium, in quo Kanutus epulabatur, ingressi, totius Angliae regem salutare coeperunt. A quibus rex sibi ictum cum Eduardo foedus per involucrum exprobrari ratus, nihil eius se pudere respondit. Sed neque ab ira animum neque vultum a rubore continuit, profectas a scelere voces ludibrio propinquas existimans. Tum illi, funestum ministerium incauto confessionis officio prosecuti, Eduardum sua interemptum opera iactitabant, eo se regi placituros rati, quo summam ipsius offensam accenderant. In quos rex, perinde ac maiestatis insidiatores, sperati praemii loco suspendio protinus animadvertendum curavit, deterrimum opus deformi vindictae specie puniens. Quamquam enim se acri aemulo liberatum cognosceret, sceleri tamen poenam quam utilitati gratiam referre maluit. Memorant alii Eduardum clandestino Kanuti imperio occisum eiusdemque iussu poenam a maleficis demendae suspicionis gratia exactam. Ut enim innocentiae suae fidem astrueret seque ei culpae affinem fuisse negaret, gravius in sceleratos consulendum putavit. Ea tamen res primum regis apud domesticos favorem quassavit. Qui cum, Anglorum rebus obtentis, nectendam cum finitimis amicitiam decrevisset, Normanniae praefecti Roberti filiam Immam matrimonio duxit eiusque fratri Rykardo sororem Estritham coniugio potiendam permisit. Igitur ex Imma Kanuto Gunnildaque suscepta, duorum populorum concordiam communis sanguinis vinculo stabilivit. Ceterum quo promptius habilem expeditamque clientelam contraheret, splendidis militiam tirociniis auxit, amplissima fortibus stipendia proponendo, non tam numero quam robore militum venerabilius imperii sui decus futurum existimans. Itaque militaris alacritas, cuius maxime praemiis honos alitur, certatim in eius contubernium defluebat. Cuius munificentiae gratia Ulvonem quendam e Suetia accersitum, dolis magis quam viribus insignem, in militarem ordinem allici contigit. Cuius quoniam incidenter mentionem egi, ortum summatim disseram. Cuiusdam patrisfamilias in agro Suetico filiam, liberalis formae, cum ancillulis lusum egressam, eximiae granditatis ursus, deturbatis comitibus, complexus rapuit exceptamque unguibus prae se leniter ferens ad notam nemoris latebram deportavit. Cuius egregios artus novo genere cupiditatis aggressus, amplectendi magis quam absumendi studium egit petitamque laniatui praedam in usum nefariae libidinis vertit. Continuo enim ex raptore amator effectus, famem concubitu solvit ardoremque gulae Veneris satietate pensavit. Quoque eam indulgentius aleret, crebris incursationibus vicinum acrius incessebat armentum nec nisi lautioribus ante vesci solitam sparsis sanguine dapibus assuefecit. Adeo enim captivae species efferatam raptoris saevitiam fregit, ut, quem sanguinis sui cupidum extimescebat, amoris avidum experiretur pastumque ab eo perciperet, cui se fore protinus alimoniae metuebat. Quo non penetrat aut quid non excavat amor? cuius ductu etiam apud efferatam beluarum rabiem gulae irritamentum libidinis imperio cedit. Tandem gregis possessor, exhausti pecoris inopia provocatus, observatione adhibita, circumventam canibus beluam cursu ac clamore vehementius urgere perstitit fugacemque sectatus eo forte loci, quo puella servabatur, accessit. Siquidem domicilium eius, inviis paludibus clausum, perplexa ramorum series continenti frondium umbraculo texerat. Ubi mox fera a retiariis circumventa ac venabulis occupata confoditur. Ut ergo duplicis materiae benigna artifex natura nuptiarum deformitatem seminis aptitudine coloraret, generationis monstrum usitato partu edidit silvestremque sanguinem humani corporis lineamentis excepit. Nato itaque filio paternum a necessariis nomen imponitur. Qui tandem, agnita suae veritate propaginis, a patris interfectoribus funesta supplicia exegit. Cuius filius Thrugillus, cognomine Sprakeleg, nullo probitatis vestigio a paternae virtutis imitatione defecit. A quo Ulfo genitus originem ingenio declaravit, avitum animo sanguinem repraesentans. Ceterum ut a deverticulo, quo excessi, redeam, Olavum cum Haraldo fratre Danis atrociter imminentem Kanutus classe ex Anglia petitum ad socerum Gerithaslavum, Orientalium ducem, exsilio migrare compulit, recuperataque Norvagia rediens, Rikardum, acerrimum uxoris osorem effectum, patria exegit; sed et sororem Syalandia redditam regiarum partium functione donavit. Interea, absumpto Sueonum rege Olavo, succedit Omundus, a vitae diuturnitate cognomen sortitus. Cuius fato Olavus Norvagiensis repetendae patriae fiduciam nactus, contracta Sueonum ope, Norvagiae summam audaci usurpatione corripuit, quod Kanutum fraternae opis cassum ac celeberrima virium parte defunctum adverteret. Idem ignarum iuris populum passimque et agresti more viventem legibus salubriter editis ad melioris vitae habitum perduxit, quarum vetusta monumenta plebs Norica praesenti veneratione complectitur. Nec minus in Deum venerabilis memorabili exemplo servatae religionis inclaruit. Nam cum prima feria cultello fustem per incuriam secuisset atque ab iis, qui proxime constiterant, solutae a se religionis fuisset admonitus, continuo dexteram suam, quod eius ministerio lapsae mentis errorem complesset, exosus, sparsas repente scindulas legit, factoque ex iis foculo, subiectam palmam cremandam praebuit, fortuitum culpae mendum solido cruciatus genere puniens. Adeo scrupuloso cultu levia quoque religionis momenta servavit, cuius detractae tristem a se ipso poenam exigere cunctatus non est. Nam cum reos poenas apud inferos manere persuasum haberet, levi admodum cruciatu graviorem praecurrere statuit manumque ad praesentes poenas perferendas patientiae duramento firmare quam animam futurarum metu suspendere tutius duxit. Ita, ne ceteri a divinitatis cultu avocarentur, ne sibi quidem ignoscendum putavit et, quod pie dissimulare licuit, suppliciter expiavit, cumque praesidio neglegentiae errorem tueri posset, ne qua religioni fraus fieret, paenitentiam magis repraesentare curavit poenamque correctionis suae fidem quam impunitatem delicti testem esse maluit. Ita prudentia ac devotione instructissimus propior publicae religioni quam privato reatui fuit. Cuius facti circumspectissima sanctitate aeternam cognomine memoriam usurpavit. Ab eodem quoque pauperibus protectio, pupillis tutela, sacerdotali ordini veneratio, detrimentorum violentia lacessitis subsidia praebebantur. Praeterea ex gremio eius veluti quodam munificentiae fonte complura alia virtutum spectacula manaverunt. Haec hactenus, quia publico cultu consecrata pietas privatae laudis egena non est. At Ulfo ob virtutis aemulationem gravibus in Kanutum odiis efferatus, quia tot inimicitias gerere nequibat, quo efficaciores insidias necteret, instrumentum doli simulatione officii texit. Suetis enim assidue Scaniam irrumpentibus, primus ad constringendam rem proficisci poposcit, impetratisque petiti ministerii partibus, Estritham, quaecumque imperasset, exsequi litteris signatorio anulo impressis iuberi petivit. Quibus acceptis, continuo matrimonium eius postulare aggressus, rei bellicae mandatum ad nuptiarum partes transtulit libidinosumque quam strenuum legationis ministrum agere satius duxit. Quam rem Estritha arcano fratris imperio consentaneam rata, perseveranti repugnare passa non est. Ita versuti ducis animus, impulsu capti odii instinctus, corrupto legationis officio, linguae volubilitate, qua plurimum valuit, fratris ac sororis credulitatem, nefariis perfidiae laqueis circumventam, oppressit, bellumque adversus Daniam professus structis callide dolis audacter evidentiam praebuit. Et ne Kanutum in Dania ultorem opperiretur, declinandae vindictae gratia in Suetiam sibi cum coniuge transeundum providit. Ubi invadendae Daniae propositum pertinacius animo volvens, Omundo Olavoque consilii participibus factis, alteri maritimis Syalandiam copiis, alteri Scaniam terrestribus impetendam proponit, ipse se classem e Suetia ducturum promittit. Cuius rei molitione detecta, Haquinus quidam e villa Stangby, amantissimus regis, arrepta quam celerrime navigatione, Kanuto cuncta ex se cognoscendi copiam tulit eaque humanitate, quanta principis ac patriae caritate teneretur, aperuit. Rex tantae conspirationis nuntium exercitu subsecutus, ne rumoris auctorem praemio vacuum praeteriret, fidem nuntii, quod et longam et periculosam navigationem egerat, praemii loco duum iugerum agri Scanici donatione pensavit. Interea Olavus, classe sua apud insularum unam acquiescere iussa, habili expeditoque navigio Syalandiam petiit. Ubi accersitum contionis nomine populum ad deditionem quam potuit disertissimo provocabat eloquio, modo universorum, modo singulorum compositis blanditiarum figmentis animos demulcendo, eam demum tutiorem potentiam credens, quae pace magis quam proelio constitisset. Igitur a maiorum quodam astu benignissimae responsionis exceptus, simulatum plebis favorem spe eximia complectebatur. Tandem inter varium plebis tyrannique sermonem speculatorum unus, ex maritimis superveniens, grandia terris vela propinquare narrabat. Igitur fluctuantem Olavum senior, regis adventum opperiens, interrito se animo gerere cohortatus, consuetam litoribus mercem advehi praedicabat, non aliam premendi inimici occasionem aptiorem futuram ratus, quam si odium benevolentiae specie suppressisset spemque eius vano sermone protrahere potuisset. Secundo quoque, pari nuntio accepto, contionantis metum consimili affirmatione discussit. Tum demum Olavus, assertionem eius suspicione insecutus, emissum in litus speculatorem explorare iubet, Kanutusne esset, an negotiatorum aliqui venientis exercitus speciem praebuissent. Quo reverso seque frequens classe pelagus prospexisse perhibente, continuo senem mendacii damnans colloquium solvit. Ille nihilo minus vera se omnia retulisse contendens, eos adventare dicebat, a quibus Daniam ferro comparare quis posset. Olavus, vix fuga usus, pertinaci remigio sociam repetit classem. Subinde Kanutus, portum classe complexus, victum labore remigem nocturna quiete firmavit. Ubi ab incolis Omundum terrestri agmine Scaniam, Ulvonem navali fluvium Helgam occupasse cognoscit. Ipse igitur Omundum excipit, classem ad opprimendos, qui ad amnem appulerant, mittit. A quo cum navium duces Omundum apud Stangam montem insigni pugna obrutum comperissent, ipsi quoque consentaneam fortitudinis operam edere cupientes, ne, rege audacter agente, ignavum gessisse militem viderentur, quo promptius in eam, quam hostes occupaverant, insulam traicerent, aliam eidem vicinam ingressi, medium amnis spatium contabulatis molibus sternunt. Illic siquidem fluvius, latius manantibus aquis, amnis modum excedens, ingentis stagni speciem praebet. Tum Ulvo suos, ne hostem coepto deturbarent, admonitos traicientem telis eminus ac sagittis incessere iubet, futurum taliter inquiens, ut ipse sua sibi manu ultimam fati semitam strueret. Progresso vero longius opere, veluti nostros transitu prohibiturus in adversa ripa phalangem explicat. Quo viso Dani traiciendi cupidiores effecti, frequentes oneravere pontem. Ubi dum conserti, sed, in quam periculosum iter progrederentur, ignari bellum instanter appetunt, subito, desidente congerie, inter undas avidum pugnae spiritum deposuerunt. Si quem vero (ut in eo discrimine accidere solet) semel ad summum fluctus retulit, protinus alterius amplexibus implicatus in profundum periturus abstrahebatur. Ita dum mixti atque alius alii cohaerentes invicem opem exigunt, mutuo sibi exitium pepererunt, et, quem salutis quis auctorem petiit, infelicem fati comitem habuit. Neque enim armorum pondere pressi tutum natandi eventum assequi potuerunt. Ita Ulvo, Danorum deceptor magis quam victor, aliena temeritate, quod propriis viribus nequibat, obtinuit, certissimam hostium virtutem salubrius cunctatione pugnae quam impetu proculcando. Cuius facinoris insecuturam metuens ultionem, quod sibi hinc classem obstare, inde regem imminere conspiceret, salutis obtinendae consilium, ut viribus difficile, ita arte promptissimum reperit. Fugam namque diligentius animo circumspiciens, cum unicum eius deverticulum in classis desertione restare animadverteret, noctu, maioribus navigiis relictis, in proximam ripam universum scaphis traiecit exercitum, sicque clandestino secessu usus, potitum latebris agmen abducit. Diluculo Dani, sociae cladis ultionem avidius sitientes, dum in hostium navigia ruunt, eadem propugnatore vacua reperiunt. Rex, lacu lustrari iusso, mersorum corpora uncis aut everriculis capta apud Asum, contiguum amni oppidum, supremis procuravit officiis. Olavum vero per Norvagiensium quosdam, pecunia a se corruptos, domestico bello opprimendum curavit. Ita egregii animi dux suorum avaritia lacessitus, quos foris propugnatores habuit, domi percussores invenit. Cuius frater Haraldus, consimilem gentis perfidiam veritus, adito Byzantio, suspectam patriae fidem longinquo declinavit exsilio. Igitur Kanutus, sex praepollentium regnorum possessor effectus, eximio sui fulgore etiam Romanum illustravit imperium. Enimvero eius principi Henrico filiam Gunnildam nuptum tradidit, eundemque, paulo post Italica consternatione perculsum, auxilio prosecutus, pristinae fortunae, pressa rebellium conspiratione, restituit. Inde reversus Haraldum natu maiorem Angliae, Daniae Kanutum, Norvagiae Suenonem, quem ex Alviva sustulerat, absque ulla maiestatis suae deminutione praefecit. Nam etsi tres provincias totidem filiorum regimini tradidit, nihilo minus sibi trium imperium reservavit neque summam penes alium consistere voluit. Praeterea teneris adhuc ducibus in officiorum tutelam fortissimorum praesidia sociavit. Post haec Hestritha, filium Suenonem enixa, subolis intercessu viro fratris gratiam conciliavit. Benevolentiam enim, quam Kanutus perfidis Ulvonis meritis denegavit, consanguineae sibi prolis respectui tribuendam putavit. Quin etiam sororem Anglorum satrapae Godowino nuptiis iunxit, gentem genti animis atque affinitate conserere cupiens. Ex qua Haraldum, Biornonem Tostonemque ortos memoria proditum habemus. At Caesar ex Gunnilda filium aeque fortuna ac vocabulo Magnum suscepit, a quo illustrium Theutonicorum imagines splendidaque Germaniae lumina successionis serie pullulasse produntur. Eo temporis Guthscalcus Sclavicus, eximiae indolis adolescens, commilitium regis stipendia meriturus accessit. Is a Pribignevo patre, Christiani cultus amantissimo deficientemque a religione Sclaviam nequicquam revocare conante, praeter nationis suae morem percipiendae litterarum disciplinae gratia doctoribus traditus, ut eum a Saxonibus potiendae Sclaviae cupidis interemptum cognovit, efferatum ingenium leni studio mitescere passus non est. Repente enim armis scholam mutavit, et, ne alienigena ingenii exercitatione patrios ritus pigrius prosequeretur, litterarum cultum in tirocinium vertit, omissoque doctrinae studio strenui vindicis quam ignavi discipuli partes agere maluit, audacter quam industrie animo uti satius autumans. Itaque naturae magis quam praeceptoris monitis obsecutus, parta tandem ultione, Kanuti commilitium expetivit. Ita adolescentis mens, in ipso doctrinae limine saevitiae stimulis intercepta, studiosae rationis elementis ingenitum sanguini suo rigorem expugnare non potuit. Eodem tempore apud Daniam sacrorum antistites aliis alii successisse traduntur. Nam Gerbrando substituitur Avaco; Othynkarus iunior Ripensis pontifex creatur. Ceterum Kanutus, tria praememorata regna circuiens, clientelam suam, sex millium numerum explentem, sexaginta navigiis cultius apparatis eorumque quolibet centenos armatos capiente distinxit. Eandem, aestate pro tuendo imperio excubantem, hieme contuberniis discretam alere consuevit. Mensibus stipendia novabantur. A quo Ulvo, tempore, quo rerum auctor nobiscum immortalitatem suam partiri voluit, annuo feriarum circuitu repetito, apud Roskildiam convivialiter accersitus, postquam industriam temulentia vicerat, mersae nuper militiae cladem nocturnis laudum suarum cantibus celebrabat. A quo rex suorum sibi pericula palam exprobrari iudicans, vehementis irae procursum adversum contumeliosum eius carmen destrinxit, indignum ratus eo conviva uti, cuius ductu se fortissimis propugnatoribus spoliatum cognoverat. Igitur Ulvo, inter ipsa mensae sacra ab astantibus interfici iussus, praecipitis linguae iusta supplicia pependit. Ita, dum aliena fata parum sobrie meminit, sua cecinit, siccatosque cupide calices proprii sanguinis liquore complevit. Merito enim ex tam petulanti ingenio amaritudinem potius quam voluptatem percipere debuit, quod gloriae sibi loco arrogasset ductu suo praecipuis regis viribus ultimam incessisse iacturam. Quo peracto, Kanutus violatae necessitudinis iniuriam ac sororis viduitatem duarum provinciarum attributione pensavit, quas eadem postmodum sacrosanctae Trinitatis aedi, praecipua apud Roskildiam veneratione cultae, decimarum nomine partiendas curavit. Iamque frequens ad Kanutum miles defluxerat, animis quam impensis onerosior. Plerisque enim amplior virium quam morum gravitas inerat, quique se splendidius bello gesserant, obscurius pacis decora intuebantur, adeo ut, qui foris insignes exstarent, domi ignobiles viderentur, vixque eadem et honesta et acria ingenia reperiebantur. Igitur complures ad vim et rixam usque in aula perniciosi esse consueverant. Quos cum rex natione, linguis, ingeniis quam maxime dissidentes animadverteret (quippe variis ac perplexis invicem affectibus urgebantur; nam petulantia alios, alios invidia, quosdam etiam ira vexabat), quo minus seditiose se gererent, saluberrimum castrensis disciplinae tenorem, qua tantae varietatis discordiam rumperet debitamque militi maturitatem monstraret, exactissimis edidit institutis. Itaque circumspectissima eiusdem deliberatio, Oponis Sialandici, ceteros prudentia atque auctoritate praestantis, monitis persuasa, ne externa forte domestico crimine turbarentur, socialis odii tempestatem repressit legeque severissime cavendo seditiosum militiae spiritum veluti fraterna quadam caritate coercuit. Atque ut audaciae comitatem adiceret, fortissimo militi speciosissimum moris habitum ingeneravit, clientelam suam effrenium ac litigiosorum convictu tamquam erubescenda aliqua sentina vacuefacere cupiens. Ut ergo improborum frequentiam a curiae valvis repelleret, statuit, ut in capessendo discubitu ordine, quo quisque militaris muneris advocationem sortitus fuerat, uteretur, locoque antecelleret, qui prior obsequio foret. Adeo militiae vetustatem honore mensae rependi par duxerat, ne promiscuis sedendi locis confusa meritorum series videretur. Eum vero, qui, cena inita, aliqua mora interpellante, tardior supervenisset, inter considentes excipi oportebat. Qui si tam arto se consessu iunxissent, ut ob nimiam eorum frequentiam, qui supervenerat, sessum recipi nequiret, qui eius loco insederat, exsurgens proximum occupabat, eo usque invicem se assurgendi officio venerantibus, donec, laxato totius consessionis ordine, legitimum recipiendo spatium patuisset, mensaque, qui postremus residebat, abscederet. Si quis vero alieno discubitu uti per insolentiam perseverasset, qui eo spoliatus fuerat, proxime circumsedentibus iniuriae querelam detulit, iisdemque testibus in contionem productis, adversus reum actione contendit effecitque, ut, qui cedere iussus contumaciter supersedisset, contumeliose stipendiis amoveretur. Ter tamen regi tali culpa affectis necessitatem poenae remittendi fas erat, nec aliter, quam ut tot gradibus quis discubitu indignior fieret, quot vicibus sodalem dignae sedis negatione sprevisset. Ita enim legis temperamentum, inter severitatem ac mansuetudinem medium, rigori clementiam sociavit, ut nec paenitentiam repelleret nec impunitatem excessui daret. Quod si quarto se quis eodem reatus genere maculasset, discreto a milite loco mensae alienus fiebat ac commilitonum nemini catino aut calice communicabat. Neque enim ter veniam experto ulterius ignoscendum putabat, quia sua iam noxa poenam meruit, qui se ea toties affecit. Adeo contumaciam contemptu multari placuit. Valuit enim apud regem spretae militaris dignitatis indignatio, eumque, qui parem venerari nesciret, parum superiori delaturum esse existimatum est. Eodem poenae genere in minutos quosque animadvertebatur excessus, ut si quis alium convicio insecutus fuisset aut potione per contumeliam respersisset. Ceterum rex maritimam saepius quam terrestrem militiam agere consueverat. Igitur, quoties equitatu opus erat, milites equisonibus vacui pro asservandis equis alternis vicibus excubabant. Qui vero adaquandi tempore ita sodalis equo usus fuisset, ut ipsum continue nec modo suum, modo illius vicissim insidendo premeret, praedictum poenae modum explevit. Tanto enim studio rex verecundiam a suis servari voluit, ut etiam parvulo impudentiae excessu devios castigationis remedio coercendos putaret. Qui vero tribus vicibus, fasciculis in stabulum coniectis, equo suo communis pabuli spicam, alieno stipulam admovisset, iuxta priorem formulam militia aut turpiter uti aut deformiter excedere cogebatur. Ac ne quis socio flumen transequitanti ita equo concurreret, ut ad ipsum turbulentior unda deflueret, pari industria cautum. Adeo scrupulosa cura parvula quoque societatis officia pensabantur. Ei vero, qui stationi addictus ita se somno onerasset, ut vestes aut arma dormienti detrahi possent, consimile vindictae genus multae nomine irrogabatur. Neque enim regio profuturus imperio putabatur, quem privatus torpor publico excubiarum officio submovisset. Verum adversus graviora praefractior actio constituta fuerat. Si quis enim commilitonum suorum quempiam manu, ferro vel fuste laesisset, aut si quicquam violenter eius manibus extorsisset comamve alieni capitis violasset, postremo si maiestati insidias struxisset, abundeque de facto testium astructione constaret, tamquam capitalis criminis reus clientela amotus, militari munere defungebatur. Is namque, qui graviter ab eo affectus fuerat, in primis regem sella posita ius militi dicere postulabat; deinde reum, ut in contionem veniret, terno citatorum ordine provocabat; unumquemque bini dumtaxat commilitones explebant. A quibus, si reus in quaestionem publicam deducendus rem familiarem possedisset, domi semel, bis in curia apud discubitus sui locum praesens absensve postulari solebat; at si fundo careret, eo loci, ubi in aula accubare consueverat, ter sponsione provocandus fuerat. Contione inita, qui provocaverant, sincere se reum postulasse nihilque in ea causae dictione favoris aut offensae respectui indulsisse iurabant, simulque et citatorum et testium partibus inserviebant. Consequenter in reum principalis facti testimonium a duobus denuntiandum restabat, iuramento praefari iussis nec actoris amore nec rei odio quicquam se praeter oculis aut auribus explorata dicturos. Nam in quaestione laesae maiestatis propensior auditui fides haberi consueverat, ceterum testimonium in oculis reponebatur. Praeterea obiecta defensionis praesidio repellere non licebat; siquidem testium criminatio neque alieno patrocinio neque propria cuiusquam repulsione subrui poterat. Tantum quippe auctoritati ipsorum pondus inerat, ut assertionis eorum fidem elevare proxima sacrilegio dementia putaretur. Ita reus adversum testimonii fulmen nec culpam nec innocentiam ullo argumento tueri potuit; sed neque ei, si sponsione provocatus fuisset, restipulatione uti licuit. Rationem testium destricta iudicum insequebatur auctoritas, reum veluti evidenter noxium nihilque iam pro se recusantem honore, opibus, patria atque omni demum militari functione damnantium; hostibus eius honos atque impunitas adiudicabantur. Iuxta in praesentem absentemque sententiae ferebantur. Sua nulli longinquitas praesidio esse poterat, quo minus et accusatio testibus et damnatio sententiis instrueretur. Quarum utraque plene partes suas exhibente, reo defensionis amplecti praesidium non licebat. Tum demum rex, cognitione suscepta, an ea ceteris pronuntiatio placuisset, interrogat. Ipse enim auditoris tantum partes exsequens, militiae iudicationis mandavit arbitrium, deforme ratus damnare viros, quos ipse fovisset. Quapropter in eos, quorum egregia opera usus fuerat, aspere pronuntiare veritus, quaestionem ad se delatam ad curiae cognitionem relegavit, silentiumque moderationis suae fidem quam sententiam severitatis testem esse maluit. Cumque demum, exaudita militum responsione, totius contionis suffragia iudicationi consentanea noscerentur, qui damnatus fuerat, interrogari solebat, terreno an maritimo secessu fugam petere decrevisset. Ita rex proscriptione suos quam nece puniri maluit, delectumque fugae ne violentiam repraesentaret, indulsit. Quod si reus mari se credere delegisset, eo commilitonum frequentia prosequendus, dataque nave, remigiis, commeatu, vasculo egerendis aquis idoneo, tam diu in litore opperiendus fuerat, donec remi, si iis navigatio gereretur, vel, si velis, antennae extra conspectum abiissent. Tum denique, qui profugerat, superiori ab omnibus sententia repetita, amarissimorum maledictorum verberibus laceratus, tristissimis totius militiae suffragiis damnabatur. Qui si tempestate in litus relatus fuisset, continuo ut hostis habitus violatae societatis poenas pendebat, discrimenque capitis eius funesto damnationis incursu cupide a commilitonibus expetebatur. Ita non periculosa minus quam ignominiosa sontium evitatio fuit. At si militiae munere defunctus terra profugere maluisset, ad nemus usque pari militum cura comitandus erat, cunctis tam diu in eius abitu exspectantibus, quousque procul ipsum abesse cognoscerent. Ac tunc demum magno cum totius militiae fragore ter valide edendus clamor cunctaque strepitu miscenda fuerant, ne fugitivus ullo ad eos errore referri posset. Tum demum destricta et iam inexorabilis omnium severitas, cunctis sollemni iure completis, ne de indemnato supplicium sumere videretur, supremam reo damnationem intendit effecitque, ut, qui se a specioso militiae convictu abruperat, turpiter vagam vitam proscriptus exigeret. Ita militaris disciplinae rei iudicalis ignominiae gravitate in abiectissimorum condicionem relegabantur. Adeo enim rex contumeliam sontium, non sanguinem sitiebat, ut eos probroso castigationis genere quam cruento punitiores putaret. Si quis autem ei postmodum commilitonum uno telo aut comite superior obvio pepercisset, ipse eius se contumeliae participem praebuit, cuius culpam vindicta prosequi formidavit. Tale noxiis, quoties a curiae moribus degeneratum fuerat, militiae munere defungendi ius erat. Adeo quondam castrensis notae dedecora iudiciali repellebantur umbone. Quod si reus ab actore testimonio superari nequiret, sex secum commilitonibus in iusiurandum accitis, culpae, quae obiciebatur, alienum se fuisse monstrabat. At si commilitonum quis eum, quem militiae consortem nescisset, iniuria per ignorantiam affecisset, ad conciliandam errori suo fidem praedictum sodalium numerum in sacramenti societatem contrahere debuit. Ceterum sollemni iure convictos ac superiori modo damnatos felicitas deficiebat, occupabat adversitas, eo quidem certius, quod trium regnorum pontifices adversum talium transgressionum reos sollemni exsecratione usos esse constabat. Ita disciplinae vis, geminum amplexa columen, partim regis, partim religionis praesidio nitebatur, ut humanam sententiam divino crederes iudicio comprobari. Cuius rigor discordias rupit, simultates finivit, seditiones exstinxit pacatioremque regi militem reddidit. Postmodum vero severitati eius sive ob inertiam sive ob clementiam principum pecuniariae multae temperamentum accessit. Quo tamen sola ligni percussio caruit, quod eo canes quis abigere soleat. Adeo maiorum verecundia summam in ictu probroso contumeliam reponebat. Contigit autem, ut ipse rex sua primus lege caderet iurisque firmamentum, quod eatenus sincerum atque incolume steterat, parum sobrius proprii militis occisione laxaret. Cumque se legibus, quas ipse tulerat, evidenter noxium animadverteret, paenitentiae acerbitate correptus, vocata militum contione, regia sella descendit inque omnium conspectu supplex humi demissus milites commissi sceleris poenas suo arbitrio exigere iussit, libenter se decretam ab iis poenam suscepturum promittens; cumque factum maiestatis nomine tueri posset, militari se animadversioni substravit humilitatemque mansuetudinis suae documentum quam vires elationis indicium esse maluit. Illi contione lacrimantes egressi, deliberatione inita, tristem de rege sententiam ferre, ut minus honestum, ita parum utile perviderunt, non ignari sine eo esse se vacuum spiritu corpus, praedam, quibus ante imperassent, futuros. Postremo universum rei militaris statum, eo poenam subeunte, convelli, inque unius omnes proscriptione damnari, lapsum eius ruinam suam, damnationem commune omnium periculum fatebantur. Igitur in tam ardua re sententiae dubii creditoque sibi iudicio aequo levius austeriusve uti veriti, proprio regem arbitrio decrevere multandum, existimantes plus nutui maiestatis quam privatorum sententiis deferendum. Emendabile enim credidere delictum, quod impetu magis quam industria nosceretur admissum. Igitur ex reo iudicem statuunt, poenamque praestolanti impunitatis potentiam largiuntur. Et pulchre quidem factam sibi iudicandi potestatem ipsius arbitrio reddiderunt, ne difficillimum negotium temere iacta pronuntiatione finirent, vel commilitonis ultionem placide vel regis supplicium crudeliter expetentes. Ita salus regis, paene suo scelere eversa, temporis difficultati donata est. Ad haec satis graves eum delicti poenas dedisse arbitrabantur, qui se in tanto fortunae fastigio tam suppliciter abicere sustinuisset. Tum demum venerabiliter exceptum atque ex ancipiti reo securi iudicis partibus inservire iussum sellae restituerunt. Rex culpam aere redimi debere constituit. Cumque alias homicidiorum crimen quadragenis nummi talentis expiari soleret, ipse sibi trecenta ac sexaginta multae nomine numeranda descripsit. Huic summae novem talenta auri doni nomine adicit eandemque multae speciem consimilis culpae reis lege perenniter irrogavit. Totius vero pecuniae partem regi primam, alteram militibus, tertiam interfecto sanguine coniunctis adiudicavit. Cumque ipse impraesentiarum tam regis quam rei partes exsequi debuisset, ascriptam sibi portionem sacrorum praesidibus egenisque divisit, Deum perinde ac communem omnium principem pio munere propitiandum existimans. Egit humanum iudicem, reum liberalem, veniae genus, absolutionis spem debito emendationis ordine complectendo. Ceterum eo vivente militaris mos aeque violatore atque expiatore caruit. Igitur dum sic seditiosis occurritur, mens militum a litigiis aberat. In exsequenda enim ultione non sanguinis, non necessitudinis vinculo parcebatur, quo minus damnationis partes legitimo rigore procederent. Nunc vero, solutis hebetatisque pristinis militiae nervis, graviora inter commilitones quam exteros dedecora pariuntur, cum et omnis adversum improbos actio sileat et, qui culpae punitor esse debuerat, patronus exsistat, nec sit, qui dissolutos militiae mores praefractius rigidiusque constringat. Hanc itaque militaris disciplinae consuetudinem, diutina usurpatione firmatam, nostri temporis principes abrogare minime erubescendum duxerunt. Ubi enim domestica quies seditionum fluctibus agitatur, priscae consuetudinis forma convellitur. Quippe adversum effrenes concitatique ingenii tirones severitate potius quam nimio favore ac profusa indulgentia utendum est. In quem modum Kanuti industria pro administrandis militaris disciplinae negotiis sincere ac valenter excubuisse cognoscitur. Praeterea militi regem vel regi militem non nisi pridie Kalendas Ianuarias abdicandi fas erat. Eiusdem quoque postmodum observantiae gravitas ab aula regum in aliquanto obscurioris familiae convictum prorepsit, diuque superioris disciplinae etiam apud supparis condicionis viros imitatio valuit. Interea Suenonem, tutelae tunc Norvagiae vacantem, casus absumpsit, moxque ad patrem provincialis ministerii summa concessit. At Kanutus a Richardo, quod sororis suae repudium egisset atque adversus uxorem severius aequo maritali supercilio usus fuisset, tamquam a coniugalia sacra contumeliose tractante poenas sumpturus ac tori genialis iniuriam repulsurus, in Normanniam magna classe traiecit. Ubi cum paulo post tristem quoque de Haraldi fato nuntium accepisset, propior publicae expeditioni quam privato affectui agmen eadem qua prius celeritate promovit, neque animo aut officio, quo minus coepto insisteret, remissior fuit; sed neque oculos ad singularem luctum a generalis militiae contemplatione deflexit. Adeo rerum ac temporis statum inter fortem patrem ac strenuum ducem egregia animi moderatione divisit nec minus in toleranda filii morte quam in hostium appetenda perspicui roboris spectaculum praebuit. Cuius impetum Richardus, Siciliam petens, fuga praecurrere maturavit. Interea Kanutus ob graves militiae labores adversa valetudine pressus, cum se corporis firmitate defectum ac mox spiritu cariturum animadverteret, convocatos proceres non nisi bello confecto domos reverti iussit, haud dubie victoria potituros, si funebri eius lecto humeros in acie subiecissent atque inter primos proeliantium globos ducis nomine corpus suum exanime praetulissent idque, fugato hoste, quo clarius cinerum suorum monumentum exstaret, apud Rothomagum, promissa indigenis libertate, sepulturae mandarent; facile usuros condicione Gallos, si illico hostem finibus suis excessurum cognoscerunt parvoque impendio grandi patriam metu liberare quivissent. O immensam perituri regis industriam, quae suis in ultimas rerum angustias devolutis disciplina quam spiritu vividior affuit! Enimvero superstitum salus decedentis ingenio stetit. Nam corpus eius funebri lecto a militibus in acie praelatum ad Danorum usque victoriam veluti viva adhortatione profecit, ut non minus exstincti quam superstitis fortunae pondus inesse crederes. Cui mox sepulturam, discessuros se pacti, a Rothomagensibus expetiverunt. Rapuere condicionem hostes cineribusque eius in urbe sua acquiescendi locum dederunt. Ita milites suscepti monitus ratione pugnam, pactionem, sepulturam atque exsequias prosecuti, fato functum humeris suis regem in acie praetulerunt, victoresque, funerato eo, sumptis tantum commeatibus, ad propria reditum habuerunt. Hunc Kanutus exitum habuit, quo nemo nostrorum regum, tametsi plura alii victoriis illustraverint, splendidior fuit. Adeo enim operum eius magnitudinem propitiae famae fides auxerat, ut, quos rerum gestarum gloria pares habuerat, amplitudine claritatis excellat. Cumque aliorum splendorem ignorantiae obscuritas ac vetustatis robigo perederit, huius decus, longa famae usurpatione subnixum, perpetuis memoriae fructibus revirescit, siquidem sanctitate ac fortitudine instructissimus non minus religionem quam regnum proferre curae habuit. Quippe cum bellicis late titulis inclaruisset, placidiore studio usus, ex fisco suo compluribus in locis privatorum clericorum convictu instituto, cellularum frequentiam novis conventiculis auxit sacrorumque venerationem, quam maximam semper exhibuerat, regiarum opum impendio stipendiis multiplicavit. Monachalem quoque ordinem uberiorem reliquit, ne ferociae propior quam pietatis officiis videretur, aequam sibi utriusque laudem adicere cupiens. Cuius studii industria ad tantum claritatis lumen accessit, ut, cum fortissimorum regum bellica virtus antiquitate exoleverit, eius famam gloriae quaestu opulentissimam tenacissima posteritatis agnitio comprehenderit. Interea Sueno Estrithae filius, exspectato apud Angliam Kanuto, quo plenius incolis ausum defectionis excuteret, militiam praesidiis sparsit, ne libera munimentorum occupatione suspectas Anglorum vires armaret. Ut autem Norvagiensibus mortis Kanuti nuntius affuit, continuo pudore externi obsequii Danicum detrectantes imperium, ad Olavi filium Magnum, cui bonitas sua cognomini erat, deficiunt eique regnum imponunt. Quippe specata patris sanctitas popularium ei favorem conciliaverat. Neque enim parenti gratiam impendisse contenti, in filium quoque favorem extenderant. Interea Kanutus, haud levius Norvagicae perfidiae quam paterni fati rumore perculsus, vereri coepit, ne, si finitimorum bello intenderet, ex dilatione rerum Anglia per absentiam careret, ideoque minoris regni defectionem tolerare quam maiori consimilis ausus locum tribuere consultius duxit, leviori malo solam gravioris formidinem praeponderare iudicans. Itaque dissimulata iniuriarum offensa, condicione defectorem aggreditur, iureiurando pactus eius, qui prior decederet, superstiti regnum esse cessurum, ne priscam regnandi consuetudinem nova regnorum partitio laceraret rerumque quondam iunctarum dividuam efficeret summam. Adeo enim Daniam Norvagiamque unius esse regiminis affectabat, ut alteram alteri subici quam utramque separatim regnum gerere praeoptaret patriaeque exteros imperitare quam patriam sine exteris imperium gerere mallet. Quae nimirum condicio eo stoliditati propior, quo fortunae subiectior, alterutri aut splendidum imperium aut sordidam paritura fuerat servitutem. In hanc pacti fidem utraque pars sacramento convenit. Deinde Angliam profectus, cum cuncta Suenonis industria pace plenissima comperisset, Eduardum fratrem, quem eiusdem nominis pater ex Immae matrimonio sustulit, in regni societatem asciscit, non quod fraterno illum affectu coleret, sed ut eius ambitionem munificentia ac liberalitate praecurreret regnique parte potitum totum cupere prohiberet. Itaque non tam veneratione carum quam popularium ambitione paternique generis auctoritate suspectum consortem imperii facit. Verum Eduardo humilior origine animus fuit; siquidem obtusi admodum cordis obscuriorem indolis experientiam praebuit. Kanutus, cum biennio regnasset, defungitur. Cuius Sueno propinquitate fisus, relictis apud Angliam praesidiis, Daniam navigatione contendit, retinendae insulae spem non solum in Godowini filiis, quibus sanguine admodum coniunctus fuerat, reponens, sed etiam ex ipsa consortis sui stoliditate desidiaque praesumens. Quod audiens Magnus Daniam, perinde ac sibi mutuae pactionis lege debitam ipsiusque Kanuti testamento legatam, aequis popularium animis occupat Suenonique cognationis rationem edenti pristinam foederis condicionem opponit. Nec dubitavit alienissimum sibi sanguinis iure regnum legati titulo postulare. Sed et Dani, pacti, cui se sacramento obligaverant, ratione permoti, constantius religioni quam familiaritati fidem praestandam putabant ideoque, facta competitorum aestimatione, alienum domestico praetulerunt, curiosius foederis pignus quam debitam regno prosapiam intuentes fideique suae quam patriae respectui propiores. Igitur alienigenae partes religioso favore complexi, praeterita Kanuti familia, regum suorum sanguinem repulsae deformitate confundere quam iurisiurandi vinculum perrumpere maluerunt, suffragiorum iura non adulationis, sed fidei intuitu ponderantes seque plus religioni quam regno debere confessi. Adeo promissionem suam sequestram periurii fieri noluerunt. Quanti igitur roboris fuisse tunc inter cives iustitiam credimus, cum inter diversae nationis viros tantum virium possedisse cernamus! Et utinam adultae iam religioni ea apud nostros vis auctoritasque constaret, quam inter antiquos tenera atque enervis habuerat! Contra Sueno, subiectam stoliditati condicionem reputans, temerarium consobrini pactum nequicquam rescindere cupiebat, perquam stultum argumentando, quibus ante imperitassent, obsequi, inque unius iuramenti imprudentia communem deponere libertatem atque ex fulgenti imperio repente in humillimam concedere servitutem. Sed religiosa popularium sententia superabat, quorum arbitrio pacti, non sanguinis, habitus aestimabatur. Verum ut Magni votis Danica fides respondit, ita Suenonis credulitatem Anglica perfidia circumventam oppressit. Nam post eius ab Anglia profectionem Godowini filius Haraldus, spe improba totius Angliae regnum complexus, participato cum incolis consilio, Danicum, ut erat per praesidia distributus, exercitum compluribus separatim vicis uno eodemque tempore magnifico conviviorum apparatu per obsequii simulationem excipi iussit, meroque ac somno sopitum noctu per insidias trucidandum curavit. Ea nox parvulo temporis momento vetustam Danorum dominationem diuque maiorum virtute elaboratum finivit imperium. Sed neque id postera nostris fortuna restituit. Ita Anglia dominandi ius ignavia perditum scelere recuperavit. Igitur Haraldus, Danicae oppressionis simulque domesticae libertatis auctor, Eduardo summam, facta non animi eius, sed sanguinis aestimatione, permittit, quatenus ille nominis, ipse rerum usurpatione regnaret et, quo nobilitate pervenire non posset, potentia vallatus assurgeret. Eduardus vero, sola generis auctoritate, non prudentiae ratione munitus, vano maiestatis obtentu pravorum ingenia maiorumque petulantiam nutriebat, titulo rex patriae, condicione miserabilis procerum verna, contentus, quod alii fructum, ipse umbram tantum ac speciem occupasset. Ita Anglorum inter se summam, nomen atque potentiam diviserunt, titulique ius ac rerum dominium veluti diversis ab invicem gradibus differebant. Sed nec Haraldus alienum specie regnum gessisse contentus, propriam claritatis imaginem affectabat. Igitur Euardo ipsum quoque nuncupationis decus invidit, omniaque regni insignia in se ipsum transferre conatus, cupiditati aditum scelere petivit, occisoque rege, tituli, qui solus sibi deesse videbatur, gloriam occupavit. Interea Sueno, tametsi rara fautorum ope subnixus, belli cum Magno fortunam experiri decrevit, cumque paucis et incompositis adversus multitudinem manum conserere cunctatus non est. Igitur in Iutia prius maritima, deinde terrestri pugna sinistris congressus auspiciis, utraque victus concessit in Fioniam, nec armis maior quam agmine fuit. Cumque se omni auxilio desertum nec hostium tantum, sed etiam suorum contemptu perfusum videret, Sialandiam Scaniamque praetergressus, Suetiam paternae necessitudinis fiducia petere cogitabat. Quem Magno terra marique pertinacius insequente, in Iutiam se repente Sclavicus effudit exercitus. Quorum irruptio dubium victori effecit, fugacemne hostem pellere an imminentem excipere debuisset. Quidam enim gentis illius nobilissimus, duodecim filiis, maritimis praedonibus, apud Daniam spoliatus, Iutorum fines ferro orbitatem ulturus invasit. Quamobrem Magnus perseverantissimis popularium precibus committendi proelii auctorem agere postulatus, omisso aemulo, a domestico hoste in externum arma convertit et quasi privatae affectionis oblitus publicam induit, ne suas quam regni partes curiosius egisse videretur. Nec dubitavit alienigeni sanguinis dux, summa adhuc fluctuante, in se ipsum dubiae potestatis transferre periculum. Nocte vero, quam belli dies insecutus est, quietem eius certae praedictionis species adumbravit. Quippe somnum capienti imago cuiusdam obversata praedixit hoste eum superiorem futurum inque aquilae nece victoriae fidem auspiciaque sumpturum. Expergefactus rex visionis ordinem die postera magna cum omnium admiratione vulgavit. Sed et somnio omnem consentaneum fuit: progresso namque exercitu, aquilam, quae in quiete demonstrata fuerat, comminus considere conspectam pernici equo advolans hasta petivit, fugamque alitis veloci iaculo praecucurrit. Itaque novitate rei ad spem victoriae spectatores erexit. Arripuit igitur omnem exercitus atque fortuito aquilae occasu certissimam hostium ruinam interpretatus est. Cuncti quippe, eventum somnio congruisse cernentes, perinde atque securi rerum in fortunam suam acceptae rei praesagium referunt et quasi indubitatam vincendi sortem pari mentium alacritate praesumunt. Quos eo audaciae ipsa auspicii religio provehebat, ut iam sibi victoriam ante oculos proponentes absque respectu periculorum certatim in proelium prosilirent. Quibus primam pugnandi occasionem corripientibus eodemque eventu quo omine dimicantibus, caeduntur funditus Sclavi. Victor Magnus felici pugna popularibus percarus evasit, eorumque propensiore subsidio roboratus, ad persequendum regni aemulum redit, eo quidem instantius, quod rerum successus, quo plus sibi gratiae peperit, hoc magis Suenonis favorem absumpsit aversoque vulgi animo magnopere residuum eius debilitavit auxilium nec solum contrahendarum virium spem sustulit, sed etiam contractas excussit. Quin etiam Guthscalus Sclavicus inter ceteros, qui infelicis eius militiae stipendia deseruerant, diu se sub alienis auspiciis rem infeliciter gessisse considerans, cum domino nihil spei relictum animadverteret, militem exuens, defectorem agere non erubuit suamque experiri fortunam quam alienam sequi tutius duxit, ut, cum regem meliora speraturum diffideret, paternae saltem neci ultionem non negaret. Consilio respondit eventus; siquidem gestis varie bellis Sclaviam suae dicionis effecit, utque externis rebus infractus, ita domesticis invictus apparuit. Nec quaesitae dominationis felicitate contentus, Saxoniam postmodum parentis necem ultus obtrivit, parvae gloriae regnum aut divitias reputans, si non ultionem opibus adiecisset. Adeo autem Magnus ob vindictam finium suis carus haberi coeptus est, ut omnium consensu Boni cognomine censeretur, quodque aliorum moribus tribui assolet, fortunae laudibus impetraret. Sueno vero, desperatis iam rebus, in Scaniam, ut diximus, profectus, Suetiam (nam paternum inde genus traxerat) revisere proponebat. Quem Magnus concitato animi impetu subsecutus, cum oppidum Alexstathiam praeteriret, deturbato per occursum leporis equo, trunco, cuius praeacuti forte stipites eminebant, adactus exstinguitur. Corpus eius, Norvagiam relatum, Throndemi in regiorum monumentorum area sepulturam possedit. Ita Suenoni, angustissimis fortunae casibus implicato omnique mortalium ope defecto, praesidium supernae pietatis affulsit, regnumque, quo illum fortunae iniquitas spoliavit, eiusdem beneficium reddidit. Post haec Daniae status variis rerum casibus fluctuatus est. Quippe Sueno summam successu magis quam viribus capit; sed neque ad restituendam Danici nominis fortunam quicquam eius susceptione profecit. Nam adeo nec favore felix nec imperio efficax fuit, ut subiectorum animos, veteris offensae acerbitatem redolentes, ad sincerum sui cultum adduceret aut ira abstractos ad placidiorem mentis habitum inclinaret. Tanta siquidem mole in Danorum praecordiis prioris odii reliquiae consederunt, ut privatos motus reipublicae usibus anteferrent honoremque patriae sua deperire socordia quam suscepti ducis auspiciis restitui praeoptarent. Neque enim facile propagata odiorum sementis stirpitus interit; quippe ut gratiae in odium deflexus facilis, ita odii ad gratiam difficilis esse transitus consuevit, raroque animus, quem semel graviter fastidivit, sincerae fidei stipendiis excolit, aut cum quo vehementes primum inimicitias gessit, affectuose postmodum in gratiam redit. Cuius impotentiae vis, a simultatis ardore profecta arcanisque aemulationis flammis alita, non solum gerendarum praeclare rerum spem sustulit, sed etiam magnifice gestarum gloriam corrupit. Verum ea res, ut novae maiestatis contemptae, ita prioris fideliter cultae indicium edidit simulque recentis iniuriae crimen et pristinae fidei perfectionem exhibuit. Principio regni Suenonis Roskildensium sacrorum antistes Avachus moritur. Sufficitur Wilhelmus, quo Kanutus Maior et scriba et sacerdote usus fuerat, genere quidem Anglus, sed omnibus virtutis partibus ac numeris abunde instructus idemque pontificalium sacrorum apprime peritus. Ad cuius usque tempora Scaniae genti religionis privilegio Roskildensis praesidebat auctoritas; ab eo viro dividuum esse sacerdotium coepit. Cuius Scania veluti alteram partem adepta protinus inter coniuncta admodum oppida novam muneris potentiam partita est. Nam Lundia Dalbiaque protinus susceptum inter se sacrorum divisere primatum geminaque eiusdem dignitatis usurpatione certarunt; nam alteri Henricus, Eginus alteri sacerdos accessit. Verum Henrico ob immoderatum potionis usum absumpto, pontificatus eius universum ius omniaque honoris insignia ad Eginum, Lundensium praesulem, concesserunt, ac veluti in unum corpus utraque sacerdotii summa confluxit, quamquam merito in ebriosi antistitis fato sobrius civium honos exspirare non debuit. Sed in gregis perniciem sordida pastoris intemperantia redundavit, innoxiaque civitas poti pontificis temulentiam deponendi sacerdotii causam habuit. Ita alterum inimica bibendi cupiditas abstulit, alterum salutaris continentiae disciplina provexit. Indignum populari, nedum pontifice, excessum, cuius plenam ignominiae sortem omnis aevi derisus pleno cavillationis ludibrio prosequetur. Ita bibulus praesul candorem sacerdotii turpissimis gulae maculis obsoletum, quem vivendo corruperat, moriendo consumpsit, humanique calicis cupido haustu divini usum amittere meruit; cumque ordini gloriam deberet, notam intulit, pro virtutis conciliatore probri auctor effectus. Nec immerito, qui aliis continentiae et frugalitatis specimen exhibere debuerat, tam indecenti fato violatae sobrietatis poenas pendebat. Huius memoria Danicis annalibus non parvae est verecundiae, quoniam perridicula morte consumptus privatum opprobrium publico rubore perfudit. Hoc loci splendida Haraldi memoria tempestivam sui exhibet mentionem. Qui cum fratre cassus salutem suam intra patriam tueri non posset, fugam Byzantio credidit. A cuius rege homicidii crimine damnatus domestico draconi lacerandus obiectari praecipitur; nihil enim eius morsu ad necandos reos valentius ducebatur. Cui in carcerem eunti ingenuae fidei servus ultro sese damnationis comitem obtulit. Exuit vernam, ut socium ageret, mortemque excipere quam domino deesse maluit. Utrumque is, qui custodiae praeerat, curiosius observatum per os antri inermem excussumque demisit. Itaque nudato ministro, Haraldum verecundiae gratia linteo tantum discinctum excepit. A quo clam armilla donatus pisciculis pavimentum instravit, ut haberet draco, in quo primae famis procursum effunderet, reorumque carceralibus tenebris offusi occuli vel parvulam prospiciendi copiam ipso squamarum nitore capesserent. Tunc Haraldus lecta cadaverum ossa angustiis telae consertioris implicuit iisdemque in unum globum coactis veluti clavam effecit. Cumque allapsus draco in obiectam perquam avide praedam irrueret, dorsum eius veloci saltu conscendens, cultellum tonsorium, quem secum forte tectum attulerat, umbilico, qui solus ferro patebat, immersit. Sectionem enim rigidissimis squamis obsitus serpens cetera corporis parte spernebat. Hunc cultellum Waldemarus rex, res gestas cognoscendi ac referendi cupidissimus, robigine exesum vixque secandi sufficientem ministerio, familiaribus saepe monstrabat. Sed neque Haraldus ob sessionis eminentiam ingenti beluae ore corripi dentiumve acumine noceri aut caudae voluminibus elidi poterat. Minister vero, compacto gestamine usus, converberatum beluae caput ad sanguinem et necem usque crebris ictuum ponderibus contundebat. Quo cognito rex, ultione in admirationem versa, fortitudini supplicium remisit salutemque animositati tribuendam putavit. Nec poenam remisisse contentus addidit caritatem: navigio enim stipendioque donatos abire permisit; cumque crimini supplicium deberet, fortitudini pepercit virtutemque colere quam culpam punire maluit. Reversus Haraldus Norvagiam occupat eaque potitus arma in Daniam transfert. Igitur Sueno, contractis Iutis, cupidius quam consideratius apud Dyursam fluvium totam Norvagiensium manum aggressus, ut classe, ita bello quoque inferior fuit, copiarum numero respondente fortuna. Siquidem tam infeliciter quam temere dimicavit. Maxima Iutorum pars ferri metu flumen insiluit praereptoque hostis officio sua vi quam aliena consumi satius duxit. Itaque, quod ab hoste timebat, sibi ipsa conscivit, inque gemino fati delectu unda quam armis perire maluit. Igitur dum alterum mortis genus timide declinavit, alterum cupide comprehendit, dumque adversarium refugit, hostilem in se ipsa crudelitatem exercuit, tamquam spiritum placidius aquis quam aeri redditura ac violentiorem exitum ferro quam fluctibus expertura. Ita nescias, viriliter mortem an effeminate petiverint, incertumque, utrum fati cupidis ignavia an virtus incesserit, quoniam tam vehemens animi aestus, fortesne an timidi spiritus sui raptores exstiterint, ambiguae existimationis esse fecit. Brevi post dux victi agminis Sueno, Scaniae Syalandiaeque ac praeterea quarundam insularum viribus recreatus, Niszam fluvium classe corripit eademque supervenienti Haraldo obviam in altum procedit. Cumque Dani paucitatem suam hostilis frequentiae comparatione pensassent, raritati consertione succurrendum rati, digesta in ordinem navigia tenaculis sociare coeperunt, quatenus continenti nexu cohaerens classis expeditius opi invicem ferendae iter sterneret, cunctisque hac necessitate duratis tam fugae quam victoriae indissolubilis communio foret, nec cuiquam a tanta collegii firmitate dilabendi fas esset. Adeo inbecillitatem necessitate roborandam duxerunt. Hic nobis, Aslace, Skyalmonis Candidi remex, ob immensam bellicae virtutis gloriam litterarum praeconiis inculcandus occurris. Danis siquidem adversum Norvagienses maritimo certamine decernentibus, non contentus clarissimam pugnam intra proprium edidisse navigium, omnibus corporis tui munimentis praeter scutum abiectis, confertissimam hostium ratem insiluisti quercuque, quam in gubernaculi prius colligamentum excideras, viribus fretus hostium corpora converberasti eiusque crebris et vegetis ictibus, quicquid obvium fuerat, obtrivisti, ingentique verberum fragore stupentes proeliantium animos a propriis periculis ad tuae virtutis spectaculum deflexisti. Quin etiam fortissimos utriusque agminis bellatores operis tui admiratione suscepti certaminis immemores reddidisti pugnaeque ac periculorum oblitis avidius te intuendi quam se ipsos tuendi studium incussisti, ita ut promptissimi quique, neglecto discriminis sui negotio, plus te viso stuporis quam ex dubia salute formidinis caperent. Itaque fortius fuste quam ceteri ferro rem gessisti cunctaque intolerabili modo comminuens hinc Danicis, inde Norvagicis oculis incredibilem, nisi spectareris, operam edidisti. Adeo autem sociorum paucitatem hostium multitudini coaequasti, ut disparem viribus pugnam in noctem usque par belli successus extraheret, numeroque dissimiles copias fortuna persimiles reddidisti. Postremo, cum omnem navis remigem partim fuste, partim fluctibus obruisses, compluribus, sed levibus plagis perstrictus ex tot hostibus admirabilem solus victoriam retulisti. Quae res veri fidem excederet, si non Absalon auctor suis eam relatibus tradidisset. Verum Danis nullam virium accessionem circumspicientibus, Norvagiensibus insperatus domestici ducis adventus affulsit. Quo viso Scanienses, contusis debilitatisque animis, tacite, ne res strepitu proderetur, classis societatem solvere, recisisque vinculis ac perrupta nexuum consertione, a cetero agmine intempesta se nocte subducunt. Deinde tacitis remorum ictibus fugam adepti, furtivo discessu fluminis deverticula, quibus excesserant, repetebant, ibique relictis navibus, passim per avia profugere, merito omnis Danicae aetatis convicio lacerandi. Cuius fugae deformitas, auctoribus quam maxime erubescenda, ad posteros quoque probrosa descendet. Luce reddita Sueno, fugitivae admodum classis pudore perculsus, pertinacissima resistendi virtute fortunam suam armis quam fugae credere maluit. Igitur, quamquam et classis et militum numero inferiorem se cerneret, exiguas bello reliquias applicat, virtute sua sociale probrum abluere cupiens bellaque animorum quam numeri robore fortius geri iudicans. Sed pestiferum temere initi certaminis exitum expertus est; quippe numero victoria paruit. Skyalmo Candidus, cuius nutu suo tempore totius Syalandiae vires regebantur, graviter astrictus immensaque hostium multitudine conclusus capitur, non quod timide proeliatus, sed quia labente sanguine viribus prorsus vacuus exstitit; tantumque eius apud victores amplitudini donatum est, ut alias captivis parcere insoliti saluti ipsius custodiae praesidium adhiberent. Quippe tam conspicuae dignitatis virum ferro aggredi passi non sunt. Neque enim praesens illi fortuna praeteritae venerationem adimere valuit. Sed hanc custodiae vim apud Caprinum lacum profunda nocte decepit. Ceterum Haraldus, non contentus Danorum vires duabus exhausisse victoriis, iisdem hostili studio frequentius imminebat. Cuius cum Sueno instanter motibus urgeretur, lacessitae patriae defensionem maiore fiducia quam fortuna parabat. Tertio tamen, bina prius clade afflictus, fortunam suam publicis armis committere verebatur, qui iam rem Danicam duarum pugnarum temerariis ingressibus a se confractam videbat. Interea minores Godowini filii, regni aemulatione maiorem perosi, voluntario secessu invisam eius dominationem vitarunt ultroque exsilii tenebras ferre quam fraternae intra patriam fortunae splendorem conspicere maluerunt. Ad ultimum Haraldum Norvagiae regem obsequii promissione conveniunt, suam patriaeque subiectionem polliciti, si summa per eum potiri quivissent. Rapuit oblationem exsulum avida dominationis ambitio, Angliaeque litoribus Norvagica classis advehitur. Eodem forte tempore Normannorum dux pari impetu diversum insulae latus aggreditur. Cuius rex Haraldus inter geminas hostium partes anceps, quam priorem exciperet, aliquamdiu liberum utrique procursum reliquit. Quam ipsius cunctationem Norvagienses timori consentaneam rati, neglectis corporum munimentis, perinde ac securi periculorum validium praedae incubuerunt. Sed dum incautius ruunt, sparsi palantesque ab Anglis nullo negotio trucidati sunt. Ea res victoribus maxima quaeque audendi fiduciam ministravit. Sed mox, temere crescente audacia, Normannos adorti, infelici pugna recentis victoriae titulum perdiderunt. Neque ullum victi regis vestigium exstitisset, nisi postmodum ab agrestibus obscuro solitudinis loco repertus proderetur. Cuius filii duo confestim in Daniam cum sorore migrarunt. Quos Sueno, paterni eorum meriti oblitus, consanguineae pietatis more excepit puellamque Rutenorum regi Waldemaro, qui et ipse Iarizlavus a suis est appellatus, nuptum dedit. Eidem postmodum nostri temporis dux, ut sanguinis, ita et nominis heres, ex filia nepos obvenit. Itaque hinc Britannicus, inde Eous sanguis in salutarem nostri principis ortum confluens, communem stirpem duarum gentium ornamentum effecit. Exstincto Haraldo, cui scelera Mali cognomen adiecerant, Suenonis regnum, quod ante admodum claudicaverat, perinde atque acerrimo hoste vacuum prosperioris fortunae gradibus incedebat, oppressumque Daniae gubernaculum plena prosperitatis vela solvebat. Hic cum liberalitate illustris, beneficentia celeber cunctisque humanitatis partibus perfectissimus haberetur, etiam sacrarum aedium condendarum ornandarumque curam intentissime edidit rudemque adhuc sacrorum patriam ad cultiorem religionis usum perduxit. Verum hunc morum candorem sola libidinis intemperantia maculabat. Complurium namque illustrium puellarum castitate delibata, ut nullum ex matrimonio, ita complures ex pelicibus filios sustulit. E quibus fuere cum Gormone Haraldus, cum Suenone Omundus. His accessere Ubbo et Olavus, Nicolaus, Biorno atque Benedictus, paterno quam maxime, materno minimum sanguini respondentes. Consimilis copulae obscuritas Kanutum et Ericum, maxima patriae ornamenta, progenuit. Sed et filia Siritha, quae postmodum Guthscalco Sclavico coniunx accessit, in sequentibus referenda, pelice pariter orta proditur. Tandem rex animum suum, ab illecebris luxuriae et immoderato Veneris usu retractum, genialis tori castitate cohibere constituit. Ut ergo multorum pelicatuum experientiam licenti nuptiarum usu uniusque matrimonii lege redimeret nec talibus ulterius cubiculis maiestatis suae vigorem absumeret, Gutham, Suetico rege genitam, sanguine coniunctam sibi, legitimae prolis cupiditate complexus, simulata coniugii religione collegit eiusque coitum pro matrimonio habuit. Ita dum ad coniugalia sacra celebranda animum induxit, eorum nomine flagitium coloravit, dumque ab uno se crimine retrahit, in aliud repente provolvit. Sed tolerabilius, quod alieni sanguinis quam quod suae propinquitatis copulam usurpavit, quamquam uterque huiusce Veneris usus impudicitiae crimini sit obnoxius. Quam rem Eginus et Wilhelmus intactam praeterire passi non sunt. Quippe regem a tam illicito thalamo frustra conantes abstrahere monitisque dirimendi contractus perseveranter aggressi, adversum incestuosam eius libidinem debitae reprehensionis amaritudinem destrinxerunt. Cumque correptioni insistentes nihil se ea profecisse cognoscerent, apud Bremensium antistitem iniustas eius nuptias accusantes, maiori pontificio castigationis arbitrium reliquerunt. A quo cum rex per sacram ac salutarem admonitionem incesti reus ageretur, disciplinae minas opposuit seque ferro correptionis insolentiam repressurum edixit. Itaque vexationis impatiens plus crudelitatis suae quam sacrosancti iuris viribus indulgendum putavit religionisque quam nuptae desertor esse maluit. Quae res ab Hamburgensibus maritimi periculi metu ad Bremenses pontificium transtulit. Haec volventem Wilhelmus propositum exsequi monitis suis passus non est. Sanctitate enim consilii consentaneum furori impetum ab eius pectore summovit maximaque doctrinae suae perseverantia studium eius a sententia revocavit. Itaque repente sanior affectus regis animum occupavit. Saluberrimo namque praeceptoris imperio resipiscere coactus, continuo iniusti concubitus nexum rescidit depositoque stuprosae mentis ardore nuptam repudio summovit. Nec solum ira abstinuit, sed etiam ab illicita connubii usurpatione mentem retraxit. Gutha quoque paternos penates repetens, susceptis viduitatis insignibus, cum summa morum sinceritate consenuit castitatemque votis professa virilis concubitus experientiam abdicavit et, quia iniusto se toro maculaverat, nullum ulterius sibi iuri esse permisit. Castitatis siquidem amplexa propositum reliquum vitae tempus caelebs exegit ingentique pudicitiae severitate illiciti concubitus noxam licentis evitatione pensavit. Sed nec inerti otio vitam effluere passa, quotidiana consuetudine exquisita sacrariorum ornamenta fingebat inque eandem operam continuam ancillularum curam cogebat. Inter quae chlamydem sacerdotalem sutilibus sigillis excultam pretiosaeque materiae impensa ac mirifici operis arte elaboratam Roskyldensi sacrario doni nomine largita est. Alia quoque complura divini cultus insignia sacrorum usibus operata est. Sueno vero sacrorum administratores quam maxime conversatione probabiles contrahebat. In quibus quamquam scientiam veneraretur, morum tamen curiosius habitum intuebatur, indignum ratus litterarum suavitati summum familiaritatis consortium tribui. Adeo igitur honestatis scholam litterarum rudimentis praeponderare credebat, ut in agendo clericorum delectu virtutis potius quam scientiae elementa pensaret lateraque sua fidis quam doctis obsequiis vallare mallet. Suenonem quoque, Norvagicae regionis virum cunctis virtutis partibus ac numeris instructissimum, sed parum iusta notita litterarum monumenta complexum, in ius familiaritatis asciverat. Hic ex praefectura ad sacerdotium translatus, tametsi Latinae vocis penuria premeretur, domestici sermonis opibus abundabat. Quem ceteri ingeniis suis ob virtutem, qua ipsis praestabat, a rege praeferri videntes, perridicula imperitiae exprobratione scurriliter cavillandum duxerunt. Rem enim divinam acturo derisus gratia affectum litura codicem subiecerunt. Qui cum salutem regi votis libello expressis sollemni verborum precatione debuisset exposcere, ipsum famuli nomine designaturus, vitiata ab aemulis pagina, muli appellatione foedavit; neque enim liturae errorem correctionis beneficio redimere noverat. Igitur circumstantes lectoris imperitiam iocabundo cachinnorum anhelitu prosecuti, immodico ora risu solverunt, ipsoque ioci irritamento religio in ludibrium abiit. Finita actione, rex admotum arae libellum complexus, cum et ipsum invida manu corruptum et recentis liturae vestigia causam inerter fusae precationis aspiceret, invidae societatis animos detestatus, insultantium fraudem coarguit ipsosque obtrectatione vitiosiores quam Suenonem inscitia comprobabat. Eundem quoque brevi irrisoribus suis imperitiam exprobraturum adiecit. Deinde scholam eum petere hortatus, sumptum se administraturum promittit. Neque hac re quicquam de consueta eius familiaritate decerpsit, ne invidiae respondisse potius quam obstitisse videretur. Profectus Sueno efficacissime liberalium artium studiis operatus est. Quippe litterarum, quibus parum inservierat, documenta sumere cupiens, percipiendae earum disciplinae gratia, omissa domestica, peregrinae scholae erudiendum se dedit animumque doctrinae capacissimum excolens Latino se sermone assuefecit. Cuius studiis abunde instructus vocabulorum vim ac summa quaeque grammaticae rationis elementa animi docilitate percepit, abscisoque rustici rigoris crimine, facundiam suam ingenii exercitatione politiorem effecit. Itaque flagrantissima discendi cupiditate clarum scientiae magisterium retulit brevique morarum processu, quos imperitiae derisores habuit, ingenii admiratores invenit. Primum inter omnes Wilhelmus apud regem familiaritatis locum occupaverat eiusque gratiae mutua animi vicissitudine respondebat. Etenim ab ipso ceteris impensius cultus, caritatis dignationem singulari fide pensabat. Horum fidei rex tamquam tutissimis obsequiis latera sua cingenda commiserat. Sed et sequens casus in antistite severitatis pulcherrimum, in rege certissimum moderationis documentum exhibuit. Ipse namque sacro circumcisionis pervigilio sollemni magnatum convivio feriatus, cum quorundam principum clandestina obtrectatione parum honorate de se habitum comperisset sermonem, occultam eorum perfidiam temulentiae lasciviis detectam existimans, irae aculeis actus misit, qui ipsos matutino tempore intra Trinitatis aedem oraturos confoderent, tamquam in sacris penetralibus aptissimus humanarum cladium locus exsisteret. Itaque actum erga convivas facinus sacrilegio duplicavit ipsumque pietatis domicilium crudelitatis officinam effecit neque loci aut temporis, quo minus cupiditati indulgeret, respectum habuit. Quam rem antistes, templi (ut par erat) violatione permotus, in primis dissimulanter excepit neque indignationem suam ulla ex parte stipatoribus patefecit, opportuno vindictam tempore praebiturus. Nam cum rem divinam pontificali more peragere debuisset, non solum adventantem regem occurrendi veneratione excipere supersedit, sed etiam sacrarium subire connisum a primis eius liminibus absque respectu familiaritatis, sacerdotii insignibus ornatus, baculo, quo utebatur, exclusit, sacrorum penatium aditu indignum iudicans, quorum religionem non sine gravi pacis rubore civili sanguine maculasset, suppressoque dignitatis nomine, non regem eum, sed humani cruoris carnificem appellabat. Nec reum obiurgasse contentus, aculeum virgae eius pectori infixit armatumque duritia animum imperati parricidii paenitere perdocuit. Enimvero privatae societati publicae religionis verecundiam praetulit, non ignarus alia esse familiaritatis officia, alia sacerdotii iura, quibus servorum aeque ac dominorum neque ingenuorum parcius quam ignobilium flagitia vindicari par est. Cumque abunde foret repulsam egisse, etiam exsecrationem adiecit nec dubitavit in praesentem damnationis quoque proferre sententiam. Itaque mirifica audacia dubium reliquit, fortius illum manune an voce pulsaverit, quem gravibus admodum contumeliis proculcatum prius linguae, deinde dextrae repulsa multavit inque pectore, quo virtutem ante coluerat, vitium contudit. Neque enim in tam evidenti scelere longum ultionis tempus exspectandum putavit, facilius origini atque incunabulis culpae quam ulterioribus eius incrementis occurrendum existimans, ne mora alitum crimen diuturnitatis tractu convalesceret. Igitur ut regem impotentiae et temeritatis incursus transversum in facinus egit, ita antistitem ad exercendam vindictam profecta a religionis aemulatione severitas concitavit. Enimvero fortiter vindicata religione et debitam ordini suo fidem et alienae temeritati salutarem reddidit disciplinam. Ne enim sollemnium officiorum tutelam omittere videretur, veluti indulgentiae oblitus severitatem exercuit neque sanctitatis inimico amicus exsistere aut assentatoris potius quam pontificis partes praesentare sustinuit. Ceterum specie hostem, re vera amicum exhibuit, quia fida concordiae pignora ac sincera familiaritatis stipendia potius iusti rigoris quam iniqui favoris examine ponderabat. Quapropter mansuetissimum ingenium suum, deposita ad tempus clementia, austeritati subiecit meritoque ad firmandam religionis disciplinam aliquid a crudelitate sibi paulisper mutuandum putavit. Quamobrem infesto militum concursu petitus, applicatos cervici suae gladios animi firmitate contempsit tantumque se in despiciendis periculis gessit, quantum egerat in provocandis. Tanto animi robore praeditus tamque generosi spiritus abundantia instructus, divinae caritatis munimento superior humani timoris viribus apparuit. Cuius rex inhibita nece, cum eum non temeraria offensa, sed publicae severitatis fiducia concitatum animadverteret, conscientiae rubore perfusus scelerisque quam repulsae pudore aegrior, continuo regiam repetit quietamque frontem contumeliose correptus exhibuit nec ipsa quidem generosae indignationis verba invitus audivit. Deinde regia veste deposita, obsoletam accepit maeroremque deformitate cultus quam splendore contumaciam testari maluit. Neque enim, tam tristi pontificis sententia perculsus, regalis magnificentiae cultum gestare sustinuit, sed, abiectis regiae maiestatis insignibus, insigne paenitentiae sagulum sumpsit. Quin etiam simul cum veste potentiam exuit atque ex sacrilego tyranno fidus sacrorum venerator evasit. Siquidem nudatis pedibus ad atrium regressus, in eius se aditu prostravit terramque suppliciter osculatus dolorem, qui ex contumelia acerrimus infligi solet, verecundia ac moderatione compressit. Neque enim continuo repulsae vindicem egit, sed pudore ac paenitentia culpam cruenti imperii redemit. Exsulasse huius animum in nequitia, non habitasse credimus, quem ut primo temeritas transversum in facinus egit, ita postmodum aequissima moderationis temperies rexit. Quanta enim mansuetudine pectus eius instructum fuisse putemus, qui pontificem palam severissimis sacerdotii viribus adversum se usum non solum impunitate donare, sed etiam humillima veniae petitione venerari sustinuit gratiamque tam pudoris patrocinio quam paenitentiae beneficio meruit? Divina siquidem obsequio, non viribus propitianda noverat, ideoque atrocitatem sceleris verecunda maeroris acerbitate pensabat. Quin etiam parvulo pudoris irritamento magnopere confusus, excitatam ignominia virtutem rubori imperare coegit, quantumque violentia religioni crudeliter imperando incusserat, tantum venerationis vehementer animo contusus exsolvit. Sed dum taliter se gerit, inusitatam sacerdotalis auxilii clementiam expertus est. Interea antistes, inchoamento psallendi facto primaque concentus parte edita, cum Graecae precationi sollemnem rite Gloriam subnectere debuisset, ex stipatoribus supplicem foribus regem adesse cognoscit. Igitur, cessato cantu cleroque conticere iusso, fores repetens, cum regem, quid ita se gereret, percontatus fuisset, atque ille, criminis confessione facta, religioni sese satisfacturum promittens sacerdotalis subsidii veniam postulasset, continuo, exsecratione remissa, iacentem amplexus, abstersis lacrimis depositisque doloris insignibus, et cultum et animum regium resumere iussit, non licere inquiens privatum maerorem publicis interesse tripudiis. Neque enim eum humiliorem dignitate sua vultum gerentem aut supplicem liminibus advolutum intueri sustinuit, sed benignioribus verbis recreatum pristinam vestem, qua maiestatem suam concinniorem efficeret, corpori reponere cultioremque progredi iubet, satis graves eum poenas religioni dedisse ratus, qui se tam demisse agere tamque suppliciter prosternere sustinuisset. Deinde imperatis paenitentiae rebus, cantores, quorum frequentia sollemnitas agebatur, in occursum eius, quo ornatius reciperetur, procedere iussit statimque venerabiliter exceptum, cunctis laetitia ovantibus, ad aram usque perduxit. Ita prioris violentiae speciem honesto comitatis genere temperavit repulsaeque deformitatem specioso pensavit obsequio. Nec minus in paenitentia venerationis quam austeritatis in admisso reposuit. Quin etiam adhuc maerenti sollicitudinem detraxit, fiduciam adiecit privataeque tristitiae salebram publica gratulatione discussit. Itaque quod impotentis viri scelere pollutum fuerat, religiosa severitate expiatum est. Sed et populus maximo plausu tam spectatam in rege verecundiam comprobabat, plus paenitentia pium quam imperio scelestum evasisse confessus. Peregerat iam pontifex severi ac pii vindicis partes, in quo eodem rigoris et clementiae experimento se gessit nec parcius veniam quam vindictam exhibuit. Quippe cuius contumaciam severe repulit, indulgenter modestiam coluit sicque pietate iustitiam contemperavit, ut nec sperneret supplicem nec reciperet insolentem. Qua in re paterni affectus habitum plenissime repraesentavit, quod parentis more correptionem blanditiis subsecutus est neque aut elatum amplecti aut demissum aspernari sustinuit. Post haec omissa altaris sacra repetens, summo patri regiae expiationis Gloriam succinit, eoque serenius gaudium subiit, quo taetrior luctus causa praecessit. Rex ipse biduum quiete peragens, tertio demum die regio cultu ornatus inter ipsa missae sacra excelsam aedis partem conscendit, silentioque per praeconem venerabiliter facto, coram omnibus semet gravissima accusatione perstrinxit, acerbum religioni vulnus inflixisse confessus. Deinde collaudata antistitis indulgentia, quod tanto crimini tam repente ignoverit seque iussu, etsi non manu, reum celerrime sacrorum usibus restituerit, pro tam cruenti imperii expiatione muneris loco Stefnicae provinciae dimidium aris a se conferri publicat. Nec erubuit multorum auribus singularem flagitii sui committere notionem. Ea res inextricabilem regni sacerdotiique concordiam operata est. Quippe rex non solum antistitem in eodem amicitiae gradu habuit, sed etiam maioribus dignitatis incrementis donavit, plus officiis eius ad gratiam quam contumeliis ad iracundiam concitatus, quem non privata ira, sed publicae religionis iniuria adversum se provocatum videbat. Hic enim mirificam illius severitatem, ille sanctissimam huius moderationem benevolentiae constantia prosequebatur. Sed et uterque quotidianis votis, ne tantae animorum concordiae dividuum fati tempus intercederet, exoptabat. Itaque summae venerationis officia certatim mutuis sibi studiis impendebant adeoque eximiam societatis fidem honoris vicissitudine nutriebant, ut potius inter eos amicitiae paritas quam superioris ad inferiorem familiaritas cerneretur. Veniam nunc ad Kanutum, Suenonis filium, qui propitiae fortunae beneficio summis naturae dotibus cumulatus, magno cum indolis experimento aetatem animo praecucurrit. Quippe, contracta iuventute, myoparonum piratica monstra perdomuit, Sembicis atque Estonicis illustrem trophaeis adolescentiam egit novisque virium gradibus paterni roboris fundamenta transscendit. Quae victoriae futurum eius dominium ominata est. Pro amplificanda tuendaque patria iuges excubias gessit rerumque, quarum ob infirmam adhuc aetatem vix spectator esse potuit, auctor haberi praesumpsit. Quin etiam iuvenile corpus continuo usu ad bella impigre conficienda armaque viriliter sustinenda firmabat, famaque eius bellica in tantum claritatis excessit, ut redivivum magni Kanuti spiritum fortunamque simul cum nominis videretur communione sortitus, adeo ut nullus eum paterni regni successione potiturum ambigeret. Neque enim virtuti iam maturus honori intempestivus videbatur. Sed nec liberalitatis species eius adolescentiae defuit. Cuius fratrem Haraldum natu maiorem, obtusi admodum cordis, inter iuventae initia perpetuus inertiae sopor oppressum tenebat. Tandem Suenonem, ultima paene senectute confectum, apud Suddathorp, Iuticarum partium oppidum, febri implicatum adversa corporis valetudo corripuit. Qui cum, pestifero humore grassante, fatalem cordi dolorem imminere cognosceret, parvulas adhuc extremi spiritus reliquias trahens a praesentibus se Roskyldiae sepeliri petivit. Nec ministerii eorum promisso contentus sacramento fidem exegit. Siquidem loci illius religio, regibus vetusto more exculta, ut vivis sedem, ita fato functis sepulturam praestare consuerat. Iamque regis corpus ab iisdem amplo funere elatum Syalandiam usque pervenerat, cum primum Wilhelmus in occursum eius veniendi mandata suscepit. Nec moratus ad urbem cursu festinato contendit inque ipsa Trinitatis aede, accersitis, qui terram ad solidum foderent, prius regi, deinde sibi tumulum exstrui iubet. Quam vocem fossoribus potius a maerore quam industria profectam putantibus, exstinctisque, non vivis tumulo opus esse dicentibus, suum antequam regis funus ab iis excipiendum asseruit, non se voto fraudandum inquiens, quo cum eo commori semper optasset. Eosdem admiratione stupentes imperiumque deliramento consentaneum existimantes ad obsequendum, poenam, ni paruissent, comminatus, adduxit. Ita, adhuc experte morbi corpore, mortis certitudinem praesumebat. Deinde citato equo in occursum exsequiarum contendens, cum ad nemus forte Topshøgicum pervenisset, duabus mirae proceritatis arboribus secus iter conspectis, utramque praecidi inque usum lecti funebris aptari praecepit. Illi sibi regalis feretri constructionem praecipi rati, imperium exsequuntur; compactum deinde vehiculum praestantibus robore equis imponunt. Cumque pontifex silvam praetergressus regium in vicino funus adesse cognosceret, aurigam consistere iussit ac protinus veluti laxamenti gratia amiculum, quod habebat, exuit eique humi expanso se ipsum praecipitem superiecit. Deinde erectis superne palmis, si quo rerum auctori servitio placuisset, vitam a se finiri petivit. Sane absque ulla fati cunctatione amicum morte insequi quam vita deserere praeoptavit. Haec fatus veluti in domestico lectulo acquiescens exstinguitur. O immensam concordiam, quae superstite spiritu iucundior fuit! Quem famuli longam admodum cubandi moram egisse mirati, cum nequicquam erigere iacentem vellent, exanimem repererunt. Igitur recens omnibus inopinati funeris luctus exoritur. Ipse vero a suis feretro exceptus atque ante regem elatus, ut fato posterior, ita funebri pompa prior exstitit. Viris namque funebri Suenonis lecto humeros subicientibus, ipse equis subvectus veluti quidam exsequiarum eius auriga praecessit. Prior vero sacrario allatus veram praesagii fidem retulit. Qua tam admirabili fati sorte potius se regis cultum caritati quam fortunae erogasse perdocuit. Exsequiis impensius actis, amborum corpora coniunctis admodum tumulis occluduntur. Haec sunt veneranda amicitiae stipendia, quae, cum e duobus eius consortibus alter excidit, reliquo, vitae dulcedine fastidita, mortis appetitum ingenerant. Post haec Sueno Noricus, quem supra significavi, communibus cleri suffragiis sacerdotium sumit. Regiae vero successionis delectum anceps popularium sententia pertractabat. Maior namque Danorum pars memor, quantis per Kanutum adhuc privatae fortunae periculis obiecta fuerit, graviora, si regnum indueret, verita, maligna virtutis interpres, quod gloriae eius accrescere debuerat, iniquissima meritorum aestimatione damnabat, elevatis virtutum praemiis, clarissima eius opera repulsae turpitudine rependendo. Igitur ut hunc negotiorum metu perosa, ita Haraldum otii cupiditate complexa, audaciae hebetudinem praetulit ignavumque sibi regem maluit imperare quam fortem. Quamobrem, egregiae indolis claritate contempta, negatum virtuti culmen vitio tribuere non erubuit, repulsa fortitudinem, inertiam honoribus insecuta. Verum hunc ingratae mentis habitum fucosa rationis specie colorabat, Haraldum perinde ac natu maiorem ipso naturae iure regno debitum certans. Genus affectionis inusitatum! Hunc virtus invisum, illum vitium probabilem fecerat. Soli Scanienses iusta animi inclinatione provecti, Kanuti probitate culta, Haraldi desidiam respuebant. Igitur Ysoram habendi delectus gratia convenitur. Ibi quidem ingens Oceani vastitas ostiis admodum angustis excipitur, furensque fretum coactu litorum in artas fauces terra compellit. Medium sinus arenae tenent, obscura nautarum celantes pericula. Nam ut abiens eas aestus aperit, ita rediens claudit. Orienti Scanica, cetera vero occidenti classis appulerat. Hic fratres apud suos quisque fautores diversis in locis contionati sunt. Tunc Haraldus, vocato assensorum concilio, nequaquam contumeliosam sibi fratris praelationem videri refert, si non eum dignitate posteriorem sors ipsa nascendi fecisset maioremque a minore superari ridiculum esset. Qui etsi virtuti maturior videretur, se tamen naturae ordine aetatisque privilegio vincere. Praeterea indignum fore civium illi vexationem obiectamque periculis patriam suffragari debere, suae vero provectioni servatam in omnes clementiam obesse, nec ita merita ab iis aestimanda fore, ut miserias suas gratia, felicitatem repulsa pensare cupiant. Nam ingratorum hanc maxime vicissitudinem esse. Ad haec, si summam assequatur, impias se leges abrogaturum, blandas placidasque pro eorum arbitrio laturum promittit. Tanti igitur tamque optati commodi promissorem contio, pestiferis eius blanditiis invitata, regem appellat, paternum illi regnum deferens, cuius inertiae contemptus magis quam ullus honos aut gratia referri debuerat. Itaque populi favor, orationis suavitate praereptus, plus fallacibus eius promissis quam invictae Kanuti fortitudini praestitit. Igitur fraternae contentionis certamen, varia assentatione subnixum, sine arbitris aut iudicibus, solis partium suffragiis, gerebatur. Verum Haraldus, imperitae multitudinis errore suffultus, mox per legatos fratri mandat, ne decretam maiori summam ambiat eumque honore sibi postponat, quem nascendi serie priorem sciat, neve regnum maiorum virtutibus illustratum domesticae atque intestinae discordiae bello corrumpat nec perniciosa seditione dividuos patriae motus incutiat, sed potius clausum ambitioni animum gerat, abiectaque temeritate, competitoris sui suffragatorem agere non erubescat. Adiectae monitis minae, mandataque non tam blanditiis pacis quam belli irritamentis instructa. Praeterea plerosque fraternae partis fautores, legum emendatione liberiorisque vitae iucunditate promissa, per subornatos in gratiam suam sollicitandos curavit. Ita a Kanuto vulgi animos partim spes, partim metus avertit. Ipse, deficientibus a se copiis, tribus dumtaxat rostratis navibus in angustissimas Scanici maris fauces elabitur, regno carere iussus, cuius ipse incolumitatem protexerat, terminos auxerat. Ubi, fraterna legatione regni communionem spondente, reverti monitus, spretis mandatorum blanditiis, Suetiam fugibundus intravit, perquam stultum ratus eius se promissis infracta fortuna credere, cuius eadem adhuc vigente minas acceperit. Mox perinde atque iniuriarum oblitus, intactis patriae rebus, bellum adversum Orientales, vivente patre coeptum, enixe prosequitur. Haraldus, habito in octo dies concilio, quod promissis complexus fuerat, rebus prosequi monitus, ut regia maiestate popularem excoleret, in primis adversum provocationem restipulandi ius edidit prioresque defensionis partes quam accusationis instrumenta constituit. Reo siquidem actoris ius in refellenda accusatione concessit, quam antea testium fide subnixam defensionis praesidio repellere non licebat. Quod ius usurpatione firmatum, ut familiare libertati, ita religioni pestiferum evasit. Ipsa namque defendendi potestas, non armorum, non testium usu, sed sola sacramenti fide subnixa, multorum conatus votorum cupiditate periurio polluit, sed et funditus singularium congressionum usum evertit. Posteris namque susceptas causarum controversias satius iureiurando visum est expedire quam ferro. Verum alterum religionis intuitu, alterum salutis respectu periculosius. Quem morem Dani pertinaciter retentum ad hoc usque tempus obstinate usurpant, adeo ut vita magis quam eo carere cupiant salutemque suam pro ipsius observatione devoveant. Haraldus vero solis sacrorum officiis deditus, latarum a se legum severitate neglecta, impunitas omnium noxas enervi scelerum indulgentia praeteribat omniaque statuti iuris munimenta convulsit, ignarus plus Deo sinceram regni administrationem quam inania superstitionis momenta placere severumque iustitiae cultum supervacua precum adulatione gratiorem exsistere; praeterea divinum plenius propitiari numen, ubi iura quam tura promuntur, plus scelerum quam pectorum contusionem probare, libentius criminum quam genuum flexus aspicere nullamque victimam vindicatae pauperum libertati praeferre. Quamquam enim regum maiestas rite religioni intendere debeat, aliquanto tamen speciosius interdum tribunalia quam aras excolere potest. His omissis, rex, sola sacrorum caritate conspicuus, iniquissimos actus profusa animi tolerantia sustinebat, pauciora experimentis prosecutus quam promissis complexus fuerat. Noxas non venia modo, sed etiam licentia prosequebatur tamque inopem iuris patriam reddidit, quam antea promissis divitem fecit. Sed neque a regiis moribus habituque degenerare deforme ducebat. Regnando biennium emensus defungitur. Quo mortuo, Kanutus, fraternis suffragiis in regni fastigium revocatus, orientale bellum, quod in adolescentia orsus, in exsilio auspicatus fuerat, accepto solio, potius amplificandae religionis quam explendae cupiditatis gratia totis viribus innovandum curabat, cum incrementis fortunae etiam claritatis augmentum apprehendere cupiens. Nec ante manum ab incepto retraxit, quam Curorum, Sembonumque ac Estonum funditus regna delesset. Deinde, sublato hoste, nuptias circumspiciens finitimaque coniugia obscura ac dignitate sua minora reputans, praefecti Flandriae Roberti filiam Ethlam in matrimonium advocavit, ex qua filius ei Karolus obvenit. Cumque magnatum insolentia solutos hebetatosque prisci iuris nervos aspiceret, omnibus ingenii modis ad reparandam patrii moris disciplinam connisus, probatioris iustitiae cultum severissimis edidit institutis concussumque et labentem aequitatis tenorem in pristinum habitum revocavit. Non sanguini, non necessitudini, quo minus iuste se gereret, indulgentiam habuit, nullius amicitiae aut familiaritati impunitatem iniuriae tribuit, sed omnia antiquae consuetudinis momenta percurrens, labefactatum iuris vinculum tenacissimo nexu astrinxit ac paternae severitatis vestigia sollicitus usurpavit eoque studio gravissimas maiorum offensas contraxit. Sacris decus suum reddebat, sacerdotia gerentes gratiae nutrimentis prosequebatur. Cumque ab inerti et rudi populo parum iustam pontificibus venerationem haberi conspiceret, ne tanti nominis potitores inter privatos relinqueret, decreti circumspectioris industria principum iis consortionem indulsit ipsisque primum inter proceres locum perinde ac ducibus assignavit, auctoritatem honore concilians. Providit enim, ne tanti officii pondus aequo minor veneratio carperet inque summa religionis arce positi infima cultus condicione vilescerent. Nec solum pontificibus dignitatis incrementa donavit, sed etiam privatorum clericorum ordinem benignissimis decretis adornare studebat. Nam quo cumulatiorem iis honorem redderet, litteratorum controversias vulgaris fori condicione exemptas ad eiusdem professionis iudicium relegabat. Iisdem religionis reos obiecta repellere nequeuntes pecuniaria multa puniendos permisit. Quibus etiam in omnia, quae adversum divina committerentur, animadversionis arbitrium tradidit cunctasque huiusce generis actiones sacerdotali iudicio destinatas a publico foro secrevit, ne honore impares iuris condicio aequaret. Quamobrem dignitati pondus adiecit, decusque privato fastigio excelsius eorum respectui inesse voluit. Quo effectum est, ut Danorum nemini nisi regi aut pontificibus eique, qui potissimus regni successor advertitur, domesticis quemquam liceat actionibus postulare. Idem populares adhuc sacrorum rudes decimarum religioni assuefacere conabatur. Sed propositi irrita suasio fuit; quippe maturitatem rerum capere novelli cultus rudimenta nequibant. Interea Sueno Roskyldensis templi aedificationem a Wilhelmo coeptam saxeo opere prosecutus, cum perfecto sacello solas locandi pulpiti angustias, quo minus dedicatio perageretur, obstare conspiceret, condendi eius gratia Wilhelmi monumentum summovit cineresque mausoleo erutos eo loci, ubi nunc acquiescunt, transferendos curavit. Nocte igitur, quam dedicationis dies insecuturus putabatur, sacristae somnum capienti quidam sacerdotii insignibus decoratus per quietem praecepit, Suenoni sufficere diceret, quod in exaedificando sacrario Wilhelmi sibi merita vindicasset ac gloriae suae alieno labore partam arrogasset impensam, ne, cuius famam aucupatus fuisset, etiam cineres summoveret eosque a carissimi regis corpore separaret. Cuius facti poenas haud dubie ab ipso violationis auctore, nisi vitae eius sanctitas obstitisset, expetendas fuisse; nunc vero in ipsas sacrarii partes ab eo conditas ulciscendum, seque omnem operis eius molem funditus eversurum. Monuit quoque, ne quis suum de cetero tumulum attentare praesumeret, praefatus neminem, qui cineres eius loco suo summoverit, impune laturum. Deinde baculo tectum impellere totamque operis molem diruere visus, somnii fidem aedis excidio comprobavit. Quippe sacrarium repente ab imis fundamentorum sedibus convulsum excidit, adeoque res visioni consentanea fuit, ut eodem temporis momento ruina somnii comes incederet, nocturnaque unius opinio omnium oculis interdiu subiecta claresceret. Tantum autem rei miraculum exstitit, ut ne collapsum quidem sacrarium custodem oppresserit. Nam neque petrarum pondere, quae undique congerebantur, elisus neque ulla collapsae molis importunitate quassatus, tutum quietis usum habuit, quamquam cubile eius cadenti materiae contiguum fuerit. Attoniti fragore cives ruinae praesentis admiratione concurrunt custodemque excidio perisse creditum mediis lapidum coagmentis incolumem egredi cernunt. Quae res omnium in eum oculos religiosa vulgi admiratione convertit. Incertum, utrum templi lapsus an sacristae salus plus visentibus stuporis attulerit. Nec parvulum visioni auctor eius ab imminenti lapidum mole defensus praebuit argumentum. Qui cum antistiti nocturna Wilhelmi mandata prompsisset, subridens praesul nil se mirari inquit vitae eius severitati fati habitum respondere; suae nihilo minus sollicitudinis fore collapsas aedificii partes reficere. Quamobrem diu postmodum intactus Wilhelmi tumulus mansit, donec nostris eum temporibus Hermannus, maioris sacrarii praeses, Arnfastusque, scholae ministerio functus, connivente Ysaac, ruralis sacerdotii praeposito, parabilem magis et inter ceteros cultissimum advertentes, Ascerianae sepulturae gratia aperiri iusserunt. Porro, fossa ad solidum humo, incorruptam antistitis togam inter adesa situ reperiunt. Quibus sublatis, tanta fragrantiae vis sine ullo auctore ad circumstantium nares veluti e beato quodam unguentorum fonte manavit, ut nemo caelo potitum ambigeret, cuius cineres tam mira terrestrium odorum suavitas perfudisset. Ipsas vero contrectantium manus tanta odoramenti pertinacia astrinxit, ut ipsum triduo balneis ac lavacris attentatum abolere nequiverint. Nec tamen sanctitatem cinerum, ut decuit, venerati, in extremam eos monumenti partem applicandos curabant. Sed neque praesumptioni impunitas affuit. Siquidem sacrilegi consilii auctores pestiferum audaciae suae exitum experti sunt, tantumque quisque supplicii retulit, quantum violando busto sententiae impendit. Hermannus namque sub Absalone sacerdotali consilio assidens sacrum naribus ignem excepit, cuius vi non solum corporis firmitate, sed etiam vocis officio spoliatus, elinguis ac mutus ante triduum, grassante latius ardore, decessit, dignus ea corporis parte puniri, qua divinam ingratus fragrantiam hauserat. Nec leviorem Arnfastus excessum habuit, qui cum impotentium nervorum hebetudini mederi vellet, potione per incuriam sumpta, quo salutem conciliare decreverat, languorem instruxit. Sed et rupti tandem iocinoris partes frustatim egestas vomitu protulit, quas a medico pelvi exceptas maximus pontifex Absalon, dum ad visendum eum humanitatis officio venisset, aspexit. Quo praesente, aeger haec se ob violatos Wilhelmi cineres perpeti protestatus, manifestas neglecti imperii eius poenas pependisse dicebat seque sua cum tota re familiari religioni pollicitus, trimestri languore habito, per summam animi paenitentiam exspiravit. Miserandos duorum exitus tertius temeritatis auctor aspiciens seque similibus suppliciis propinquum veritus, fati inclementiam pietatis officio praecucurrit. Nam in aede Mariae magno rei familiaris impendio sacrarum virginum convictum instituit iisque, quoad vixit, pudicitiae disciplinam ingeneravit. Nec tamen omnem prorsus vindictam effugit: diutino namque vitiati pulmonis languore consumptus interiit. Ita primo fati celeritate correpto, reliquos a diversis corporis partibus profecta pestis tarditas ad ultimam tabem redactos absumpsit. Igitur tantum unusquisque poenae sumebat, quantum in violanda antistitis sepultura auctorem egerat. Quia enim salubritatem suam prudentiae munimento tueri noluerant, cladem culpae praecipitio contraxerunt. Ne autem Sueno promissam templi refectionem neglegentius exsequi videretur, coeptam Roskyldensis sacrarii fabricam ad finem usque perduxit. Cuius excolendi gratia coronam arte impensaque operosissime elaboratam in eius ornamentum appendit, existimans regias opes potius sacrorum splendori quam humanae avaritiae servire oportere. Egynus quoque iisdem ferme temporibus, opitulante rege, Laurentianae aedis inchoatum a se opus explicuit. Quibus rex dedicari iussis, mirificam dotis nomine munificentiam erogavit. Nam in aede Laurentiana annua cantorum stipendia, pontificis subsidio fultus, instituit. Ipse enim partim ex fisco suo regiisque latifundiis, partim antistes ex ante collatis templo beneficiis quotidianos eorum sumptus exhibuit, tantaque inter ipsos religiosi certaminis alacritas fuit, ut, uter in Deum venerabilior fuerit, incertum exstiterit. Prima itaque dedicationis die rex, sollemniter altaria veneratus, quartam regii numismatis, quartam suae in cives exactionis, quartam aestivi census portionem ei, qui pro tempore loci antistes exstiterit, muneris loco perpetuo iure possidendam concessit. Nec parcius privata clericorum iura tutatus, ab iis, qui sacrarii rus excolunt, universum paene regiae pensionis ius ascriptis choro ministris deferendum curavit. Ceterum detractae expeditionis poenas ac violatae pacis vindictam eorumque, qui propinquis vacui decessissent, hereditates regii dumtaxat iuris esse voluit. Itaque non minorem in edendis templorum privilegiis quam praestandis beneficiis auctorem egit. Et ut legibus suis aeternitatem conciliaret, eas convellere conaturos antistitum exsecrationi subiecit. Cuius edicti, postmodum a multis temere pertentati, vetus adhuc ratio perseverat. Rex vero, cum in omnibus sancte se industrieque gessisset, praecipue religionis caritate conspicuum se praebuit nec umquam remotos ab exactissimo eius cultu oculos habuit. Qui cum fratrum suorum turbam iuveniliter intemperantem patriae admodum onustam videret, largis uberibusque stipendiis alitam, uno dumtaxat Olavo Sleswici partibus praesidente, in clientelam assumpsit ac publicum pondus privato levavit impendio. Tandem Danorum nomen, armis in desidiam cadentibus, a paterni avunculi temporibus obrutum animadvertenti novandarum rerum cupido subrepsit. Utque eius animum certius repraesentaret, non contentus studia sua orientalibus decorasse victoriis, Angliam infelicitate amissam hereditatis duxit nomine repetendam. Recolebat enim bellicam maiorum gloriam cumque opibus imperii fines nullo magis quam Anglicis crevisse titulis maioremque iis ex unius insulae quam totius Orientis spoliis incessisse splendorem. A quorum imitatione deficere stolidi ac degeneris animi esse, satiusque regno carere quam inter parvulae telluris angustias inclusum maiestatis usum habere. Ut ergo negotiorum conformitate maiorum fortitudini responderet operamque eorum studiis consentaneam ederet atque aviti nominis gloriam aequaret, omnium, quae paterna corrupisset inertia, refectionem suae commendabat industriae parentemque perosus avum aemulatus est. Primum igitur occultum Olavo consilium prodit, eoque id ipsum hortante, rem deinde popularibus aperit. Alacris omnium assensio fuit. Sed quem rex sibi fraternae caritatis vicissitudine respondere crediderat, latenter aemulum habebat insidiosaeque eius adumbrationis ignarus affectum referri sibi, quem ipse impenderet, aestimabat. Quem etsi prudentia secus monuit, sanctitas tamen malignam de fratre suspicionem ferre prohibuit, ne consanguineam fidem temere damnare inque fraudis metu hostes ac necessarios iuxta ponere videretur. Verum Olavus, affectatione regni pietatis erga germanum oblitus, perfidissimi pectoris habitum summa fidei simulatione tegebat vulgatumque regis propositum non solum adulationibus fovit, sed etiam hortamentis instruxit, non quod potentissimum regnum ab eo recuperari posse speraret, sed ut imperatae rei difficultatem in odium imperantis converteret. Enimvero fratris animum fastidiose aestimans, piissimum eius amorem parricidali fraude pensabat. Nam cum eum, quod neglectam ante severitatem novis legibus restituisset, civibus invisum animadverteret, quo odium eius cumulatius redderet, quod publice displiceret, privatim exsequi stimulabat. Et ne solus insidias volveret, lecta societate, clandestinae coniurationis coetum instruxit. Nec frustra ingenium fuit. Quippe primores, quorum violentia regiis sanctionibus retusa fuerat, parricidalis cum Olavo propositi consortium habuerunt. Kanutus vero omnium animos gloriae magis quam sceleri intentos existimans, imperata classe, Lymici maris oris advehitur, a quo brevissimus in Oceanum transitus patet, quondam navigiis pervius, nunc vero interiecta arenarum mole praeclusus. Hic rex, fraternum diu praestolatus adventum, navigandi cunctatione exercitus alacritate est excussus. Nam Olavus, reddita tarditatis ratione, veniendi moram in dies extraxit commentumque cassandae expeditionis excogitans alimenta perfidiae mendaci impedimentorum simulatione quaerebat, eo moram trahere cupiens, donec aut regem sine eo proficiscentem interim ipse regno privaret vel tarditate suspensum exercitum destrueret, rexque vel desertorum impunitate despicabilis vel poena cunctis invisus evaderet. Ita et fratrem et dominum adventus sui cunctatione ludificans, tam vafrae tamque insidiosae rationis commento generosi ac fortis propositi molitionem subruere conabatur. Nec eum callida consilii ratio fefellit; nam tota a rege classis, fastidita eius exspectatione, defecit. Rerum enim, quae a fratre gerebantur, ignarus, morantis adventum saepenumero mandatis exegerat, cum tandem de eius perfidia certior factus, classe praestolari iussa, Sleswicum lectissima manu festinato contendit ibique fratrem inopinatum et attonitum intercepit. Deinde productum accusatumque nec obiecta valide propulsantem, perinde ac convictum impotentemque defensionis, compediri a militibus iubet. Qui indebitam regio sanguini contumeliam suis manibus administrandam negabant, cuius tanta apud ipsos veneratio fuit, ut ex eo ortos morte quam vinculis multare mallent, tolerabilius rati, quod communis condicio admittit, quam quod servile supplicium exigit. Sed et gentis nostrae verecundia summam in vinculorum poena turpitudinem reponere consuevit hisque affici omni fato tristius ducit, ingenuas mentes probroso quam cruento supplicio punitiores existimans tantoque alterum altero speciosius censens, quantum naturae habitus a fortunae vitio distare creditur. Mandatam militibus operam communis frater Ericus exsequitur, plus iusti imperii quam iniqui germani respectui tribuendum nec sanguini parcendum, dum vitia puniuntur, existimans. Quippe quem virtus defecerit, nullam stirpis reverentiam obtinere, animique labe foedum omnem generis infuscasse splendorem. Igitur non tam fratris nomen quam parricidae propositum intuebatur. Adeo sanguinis pretium evilescit, cum se moribus ignobilem fecerit. Post haec rex Olavum catenis coercitum navigioque in Flandriam relegatum carcerali custodiae mandandum curavit. Cuius captionem coniurati parum fama aut nuntio experti, quo callidius exercitum solverent, inertem regis moram absentiamque causati, classem clandestino monitu circumventam domos abire iusserunt. Quam ad rem si quis palam exhortatus fuisset, publicatis bonis aut in exsilium agi aut capitali supplicio affici lege merebatur. Quamobrem defectionis incentoribus tutissimum visum, ut sine ullo auctore ipse sibi populus desertionis licentiam vindicaret, ne tam privatum discessionis crimen quam publicum haberetur. Tantum autem apud improvidam multitudinis temeritatem insidiosa magnatum ratio valuit, ut plebs, non minus eorum auctoritate quam morae taedio adducta, fidentissime revertendi libertatem arriperet. Cuius facti rex cognitione suscepta, dolorem prius, deinde laetitiam egit. Siquidem iniuriam in religionis habitum formavit multaeque nomine primam exigendarum decimarum occasionem corripuit, laetatus, quod ei utilissimam propositi rationem opportunitas conciliasset, suoque dedecore sacrorum decus instruere cupiens. Cumque magnates Olavum, quem sibi factionis ducem futurum speraverant, a fratre interceptum audissent, proposita fraude defecti summam eius dissimulationem egerunt. Itaque rex, accersita postmodum contione, docet, quantum Danicis armis militaris semper disciplina profuerit; maiorum imperiis a minoribus semper obtemperatum fuisse; regum auctoritatem popularibus inniti suffragiis; principum famam nullo magis quam militum fide crevisse, eorumque nullius momenti imperium esse, si non plebeiis subsistat auxiliis; sibi vero nuper ignotam regibus contumeliam obvenisse. Inusitatae defectionis auctores hebetudinem audaciae praetulisse, aviditate otii speciosissimae rei negotium subruisse. Adiecit quoque, quanta pecuniae summa ob impium desertionis crimen damnari meruerint, gubernatorum singulis quadragena nummum talenta, terna remigum unicuique multae loco numeranda proponens. Nemine collationem abnuente, promissa aeris solutio est. Quo cognito, remittere se Kanutus illam exactionem, si sacerdotibus decimas erogare voluissent, edixit. Tunc contio, petita consulendi licentia, paulisper a rege deliberatura secedit, an propositis satisfieri condicionibus oporteret. Utraque exhibitu difficilis aestimata: in solvendo namque aere complures inopia afficiendos credebant; decimarum vero pensionem, omni aevo celebrandam, aeternam debitoribus infligere servitutem. Igitur quasi in tristium rerum contextu minus asperae delectum facturis acerbior visa, cui comes diuturnitas affuisset. Nam cum altera se tantum, altera posteros quoque puniendos adverterent, praesentem inopiam perpetuo muneri praetulerunt. Itaque temporum aestimatione facta, quo sibi tantum quam quo posteris poenam crearent, culpam redimere praeoptantes, semel aere quam semper libertate defici maluerunt, iure extortum dedecore vacuum, persuasione elicitum probro obnoxium rati. Quin etiam annuam alienis frugem dependere ignominiae, non religioni attinere censebant. A quibus cum rex deteriorem condicionis partem approbari videret, simulata pecuniae exactione, septentrionales Iutiae partes ingressus, Tostonem cognomine Peculatorem eiusque collegam Hortam colligendae pensionis quaestores instituit, multae metu decimarum religionem asserere cupiens. Iisdem defectorum res, aestimatis possessionum pretiis, intactas dimittere iussum. Qui mandatum immitius ac iussi fuerant exsecuti, iniqua plebem exactione pulsabant. Quam rem aemuli regis in popularium concilio deplorantes, calumniam mendaciis exaggerabant; veris quoque maiora fingentes invisos cunctis reddidere quaestores. Quippe militum opus, non regis imperium iudicabant nec iubentis, sed iussi studium intuebantur. Quorum instinctu multitudo quaestores adorta, communem iniuriam publica consternatione cohibuit, magis, quid fieret, quam quid fieri iussum esset, inspiciens. Nec eorum caedibus satiata, in regem quoque vesana prorupit. Qui impetum eius opportune sua ratus absentia declinandum, Sleswicum concessit ibique coniugem cum filio constitutam, si res sinistre cessissent, perfugere in patriam iussit, nullum inter perfidos praesidium habituram. Siquidem intempestivum regno heredem domesticorum arbitrio relinquere verebatur. Igitur Wandali, solam sibi in armis libertatem restare credentes, fugae eius perinde ac victores insultare coeperunt. Qui cum, imminentibus Iutis, et vetera auxilia deficere cerneret, nec nova temporis angustiae contrahi sinerent, quo tutior secessu foret, Fioniam petit, salutem insulae praesidio quaesiturus. Ubi nihilo minus indignam religiosissimo spiritu suo violentiam expertus est. Hinc enim Iutis aucta saeviendi fiducia concitatae multitudinis temeritatem exacuit, hinc grassandi praesumpta libertas tristem regi procellam inflixit. Sane populares, poenae metu coeptum omittere veriti, perseverantiam sceleri exhibendam duxerunt. Neque enim bis laesum poenam noxiis remissurum credebant. Ideoque eius exitium sitientes ardentissimo odio sanctissimi viri necem petebant ac veluti veniae desperatione compulsi hostem tollere quam ultorem experiri maluerunt. Nec suis eum finibus exegisse contenti, Fionia quoque propellendum decernunt. Iamque rex, accepto traiectionis nuntio, Syalandiam emigrare statuerat, cum Blacco quidam, primam ipsius familiaritatem adeptus, sed nihilo minus eum occulte perosus, simulatae fidei consilio hortatur, fugae parcat, Othoniensis pagi praesidia expetat nec femineo more latebram circumspiciat; se interim plebis acta speculaturum blanditiasque irae eius oppositurum promittit. Quod si plebis animum mitigare nequisset, tanto ante id regi renuntiaturum, quantum fugae occupandae sat esset. Consilio obtemperatum est. Tunc Blacco, omissa legatione, sinistris plebem monitis palpans, conciliandae gratiae loco odium regi impensius struit. Hortatur, quam celerrime calumniae auctorem occupent nec fugacem elabi permittant; oppressionum vindices tyrannum, non regem, fastidire commemorat; carere culpa, quod honestatis aemulatione committitur; patriae tutores perinde ac pietatis ministros parricidio exui; privatum abesse crimen, ubi publicae libertatis vindicta peragitur. Praeterea miserrimos coepti irritos compotes felicissimos fore. His atque consentaneis modis sollicitato in regis necem populo, adversum immerentis caput funestos omnium conatus erexit eaque actione consternatam amentia plebem veluti furiali quadam face succendit; statimque impetus crevit, ubi hortatorem habere coepit. Neque enim temeritati eius constantiam suam obiecit, sed publicae sese dementiae auctorem ascripsit. Igitur incitatior seditionis procella pestifera eius contione efferbuit, graviorque tempestatis incentorem nactae tumultus erupit. Inde reversus pacatiorem populi animum nuntiat: facile consternationis procellam acquiescere, si rex iram mutuo deponere reisque poenam remittere voluisset. Quem rex fidum legationis ministrum ratus, regalis magnificentiae convivio excipit malignumque suae pietatis interpretem donis prosequitur. Utrobique gratia perfidiae habita est: nam Blacco alterna partes vice subiens, corrupto legationis officio, pro mediatore proditorem agere coepit atque ex speculatore sceleris hortator evasit, sinistre regis, falso plebis animum interpretatus. Ita pellacis viri mendacium legationis titulo involutum regem pariter ac populum fefellit, hunc, ne imminentem vitaret, illum, ne parceret exspectanti. Eundem die postera rex prioribus paria pollicentem ad speculanda seditionis acta dimittit communemque hostem inter se et vulgum creandae pacis auctorem assumpsit. Nec solita legato perfidia defuit. Cuius pestiferis monitis instincta plebs vehementius adversum regis caput consternationem destrinxit. Kanutus interim, quotidianis sacrorum sollemnibus assuetus, ne quid religioni praeponeret, Albani aedem sacram pro se deprecaturus accedit. Quippe precibus Deum quam hostem armis, ne quid caritati detraheret, aggredi praeoptavit. Ubi dum religioni vacando officia sanctitatis exsequitur, consternatae multitudinis corona armis sacrarium clausit. Quotquot ergo ex militibus hostem praecurrere poterant, periculi consortium affectantes regem petebant, eius in se ipsos discrimen transfundere cupientes; cumque salutem secessu consequi possent, periculum praesentia quaesierunt morteque clari quam fuga tuti fieri maluerunt. Quanta porro humanitate clientelam hanc abundasse credemus, quae, ne infelicem domini fortunam desereret, periculo sese, quod vitare licebat, opposuit inque magna fugiendi copia salutem regis quam suam tueri satius duxit? Benedictus quoque, fraternitatis nexum fide imitatus, in templo cum fratre commori destinaverat. Ericus vero seorsum ab hoste conclusus, cum solus multitudinem sustinere nequiret, per medios hostium globos ferro secessum molitus erupit. Tunc nemine religiosae pacis domicilium violenter irrumpere praesumente, primus Blacco, cunctantibus ceteris, ferro valvas petivit ductuque suo eandem cunctis licentiam tribuit. Ita se non sacrilegii modo, sed etiam publici parricidii ducem auctoremque exhibuit. Quod videns plebs concitato seditionis motu templum aggreditur, eoque irruptione facta, divinos lares ac sanctissima penetralia sacrilega tempestate foedavit. Verum Blacco in ipso, quem irruperat, aditu trucidatus, datis parricidii piaculis, violati sacrarii poenas pependit. Mors eius interfectoris exitu vindicata est. Itaque alterius fato scelus, alterius pietas causam praebuit. Crediderim tunc pium cruorem parricidali permixtum separatis fluxisse meatibus atque sine ulla rivulorum communione hinc sacrum, inde scelestum sanguinem dividuis alveis incessisse. Benedictus liminibus irruptorem excipiens, dum foribus acrius propugnat. occiditur. Rex ipse inter cruentos imminentis violentiae strepitus fiducia conscientiae eundem mentis habitum tenuit neque religioni parcius, quam si periculum abesset, vacavit, ne plus ab eo timoris quam constantiae viribus indulgeretur. Sed ne extrema quidem eius hora sanctitatis studio vacua fuit: nam cum parietem undique a popularibus perfringi (quippe ligneus erat) ideoque propinquam sibi necem instare animadverteret, accersito sacerdoti factorum arcana confessus, per summam maeroris acerbitatem praeteritae vitae culpas absolvit praemiumque sibi veniae paenitentiae salubritate conscivit. Tantum enim in innocentia sua fiduciae reposuerat, ut mortem non periculo oppressus refugere, sed metu vacuus appetere videretur. Quin etiam, propassis utrimque brachiis, ante aram fati securus occubuit; ubi dum, victimae more prostratus, percussorem exspectat, immissae per fenestram lanceae mortifico iactu confossus, pium mortis sacrificium edidit, profusoque militum sanguine, suum ad ultimum erogavit. Enimvero crebris undique telis petitus corpus immobile tenuit nec ante loco, quo cubabat, excessit, quam feretro mandaretur exstinctus. Ex cuius sanctissimis vulneribus plus gloriae quam cruoris effluxit. Quippe praesentis vitae exitu initium melioris accepit, hostili iudicio punitus, divino servatus. Felix eorum parricidium, qui, quem terrestrium virtutum orbe exemerant, caelestium usibus applicabant caducaque et fragili potentia spoliatum solidae atque aeternae felicitatis compotem statuerunt. Sed et clandestina eius virtus perlucidis postmodum experimentis enituit. Haec audiens regina patriam cum filio impubere repetit, geminis post se relictis filiabus; ex quibus Ingertha Folconi, Sueticae gentis nobilissimo, nupta Benedictum Kanutumque filios habuit iisdemque mediantibus Birgerum, qui et nunc exstat, Suetiae ducem, cum fratribus suis nepotem accepit. Verum ex Caeciliae matrimonio Ericus, Gothorum praefectus, Kanutum cum Karolo procreavit, ex quibus generosissimarum imaginum numerosa posteritas clara propinquitatis serie cohaerens emersit. At populus perempto rege exsultans, quod scelus deflere debuerat, insultatione prosequi voluptatis loco reputabat. Qui cum parricidio pietatis causam praetexeret idque tyrannicidii nomine coloraret, militem suum Deus mercede fraudari non passus, arcanam sanctissimi viri innocentiam manifestis publicavit indiciis eximioque vitae eius splendori etiam clara mortis ornamenta concessit. Sane ad coarguendam parricidarum malitiam perempti merita miraculosis prodidit argumentis ignotamque vulgo virtutem mirifico rerum fulgore detexit. Quorum plebs admiratione perculsa, virtutis invidiam egit conspicuamque signorum experientiam diu nequicquam infuscare tentavit. Veteris namque invidiae fremitu ac pristini odii viribus pertinacius excandescens adduci non poterat, ut divinis honoribus coleret, quem ob scelus a se interfectum putaret, rem caelitus declaratam humanis argumentis abnegare conando. Quamquam enim damnatos a se mores caelesti iudicio comprobatos videret, ad dissimulandam tamen occultandamque miraculorum fidem iustam caedis causam fingebat, firmamque facti tuitionem retinens, sententiae suae perseverantissima propugnatrix exsistere non erubuit. Nec vita regem spoliasse contenta, etiam fati laudibus exuere conabatur, cuius lucem exstinxerat, famam quoque sepelire connisa. Sed humanis tenebris divinus splendor involvi non poterat. Quippe miraculorum nitor dubietatis caliginem clara rerum luce pellebat. Nam sanctitatis eius medela varias imbecillitatum affectiones remediorum salubritate prosecuta est. Cumque obtrectantium livor crebrescentibus signis virtuti cedere cogeretur nec fidem ulterius frustrari quivisset, in facti tamen defensione persistens, sanctitati quidem assensit, sed eam non tam ex praeteritae vitae meritis quam ultimi temporis paenitentia profectam astruxit. Ita et iustam facto causam praetexuit et vita cassum honore donavit. Siquidem digne regem perisse, sed pium lacrimis evasisse dicebat, intentionem eius avaritiae quam religioni propiorem existimans. Cuius erroris non parvas postmodum poenas pependit. Sed et posteri, paternam redolentes invidiam, sanctitatis eius formam non moribus, sed lacrimis imputant praesentique incredulitate praeterito sese errori implicant neque adduci possunt, ut ipsius beatitudinem, deposito odio, sincere aestiment. Verum sacra eius, oppidulo orta, toto paene terrarum orbe fulserunt, cultusque ipsius, primum a civibus exceptus, paulatim in commune prorepsit. Cuius tam vitae quam miraculorum virtutem, privatim Othoniensibus venerandam, publica etiam religio consecravit. Sed et caelestem eius spiritum ad hoc usque tempus felix signorum fortuna prosequitur. Hinc est, quod Kanutus, divini iam animi immortalitate potitus, ut terrestribus patriam patroniciis attollere studuit, ita caelestibus protegere non desistit, ideoque sanctitas eius, gloriae et celebritatis fructu opulentissima, splendidum in fastis locum obtinet. Quin etiam salutares effectus suos quotidianis administrat indiciis malitiamque patriae beneficiis pensat. Nam virtutum eius insignibus omnis aetas Danica gloriabitur. Talibus illustrationis radiis sanctorum fatis claritas erogatur, cum caelesti beneficio mortalis livor opponitur. Interfecto Kanuto, Iuti, iniquae societatis pertinacia singularem Olavi gratiam amplectentes, creari eum regem alacerrimis petivere suffragiis, hunc sibi plurimum gratiae relaturum sperantes, cui tanto regnum discrimine quaesivissent, neque eius fratribus hunc honorem, eximio Kanuti amore suspectis, erogandum duxerunt. Igitur pecunia pacta Nicolaum, communem tam praeteriti quam futuri regis germanum, vadem pro eius redemptione dederunt receptoque regnum imponunt. Nec parvum Nicolaus fraternae caritatis specimen edidit; siquidem fraternas induere catenas suisque vinculis germano regnum emere non dubitavit. Quod audiens Ericus, contumeliae memor, quam ei communis fratris iussu inflixerat, ultionis metu cum coniuge Botilda, quae Ulvoni Gallitiano ex filio Thrugoto neptis obvenerat, Suetiam petivit. Dani vero, collato certatim aere, pro sponsoris reditu pactam creditori pecuniam numerarunt. Quem, Flandrensi custodia liberatum, infesta parricidis fortuna veluti cladem aliquam agrorum nostrorum abundantiae ac fertilitati iniecit. Nam cum Dani, novi regis initiis applaudentes, pristini ruinae procacius insultarent, criminosis semper infensa divinitas, ne diu scelus impunitate floreret, petulantiam penuria rependere voluit communique inopia publici parricidii iusta exegit piacula. Ut enim non in singulos modo, sed in universos animadverteret, summa aeris intemperantia annorum, quibus Kanutus regnum gesserat, numerum adaequavit caelestique robore humana vi maiorem edidit ultionem. Quippe verni aestivique temporis fervore satum omne coaruit; autumnale vero adeo pluvium fuit, ut, si quid locorum humilitate palustrive madore succrevisset, perseveranti imbrium inundatione desideret; quamquam contrarium caeli habitum humanae commoditatis ratio flagitasset. Igitur opportuno solstitium humore caruit, eundemque sine modo profusum siccum amans Sextilis excepit. Tunc plane camporum facies, caelestibus imbribus inundata, late patentis stagni speciem praebere conspecta est. Ita, quod aestas aegre genuit, autumnus oppressit, tantaque temporum intemperies exstitit, ut nec imber aestum leniret nec aestus imbris illuviem temperaret. Quin etiam agrestes, aquis campos tegentibus, supernantia spicarum capita demetentes, naviculis excipiebant, ac deinde putres aristarum reliquias fornacibus igni percalefactis exsiccandas mandabant sicque eas molae subicientes, quia panem praestare non poterant, in usum pultis vertebant. Quamobrem tanta ciborum penuria incessit, ut maxima populi pars alimentorum inops inedia consumeretur. Ea res locupletes inopia, pauperes morte multavit maioresque aere, minores spiritu spoliavit. Nam divitum populus, non suppetentibus alimentis, auro argentoque salutarem comparavit impensam, pauperum vero gregem, tam census quam dapis inopem, horrida passim fames absumpsit. Rex ipse, ad ultimam tabem redactus, plurima fruge latifundia permutabat, agrisque venire iussis, alimenta possessionum pretiis comparabat. Nobilibus in eundem usum ingenuitatis insignia erogare rubori non fuit. Enimvero abunde seges finitimis erat, ut privata gentis, non publica terrarum ultio videretur. Quae tam dira clades convictum populi animum sanctitatem Kanuti, quam antea detrectaverat, fateri coegit deque celsitudinis eius contemptoribus veneratores effecit. Sane tam evidens poena, aliis fruge abundantibus, Danis privatim ingruens, et parricidarum noxam et perempti innocentiam liquido argumentata est. Hanc pestem Sueno pontifex, cuius summa apud Danos auctoritas erat, populo parricidii paenitere permonito, incessuram praedixit. Quippe in plebem pius, in Deum venerabilis habebatur religionemque attentiore cura, contiones praestantiore facundia celebrabat. Ita favore omnium occupato, arcem inter nostros auctoritatis atque eloquentiae fastigium possidebat. Subiectorum mores non solum dictis, sed etiam serenissimis operum informabat exemplis nec voce quam mente concinnior fuit. Idem, perfecta Trinitatis aede, in exaedificando eius ambitu Kanutum religiosi operis socium habuit. Nec minorem in exstruendis Mariae sacrariis operam gessit. Quippe unum in urbe, alterum Ryngstadii enixe molitus, tertium Michaeli Slaglosae condidit. Adeo se sanctorum penetralium singulari cultu flagrare monstravit. Nec domestica sanctitate contentus, augmentum eius foris petere, arrepto peregrinandi labore, constituit. Cumque Hierosolymam proficiscens Byzantium pervenisset, contracta varii generis ornamenta cum sacrorum cinerum reliquiis in necessarios usus domestici templi remittenda curavit. Sed cuius Graecia pietatem vidit, mortem Rhodos aspexit. Olavus, cum bis paene lustrum regnando condidisset, inter continuas rei familiaris angustias nihil regali magnificentiae dignum exsequi poterat. Sed et finitimi, acto paupertatis eius contemptu, famelicum ferro incessere ruboris loco duxerunt, rati inediam armis obrui non oportere neque divinitus afflictum humanitus premi aut caelestium vindictam mortalium viribus exaggerari. Cui enim invidiosum exsisteret regnum, contemptissima tot annis inopia profligatum? Cum rex divinum natalem celebrans, pane in domo non suppetente, ieiunos circumquaque penates aspiceret, erubescenda mensarum inopia magnopere confusus, obducto manibus capite suffusoque lacrimis vultu, per summam animi aegritudinem temporis difficultatem gemitu prosecutus est. Sane tantulam dapem tot convivis apponi deflevit, contemptissimam famem honoratissimae lucis ignominiam iudicans. Qui mihi alienam specie, suam re vera deplorasse videtur inopiam. Deinde, supplicatione habita, superna contuitus, auctorem omnium Deum, ut, si quid irae adversus populum concepisset, suo, non eius periculo satiaret, oravit, infelicissimum patriae statum difficillimum temporis habitum aestimans. Quippe tam inops epularum convivium, quo famem instruere potius quam pellere videretur, principum oculis subicere erubescebat. Nec difficiles numinis aures habuit. Siquidem celerem fati viam obtinuit sibique mortem, salutem patriae, si qua modo parricidis virtus inest, pia prece conscivit ingenuoque vivendi pudore maximae cladis poenam avertit. Itaque memoriae eius speciosius deposita vita quam gesta ascribi potest, qui fatum patriae finiendi spiritus causam habuit. Porro quantum caritatis erga suos cordi insitum haberet, aperuit, cum et eorum mala proprio capite luere vellet et commune periculum ad se solum redundare deposceret. Nempe quia suam pro civium salute devovit, pii animi titulo fraudandus non est. Fortuna siquidem famem cum auctore suo pari funere extulit inediamque satietate mutavit. Huic Ericus natu proximus, e Suetia revocatus, magno omnium favore sufficitur. Huius aetas periclitanti populo labentis annonae subsidia reparavit, segesque tempestivi imbris beneficio visitata convaluit. Nam regnante eo agrorum habitus ad tantam ubertatem excessit, ut singuli cuiuslibet annonae modii totidem denariis permutarentur. Sed et continuis regni ipsius annis eadem agris ubertas incessit. Quo evenit, ut non solum ex morum, sed etiam temporum placidissimo usu Boni cognomen acciperet. Tunc plane penuriae copia, inopiae successit abundantia. Huius viri virtutes summatim cognoscere taedio non sit. Nam praeter ingentia animi decora singularibus naturae incrementis evectus, admirabili corporis magnitudine eo proceritatis excesserat, ut ceterorum vertices humeris superaret. Nec longitudini inconcinna soliditas fuit, ut totam eius compagem exactissimo naturae ingenio excultam elaboratamque putares, quae corpori granditate conspicuo consentaneum virium habitum conciliavit. Igitur ut corpore nullum, ita nec robore parem habuit, cum staturae laude egregia quoque vigoris ornamenta sortitus. Hastae aut lapidis iactu sedens stantes vincebat, neque illi situs, quo minus fortitudinis suae experientiam ederet, officere potuit. Eodem corporis situ ex robustissimis duos lucta aggrediebatur, dumque alterum attrectaret, alterum genibus compressum urgebat nec ante destitit, quam prius hunc, deinde illum pedibus subiciendo amborum manus post terga vinciret. Nec minori robore funiculorum certamen exhibuit. Quippe unum dextra, alterum sinistra continens eorum extrema quattuor praestantibus robore ex adverso distrahenda commisit. Quibus eum nequicquam sede sua detrahere laborantibus, ipse funem utrumque modo dextra, modo laeva corripiens ingenti fortitudine effecit, ut aut tenentibus restim excuteret aut eosdem ad se magnopere renitentes attraheret funemque ducere nequeuntes sequi cogeret. Eidem quoque speciosissimus vocis habitus fuit. Siquidem contiones non solum praestanti facundia, sed etiam tanta pronuntiationis amplitudine celebrabat, ut in actionibus non solum a prope stantibus, sed etiam a procul positis liquido exaudiretur. Praeterea ad conciliandam sibi popularium benevolentiam in extrema actionum suarum parte mandati loco subnectere consueverat, ut viri coniuges suas ac liberos, nec non et servos, cum primum domos redissent, sub eius titulo consalutationis officio prosequerentur, suum se cuique ius servaturum promittens communemque cunctis in exhibendo aequitatis cultu debitorem affirmans. Nec mansuetudinis spiritus regis fortitudini defuit, qui, ut crudelitatis alienus, ita socordia vacuus, medium inter desidiam ferociamque temperamentum teneret. Eiusdem quoque severitas benignissime popularibus affuit. Ne enim potentum avaritia aequitatis vinculum labefactaret petulantiaque iuris hebetudinem pareret, insolentiae rigorem opposuit et, quo plus a perversis loco distitit, hoc magis per imperium nocuit. Quippe, cum a popularium oppressoribus parum per absentiam timeretur, eosdem subita satellitum manu interceptos suspendio consumendos curavit. Quo facto quid aliud quam iniuriae pondus arborea lance pensavit? Quamobrem maioribus formidolosus, minoribus percarus evasit, cum hos paterna indulgentia, illos regia severitate insequeretur. Verum hunc corporis eius animique fulgorem sola libidinis vis taetris intemperantiae maculis obscurabat. Siquidem coniugalis copulae taedio Veneris usum pelicum cubiculis intentum habuit, quamquam ei fortuna uxorem forma ac moribus conspicuam sociasset. Nec defuit Botildae tolerabunda mens ad insolentiam mariti sustinendam. Puellas siquidem, quas ab eo adamari persenserat, maternae dilectionis officiis prosequebatur easque, quo promptius mariti studiis indulgeret, quoad vixit, inter pedissequas habuit. Quarum ut formam quoque concinniorem efficeret, saepenumero capitis earum cultum propriis manibus exhibebat, cumque abunde foret iram abiecisse, addidit caritatem, et quia sua specie non potuit, aliena marito placere voluit virique in iis affectum colere quam laesionis suae vindictam agere praeoptavit, ne clarissimum ducem turpitudinis reum ageret. Etenim amoris sui raptrices officiis quam odiis insequi speciosius duxit. Itaque non solum mariti flagitium dissimulatione texit, sed etiam absque respectu pelicatus odium merentibus gratiam erogare sustinuit, veneratione contemptum, obsequiis iniuriam pensans, eoque facto clarissimum muliebris patientiae exemplum praebuit. Quin etiam singulari moderationis beneficio posteritati insignem nominis sui memoriam commendavit. Fuere Erico filii Haraldus, Kanutus et Ericus; sed primus concubina, secundus matrimonio, tertius adulterio ortus proditur. Filias quoque complures ex concubinatu habuit, quarum unam Haquino cuidam, Beronianae necis ultionem pollicito, praemii nomine nuptum dedit. Frater siquidem Erici Bero, Holsatiis Dytmersisque subactis, eo loci, ubi Wermundi filium Uffonem cum duobus Saxonicae gentis lectissimis manum duelli nomine conseruisse proditum est, munitionem inhibendae defectionis causa molitus, vallo fossaque insulam cinxit. Cuius dominationem popularium quidam privatim perosus, contionantis latus hasta transfixit. Ea tempestate Sclavorum insolentia, diu Danicae rei miseriis alita (quippe magis otiis Olavi provecta quam ullis eius negotiis retusa fuerat), piratica nostros acerrime lacessebat. Sed et Autonem quendam, splendidissimo loco natum, Falstriam e Sialandia petentem morique quam intercipi praeoptantem occidit. Enimvero ingenita Danico sanguini virtus captivitatis sortem omni fato tristiorem existimat. Quam rem Skialmo Candidus (frater hic Autonis erat) in celeberrimis Danorum conciliis querelarum frequentia prosecutus, extudit, ut auctoritate eius motum vulgus unius necem omnium manu ulciscendam decerneret. Adeo quippe regia maiestas popularem evexerat, ut ei decernendarum expeditionum ius esset armisque publicis non imperium principis, sed plebis arbitrium praesideret. Praeterea Alli et Herri, Scaniae oriundi, sed eius usum facinoribus demeriti, Iulinum, certissimum Danorum profugium, proscriptorum titulo petiverunt. Cuius enixe negotia consectantes maritimisque patriam latrociniis incessentes, rem Danicam atrocius profligare coeperunt. Tunc Danica iuventus, Iulinum adorta, fractos obsidione cives, quotquot intra moenia piratas habebant, cum pecunia pactionis nomine praebere coegit. Quibus nostri in potestatem acceptis laesae patriae poenas crudelissima mortis ratione expetendas duxerunt. Nam quo violentiore eos morte consumerent, revinctis post terga manibus, palis primum affigendos curabant, deinde ventrium cava cultro rimati, nudatis extis primaque viscerum parte protracta, cetera stipitibus explicabant nec ante supplicium remiserunt, quam tortos, extis funditus alvo egestis, horridae rapacitatis spiritum profundere coegissent. Quod spectaculum, ut specie triste, ita re nostris perquam utile exstitit. Non solum enim reis poenam inflixit, sed etiam ceteros consimilem cruciatus causam vitare permonuit. Itaque non minori visentibus documento quam afflictis supplicio fuit. Nec semel quidem Ericus Sclavici roboris amplitudinem pressit et nervos debilitavit, sed iterum ac tertio effrenata gentis illius ingenia tanto terrore retudit, ut nulla eum ulterius piratici aestus procella pulsaret. Interea, defuncto Egino, Ascerus, clarissimo inter Iutos loco natus, Lundense sacerdotium sumpsit. Forte autem Hamburgensis antistes ob inanes et falsas suspiciones Ericum exsecratione multandum censuerat. Quod veritus rex appellatione sententiam praecucurrit Romamque e vestigio petivit; ubi, causae suae examine diligentius habito, pontificis accusationem potenter repulit cunctisque defensionis partibus actore superior rediit. Nec contentus efficacissimum causae dictionis suae propugnatorem egisse, adversariae partis odio penetralium sacrorum decus externo sacerdotio subiectum habere passus non est. Quamobrem Romam regressus tum se, tum etiam patriam ac domestica sacra Saxonica praelatione liberari petivit, ne religionis ratione exteris admodum obsequi cogeretur aut eius disciplinam ab alienigenis petere necesse haberet. Nec difficilem curiae consensum habuit. Quae ne clarissimum virum repulsa afficeret, tum dignitatis, tum etiam fatigationis eius intuitu mota, petitioni annuit seque regnum ipsius summi sacerdotii insignibus adornaturam spopondit atque ea promissorum spe regem a se exhilaratum dimisit. Sed tristioris fortunae, quod sequitur. Reversus namque Ericus, cum more regio domi in propatulo cenitaret, inter alios quendam musicae rationis professorem adesse contigit. Qui cum multa super artis suae laudibus disputasset, inter cetera quoque sonorum modis homines in amentiam furoremque pertrahi posse firmabat. Quin etiam tantas fidibus vires inesse dicebat, ut, perceptis earum modulationibus, astantes mente constaturos negaret. Cumque, an eiusmodi usu calleret, interrogatus, peritiam fateretur, tum precibus regis, tum etiam minis effectum praesentare compellitur. Qui cum nec vecordiae metu nec periculi praedictione imperantem avertere potuisset, ne furori nocendi materia suppeteret, primum, aede armis vacuefacta, complures extra auditum citharae in ambitu collocandos curavit, oriente vesaniae strepitu fores irrumpere ereptamque manibus suis citharam capiti illidere iussos, ne ulterior eius modulatio supervenientes quoque mente captos efficeret. Monuit quoque praesto esse, qui furentium vesaniae valenter occurrerent, ne lymphantes, dementia in rixam versa, mutuis se ipsos viribus interimerent. Obtemperatum consilio est. Igitur armis domo egestis claustrorumque custodia obseratis, fidibus operam dare exorsus, inusitatae severitatis musam edidit. Cuius prima specie praesentes veluti maestitia ac stupore complevit. Qui postmodum ad petulantiorem mentis statum vegetioribus lyrae sonis adducti, iocabundis corporum motibus gestiendo dolorem plausu permutare coeperunt. Postremo ad rabiem et temeritatem usque modis acrioribus incitati, captum amentia spiritum clamoribus prodiderunt. Ita animorum habitus modorum varietas inflectebat. Igitur qui in atrio melodiae expertes constiterant, regem cum admissis dementire cognoscunt irruptaque aede furentem complexi comprehensum continere nequibant. Quippe nimio captu furoris instinctus eorum se valide complexibus eruebat; naturae siquidem eius vires etiam rabies cumulabat. Victo itaque colluctantium robore, procursum nactus, convulsis regiae foribus arreptoque ense, quattuor militum continendi eius gratia propius accedentium necem peregit. Ad ultimum pulvinarium mole, quae undique a satellitibus congerebantur, obrutus, magno cum omnium periculo comprehenditur. Ubi vero mente constitit, laesae primum militiae iusta persolvit. Ut autem acrioribus expiationis modis paenitentiam ederet, redimendae noxae gratia religiosae peregrinationis propositum amplexatus est Iudaeamque, divinae visitationis memoria venerabilem, adire constituit. Cuius studii sanctitatem cum diu tacitus animo revolvisset, tandem iis maxime, quos ob excellentem corporis habitum profectionis suae consortes destinabat, insinuat. Quibus rem dolenter ferentibus, id ipsum apud celeberrima patriae concilia publicavit. Quod cum in Wibergica quoque contione vulgasset, attonita multitudo, perinde ac patrem amissura foret, ingemuit, absentiam eius perniciosam patriae futuram vociferans, inque eo remorando tota plebs unius plorabundi amici vultum habuit. Ad ultimum lacrimis suffusa, supplicem se eius genibus advolvit, magnopere deprecans, ne magis privati voti quam publici commodi debitum intueretur, eumque plus Deo sincera regni administratione quam exsilio placiturum affirmans. Ille precibus contionis voti religionem opposuit eiusque titulo propositi pertinaciam tuebatur. Nec populo ad refellendam excusationis rationem consilii sagacitas defuit: redimendi namque voti gratia tertiam se rei familiaris partem egentibus erogaturum promisit. Sed ne sic quidem tenacissimam sanctitatis eius perseverantiam labefecit. Negabat enim rex honestatem culpa redimi posse seque alieni aeris interventu voto liberum fore, futurum asserens, si condicione uteretur, ut et se periurii et patriam paupertatis periculis implicaret. Malle vero proprio sumptu profectionem instruere quam aliunde impensarum necessaria mutuari, ne alieno gravamine ad peragendum devotionis propositum uteretur. Itaque seductos maiores de substituendo interim procuratore consulere coepit, non quia prudentia fallebatur, sed ne, praeteritis aliorum consiliis, suo indulsisse videretur, privatam sententiam publicae praeferendo. Quo audito, principes id se consultoris optioni permittere responderunt, nec hac quidem in re de eius industria dubitaturos, cuius summam in aliis sollertiam didicissent. Tunc rex Haraldum filium, quem praestantior aetas honori tempestivum effecerat, regis partibus perfunctorie donat. Skialmoni vero Candido, splendidissimae atque integerrimae dignitatis viro, cui non solum totius Sialandiae, sed etiam Rugiae vectigalis a se factae procurationem detulerat, peragendae circa Kanutum educationis officium mandat. Ericum autem, obscuriore loco natum, hebetiore quoque cura complexus, minoris potentiae tutoribus applicavit. Quibus dispositis, ut granditatis suae speciem consentaneo corporum habitu minueret, procerissimos quosque peregrinationis participes legit sicque alienae staturae spectaculo suae miraculum temperavit, ne singularis eius magnitudo visentibus exteris ludibrio foret. Nec piger Botildae ad consectanda mariti studia animus fuit. Quem quidem eodem voto, sed dividuo toro secuta, profectionis meritum pudicitia cumulavit. Sed neque Ericus patriae, quam deseruit, curam abiecit. Ne enim Dani sub externo pontifice sacrorum munera celebrarent, missis ad curiam legatis, in ornamentum domesticae religionis maximi sacerdotii insigne expetendum curavit. Nec eum Romanae promissionis fides fefellit. Profectus enim a curia legatus, qui sacri insignis praerogativa nostrae gentis sacerdotium adornaret, cum, celeberrimis Danorum urbibus inspectis, cuncta curiosissime collustrando non minorem personarum quam civitatum respectum egisset, Lundiae ob egregios Asceri mores, tum quod ad eam e finitimis regionibus terra marique transitus abunde pateat, hunc potissimum honorem deferendum existimavit. Nec solum eam Saxonica ditione eruit, sed etiam Suetiae Norvagiaeque religionis titulo magistram effecit. Nec parum Dania Romanae benignitati debet, qua non solum libertatis ius, sed etiam exterarum rerum dominium assecuta est. Interea Ericus petitam navigio Rusciam terrestri permensus itinere, magna Orientis parte transcursa, Byzantium veniebat. Quem imperator nequaquam urbe excipere ausus, extra moenia tendere iussum hospitalitatis officiis prosequebatur, ratus religionis simulatione dolum intendi. Siquidem famam eius ac magnitudinem suspicione insecutus, impensis eum quam moenibus fovere maluit. Ad haec Danos summa a se familiaritate cultos eadem suspicionis occasione notabat, perinde ac maiorem patrii regis quam stipendiorum suorum respectum acturos. Inter ceteros enim, qui Constantinopolitanae urbis stipendia merentur, Danicae vocis homines primum militiae gradum obtinent, eorumque custodia rex salutem suam vallare consuevit. Nec imperatoris Ericum opinatio fefellit. Verum re dissimulanter habita, venerandorum sacrorum gratia civitatis introitum expetivit, praefatus maxime se eo loci celebrandae religionis amore perductum. Imperator, collaudato petentis studio, postero se die postulationi responsurum promittit. Interea, qui ex Danis Graecorum militiam secuti fuerant, imperatore adito, regem suum consalutandi potestatem efflagitant, permissisque segregatim egredi iussum, ne simul omnium animos una regis hortatio caperet. Subornaverat enim imperator utriusque vocis peritos, per quos eorum Ericique colloquia disceret. Primum itaque, consalutato rege, considere iubentur. Tum ille fari exorsus docet Danos Graecorum stipendia merentes iam dudum honoris arcem virtutibus impetrasse, indigenis exsules imperitare multoque foris quam domi feliciores exsistere. Ad haec imperatorem eorum fidei capitis sui custodiam credere, eumque praelationis usum non tam ex eorum meritis quam ex illorum, qui eos Graecorum militiam coluissent, virtute progenitum. Quapropter magnopere iis curandum esse, ne plus temulentiae quam sobrietatis studiis indulgerent, susceptae militiae melius affuturi, si neque se vino neque regem sollicitudinibus onerassent. Fore autem, si frugalitatis normam deseruissent, ut militiam segnes, iurgia alacres exsequerentur. Monuit quoque, ne manum cum hostibus conserturi maiorem vitae quam virtutis curam agerent neve mortem fuga praecurrerent aut salutem suam ignaviae praesidio tuerentur, promittens se, cum primum in patriam redissent, fidelem eorum operam beneficiis pensaturum; quod si viriliter dimicantes spiritum in acie profudissent, propinquos eorum ac necessarios honore prosecuturum. His atque consentaneis modis universos affatus, propensam Danorum fidem Graeciae conciliavit. Cuius rei imperator per subornatos certior factus, falso Graecis sapientiae praerogativam ascribi inquit, quod ducis fidem notassent, cuius gentem totius alienam perfidiae cognovissent; siquidem ex probatissimo popularis constantiae experimento regiae fidei habitus aestimari poterat. Cumque eum religioni potius quam fraudi intentum aspiceret, urbe exornari iussa ac plateis cultius stratis, dextera manu venerabiliter exceptum ad curiam et palatium usque magno cum omnium tripudio triumphantis more perduxit, et cui suspicionem immerenti inflixerat, honorem, quo maior ab homine praestari non poterat, erogavit. Quin etiam ei perinde atque honoratissimo hospiti regiam cessit, eaque nemo deinceps imperatorum uti voluit, ne quis se maximo viro tecti communione aequasse videretur, hospitiique reverentia perpetuum hospitis monumentum exsisteret. Quin etiam accersito, qui staturam eius mensurae parilitate comprehenderet stantisque et sedentis habitum quam diligentissime coloribus complecteretur, tantae magnitudinis admirationem perenni spectaculo repraesentandam curavit. Et ne tantum hospitem indonatum dimitteret, complacita postulare praecepit. Quem cum, acto opum contemptu, sacros potissimum cineres exoptare cognosceret, honorandis ossium reliquiis donat. Ille religiosum munus cupide amplexatus, id ipsum imperatoria bulla obsignatum Lundiam Roskyldiamque deportandum curavit. Et ne ortus sui locum veneratione vacuum sineret, Slangathorpiam cum Nicolai sacratissimis ossibus divini patibuli particulam transtulit. Quippe et oppidi illius templum molitus et eo loci, ubi nunc aram videmus, matre editus proditur. Praeterea oblatum ab imperatore magni ponderis aurum sprevit ac repudiavit, ne, postposito continentiae studio, Graecas opes appetere videretur. Quem mox imperator iniuriae reum agere coepit, affirmans se, non donum, contemptu ab eo fuisse perfusum, abiectisque precibus, unico notae irritamento oblatis verecunde eum uti coegit. Et ne rex accipientis potius quam erogantis partes agere videretur, humanitatis eius officiis mutua liberalitate respondit. Sed donis eius pretium novitas fecit, barbarumque munus hoc imperatori carius, quo Graeciae rarius fuit. Deinde piraticis ab ipso navigiis commeatuque donatus Cyprum contendit. Cuius insulae natura adeo quondam tumulorum impatiens fuit, ut mandatas sibi interdiu corpora proxima nocte reiceret. Hic rex febri implicatus, cum vicinum sibi fatum adesse cognosceret, apud celeberrimam Cypri urbem corpus suum funerari petivit, praefatus tellurem aliorum cineres respuentem suos quietius habituram. Igitur pro voto tumulum nactus, corporis sui beneficio vetustam humi indignationem repressit eamque humanis ante cadaveribus reluctantem non solum suae, sed etiam alienae sepulturae patientem effecit. Coniugem quoque eius idem peregrinationis labor finivit. Iamque tota regis stirps Suenonis ad tres tantum filios, Suenonem, Nicolaum et Ubbonem redacta fuerat. Nam, ut ex supra positis liquet, Kanutum, Benedictum atque Beronem ferrum abstulit, ceteros morbus absumpsit. A discessu vero Erici biennium intercessit, antequam Dania certum mortis eius nuntium accepisset. Igitur Sueno, natu ab Erico secundus, tantopere regnum aetatis fiducia affectabat, ut nequaquam communem patriae sententiam duceret exspectandam, vocataque Wibergum contione, publici delectus arbitrium unius provinciae iudicio praecurrere non extimesceret. Et fortassis morum suorum obscuritatem perspicaciori censurae committere verebatur ideoque fastigium paucitatis consensu rapere quam fortunam suam incerto multitudinis decreto subicere maluit partiumque suffragiis occupare, quod universorum erat sententia tribuendum. Sed dum citato equitatu cursum ad Wibergicae contionis locum dirigit, corporis firmitate defectus, quo lenius commodiusque ferretur, carpento se excipi iussit, affirmans hilariter obiturum, si saltem sub regis titulo triduum exegisset. Neque enim nervorum hebetudo aut membrorum tarditas festinabundae mentis cursum reflectere potuit. Sed ob morbi magnitudinem huius quoque usum perosus, ministris properare iussis, lecticam poposcit, praefatus nil se curaturum, si rex a populo salutatus spiritum in contione deponeret; enimvero insopibilis ambitionis calor imbecillitate corporis superari non potuit. Sed dum adversae valetudinis immemor supra vires contionem appetit, non regno fatum, sed fato regni titulum praecucurrit. Restabat igitur, ut circa Nicolaum Ubbonemque delectus perageretur. Nam Haraldus summa sibi popularium odia iniquissima regni administratione pepererat. Quippe, procuratione in calumniam versa, tam foede se tamque deformiter gesserat, ut, abiecto iustitiae cultu, rapinis ac latrociniis taeterrimam in subiectos potentiam exerceret plebemque omni iniuriae genere fatigaret. Quo evenit, ut cuncti sordidissimam eius dominationem perosi nequaquam regnum oppressori deferendum putarent, indignum rati iniurias suas obsequiis, angustias honore rependi. Cunctis ergo Isoram coeuntibus, cum ob aetatem Ubboni summa decerneretur, Nicolaus solus, qui id aegre laturus putabatur, maximo favore contionis suffragia comprobabat, quod Suenonis filii pro aetatis habitu regni inter se successionem servare consueverint, semperque minorem maior honoris huius heredem habuerit. Ubbo vero, parum sollertiae fisus, veluti socordiae conscientia tanto oneri humeros suos subicere recusavit, vegetioris ingenii fratrem eo munere dignissimum asseverans. Enimvero animi sui inbecillitatem proprio quam alieno iudicio metiri prudentius duxit. Sed mihi quidem vitandae praesumptionis gratia humilius quam verius de virtute sua sensisse videtur, cui melius respuendo regnum quam amplectendo consuluit, eo quidem honore dignior, quod oblatum sibi fraternae prudentiae cedere non erubuit. Et quidem Dani, parum iusta aestimatione tam modestam eius verecundiam prosecuti ignarique prudentem virum fugiendi oneris rationem inertiae simulatione quaesisse, quem perseverantia superare debuerant, neglegentia praeterire sustinuerunt. Quis enim mentis compos huius refertum industria pectus ignoret, qui se intra privatum fortunae habitum continere quam dignitatis incrementa cura ac sollicitudine quaerere praeoptavit? Igitur Nicolaus, suscepto regno, adeo animum ab omni fastu aversum habuit, ut nihil ex pristina mansuetudine sua decerperet, totamque praeteritae vitae consuetudinem retinens cum fortuna animum mutare passus non est, ne potius fortunae mores quam moribus fortunam subicere videretur. Praeterea, ne patriam sumptuosa clientela ac voracibus oneraret impensis, quotidianam militiam suam sex tantum aut septem clipeis ob exturbanda latrocinia contentam habuit, nec petulantiorem regem quam militem egit. Duxit autem Margaretam, patre Ingone Sueonum rege, matre vero Helena natam, cuius castitatem rex Norvagiensium Magnus coniugio delibaverat. Qui cum sedulo Sueones adortus in Hallandenses etiam arma proferret, inopinata eorum irruptione perculsus, ut erat calceamentis vacuus, probrosum ad naves recursum habuit eiusque fugae deformitatem etiam cognomine usurpavit. Cuius manum Ingo saluti suae pertinaciter imminentem ferre nequiens, merendae pacis gratia filia ei in matrimonium tradita, periculum beneficio repulit. Ex hac itaque Margareta Magnus prolem non sustulit, Nicolaus infelicibus subolem auspiciis propagavit. Cuius filius Ingo, initio adolescentiae effrenis equi lascivia excussus eiusdemque ungulis artuatim obtritus, splendidissimum sanguinem luteis viarum sordibus erogavit, tristissimoque fati genere consumptus, sparsis viatim membris, lacerum humi cadaver iacuit. Paedagogus quippe, eum equo assuefacere cupiens, habenas manu continere permisit, quarum regimini intempestivus adolescens, pede subselliis inhaerente, contiguum solo corpus habuit. Magnus vero, felicioribus naturae quam fortunae incrementis evectus, taeterrimum consanguineae caedis piaculum edidit atque notissimum perfidiae exemplum evasit. Cui mater ampliorem propinquorum favorem affinitatum beneficio creare cupiens, Henrico Regnaldi fratris, Kanuto Ingiburgam sororis filiam coniugio copulavit. Paterna vero bona in aequales admodum portiones partitione redegit, unam sibi, ceteras nuptis, quas praefatus sum, divisionis parilitate contribuens. Hinc Danorum Sueonumque dissensio orta ac deinde compluribus inimicitiarum incrementis coalita ad hoc usque tempus veteris odii tenacissima perseverat. Praeter haec Ingritha, Ubboni cuidam postmodum denupta, Nicolao ex pelice nata proditur. At Margareta non solum divinarum aedium opes latifundiis auxit, sed et totis viribus ad augendum earum splendorem incubuit sacerdotalisque cultus inopiam exquisito ornamentorum genere permutavit. Enimvero quo rem divinam ornatiorem efficeret, pallas laticlavias ceteraque sacerdotii insignia condere atque sacrorum usibus erogare curae habuit. Henricus vero, Guthskalci ex Siritha filius, maternis a Nicolao bonis indigne spoliatus, tam acrem eorum repetitorem agere coepit, ut Danis infatigabiliter imminens ipsum intra Sleswici fines ad tuendam salutem suam statione et excubiis uti cogeret. Interiectam Albiae Sleswicoque provinciam cultore vacuefecit. Cuius rei ulciscendae gratia Nicolaus, excita classe, Liutcham appellit, Elivo Sleswicensis praefecturae viro equestres obviam sibi copias ductare iusso. Necdum enim Dani externas obequitando pugnas conficere noverant. Verum praefecti levitas, pecuniae ab Henrico pactione corrupta, cupidius quaestum quam imperium intuebatur. Itaque Nicolaus Sclavicis in campis vacuam equis phalangem explicat. Tunc Sclavi, pedites obequitando lassare quam cum tota acie manum conserere tutius rati, nunc alas, nunc cornua circumvolando eademque varie iaculis incessendo obliquis hostem insultibus lacerabant. Procursu namque in eum directo, fuga referebantur nec recursum segnius quam impetum edebant, nostrorumque maiore mole quam pernicitate sibi imminentium ex adverso congressum vitantes, reiectis habenis, aversos premebant, terribilem bello virtutem furtim et quasi insidiarum latrociniis attentantes. Ita laxata debilitataque Danorum acies, quia rem in plano parum feliciter gesserat, vicini montis aditum occupavit, salutem suam, quam armis tueri nequibat, loci praesidio munire cupiens, eoque potita verticis beneficio subiectum hostem secura conspexit. Die postera, ne loci quam suis viribus munitior videretur, ancipitem campi fortunam repetere quam certo montium tutamento gaudere maluit. Sed equestris militiae spiritum pedestris ferre non potuit. Quo evenit, ut amissum pugnae decus recuperare nitentes pristinae cladis ignominiam postera cumularent. Crediderim hanc pugnae fortunam ab instrumentorum magis quam animorum inopia profectam, quia, dum fortitudinis spiritus parum curiose prima militiae commoda circumspexit, non metus, sed inertiae poenas pependit suaque potius neglegentia quam alienis viribus proculcatus occubuit. Haraldus, re fortiter gesta, adeo graviter affectus proditur, ut gradiendi inops clipeoque a suis exceptus alienis manibus castra assequeretur. Kanutus quoque, per summam vulnerum acerbitatem pedum firmitate defectus, promptissimam militis fidem expertus est. Qui, ne dominus ab hoste interciperetur, periculum eius suo discutere non dubitavit. Sociis namque de industria fugere iussis, ipse torporis simulatione cursum lentius agens imminenti sibi Sclavo manus obtulit vinciendas, eiusdemque propius obequitantis habenas corripiens, lata a sociis ope, equo barbarum spoliavit. Quo potitus protinus eo summam Kanuti imbecillitatem adiuvit. Igitur ut callidae, ita periculosae fortitudinis felix exitus fuit. Subeunte crepusculo, nostri, infelicem pugnae eventum sortiti, reliquias suas unico repetiti verticis praesidio tuebantur. Cibo quoque et potione defectos praeter vulnera ac lassitudinem etiam alimentorum inopia lacerabat. Igitur ad ultimam paene tabem redacti, cum et pericula undique et nusquam auxilia circumspicerent (quippe et Scaniensium tempestate detinebatur adventus, et Elivus, pecunia ab Henrico corruptus, reddita tarditatis ratione, copias adducere supersedebat), humanae opis desperatione ad caeleste praesidium confugerunt, absumptaeque spei suae reliquias in Dei quam hominum fortitudine reponere maluerunt. Postera vero die, qua Laurentianae vigiliae sacra recolebantur, divinam potentiam nullo melius quam frugalitatis voto propitiandam rati, contione lugubriter habita, lucem, qua vel privatum Laurentii vel publicum sanctorum sollemne praecurrimus, sive quam divinae passionis memoriae dedicare consuevimus, annuo temporum volumine repetitam, ab omni Danica aetate continentissima ieiunii religione excolendam promittunt. Quod votum, publicae necessitatis exigentia nuncupatum, exactissima posteritatis cura firmavit, indignum rata statam a maioribus continentiam stomachi impatientia atque escarum aviditate convellere. Diluculo vero nostrorum acies, centuriatis globis naves repetere adorsa, Scanienses nuper classe advectos obvios habuit. Quorum adventus beneficio recreata, ipsos perinde ac corpore et viribus integros, ne terga ab equitatu incesserentur, curare iubet. Deinde composito gradum agmine promovens, cum forte limosam obiecti lacunaris voraginem traicere debuisset neque eam ullo compendii deflexu vitare quivisset, peragrare adorsa, sed mox palustri caeno tenacius implicata ac desidentis luti illuvie praepedita, confuso transitionis impetu similem fugae tumultum edebat. Maior pars, labili paludis limo pessumdata, pecorum more ab hostibus trucidabatur. Ita transmeandi avidis improvidaque et caeca festinatione ruentibus impedimentum periculo fuit. Tandem aegre in litus reditum discessumque est. Cumque Sclavi perinde ac victoria freti verbis virium suarum laudem prae se ferentibus Danicas vituperio insequerentur et quasi illarum imbecillitati fortitudinis suae iactantia procacius insultarent, Henricus, qui probe nostrorum animos noverat, diversa se inquit hostium robur aestimatione complecti; quippe regis eorum in equo praevalido exemplum liquere: qui si vires suas scisset, omne equitis imperium sperneret; quas quoniam ignorat, facile insidentis arbitrium patitur. Ita Nicolaum, si viribus suis fidem haberet, cuncta prospere, diffidentem vero nihil feliciter exsecuturum. Post haec Elivus, quod patriae fortunam venditaverit, a rege perfidiae damnatus, non solum praefecturae beneficio, sed etiam patrimonii rebus ignominiose exutus, ultima inopia sordidissimi lucri poenas persolvit. At Henricus, ob superioris pugnae successum audaciae incrementis evectus, litorales Danos piratica lacessendo non solum Eidorae finitima, sed etiam cuncta Sleswico valloque, quod Danorum opus vocamus, interiecta vastabat. Ipsam interdum urbem illatis clam per navigia copiis improvidam aggrediebatur. Itaque post exactum Elivum adhuc finibus illis provisore vacuis, creberrimae exterorum violentiae etiam domestica furta accessere, tantoque civitas intus quam foris acerbius urgebatur, quanto ad nocendum occulta manifestis proniora noscuntur. Aeque civis ut hostis formidabatur. Quippe Fresones cum Holsatiis ac Dytmerchis, impunitatis spe ob praefecturae vacationem concepta, dies latrociniis, noctes furtis emetiebantur et, ubi fastigia nequibant, imas aedium partes ligonibus adorti, cuniculis custodem fallebant. Nec minor aedituorum in asservandis rebus cura flagravit. Equi intra repagulum, ne furtim abstrahi quirent, ferro compediebantur; aedium excubitores uberioris cautelae gratia valvis affixi iacebant; nec serarum claustris contenti etiam fossa aditus offirmabant. Ita grassante latrocinio, quidam ingenuae stirpis, plurimorum paupertatem partarum nequiter opum incrementis abolitam cernens, absque respectu verecundiae eadem amplecti animum induxit, clarissimamque indolem suam spe lucri incitatam ex summo nobilitatis fastigio in obscenissimam atque profundissimam turpitudinis sentinam abicere non erubuit. Ita sanguinis decore indecenter usus, vires generis ad scelerum licentiam transtulit et, quod virtutibus nutrimentum esse debuerat, vitiis obtentui fecit. Siquidem nulli, facta eius aperta criminatione, insequendi audacia fuit, tantoque propensior delictis impunitas habebatur, quanto conspectior delinquentis noscebatur auctoritas. Ea tempestate missi a Kanuto, qui pecuniam, quam educator eius depositi nomine conservaverat, in Fioniam e Sialandia transferrent, cum, ab utroque litore aeque distante navigio, procul piratas imminere conspicerent, expensam fune crumenam undis occultavere. Postremo, cum se parum potentes remigii animadverterent, fugae diffidentia implicati, reciso tenaculo, vetustas regum opes arenis quam hostibus relinquere maluerunt. Quam rem Nicolaus, in Sialandiam ex Fionia traiciens, tametsi eminus specularetur, periclitantibus praesidio fore nequivit, quod exiguis et inhabilibus ad remigium navigiis uteretur. Postea cum Kanutum iucundum prae se vultum ferentem conspiceret, oris hilaritatem increpans, ob recentem aviti paternique aeris iacturam dolere ei admodum expedire dicebat. Ille nihil hac se moveri fortuna dicebat, sed eius beneficio summam liberalitatis occasionem accepisse respondit. Ut enim ante hinil ex paternarum opum cumulo decerpere ausum, ita deinceps accessuras abunde erogaturum; maximum quippe avaritiae nutrimentum divitias esse, quas quisquis asservare intenderit, humanitati vacare non possit. Qua voce se pecuniae, sed eam regi imperare monstrabat. Cuius rei praecipuum exstitit documentum quod sequitur. Cum, ob creberrimas acerrimasque finitimorum excursationes nemine Sleswicensis praefecturae beneficium etiam oblatum recipere audente, Kanutus tam periculosum a patruo honorem non opum cupiditate, sed fiducia virtutis expeteret neque gratis eum impetrare quivisset, vendita patrimonii parte, formidolosum aliis munus pretio assecutus est, eam demum quaestuosam esse militiam ratus, qua gloriae et claritatis stipendium potuisset acquiri. Ita rex extimescendum ignaviae decus virtuti venale fecit, emptor vero plus lucri in militiae quam opum agitatione reposuit. Principio siquidem perceptae potestatis Henrico per legatos mandat libenter se cum eo de pace acturum, si primum et damna Iutiae emendatione pensata et spolia ab ipso restituta fuissent. Quibus profectis, ipse interim, perinde ac responsi praescius, non solum suorum, sed etiam eorum, quos ex finitimis amicos habebat, manu contracta, legatorum reditum armis subsequi statuit. Henricus se neque cum Danis amicitias gesturum neque a maternae hereditatis petitione cessaturum respondit. Quo accepto, Kanutus rursum ad eum legatos mittit, omnem sequestrae pacis communionem publice rescissuros. Quorum Henricus irrisa legatione, Kanutum impatienti sessoris equo persimilem ait; se vero petulantiae eius frenos inicere curaturum. His auditis, Kanutus, ut magno impetu, ita minimo tumultu noctu iter ingressus ferrique et praedae abstinens, quo minus adventus eius provideretur, diluculo ad Henrici munitionem pervenit. Ille tam subitae irruptionis incautus nec arma capere nec se praesidio tueri parat, sed protinus vicinum moenibus flumen equo attentans, unico aquae interstitio hostem fefellit laetatusque est, quod salutem suam amni quam oppido credere maluisset. Quem cum Kanutus ulteriore iam ripa potitum aspiceret, an maderet, per ludibrium percontatus est. A quo e contrario, quid ita incederet, interrogatus, venisse se inquit, ut promissa ab eo lora recipiat. Ille minas sibi, quas nuper intenderat, responsi urbanitate exprobratas intellegens, ignominiam ioco prosecutus: 'Adeo mihi', inquit, 'calcium viribus obniti videris, ut ne tangi quidem continerive queas.' Tunc Kanutus prius castrum, deinde ceterae regionis culta vastavit. Secundo quoque novatis copiis omnem Sclaviam strage atque incendio implicavit nec solum patriam hoste, sed etiam hostem robore vacuefecit, adeo ut prius provocare solitum ne propriae quidem tutelae sufficientem relinqueret. Postremo, cum totas Henrici vires prudentia sua ac fortitudine debilitasset, sanguinis, quo illum proxime contingebat, natura actus, ut publice hostem, ita privatim amicum egit. Semel namque, dimisso exercitu, viginti dumtaxat equitibus comitatus, ad locum, in quo Henricum deversari didicerat, cursum direxit, praemissis, qui suae ei salutationis mandata perferrent. Henricus falso hostem sibi blandiri inquiens, protinus, ubinam esset, perquirere institit. Quibus eum in porta adesse referentibus, ipse nuntio attonitus mensam, ad quam forte prandendi gratia discumbebat, vi manus discutere parat. Tunc legati, praesentiam ducis a pace profectam iurantes, conceptum falso metum affirmationum suarum perseverantia discusserunt. Quibus ut Henricus fidem habuit, fugae meditationem amoris indicio castigavit. Enimvero tabulae innixus, suffuso lacrimis ore, infelicem Daniam futuram, dum tali viro caruerit, aiebat; se vero amicitiam eius sincera amodo fide culturum. Hunc nimirum consanguineus amor et suae infelicitatis oblivisci et hostis virtutem fateri coegit, utque propriae fortunae immemorem, ita alienae laudatorem effecit. Deinde praesentem amplexatus, haud parcius lacrimas quam epulum praebuit. Quippe praesentem eius mansuetudinem quam praeteritas noxas attentius intuens, frequentiae damnorum unius beneficii indulgentiam anteposuit. Sed neque Kanutus profectum a pietate maerorem ingratus excepit. Quin etiam plus in creanda pace quam fruenda dape voluptatis reponens et quasi mediatoris partes agere exorsus, Henricum avunculi gratiam expetere iussit ac demum consensum eius perseverantia admonitionis obtinuit. Siquidem Henricus rem maternam, cuius repetendae causa adversa Danis arma tulerat, pretii pactione interposita, Kanuto in possessionem ascripsit, eandemque Kanutus ad regem condicione, qua acceperat, transtulit ac deinde receptam ab eo pecuniam Henrico numeravit. A quo etiam postmodum ad convivandum accersitus excipitur, affirmante priori eius adventui minus quam decuit impense servitum. A quo etiam Henricus nuper se vita atque incolumitate donatum iudicans, Sclaviam ei iurisiurandi firmitate legavit. Huic accessit, quod ad gerenda cum Theutonicis bella, quibus praecipue Sclavia vexabatur, filiorum virtutibus diffidebat maluitque maturum fortitudine heredem circumspecta arbitrii sui libertate consciscere quam sub naturali, sed invalido patrimonium exteris pervadendum relinquere. Haec offerentem Kanutus impietatis sibi notam immerentium liberorum contemptu pariturum affirmat seque tam iniustis eius promissis usurum negat. Postremo perseverantissimis Henrici precibus superatur, propositi rationem a natorum socordia mutuantis. A quo etiam imperatoris gratia, quod Sclavia in eius beneficio reponi videretur, admodum egere permonitus, equum ei calces auro confixum muneris loco transmisit, donumque per se habile inusitatis ungularum ornamentis accipienti venerabilius reddidit. Crediderim tunc imperatorem plus laudis in dantis industria quam dono reposuisse, cum primi pretii metallum, quo contemptibilius habitum, hoc gloriosius videretur oblatum. Absumpto Henrico, legatam sibi provinciam nullo refragante possedit. Interea Haraldus, cum nec domi clarus nec foris celeber haberetur, virtutis inopiam quaestuum copia levare cupiens, refertum nequitia animum in imam turpitudinis voraginem egit: ad rapinas et furta mancipiis utebatur; servorum labores latrociniis applicabat. Satellitum cultui viciniae spolia, sumptui impendebantur armenta. AEstatem piratica pariter civibus atque exteris insidiosus exegit. Ceterum quo Roskyldiae damnosius immineret, adversam ei munitionem erexit, quam et sordidissimae clientelae frequentia complevit. Itaque ruris opima populatus, pari vernarum maleficio civilia lacerabat. Qui clam noctu meritoriis sese tabernis subicientes, complacitas animo merces impune tollebant, aliis interim destrictos hospitum iugulis gladios applicantibus interitumque minantibus, ni iniuriae patientiam praebeant. Ea furti violentia summam civitatis opulentiam ad ultimas rei familiaris angustias redegit. Talibus calumniae stimulis lacessita provincia, accensis indignatione animis, ultrices damnorum manus Haraldi bonis inicere aggressa, spolia spoliis, rapta raptis ulciscitur. Neque enim sibi aliena corripere, sed propria resumere videbatur. Ipse, tuto terras tenere nequiens, consternatae multitudinis impetum navigio vitavit. Quem Kanutus alieni rapacissimum ac vitiosissimis ubique lucris incumbentem aspiciens, avi persimilem aiebat, omnigenis alitum pennis nidum compaginanti, subito ventorum turbine disiciendum. Ita Haraldum, praedonem omnium effectum, omnibus praedam ex se daturum aliorumque spolia suorum indubitanter periculo luiturum. At Erico modestum erga populares ingenium erat. Qui cum debitam sibi paternae rei portionem expeteret, ab Haraldo fratre repellitur, negante adulterio ortum ad hereditatis communionem pertingere. Ea re, ut par erat, motus, acerrimum bonorum eius pervasorem agere coepit fraternisque spoliis iniurias suas ulcisci probitatis loco duxit. Ceterum Arnacum rapta congessit, sordido neglectoque loco splendidas opes complexus. Quem Haraldus noctu ibidem inopinatum adortus, postquam fuga dilapsum cognovit, morae copia non suppetente, circa praedam haerere metuens, tecto faces subiecit refertamque suis opibus aedem flammis absumere quam raptori intactam dimittere maluit. Quo comperto, Kanutus profectas a contemptu lites compescere cupiens metuensque, ne degenerati patris fulgor in filiis exolesceret, utrique Sleswicum venire districtius mandat; si supersedeant, parte corporum spoliandos minatur. Praesentes deinde fraterne coarguens, curiosa animi inspectione aequissimam inter eos patrimonii partitionem peregit. Ericoque aeque ac Haraldo in paterna bona eundum iudicavit. Eodem tempore Henrici, Suenonis filii, coniunx, mariti convictum ingenti perosa fastidio, aliena veste sumpta, suis se penatibus intempesta nocte subduxit. Apud quam iuvenum quidam (ut fama est) plurimam obsequio familiaritatem adeptus, callide effecit, ut ad suum eam amorem perduceret. Deinde, ne res amborum periculo proderetur, muliebriter allectam viriliter cultam furtive devexit. Quam vir eius fortuitis subsecutus indiciis, apud Alaburgiam in cultu familiari deprehensam, amatore delapso, domum reduxit. Verum hanc ignominiam a clandestino Kanuti consilio profectam ratus, integerrimi viri innocentiam tacitis suspicionis motibus insecutus, insontem notabat. Interea Sueticarum partium rege absumpto, Gothi summam, cuius omne penes Sueones arbitrium erat, Magno deferre ausi, alieni privilegii detrimento dignitatis sibi incrementa quaerebant. Quorum Sueones auctoritate contempta, veterem gentis suae praerogativam in aliquanto obscurioris populi invidia deponere passi non sunt. Igitur antiquae dignitatis speciem intuentes, titulum iniusta collatione praereptum novi regis electu cassarunt. Qui mox a Gothis trucidatus, morte Magno imperium cessit. At Magnus incidentem sibi nuptiarum cupidinem Polanorum praesidis Bokisclavi filiam postulando complevit. Qua sibi per internuntios desponsa, mox Sclaviae excitam paterno imperio classem admovit. Rex cuius Wartisclavus diutinas cum Danis Polanisque inimicitias gesserat. Hunc Nicolaus, urbem Oznam oppugnare adorsus, obsidionem pactione redimere coegit. Inde Iulinum navigans, Bokisclavum magna manu instructum obvium habuit. Cuius copiis auctus celerem oppidi expugnationem peregit. Deinde, relicto victoriae socio, allatam filio sponsam abducit. Wartisclavus rem Sclavicam intolerabili vastationis onere fessam conspiciens, pacem colloquio petit. Quo parum prospere habito, pari supplicatione apud Strelam discedentes aggreditur. Ubi cum pacis pignoribus fretus navigium regis ab ipso invitatus intrasset, maligno satellitum instinctu captivi more habitus, regredi prohibitus est. Quam rem Kanutus in contione querela prosecutus, magnopere regem monere coepit, ne plus alienae perfidiae viribus quam propriae indulgeret temperantiae neve hostem, fidem suam secutum, captione implicans, ut eum libertate, ita se ipsum perpetuo famae splendore privaret. Fore enim, ni captivum dimitteret, ut privatum crimen publicus patriae rubor exsisteret. Itaque efficaci persuasione usus, et amicum oppressione et dominum infamia liberavit. Quae tam iusta Kanuti sententia, totius contionis suffragiis comprobata, magnum alienae invidiae irritamentum praebebat. Dimissa classe, nuptialia sacra apud urbem Ripam agi placuit. Illuc siquidem frequens navigiis portus oppido splendidam mercium varietatem importat. Ubi cum Kanutus in veste Saxonica ceteris cultior progrederetur, Henricus, offusis invidia oculis, alieni cultus splendorem ferre nequiens, orta inter ipsos altercatione, latus eius adversum gladios ostro tutum fore negavit. Quem Kanutus nihilo magis ovillis securum tergoribus respondit, lacessitum vestis suae fulgorem urbano rusticitatis opprobrio speciosius quam minis aut conviciis ultus. Itaque exprobratam sibi externi cultus aemulationem domestici cavillatione prosequi contentus exstitit. Idem, postmodum Orientis partes piratica pervagatus, cum speciosa domum spolia retulisset ideoque se dignitatis incrementa accepturum speraret, pro gratia accusationem expertus est, culpatus a rege, quod in re Suetica praedam egisset. Cuius operam valenter editam consimili probitatis genere aemulatus Magnus inter cetera trophaeorum suorum insignia inusitati ponderis malleos, quos Ioviales vocabant, apud insularum quandam prisca virorum religione cultos, in patriam deportandos curavit. Cupiens enim antiquitas tonitruorum causas usitata rerum similitudine comprehendere, malleos, quibus caeli fragores cieri credebat, ingenti aere complexa fuerat, aptissime tantae sonoritatis vim rerum fabrilium specie imitandam existimans. Magnus vero, Christianae disciplinae studio paganam perosus, et fanum cultu et Iovem insignibus spoliare sanctitatis loco habuit. Et adhuc quidem eum Sueones perinde ac caelestium spoliorum raptorem sacrilegum autumant. Sed utinam initiis eius exitus respondisset! Verum plerisque Magnum sanguine vel necessitudine contingentibus Kanuti invisa felicitas erat. Nihil enim adeo invidiae faces quam parium impar virtus excitat. Sed praecipuum aemulum ei Henricum genialis tori contumelia faciebat. Margareta autem, benignissima consanguineae caritatis alitrix, consilii sui tranquillitatem concitatis iuvenum ingeniis opponebat saluberrimaque disciplinae moderatione insidiosam petulantium rabiem temperabat. Quae cum intercutis humoris vitio immodico tibiarum turgore premeretur neque letiferam morbi rabiem medicamentis levare quivisset, ad ultimam paene tabem redacta Kanutum egregiae indolis fiducia advocat impenseque hortatur, patriae pacem propinquorumque concordiam fidei suae beneficio foveat, tutamento stabiliat tantumque se in rebus domesticis gerat, quantum egerat in externis. Adiecit quoque exsistere, qui regiae familiae caritatem odio disicere niterentur; se vero plenis salubritatis monitis pestiferos talium instinctus pressisse. Ille Deum simplicitatis suae testem affirmat, seque omne vitae tempus innocentia ac fide exacturum, periculorum procellas excipere quam infligere malle promittit odiaque beneficiis repensurum testatur. Illa promissionis beneficio delectata, tantae fidei securam aequo se animo obituram asseruit. Quae ut iuvenilis invidiae fluctus viva cohibuit, ita consumpta laxavit. Nam ab eius fato iuventutis impatientia primam propositi sceleris licentiam mutuata est. Sed et Henricus, praeter communem simultatem etiam privata Kanutum indignatione perosus, iniectos malignitati suae frenos audaci impietate discussit. Ubbonem quoque praefectum et Haquinum filium, quo firmius dolum strueret promptioremque sceleri aditum conciliaret, insidiarum participes facit. Hi tres, eximium Kanuti fulgorem virtutis aemulatione pertaesi, grave mendacii incitamentum adversum excellentem eius claritudinem destrinxerunt. Itaque splendidissimum patriae lumen densissimis tenebris involvere cupientes, nihil eum regis vitae temporibusque deferre, sed ipsius exitum praepropera ambitione praecurrere iamque regiam sibi potentiam arrogare dicebant. Movit regem tanti contemptus opinio, denuntiataque contione Kanutum iubet accersi. Qui cum prior praestitutum frequentiae locum adisset, supervenienti patruo Theutonicae comitatis more pallio vacuus obviam occurrit equoque descendentem continendae sellae ministerio veneratus est. Tunc Nicolaus, fari in contione exorsus, docet Suenonis filios in regni gestione aetatis praecipue respectum egisse, successionis habitum aetatis ordine dispensasse, dominandi ius in annorum praerogativa constituisse, neque minori maiorem honore praecurrere licuisse. Quamobrem sese, ut natu minimum, ita etiam regno postremum, fraternae moderationis exemplo nullam fortunae violentiam intulisse, exspectatorem beneficii eius, non raptorem fuisse neque ad intempestivum aetati culmen manus praepropera porrexisse cupidine. Kanutum vero parum priorum exempla secutum, violato speciosissimae consuetudinis habitu, regni ius, cum re necdum queat, appellatione praecerpere, singulare nominis insigne celerius quam iustius occupare iamque a suis falso regis titulo censeri non erubescere; consultius acturum, si regnandi fortunam non in suorum adulatione, sed in exstantis adhuc regis occasu reponere maturumque praestolari decus quam intempestivum praeripere mallet. His atque consentaneis modis regiae sibi nuncupationis insigne eripi querebatur. Tunc exsurgens Kanutus diu vultum humi intentum habuit dicendique exordium aliquantisper sudore et suspiriis praecucurrit. Tandem et oculos et animum levans gladiique, ut mos est, capulo innixus: 'Peccant', inquit, 'pater, qui moderationem tuam, supra quod aut maiestati aut aetati debes, exasperant, quique pacatissimae mentis tuae serenum mendaciorum procellis incitant, obtrectationum sibilis vexant. Sed onustum mihi valde est, quod integerrimam animi tui temperantiam aliquid ab alienissima tibi iracundia mutuatam et quasi sinistro rationis ductu transversam ferri conspicio. Reice, quaeso, nugarum auctores mendaciter obstrepentes, falsaeque huius criminationis figmentum respue! Neque enim iniurioso tibi nomine censeri sustineo. Herum me mei, non regem appellant. Itaque cum a Sclavis dominus salutari consueverim, sinistri tantae comitatis interpretes alienae urbanitatis occasione insimulationis materiam aucupantur, ipsique, venerationis officia neglegentes, etiam aliorum iusta criminantur obsequia. Ego vero non regnum, ut aisti, vocabulo usurpo, sed, temperata nominis dignitate, fastuosum salutationis decus fugio, invidendum honoris fastigium sperno. Ita absque omni maiestatis tuae praeiudicio barbara circa me resultat humanitas. Meam vero inter alienos venerationem indigne ferunt, qui et mihi lucem et fidum lateri tuo militem eripere gestiunt. Hos aeque tui usus ac mei capitis hostes iudico. Esto vocari me regem; en, filium tuum Magnum nuper apud Gothiam regii cultus et nominis insignibus potitum comperimus. Mihi quoque si par apud Sclaviam fortuna favisset, certe binis regum obsequiis uti iucundum ducere debueras idemque tuae quod meae fortunae incrementum existimare. Proprio namque parta negotio tuo quam alacerrime subiectarem fastigio, foretque, ut inde servitiorum fructum decerperes, unde alioqui damnorum adversa perferres. Itaque plus amoris quam odii in mea fueras felicitate repositurus. Adde quod pro tua ac patriae incolumitate excubare omni sorte laetius, omni studio speciosius duxi. Ipse, an efficaciter militaverim, nosti. Litora, Dani, si placet, excolite! AEquoribus aedes quantalibet propinquitate iungantur! Ipsi undas cavete maritimas! ego vos a praedonibus praestabo securos. Et, si veri confessorem agere non erubescis, ipse iam pridem Sleswici consistens salutem tuam adversum Saxonum excursationes iugibus excubiis vallare necesse habuisti. Eo si nunc devertere libitum est, liberas metu noctes exigere poteris. Praeterea angustias regni tui, sola Daniae possessione contentas, inusitatis terminorum augmentis explicui. Quos prius infensos habueras, nunc in tributum acti tuo per me famulantur imperio. Itaque, quarum ego rerum sementem ieci, tu fructum absque negotio messuisti. Et quidem impensam ad militem, emolumentum ad regem redundare par est. Et ne ulterius privatae militiae facta prosequar, etiam in publica adverso pro te vulnera corpore excepi. Et tamen sic de te meritum suspicione et querimonia causabundus aggrederis veterisque militis tui promptissimam fidem et certissimam innocentiam notare deforme non ducis. Hisne ergo operibus merui, ut adversum me aemulationem tuam in contione destringeres? Haecne ex labore praemia, ex militia stipendia decerpam, ut, cuius beneficentiam sperabam, indignationem experiar? Aliena a te sit ingrati haec animi labes, ut operum meorum beneficiis invidia atque obtrectatione respondeas. Verum totam hanc insimulationis vim ab invidia profectam non tuae, sed tuorum malignitati imputandam existimo. At in regni fastigio collocatos difficiles accusatoribus aures praebere convenit. Diu paternum hoc imperium gere feliciterque et nominis et regni insignibus utere! Heredem tibi, quem natura dedit, fortuna conciliet! Ego vero, in quocumque me fortunae habitu continuero, numquam celsitudinem tuam fide vel obsequio colere supersedebo.' Permulsus oratione rex, placidiorem oris habitum induens, offensam falso instinctu conceptam in ipsa repente contione deposuit, exsecratus eos, qui simplicitatem eius scurriliter attentassent, seque deinceps adversum huiusmodi criminationum susurros aures obseraturum promittit. Cumque Henricus omnem obtrectationis suae molem prudentissima Kanuti responsione subversam videret, familiaribus regem minis aggreditur, summa illum regni affectatione teneri inquiens incertamque Magno regni petitionem futuram, si populo iudice de summa secum foret controversiam habiturus; quippe Kanutum ceterae nobilium turbae popularium suffragiis praeferendum. Quamobrem debere patrem successionis ius proprio potius quam alieno mandare iudicio destinatumque heredi locum aemulo vacuefacere, dum filii rebus consultum esse velit. Itaque sapere eum, si suspectam Kanuti fortunam ferro praecurrere studeat. Hae voces saepius lacessiti regis animum sollicitudinibus implicatum graviori quam ante suspicione torserunt. Tunc Magnus, perinde ac fortunae suae consulendi tollendique aemuli a patre licentiam nactus, accitos, qui se superius Henrico scelestissimi consilii collegio sociaverant, iurare coegit fidum se commissi silentium acturos. Adiectus est his Haquinus cognomine et genere Iutus. Neque votis eius ulla ex parte diffisum est, quamquam Kanuti sororem in matrimonio habere nosceretur. Igitur coniurati diu secum taciteque lustrantes, quibus periculorum procellis quove exitii pondere divinum Kanuti caput obruerent, pestiferi consilii laqueos humi decubando nectebant, ut, si rem casu detegi contigisset, numquam stando sedendove saluti ipsius insidiatos se esse tuto iurare quirent praesidioque situs innocentiae sibi munimentum consciscerent, ignorantes verborum artificio iuramentum edentem periurio obnoxium fore. Quorum fucosa atque errabunda simplicitas plus criminis in vocis quam actus impietate reposuit, non in manuum, sed labiorum temeritate religionis violationem constituens. Cum autem Haquinus Iutus coepti modeste sermonis exitum Kanutinae saluti insidiosum adverteret, protinus collegio se pestiferae conspirationis abrupit conclaveque excessit, ne latronis potius quam necessarii partes egisse videretur. Igitur a coniurationis auctore, ne iurisiurandi vinculum perrumperet, monitus, neque fautorem consilii neque proditorem se futurum respondit, quamquam satius esset immerentis periculum indicio praecurrere quam silentio tolerare. Ut autem Magnus insidiarum contextum familiaritatis praesidio obscuraret cunctamque suspicionis notam calliditatis acumine vitaret, ante omnia consultum duxit, ut cum eo, cuius ardentissime cruorem sitiebat, fictam amicitiae aequalitatem iurisiurandi pactione consereret, perinde ac religionis pondere propinquitatis vinculum astricturus, et ut cunctam malignitatis notam sanctitatis simulatione praecurreret nihilque perfidum aut obscurum volvere putaretur, iniquissimam molitionem suam insidiosa religionis adumbratione contexit. Quippe contracta apud Syalandiam nobilium frequentia Kanutoque circa divini natalis sollemne, convivandi gratia, Roskyldiam vocato, sacrae sibi peregrinationis amorem incessisse perhibuit. Praeterea coniugis ipsum ac liberorum tutorem ordinat eique plenissimam rei familiaris suae custodiam mandat. Et forte tunc Ingiburga consilii cognitionem consciorum indiciis apprehenderat statimque virum, ut praeparatas capiti suo vitaret insidias, missis litteris monendum curavit. Ille, nuntium non tam a deprehensionis certitudine quam a muliebri pavore profectum existimans, monitionem respuit seque non minus fidei in Magni quam uxoris praecordiis reponere dixit. Quem si fortuna aeque ac coniunx consilio instruere voluisset, obiectos perfidiae laqueos consultius vitasset neque credulitatem suam alienae malignitatis hamis implicandam praebuisset. Interea magnatibus apud Roskyldiam quattuor sollemnium dies continue feriatis, Kanutus ac Magnus, publico iam conventu soluto, sacri temporis residuum dividuo peregere contubernio. Eodem forte tempore quidam, Kanuto admodum sanguine coniunctus, in eius conspectu dissidentem secum militem fuste percussum interemit atque ob id curia abire iussus magnum petivit. Providens autem Magnus, ne per eum ullum consilii sui indicium ad Kanutum manaret, nocte, qua ad detestabile carnificis ministerium peragendum contendit, ceteris se sequi iussis, solum hunc, pristina Kanuti familiaritate suspectum, comitem recusavit. Consilii deinde participes, iureiurando obstrictos, fidem facere compulit silentio se cuncta tecturos. Post haec militem latebra claudit insidiasque circumspecta locorum obscuritate disponit. Mox Kanutum, apud oppidum Haralstadium ab Erico, Falstriae praefecturae viro, domi exceptum, per coniuratorum quendam, genere Saxonem, arte cantorem, sine arbitris sibi obvium venire iubet; occursus locum apud citimum villae nemus denuntiat. Ille nihil in re doli suspicatus, duobus tantum militaris ordinis viris totidemque equisonibus in comitatum assumptis, armis vacuus equum petivit neque lateri suo ferri munimentum asciscere curae habuit. Quem cum e famulis quidam gladio vacuum incedere vetuisset, nequaquam se in salutis tutelam ferro opus habere respondit. Tantum enim fiduciae pacis in Magni societate reposuerat, ut in occursum eius ne ense quidem utendum putaret. Monitore vero, ne ferrum omitteret, insistente, aegre gladium sumpsit. Tunc cantor, quod Kanutum Saxonici et ritus et nominis amantissimum scisset, cautela sensim instruere cupiens, cum iurisiurandi religio, quo minus id ageret, obstare videretur, quia liquido nefas ducebat, sub involucro rem prodere conabatur, integritatem suam inter fidum arcani et pium innocentiae servatorem partitus. Igitur speciosissimi carminis contextu notissimam Grimildae erga fratres perfidiam de industria memorare adorsus, famosae fraudis exemplo similium ei metum ingenerare tentabat. Sed nullis monitorum ambagibus securitatis eius columen quassare potuit; tantum quippe fidei in Magni propinquitate repositum habebat, ut salutem suam periclitari quam ipsius amicitiam notare mallet. Quem cantor certioribus adhuc indiciis aggredi perseverans, loricae, quam sub veste gestabat, summa detexit. Sed ne eo quidem suspicionis irritamento refertum fortitudine pectus ignavia astringere valuit. Ita solidae industriae satelles fidem suam et periurio vacuam et innocentia plenam praestare voluit. Iamque Kanutus primos silvae aditus subibat, cum a Magno occiduum arboris truncum insidente falsa oris hilaritate et fictis osculorum blandimentis excipitur. Cuius ut astrictum amplexibus pectus ferro tectum agnovit, quid ita eo cultu esset, perquirere institit. At ille dissimulandae fraudis cupidine munimenti rationem reddere cupiens, esse virum inquit vitae rusticae, cuius populari penates vellet. Kanutus et rei atrocitatem et temporis religionem sancte aestimans (quippe Epiphaniae sacra gerebantur), ne privata ira publicum sollemne macularet, orabat. Quo neque se ultionem remissurum neque proposito cessurum iurante, ipse satisfactionis iusta promittere suamque pro eius correctione sponsionem offerre coepit. Obstrepentibus deinde, qui insidiis addicti fuerant, oculos in eam partem circumferens, quid sibi militum haec manus velit, interrogat. Cui Magnus iam de regni successione et rerum summa agendum respondit. Tunc Kanutus, ut patris eius maiestas diu laetis fortunae velis prosperum cursum teneat, exoptat; tempestivam vero talium mentionem incidere negat. Haec dicentis verticem exsiliens Magnus obiurgantis more corripuit. Igitur Kanutus, patente iam dolo, manum capulo inserens, vagina ferrum abstrahere conabatur iamque gladium mediotenus destrinxerat, cum eum Magnus capitis media diffissum exanimat. Ceteri coniuratorum prostratum crebris confodere cuspidibus. Sanguis eius terrae redditus salutarem fontis scatebram perpetuis usibus mortalium talium administrat. Cuius caede comperta, Skyalmonis filii, quibus multa ad eum ex educationis communione familiaritas erat, petitum illico regem, ut ipsum in Roskyldensium monumentorum area tumulari patiatur, exorant. Ille loci copiam negare, civitatem tanti mali aspectu exasperandam dicere eosque, a quibus funebris Kanuti pompa duceretur, indignationem suam adversum invisam Magni praesentiam acrius destricturos. Quapropter exsequias potius seditiosum pugnae strepitum quam pium humanitatis obsequium habituras. Hic mihi pavorem specie, re vera odium exhibuisse videtur curasseque, ne specioso occisi funere taetrior interfectori labes accresceret. Reversi, qui regi supplicaverant, miserandum amici corpus tenui funere Ryngstadium extulerunt. Nec divina laborantibus beneficentia defuit; siquidem locum, in quo, pausantibus gerulis, funebris eius lectus constiterat, repentino fontis ortu signavit. Aliis quoque compluribus rerum indiciis ingens sanctitatis eius splendor eluxit. Facinoris fama promiscuum patriae lamentum excivit omniumque penates plangore complevit. Populus enim, cum calamitosum de nece eius nuntium accepisset, protinus conviviorum, quae ea tempestate gerebantur, hilaritate deposita, morem tempori impensum maerore mutavit, inque eo lamentando uterque sexus unius gemebundi amici vocem habuit. Cuius funus publico luctu elatum, quantus eius amor omnium animis insitus esset, indicio fuit. Itaque, cuius vitam patria caritatis officiis excoluerat, morti quoque testes grati animi lacrimas erogabat, ut Kanutum eiulatibus, ita raptorem spiritus eius validissimis exsecrationibus insecuta. Magnus vero, ob impiae caedis eventum profuso in gaudium animo, Roskyldiam repetit regnumque quasi sublato iam aemulo spei firmitate complexus, erubescendam facinoris fortunam tripudio prosequi deforme non duxit. Quin etiam sanctissimis Kanuti vulneribus, quibus plenas paenitentiae lacrimas debuerat, voluptate ex facinore concepta, per ludibrium insultare sustinuit. Ne autem sanguis caelo terraque egregie meriti propagine vacuus interiret, heredem Deus exstincto subiecit. Nam octava post haec luce Ingiburga Kanuti coniunx conceptum ex eo marem enixa proditur, cui materni avi nomen inditur. Tunc Haquinus, quem superius Sunniva ortum significavi, cumque eo Petrus, matre Botilda natus, et filii Skyalmonis, facinoris atrocitatem gravi querelarum contextu prosecuti, indignam amici necem in popularium ubique conciliis deplorabant, adversum iniquissimum percussoris actum vulgi iram erigere cupiendo. Quin etiam tunicam eius crebris foraminibus absumptam omnium oculis in contione subiciebant. Nec parum luctuosam eorum actionem lacerae vestis irritamentum adiuvit. Quippe compluribus ingentem ultionis cupiditatem tam foedae lacerationis spectaculum ingeneravit. Sed et sanctitas Kanuti, crebris signorum indiciis prodita ac divinis vulgata miraculis, incredibili cladis eius conquestoribus adminiculo fuit. Haraldus quoque interdum declaratam apud Ryngstadium contionem maiore regni quam ultionis affectatione petivit ibique tristissimam fraternae necis querelam peregit. Ericus vero, insularum a Kanuto praefectura donatus, sola vindictae meditatione sollicitus aestuabat. At Nicolaus, popularis inimicitiae metu periculosum contionis aditum suspicatus suamque vel filii copiam multitudinis viribus offerre non ausus, Lundensium antistitis Asceri consilium advocat. Quo edoctus, Magno Roskyldiae relicto, Ryngstadium petit, sperans se per absentiam filii pacatiorem plebis frequentiam reperturum. Verum quia habendam in collibus contionem tuto petiturus non videbatur, in oppido acquiescere quam incertam populi fidem discrimine suo tentare maluit. Cumque Kanuti fratres fatum eius apud contionem pari fuissent querimonia prosecuti, populus, lacrimosa eorum actione permotus, tam innocui sanguinis carnificem publica damnatione multavit sententiamque suam adversum tam pii spiritus oppressorem destrinxit. In regem vero, pristina adhuc fortuna venerabilem, tamquam de eius incertus consensu severius consulere passus non est, ne noxam et innocentiam in aequo ponere videretur. Itaque patriae parentem, honoris pariter eius atque aetatis aestimatione verecundius habita, ab hoc animadversionis genere immunem reliquit. Orta tandem de regis absentia mentione, subitis consternationis furiis incitatus, laxato contionis ordine, intra suos eum penates opprimere gestiebat, praefatus iuste regem ab his adiri, quod prior ipse petere noluisset, praesertim cum praesentiam suam contioni, quae per eam vigere debuerat, in vicinia constitutus negasset. Quod cum rex ex his, quos ad cognoscendas contionis voces direxerat, accepisset, Ascerum emittit, qui reverentiam et nobilitati suae et sacerdotio debitam irae vulgi irrumpentis opponeret. Ille plebis in occursum contendens, conspecto Erico, dexteram habenis eius, equo delapsus, inseruit. Quem diu ac multum, ut iram temere conceptam remitteret, precatus, pro Magni facinore decretam lege correctionem, pro patris eius innocentia statutam defensionis iustitiam promittebat. Quin etiam, detracto pilleo, consternatae multitudini capitis sui maiestatem obiecit. Tantum autem eius apud Ericum precatio valuit, ut regi non modo salus, sed etiam in proximo petendae contionis licentia deferretur. Quamquam enim populus ardentissimo studio in Kanuti ultionem ferretur, auctoritatem tamen antistitis, quae inter Danos amplissima erat, ante oculos proponens, plus eius precibus quam suis sententiis indulgendum putavit. Itaque rex, contione sine filio petita, non aliter defensionem sibi conciliare permissus est, quam ut se Magni praesentiam vitaturum eumque domo ac patria excessurum nec ante receptam a populo veniam reversurum iuraret. Ceterum ne vulgi iram exasperaret, dividuum cum eo concilium habuit, internuntiis partium mandata gestantibus. Arbitri siquidem regis facultatem exsilii, quod Magnus apud Gothiam, cuius rex esset, agere poterat, intuentes, condicione utendum monebant, futurum rati, ut interim in omnium animis odii eius habitus exolesceret ipseque prolixioris absentiae beneficio mitiorem patriae sententiam reperiret. Populum quippe exsilii eius miseratione movendum iramque, quam sceleri inflixerat, paenitentiae remissurum sperabant. Ita pacato popularium motu, rex Iutiam, Magnus Gothiam, exsilii speciem praebiturus, petivit. Huius pactionis obtrectatores amici regis fuere. Quippe, qui Magno occidendi Kanutum consilium dederant, condicionis habitum exsecrantes, taeterrima sibi ratione regem consuluisse dicebant, satius affirmantes, ut ipse rerum summam deponeret quam unicum filium et in spem regni procreatum ob leves agrestium minas exsilii deformitate damnasset. Quamobrem oportere Magnum reversionis ius paterno potius quam populari arbitrio subiectum habere citissimoque revocationis beneficio patriae et propinquis, inconsulta plebis malignitate, restitui. His vocibus irritatus Nicolaus, missis, qui Magnum accerserant, abdicatam eius communionem inimica religioni caritate repetiit. Nec pensi duxit cum contemptu periurii damnatam sanguinis sui praesentiam amplexari. Cuius indulgentiae temeritas procellam Magni discessu pacatam reditu concitavit. Enimvero Ericus ac Haraldus Nicolaum, cui eatenus indemnitatem detulerant, utpote voce sacrilegum, consilio parricidam, detestabili filio damnationis consortione iunxerunt, scelere pares poena aequandos existimantes. Neque enim ulterior iurationi eius fides habita est, qui iam praepropera filii revocatione conspicuum cunctis periurium edidisset. Verum ne populus regio ductu vacuus regem incesseret, sub certis signis militare constituit, fragiles conatus et propositi irritos iudicans, quos nulla auspicia procurassent. Itaque regem ex consueta potissimum familia petiturus, praeterito Haraldo, Erico, quod huic stirpi affinis esset, et nomen et regias vires suffragiis detulit. Siquidem facilem ex his electionem morum inaequalitas faciebat. Non solum enim avaritia Haraldi, sed etiam libido flagitiis obsita a regno repelli meruit. Huic coniugalia sacra spernenti frequens concubinis cubiculum exstitit. Quippe matrimonio non contentus, genialem torum pelicum usu pollutum habuit. Quarum partus, singulis incunabulis excepti et in aula liberis matrum officiis educati, triste nuptae spectaculum fuere. Igitur ob invisos parentis mores suspecta quoque posteritas erat, nec solum praesens patris, sed etiam futura liberorum metuebatur impietas, quod filiorum affectus paternis soleant ingeniis respondere. Eapropter cuncti, ab Haraldo oculos avertentes, benignis Ericum animis respicere maluerunt. Ipse vero, plus propriae moderationi quam alieno favori indulgendum existimans, oblatum a popularibus honorem sumere recusavit, ornamentum eius viribus quaerere regnumque armis praecurrere cupiens. Igitur et ultioni studendum et imperio ante partam victoriam abstinendum putavit. Ac primum Iutiam imperatae expeditionis viribus petit. Quem contexta acie procedentem Thoro, Riparum antistes, compositis perfidiae commentis excepit, summam regis innocentiam praedicans eumque iurationis suae tenorem deinceps exsecuturum promittens. Verbis deinde magnam prae se excusationem ferentibus preces de pace multiplicat. Ericus obsecrantis animum simpliciter aestimans, securitate ex eius mendacio concepta, continuo, revocatis aquiliferis, subsistere copias iubet. Cuius mora Nicolaus ex speculatoribus cognita, profusos in otium hostes nullo negotio fugavit. Ita dux, antistitis commento ludificatus, stolidae credulitatis suae poenas pependit. Cumque ob hoc datum sibi iustum belli titulum animadverteret, sed ob rerum angustias regio apud Ysoram nomine insigniri nequiret, Syalandiam reversus eius Scaniaeque suffragiis recusatum prius honorem accepit, omnique dissimulatione reiecta, acrius in fratris ultionem erigitur. Inde litteras ad Lotharium facit, amici necem ulciscatur orat, parricidii a Magno poenas expetat, eumque in societatem belli tum precibus, tum etiam praemii pactione sollicitat. Imperator, maiore potiendi regni quam exigendae ultionis cupiditate perductus, secus Iutiae moenia gradum Romano militi struxit. Etenim propositi spem non tam in viribus suis quam in interno dividuae regionis motu reposuit. Cui se Ericus apud Sleswicum classe obvium dedit. At Magnus, utriusque hostis adventum accurata valli munitione praecurrens, validum portis praesidium applicuerat. Interiectis diebus Nicolaus citeriora valli immenso Iutorum agmine circumfudit. Cuius tantae copiae erant, ut imperator acie manum cum eo conserere formidaret, sed neque classe Erici ad copias suas in urbem traiciendas uti praesumeret. Cumque nec aggerem oppugnare nec militem navigiis mandare tutum duceret, inaniter tempus a se teri conspiciens, pacis condiciones excogitavit, quibus speciosam sibi solvendae obsidionis rationem conscisceret. Ericum itaque, cui integerrimam opis stabilitatem spoponderat, aversatus, pactum cum adversae partis principibus habuit, ut obsidioni ipse parceret Magnusque Romani imperii militem ageret. Qui cupide condicione usus, supplex Lotharium veneratus est; sed insidias parabat obsequio. Ille ex pacto copias trans Eydoram recepit. Quo accepto, Ericus Caesarem navigio petitum per summam Theutonicae perfidiae exsecrationem exprobratione levitatis insequitur, futurum affirmans, ut Magnus tali se circa ipsum fide gereret, qualem nuper in excolenda Kanuti societate praebuerat. Nec vana assertio exstitit: imperatore siquidem Eydoram remenso, Adolfum extremos ab eo curare iussum Magnus per insidias adortus, non solum copiis spoliavit, sed etiam arma deformiter abiectantem nando fugam capessere coegit. Ericus, imperatoris ope defectum se videns, per summam animi aegritudinem orientalia repetivit. Superveniunt legati, a Magno rege Norvagiensium missi, maiorem Kanuti filiam, sed nondum nuptiis tempestivam, eius coniugio petituri. Quorum legationem Ericus contrahendarum virium spe favorabiliter habuit, excepit alacriter, cupiens finitimorum auxilia affinitatis beneficio comparare. Ipse quoque, bellis otium interpellantibus, adhuc coniugio vacuus, novercam Magni, Norvagiensium quondam reginam, utpote dignus hac nuptiarum vicissitudine, favente eiusdem privigno, suscepit uxorem. Hibernis itaque per quietem exactis, recidiva belli tempestas efferbuit. Nam Nicolaus occasivum Daniae militem contrahebat, Ericus, Christiarni, splendidissimo inter Iutos loco nati, promissis evectus, Orientis auxilia pugnae comparat. Is, Magni odio a Nicolao dificiens, enixe se Erico affuturum spoponderat. Petrus vero, Roskyldensium pontifex, Ericum corpore, Nicolaum animo comitabatur, metu alterum, alterum caritate complexus. Sed Haraldi favor inter ruborem et odium varie fluctuatus est: ut enim Nicolai castra verecunda pudoris meditatione vitabat, ita, fratris praelationem perosus, militiam eius invidia detrectabat. Itaque partes eius cum duobus spectatae indolis filiis specie magis quam benevolentia prosequebatur; neque enim ei parcius adversum germanum, a quo se in regni petitione superatum videbat, quam in fratris interfectorem odium erat. Interea Christiarnus, necessariorum manu contracta, acie regem aggredi statuebat. Cuius Nicolaus non solum defectione, sed etiam hostili molitione comperta, copias, quas adversum hostes contraxerat, inter navalem terrestremque partitur exercitum. Quin etiam Christiarnum acie excipere parat, Magnum classi praefectum Erico obvium destinat. Iam vero Ericus ad insulam, cui Syra nomen, appulerat. Quo ignorato, Magnus, aura quam eventu prosperior, ab Arusia solvit, navigiisque aliis alia praecurrentibus, sparsa incompositaque classe processit. Cuius Ericus adventu praecognito, scapha exceptus, nunc singulos, nunc universos classis suae magistros maximeque Petrum et Haraldum, quorum dubiam suspectamque fidem habebat, impensioribus pugnae hortamentis sollicitat. Neque enim repente cum tota Magni classe manum conserere cupiebat, sed navigia, ut cuique celeritas cursum dederat, accedentia singillatim nautarum internecione vastavit. Quorum Magnus eminus pericula speculatus, confestim demisso velo, navigium suum ancorae quam aurae credere praeoptavit disiectamque pelago classem lituo recinente contraxit. Igitur ignavis fugam, fortioribus pugnam apprehendentibus, Ericus, cum navium numero praestaret, artissimo earum contextu hostem conclusit ac veluti classe classem obsedit, atrocitatemque pugnae augebat necessitas. Cumque Iutenses neque victoriae facultatem neque fugae copiam fortunae suae suppetere viderent, duci quam sibi consulere praeoptantes, salutem eius propriis servavere periculis. Quippe consertissimae classis cuneum irrumpentes. quia victoriam Magno praestare non poterant, victo fugam quaerebant. Nam eidem myoparonem ingresso veluti quandam elabendi semitam securis periculorum animis struebant. Quo dilapso, nihilo minus pugnandi pertinaciam retinentes, aut morte aut captione finivere bellum. Cumque victores spoliis devictae classis incumberent, inter egestam navigiis praedam quendam velo implicatum conspiciunt. Cuius ex deformitate latebrae formidinem aestimantes, protinus ob ignaviam eum laqueo consumpserunt, uti foedo mortis genere spiritum redderet, quem pugnae fortiter impendere dubitasset. Interea Christiarnus, manu cum Nicolao infeliciter conserta, per ingentem suorum stragem capitur et in ostii Sleswicensis ergastulum relegatur. Ericus vero, recentis pugnae successu elatus, sed eorum, quae circa Christiarnum gerebantur, ignarus, potiendae Iutiae spe mare Lymicum classe complevit. Ubi cum, expositis incaute copiis, et Christiarni fugam et regis adventationem nuntio didicisset, plus amici fortuna concussus quam propria recreatus, recepto milite, reverti maturavit. Ex cuius agmine complures, tardius navigia repetentes, ab imminenti regis exercitu trucidantur. Hunc eventum secutus Haraldus ad Nicolaum occultis se promissionibus invitantem defecit. Plus siquidem indignationis ex Erici dominatione quam irae ex Kanuti internecione conceperat, eique frater fratris oppressore onustior erat. Quin etiam Magnus, ut laetum suae militiae incrementum, ita tristem hostili defectum aspiciens, fraterni commilitii societatem labefactare tentabat. Haraldum itaque, quem Erici partes dubia fide secutum noverat, promissis dignitatis incrementis urgebat. Nam et Haraldus, quamquam iram obsequio tegeret, incitatiore odio adversus Ericum quam Erici impugnatorem ardebat. Itaque non solum eius arma deseruit, sed etiam, quo validiorem Nicolao opem impenderet, castellum, quod in Roskyldensi suburbio molitus fuerat, impensiore munimento vallavit, invidiam fraterna praelatione conceptam perfidia defectionis exsatians. Idem cum Ericus magna Sialandensium manu per obsidionem clausisset vallique firmioribus obstaculis conatus suos admodum interpellari videret, a Saxonibus, qui Roskyldiae degebant, tormentorum artificia mutuatus, domesticas vires externis cumulavit ingeniis. Quippe nostri, rerum adhuc militarium rudes, raro talium usu callebant. Primum itaque saxum, parum vegeto iactu machinamento egestum citraque valli propinquitatem collapsum, ludibrio castrensibus fuit. Siquidem, irrisa tormenti vi, ulteriores eius impulsus irritos augurabantur. Secundum, incitatius actum ac mirifico cuidam tecto superne impactum, pondere et incussu suo funditus penetralia transverberavit aedemque magno cum fragore collisit. Quae domus, fundamenti loco lignea tantum base subnixa eidemque velut cardine imminens, levi attactu quamlibet in partem circumagi poterat. Quo viso, Haraldus, fiduciam, quam ex primi iactus defectu conceperat, in secundi processu deponere coactus, cum neque se domi obsidionem laturum neque foris auxilia accepturum speraret, noctu maritima aggeris parte perfracta, quod ab hoste neglegentius obsideretur, equos per praerupta demissos pedes cum suis insequi coepit. Cumque totis in castris tumultus exoriretur, citato acrius equo comitibusque, ut Haraldo occurreretur, de industria vociferari iussis, non Haraldus, sed Haraldi insecutor creditus, inter medios perstrepentium globos facilem fugae meatum habuit. Itaque non minus fictae fugientium voces quam temporis habitus hostium existimationem fefellisse creduntur. Fuere tamen ex Theutonibus, qui hunc in ipso fugae procursu sagittis a se confixum assererent. Ita vafri ingenii dux obsidionem arte, periculum calliditate frustratus, reperta rate, Iutiam petit. Quem Nicolaus perinde ac partibus suis in Syalandia propugnantem non solum regali beneficentia prosecutus, sed etiam primis inter amicos honoribus veneratus est. Nec tamen suspicione vacua familiaritas fuit; quippe et repentina fratris desertio et subitaneus transfugae notabatur adventus. Interea Sueones, quod Magnum domesticis bellis occupatum audierant, Suerconem quendam, mediocri inter Sueones loco natum, regem constituunt, non quod illum tantopere diligerent, sed quia externi hominis imperium recusarent, cervices indigenam ferre solitas peregrino duci submittere formidantes. Hic Suerco Ulvildam Noricam, quam Nicolaus in matrimonium, emortua Margareta, receperat, amatoriis primo legationibus sollicitatam, mox viro furtim abstractam, ad suum usque connubium perduxit. Cuius coitu pro coniugio usus, Karolum ex ea, qui et post ipsum in Suetia regnabat, suscepit. Per eadem tempora divi Kanuti filia, iam pridem regi Noricorum desponsa, per legatos ab eo in Daniam missos nuptura deducitur. Peractis hibernis, Nicolaus, diutinam deficientis a se regni ulcisci cupiens iniuriam, crebra Iuticarum partium classe Syalandiam appulit. A quo Ericus apud Weram pontem gravissimo proelio superatus, cum uxore, quondam Norvagiae regina, filioque parvulo Suenone, quem ex pelice procreaverat, necessitudinis fiducia Magnum petivit eiusque humanissimam primo hospitalitatem, mox dolum atque fallaciam expertus est. Interea Nicolaus, Haraldi Theutonicorum supplicia exigentis precibus inclinatus, Roskyldiam irrupit comprehensosque in urbe Germanos incentoris arbitrio multandos dimisit. Quos Haraldus, tum quia tormentorum opifices, tum quia de falsa nece sua gloriantes audierat, extrema narium parte praecisa, deformes reddidit, percontatus, an Haraldus eorum fuerit iaculis interfectus. Tunc quidam ex his, applicatum ori suo cultrum aspiciens, parcendum sibi, quod doctus esset, asseruit. Haraldus hominem litterarum peritum existimans, revocato lictore, ad epulas perductum ipsas, ut fieri assolet, sollemnium nuncupatione verborum dedicare praecepit. Cui captivus suendi se, non sacrandi professorem respondit. Haralus, hominis acumine delectatus, impunitatem astutiae tribuit iramque, quam deceptus abiecerat, correctus repetere erubescebat, ne errorem supplicio emendare videretur. Per eadem tempora Haraldus, Hybernicarum partium oriundus, florentissimum Norvagiae statum veluti fulmen aliquod ac tempestas concussit. Qui cum se Magno Hyberniae populatore procreatum astrueret, affirmationi suae fidem divini examinis argumento praestare iussus, super candentes laminas nudatis plantis (nam id ab eo experimentum poscebatur) incessit, iisdemque nulla ex parte corruptioribus, complures Norvagiensium liquido incolumitatis miraculo ad assertionis suae credulitatem perduxit. Ex cuius gremio omnis Norvagicorum bellorum lues manavit. Interea Nicolaus, per insidias aemulum opprimere statuens, Magnum Noricum in eius necem mercedis pactione sollicitat. Ille, lucri irritamento latrone corruptior hostisque ex hospite effectus, impensioris obsequii simulatione curiam Erici exactissima satellitum custodia vallavit officiisque fallaciam texit. Erycus vero per reginam, cuius patruus erat, insidias obsequio subesse doctus, amicis, quos in Lalandia habebat, propositum regis cum remedii precatione denuntiat. Nec segnis Lalandensibus ad opitulandum animus fuit. Solo quippe navigio Norvagiam petentes, occulto nuntio adventum suum Eryco significant. Qui quod Norvagienses summam in potionis magnitudine voluptatem habere noverat, applicatam sibi custodiam temulentia ludificandam putabat. Igitur stipatorum sobrietatem crapulae delectamento adorsus, instaurata comissatione, crebris custodes poculis attentabat. Quibus ut bibendi cupiditatem augeret, irritamentum ebrietatis aleam scyphis interserit. In qua posito cum quibusdam pignore decertans, etiam prosperum tesserarum iactum inerti lusu de industria prosequebatur, uti collusores fortuna lucri illectos ad lasciviendi cupiditatem ludendique perseverantiam incitaret. Postremo, perinde ac prolixioris vigiliae taedio fatigatus, cubitum excessit sacerdotemque exsilii socium aleae pro se curatorem reliquit. Ille rem sobrie prosecutus, temperantiam eorum, quantulacumque restabat, multiplicatis poculis subvertit interque mero ac somno sopitos medium cubandi locum habuit. Interea Ericus, perrupto cubiculi pariete, cum clientela ac coniuge furtivo ad mare discessu pervenit repertaque in litore navigia, quo tutius fugam caperet, in sentinis perforanda curavit. Haec tractanti succurrit filiolum hospitio dormientem fuisse relictum. Adeo obliviis animum festinatio implicat; quippe quo occupatius, hoc neglegentius humanum esse ingenium consuevit. Quamquam vero praestolationi periculum inesse non dubitaret, sanguinis tamen sui curam deformiter abicere passus non est. Missis igitur, qui adolescentem exciperent, tarditatis molestiam eximia filii caritate contempsit. Quo allato, in altum processit. Diluculo, quibus Erici cura mandata fuerat, pulsatis hospitii foribus, an hesternam adhuc temulentiam discussisset, interrogant. Nemine vero responsum edente, taciturnitatis admiratione crebris id ipsum clamoribus prosequuntur. Tandem silentio attoniti, convulsis ianuis, vacuam hospitibus aedem inveniunt. A quibus vafre sibi illusum vociferantes, eventum domino trepidi nuntiant. Qui protinus, petito litore detractisque in altum navigiis, fugacem intercipi iubet. Quae cum vitiatis lateribus undarum plena conspiceret, subducta refici curavit, iisdemque rursum in mare detrusis, ad accelerandam navigationem velo pariter ac remis incubuit. Adeo promissum in mortem Erici praemium affectabat. Interea Ericus, grandem pelagi partem emensus, magno hostem intervallo praecesserat ideoque facile ab insequentibus occupari nequibat, cumque Magnus navigationem diutule gestam propositi irritam animadverteret, revocato remigio, domum revertit. Ericus vero fidissimam sibi Lalandiam repetens, intercepti Ubbonis suspendio, quem Nicolaus minorum insularum praefectum creaverat, clarum reditus sui indicium dabat. Audito deinde regem divini natalis dies Lundiae feriari debere, adventum eius, petita Scania, praecucurrit totamque regii apparatus impensam praeripuit. Quod audiens in Sialandia rex, alimentis publica administratione contractis, procedere supersedit. AEstate vero praeter Scanicam omni Danica classe contracta, ad Fotam sinum appulit pedestremque propter litus aciem statuit. Quae cum centuriatis parumper ordinibus constitisset, adventante Erico excitum equorum ungulis pulverem in speciem nebulae eminus exhalari conspiciens, paulatim ad naves gradum retulit. Sed inter eundum adventantis equitatus fragore perculsa, incessum ad fugam convertit. Quam superveniens Ericus, fortuna, non proelio superatam, impune cecidit incruentamque, Deo parricidium vindicante, victoriam habuit. Magnus cum aliquanta fortium manu cedere veritus, ceteris terga obvertentibus, adverso hostem corpore repellebat. Quippe, cum fugam parum liberam cerneret, animosum sibi consciscere exitum mortemque suam pugnando clariorem efficere egregium duxit. Quin etiam, ne pristinum fortitudinis suae splendorem obtereret, fatum quam fugam amplecti maluit. Postremo, ut insigni pugna, ita multa adversariorum strage edita, super prostratorum a se cadaverum struem una cum Petro, pontifice Roskyldensi, consumptus occubuit. Quem ut fati comitem, ita tumuli quoque consortem habuit. Nicolaus admoto sibi per villicum equo navem petivit. Maior fugientium pars, comprehensa per foros navigia conscendere cupiens, ingenti quaedam mole mersabat. Igitur qui primi introrsum evaserant, tardiorum manus navigiis insertas absque societatis respectu ferro truncantes, ferociores in suos quam in hostes fuere. Calamitosa nimirum illa facies erat, cum pendulis navigia brachiis amplectentes hinc hostis urgeret, inde civis repelleret. Quo experimento, quantum quisque salutem suam alienae praeferret, fortuna detexit. Taceant nugaces adulantium voces, quae spiritum amicorum proprio cariorem astruere non erubescunt. Crediderim hanc victoriam humanis parum viribus partam, sed Deo piissimi viri interitum ulciscente concessam. Neque bellum aliud crebriorem pontificum cruorem absumpsit. Quippe Petrus Roskyldensis et Henricus Sueticarum partium pontifex omnesque Iutiae praeter unum antistites hoc proelio oppressi traduntur. In cuius apparatu Magnus Saxonis filius, Erici miles, singulare fidei specimen edidit. Nam cum Nicolaus maritima Sialandiae loca, ne quis ad Ericum transiret, a militibus observari iussisset, per Stethiumensis promontorii praerupta a satellitibus fune demissus, noctu scapham conscendit eaque Scaniam petens gratam Erico opem attulit. Post haec Magnus Noricus, nudati consilii sui coniugem arguens, reiectam a se Erico remisit, dignam repudio ratus, quae coniugali caritati consanguineum praetulisset affectum. In cuius contemptum, temerata matrimonii religione, se ipsum nuptiis spoliare triste non duxit. At Nicolaus, fuga in Iutiam elapsus et tamquam ad fortunae ludibrium reservatus, aestimato pariter et orbitatis suae et aetatis habitu, non ut sibi successorem, sed ut aemulo hostem relinqueret, Haraldum regni post se declarat heredem. Deinde Sleswicenses, ob Magni iam pridem facinus infensos, ad habitum pacatae mentis reducere cupiens, de componenda secum pace sollicitat eosdemque et aetatis suae et fortunae miserationem acturos existimans, sumendorum obsidum gratia oppidum intrare constituit. Rursum cum caput suum inexploratae fidei civibus obicere dubitaret, Boyonis cuiusdam, summam inter oppidanos auctoritatem gerentis, hortatum secutus, salutem simul cum suspicione deposuit. Portas siquidem de industria patefactas ingressus, ut pium cleri, ita ferocem plebis occursum repperit; in excipiendo namque eo dividuum civitas animum habuit. Clericis quippe eum sacrae processionis officio venerantibus, cetera vici pars ut hostem excepit. Qui cum inter plateas adversis sibi signis obviam iri conspiceret, amicis, ut in aedem Petri confugeret, exhortantibus, aulam petivit, et ne cruenta corrixatione divini foedarentur penates, regia sese quam templo tueri maluit, paterno in lare quietius obiturum praefatus. Nec defuit militibus prompta mens ad eius salutem suis cladibus defendendam. Diu siquidem intactum eum animosis corporum suorum obiectibus servaverunt neque triste duxerunt pro tuenda illius incolumitate suam ultimis implicare periculis. Quorum Sleswicenses primum sanguine profuso, ad ultimum et regium absumpserunt. Interea Ericus, destinata in Iutiam classe, cum ad Syram insulam appulisset, nuntium de regis oppressione suscepit. Et forte in ea rerum colluvione Ericus ac Bero, natu inter Haraldi filios primi, deserto patre, fidelius se quam felicius Erico iunxere. Iidem, noctu clandestina patris legatione petiti, silenter accepta gesserunt. At Ericus, nihilo minus legationis indicium nactus, experiendae eorum fidei gratia aliquamdiu ignorantiae simulatione silentium egit. Quibus secretum paternum tegere perseverantibus, cum se nullam ex iis arcani cognitionem suscepturum putaret, desperato voluntariae confessionis indicio, vocatos in medium vehementi perfidiae exprobratione pulsabat, quod rem a patre mandatam parum lucide pertractassent. Interrogati quoque, quam ad eos pater legationem habuerit, consultos se, quid agere eum potissimum expediret, ut ad Norvagiam exsularet, respondisse dicebant ideoque non ante consilium fateri voluisse, quam ei a consultore obtemperatum agnoscerent. Quorum affirmatio, quamquam vera esset, fidem non habuit, quod invita potius quam ultronea videretur. Igitur eorum experiri Ericus asserta cupiens, ambos artissima apud castrum Sleswicense custodia asservari praecepit, uti, veritatis cognitione suscepta, aut innocentiae praemium aut reatui poenam referret. Cui postmodum idem forte castellum intranti memorati iuvenes compeditis semet incessibus obtulerunt supplicesque eius genibus advoluti, praetentis innocentiae meritis, captionis remedia flagitabant. Quorum Ericus, ut fortunae misertus, ita fidei gratulatus (quippe fuga patris filiorum affirmationem adiuverat), sicut erat mero percalefactus, et calamitati lacrimas dedit et veracitati salutem promisit. Quod cum forte Christiarnus ex aulicis cognovisset, antelucano tempore petenti sacrarium Erico obvius factus, hesternae eum temulentiae lascivia concitatum intemperate munificum exstitisse ridebat, quod Daniam hosti dono dare sustinuisset. Rationem quoque dicti lucidiore sententia prosecutus, fore inquit, ut Haraldi filiis maior vinculorum suorum quam absolutionis respectus incederet, odium liberatori pro gratia relaturis. Quid enim aliud Ericum eorum saluti parcentem agere quam Haraldo robustorum iuvenum auxilia reservare? His vocibus inclinatus Ericus a promisso suo quam ab amici consilio recedere maluit profectamque a crapula indulgentiam sobria animadversione cassavit. Huic clementiae studium in crudelitatis exhortatione deponere rubori non fuit. Itaque, quorum spes ad vitam intenderat, salus aquis consumpta est. Eodem tempore Norvagiae primoribus Magnum Haraldo, qui aeque rege genitus esset, dimidium regni cedere postulantibus, eoque hominem ignotis ortum parentibus admittere recusante, in agro Fridlevino ferro certatum est. Interea Haraldus, repetita Iutia, Urnicae contionis suffragiis rex est declaratus. Quo comperto, Ericus, navigiis glacie tenus (nam gelu undam duraverat) in altum usque pertractis, Iutiam tacite petivit Haraldumque apud Scypethorp vicum noctu cum superstitibus filiis interceptum diluculo conclavi extractum absque respectu fraternitatis capitali supplicio affecit. Ex quibus Olavus, clausum armis cubiculum videns, mutata cum feminis veste, salutarem inter hostes egressum habuit. Ea tempestate Haraldus Norvagia pulsus, ut ab Erico aliquid virium contraheret, in Daniam pervehitur, Quem Ericus ob relictum ab eius aemulo matrimonium supplicem recepit oblatumque sibi speciosum pugnae titulum gavisus, auxiliis eum prosequi statuit. Haraldus autem, excepta liberalitate nullam animi fere dotem adeptus, crebra corporis virtute pollebat. Cuius viribus fretus apud Helsyngam oppidum, pignore cum Erico posito, an cum lectissimis eius equis cursu contendere potuisset, duobus in certamen admissis, utroque metam prior tenuit. Geminis siquidem inter currendum bacillis innixus, crebris corpus saltibus concitabat. Aliud quoque inusitatae agilitatis spectaculum edere consueverat: saepe etenim inter navigandum puppi exsiliens, in proram per exserta remorum capita decucurrit indeque, cursu in aliud navigii latus reflexo, per reliquos remorum ordines locum, quo excesserat, repetivit. Qui si parem animi virtutem a natura traxisset, nequaquam se inter amplexus pelicis aemulo obruendum dedisset. Huic Ericus tametsi opitulari vellet, Sclavis domesticam pacem interpellantibus, animum opere comitari nequivit. Igitur, omissis amici rebus, propriis curam iniecit, contractaque adversum Rugiam classe, quo gnavius bella conficeret, maritimae Danorum expeditioni primus equos adiecit, quaternos singulis navigiis mandans, eumque morem diligens posteritatis cura servavit. Classis vero numero digesta mille et centum navigiis frequens reperta est. Quibus Dani ad Rugiam appulsi urbem Archon adversum se valido praesidio firmatam inveniunt. Quam ne finitimorum auxiliis iuvari sinerent, tractum, qui Archonensium fines propemodum Rugia abscissos cum continenti committit, ligonibus concisum in vallum opacae admodum altitudinis redegerunt. Tuitio eius Hallandensibus credita iisdemque Petro parere iussum. Quos Rugiani, quaesito per vada transitu, noctu inopinatos adorti, compluribus caesis, a cetero repelluntur exercitu. Igitur Archonenses, cum nec vires conserendi belli haberent neque locum ad contrahenda auxilia suppetere cernerent, necessitate victi salutem et in Christiana sacra transitionem pacti, statua, quam venerabantur, retenta, Danis se tradunt. Erat enim simulacrum urbi praecipua civium religione cultum crebrisque finitimorum officiis celebratum, sed falso sancti Viti vocabulo insignitum. Quo asservato, oppidani veterem sacrorum morem penitus abrogari passi non sunt. Primum itaque sollemni ritu prolui iussi, stagnum maiore pellendae sitis quam initiandae religionis ardore petentes, sub specie sacrorum fessa obsidione corpora refecerunt. Datur Archonensibus pariter rerum divinarum antistes, qui et iis cultioris vitae formam praescriberet et novae religionis rudimenta contraderet. Sed post abscessum Erici cum antistite pulsa religio. Siquidem Archonenses, abiecta obsidum caritate, pristinum statuae cultum repetentes, qua fide divinum susceperint, prodiderunt. Post haec Ericus, ordinatis in Dania rebus, amici curam importunitate omissam, accepta rerum tranquillitate, resumpsit iuvandique gratia eius urbem Aslo Magno devotam primo diripuit, mox igni subvertit. Interiecto anno Haraldo eidem, opem iterato poscenti, universam Daniae classem pro supplemento transmisit. Collato bello, viribus Magnus inferior capitur. Quem Haraldus vita frui permissum oculis ac genitalibus carere praecepit, ne aut luminum voluptate regnum appeteret aut Veneris usu ultricem sui subolem procrearet. Caecatus igitur castratusque, cum interrogaretur, quem ex suis poenam secum oculorum subire vellet, paucos ea re delectari respondit. Tum quidam et forma ei simillimus et militiam eius singulari fide complexus, ne ex tanta clientela deesset, qui cum domino compati vellet, ultro se supplicio obtulit, praefatus, ut videnti simillimum, ita luminibus orbato futurum. Qui cum virtute venerationem meruerit, apud improbos poenam persensit. Magnus vero, non tam animi virtute quam corporis debilitate continentiae religionem amplexus, de sceptrato cucullatus evasit. Interea Ericus, quaesitam armis pacem iustitiae ornamentis excolere cupiens, conditas a maioribus leges ac tunc paene ingenti bellorum tempestate subversas ad pristini vigoris habitum revocavit, utque fortitudine fuerat, ita iustitia insignis apparuit. Irrogatas minoribus iniurias superiorum suppliciis pensabat nihilque familiaritati aut necessitudini parcens aut ferro aut laqueo inconsultam maiorum avaritiam castigabat. Quo studio et principum odia et plebis obsequia contraxit, evenitque, ut et potentibus formidolosus et popularibus percarus exsisteret. Idem rerum a se gestarum virtutem tantis laudibus prosequi consueverat, ut veri interdum fidem excederet. Semel quoque Erici salus satellitis eius somnio servata proditur: nam cum ex freto Sleswicensi Sialandiam petere statuisset, quidam nautarum per quietem existimavit per inculta montium iuga lascivo admodum equo se provehi, eoque cursum citante, inter vallium opaca praecipitatum crebris noctuarum unguibus laniari. Quod cum mane per iocum sodalibus retulisset, Ericus ea visione veluti periculi praemonitus, ne eum navigationis comitem haberet, in aliud se navigium contulit eoque tutus, sociis naufragio pereuntibus, permansit laetatusque est, quod salutem suam alienae rati quam propriae credere maluisset. Forte autem inter ipsum Roskyldensemque pontificem Eskyllum inimicitiae primum, mox seditiones adolevere. Qua in re antistes Petri Botyldae filii collegium nactus, auctoritate, quam primam inter Sialandenses habebat, in regis eos odium concitat viribusque publicae consternationis adiutus Sialandiae eum terminis pellit. Quo exacto, provincialem populum in societatem factionis sub titulo libertatis asciscit, a suspectis obsides petit. Solos vero Skyalmonis filios seditionis consortium detrectantes ad populare concilium evocat et, ni statua die obsides tradant, bonis carituros minatur. Illi vero ad contionem pervecti nec minis victi nec bonorum poena multati solidum tenuere propositum. Sed ut ad eos impunitas redundavit, ita ad Eskyllum poena concessit. Rege enim cum Iutica classe reverso, patris ac patrui interventu usus, vicena auri talenta multae nomine persolvit. Petrus vero, fatis suis ultionem praecurrentibus, poenam, quae a rege parabatur, effugit. Per eadem tempora, decedente Ascero Lundensi, de novi antistitis suffectione dividuum regis ac populi suffragium fuit. Siquidem Scanienses ob egregia Asceri merita Eskyllum artissima ei consanguinitate iunctum, ne pontificium a familia discederet, suffragiis amplectuntur. Rex vero rubore fugationis admonitus neque suorum in Eskyllo dedecorum oblitus, Rikonem Sleswicensem, qui nuper Albero successerat, quod in potiendo regno familiari eius opera usus fuerat, eorum arbitrio praeferebat. Nec tamen haec vota palam ad litem et controversiam progressa fuerant, Scanis metu sententiam occultantibus. Eodem tempore Plogus quidam, claro inter Iutos loco natus, tametsi regis militiam profiteretur, latentes capiti eius insidias comparabat. Ad quem Rypam veniens militiae titulo stipendium postulabat. Quo recepto, datum sibi cladis eius praevium reputabat. Et forte Ericus, inter quosdam populares acrius dissidentes regali iudicatione componere rogatus, publica id contione exsequi statuebat. In qua cum Plogus cuidam ex plebe de se querenti satisfacere iuberetur, dicendi simulatione facta, non sine lancea progressus, auditum sibi praeberi petivit. Stabat autem et rex hastae innixus turbantique silentium populo manu, ne obstreperet, innuebat. Quem Plogus loricam veste tectam gerere existimatum diu curiosis speculatus oculis, ut inermem deprehendit, lancea transverberavit. Et ne timidius dicere quam facere videretur, regem a se prostratum vociferans, ceteros ad militum internecionem hortatur. Aulicis itaque passim metu dilabentibus, Ericus Haquini filius, cui ex patientia cognomen obvenit, egregium fortitudinis exemplum praebuit. Diu siquidem exanime regis corpus gladio protexit, sociisque in fugam lapsis, solus ex tot commilitonibus intrepidum mentis habitum tenuit, dignus, ut ei in regnum successor fieret, pro quo etiam exstincto pugnam gerere perstitisset. Iamque vacantem Daniae possessionem nemo sanguinis virtutisve fiducia aut petere aut rapere praesumebat. Quippe Sueno Erici, Kanutus Magni, et Waldemarus Kanuti filius nondum regno tempestivi fuere. Christiarnus vero Waldemarum, paternam cuius ultionem adiuverat, regno dignissimum praedicabat. Quem honorem mater, multis et gravibus periculis obsitum ac vix quidem adultis gestabilem, perniciosum parvulo futurum advertens, poscenti puerum Christiarno tradere recusavit, maioribus id munus deberi praefata. Postremo pertinacius insistentem iureiurando obstringit in regem eum eligi non passurum. Quo Christiarnus ad populum et contionem usque perlato patris eius beneficia memorat, ut domi leges et iura stabilierit, ut foris hostem represserit, ut furtis rapinisque patriam vacuefecerit, ut Daniam paene exhaustam et exsanguem Sclaviae magistram reddiderit, ut etiam unicuique per vim amissa ad integrum restituerit, utque cunctis his operibus sanguini suo regnum deferri meruerit. Verum cum filius eius nondum maturos imperio annos acceperit, neque Danis sub auspiciis puerilibus rem gerere militarem expediat, virum debere circumspici, qui usque ad provectam pupilli aetatem tutorio regnum nomine procuraret. In quod munus aptius neminem quam Ericum, superioris Erici ex filia nepotem, quod audacia ac pietate praestaret maternumque genus ex regibus duceret, ascisci posse, adulto rerum summam pupillo cessurum. Ita Erico et populi favor et pueri maiestas vires regias dedit. Hic praeter solam animi fortitudinem nihil a natura dotis acceperat, sicut prudentia vacuus, ita parum amoenus eloquio. Ceterum adeo salutis suae prodigus esse consueverat, ut bellum commissurus, ne singulariter in hostem procurreret, artius a suis observari soleret. Tunc Eskyllus, cognito regem apud Iutiam decessisse, repente in Scaniam maioris sacerdotii affectatione pervehitur. Ericus vero, infectum antecessoris propositum circa Ryconem explere cupiens, pontificalis ei dignitatis incrementa tribuere gestiebat. Scanienses autem, ultima quaeque perpeti quam pontificium in novam transferre familiam praeoptantes, bellum adversum regem decernunt. Quo ille cognito, ne multorum inimicitias unius viri familiaritate contraheret, proposito suo cupide cessit, Eskylloque sedem mutare permisso, Rykonem Sialandiae praesulem mediantibus cleri suffragiis creat. Interea Olavus Haraldi filius, Norvagia reversus, patrimonium suum inter bella civilia a patruo occupatum hereditatis titulo reposcit. Cuius petitioni Ericus illam antiquitatis legem opposuit, qua reis patriae bonorum poena decernitur. Patrem siquidem eius, peregrino milite adversum patriam usum, decretam hac lege sententiam incurrisse. Igitur Olavus, perinde ac iustum belli titulum accepisset, cupidius oblatam seditionis occasionem amplectitur. Siquidem acceptam repulsae contumeliam ad novarum rerum licentiam transtulit deque privati patrimonii repetitore totius regni inhiator evasit. Verum, dissimulato odio, per insidias regem opprimere statuit. Quem in Arvalundensi hospitio deversantem noctu adortus, primum a vigilibus clandestinum eius adventum speculatis excipitur. Qui mox, reflexis equis, sepultos somno milites clamore eminus in arma concitant primique portas tueri parant. Auxiliis deinde supervenientium sociorum adiuti, hostilem repulere conatum. Olavus perinde ac suo proposito vacuus in Suetiam contendit, sed mox, Erico Scania excedente, revertit contionemque in valle Arnensi sub edicto contractam liberioris vitae promissis aggressus, regium sibi nomen, illecto popularium favore, conscivit. Quod indigne ferens Eskyllus bellum ei Lundensi manu cupidius quam prosperius infert. A quo superatus primum, mox in urbe, ad quam ex proelio confugerat, obsessus, postremo necessitate victus, obsidibus datis fideque sub sacramento promissa, salutem paciscitur. Sed postmodum ex Olavi discessu competentem fugae copiam nactus, Erici caritatem et obsidum saluti et iurisiurandi religioni speciosa temeritate praeposuit neque nefas duxit extortum sacramenti vinculum voluntariae amicitiae cultu convellere. Cuius affectum atque constantiam rex ad se in Syalandiam venientis amplissimi ruris vicorumque complurium datione pensavit. Verum Scania impensius Olavum fovente, ipse, veluti in antistitis fuga per absentiam victus, reparandae fortunae gratia ad litus more gentis Landora appellatum expeditionis nomine crebra classe pervehitur. Cuius loci suspectam admodum fortunam habebat, fabulosae cuiusdam opinionis credulus, qua reges id litus aggressi in annum duraturi negantur. Sed dum per praesentiam fata metuit, absens victoria caruit. Siquidem tellure perinde ac fatali malo abstinens neque ferri, sed ruris violentiam in metu reponens, copias in aciem dirigit easque Eskyllo proferendas committit. Qui, pontificalium sacrorum quam rei militaris peritior, persimilem priori fortunam expertus, triste regi spectaculum fuit. Cuius mali intuitu discere Ericus monerique poterat plus viribus suis duces quam femineis fidere debere figmentis. Quibus superstitionum laqueis quove credulitatis errore animum tunc eius obsessum putemus, cum ipse, qui alias adeo manu strenuus exsistere consueverat, ut, ne temere in hostem se mitteret, a militibus contineri necesse haberet, tunc veluti metu pugnam detrectans in vicino se per absentiam, superari conspiceret? Qua victoria Olavus, veluti ipsum iam Ericum delesset, supra modum evectus, pontificales opes aeque ac regias absque respectu religionis invadit et in contumeliam Eskylli, a quo bis se provocatum meminerat, cuidam eiusdem nominis sacerdoti pontificii gestionem assignat. Deinde, tamquam universas aemuli vires superiore proelio contudisset, omnibus corporum munimentis apud Lundiam relictis, alias locorum et metu et armis vacuus proficiscitur. Quo accepto rex, contractis undique levibus et quae fors obtulerat navigiis, noctu e Syalandia traiecit exercitum, amicis e Scania navigationi suae ductum eminus scintillarum silicibus excussarum splendore praebentibus. Fortissimos quattuor Olavianae militiae viros domi interceptos aquis obruendos curavit. Adulterinum pontificem a vero sacerdotii sacramentis exutum suspendio finivit. Arma deinde hostium, gratam militibus praedam, occupavit. His denique usus Olavum apud Glumstorp vicum conserto proelio superavit. Qui in Gothiam confugiens, interiectis diebus per Blekingiam revertit iterumque ab Erico fugatus, cum ad montium angustias pervenisset, eorum praesidio fretus proxime insequentes delevit. Partem quoque exercitus in hostium terga traiecit eaque manu propemodum Lundenses absumpsit. Super haec omnia fugam capessit. Deinde, veluti rebus in Scania parum feliciter provenientibus, bellum in Syalandiam transfert, fortunam loco mutare cupiens. Ubi ab incolis Rykonis ductum secutis apud Bythingam amnem bello victus, in Hallandiam excurrit. Ex qua rursum Syalandiam petens, cum ex agrestibus antistitem in vico Ramløsa moram habere cognosceret, noctu tacitus in vicinia mansit. De cuius cubiculo certior per matutinum eius officium factus, ostio militem invehi iubet. Ad cuius tuitionem procurrentes cubicularii in limine trucidantur. Antistes ipse, extremae necessitatis periculis obsessum se videns, religione saluti postposita, cervicem scuto subiecit adituque hostem insigni pugna prohibuit, clericis interim, qui et epistolarum eius et anuli curam habebant, convulsas paene ianuas admoto pulvinorum cumulo reprimentibus. Igitur aedem Olavus, quia armis non poterat, flammis attentabat. At pontifex, ense quam igni consumi speciosius ratus, conserendi cum Olavo sermonis pacem efflagitat benignaque eius promissione firmatus, exserto foribus capite, trucidatur. Igitur Olavus, ultionem parricidio consecutus, cupide in litus decurrit, utque navigia tacitus deseruit, ita concitus eadem repetivit, ante fuga et navigatione usus, quam rex nuntium facti, qui tunc in vicinia morabatur, acciperet. Quo cognito, Romanus antistes, acerbissima adversus eum exsecratione usus, ceteris per Europam pontificibus similiter in ipsum pronuntiandi detulit potestatem. Mandatum quoque ad universos Iutiae pontifices dedit, ut sententias adversum sacrilegam eius impietatem debita animadversione destringendas curarent, indignum usu sacrorum existimans, qui celebrem eorum ministrum oppresserit. Ericus vero, comperto Olavum Hallandiam petere, festinato post eum pervehitur. Cuius adventu Olavus apud Arystadium nuntiato, vicini pontis beneficio fugae consuluit, eoque post tergum abrupto, in proxima ripa tutus consedit. Pauci ex militibus eius, quibus ob virtutem aut torporem fuga tardior erat, a supervenientibus occupati funduntur. Tunc Ingimarus quidam, vetus Erici miles, aemulum eius non bellorum impendio, sed levi insidiarum momento tollendum ratus illectusque sive praemii spe sive gloriae cupidine, transfugae titulo Olavum petivit eumque transitionis simulatione secutus tandem in publico pergentem, equi pernicitate fretus, telo traicere destinavit, complessetque votum, ni Olavus repente equo delapsus imminens iaculum industria corporis declinatione vitasset. Deinde citatum acrius equum, dum incautius fugae compendium quaerit, in palustre caenum praecipitem agit eiusque voraginibus implicatus opprimitur, proposito parum respondente fortuna. Post haec Ericus, nuptiarum sollicitatus affectu, Bremorum antistitis Hartwici germanam uxorem duxit, natu quidem nobilem, sed non tam pudicitia quam parentela conspicuam. Cuius instinctu vetera regum latifundia in eos maxime, quorum forti opera adversus Olavum usus fuerat, dono contulit neque regiis opibus, quo minus suscepta pro se pericula repensaret, pepercit, quasi ad hoc tantum eas recepisset, ut in alios largitione transfunderet totasque stipendii loco militibus erogaret. Postremo aemulum apud Thiutam amnem cum maiore copiarum parte bello delevit. Verum non eadem virtute peregrina ac domestica bella confecit. Expeditiones enim, quas adversum Sclavos ductabat, non tam timori iis quam ludibrio fuere. Adeo enim apud eum inertia omnia solutaque fuere, ut ne a viro quidem edita putarentur. Infimi cuiusque in solvenda militia arbitrium sequebatur. Saepe lixarum redeundum vociferantium clamorem secutus, classem dimisit. Ob cuius mollitiem animata barbarorum atrocitas non solum eum foris pervagantem contempsit, sed etiam domi consistentem invasit. Qui cum in Fyoniam forte e Syalandia navigatione contenderet, piratas post tergum imminere conspiciens, avide petito litore armamentisque omnibus in praedam relictis, non sine rubore et metu navigio cessit. Interiectis annis, cum apud Syalandiam febri se implicatum sentiret, Fyoniam usque, cuius erat oriundus, concessit, spiritum, ubi acceperat, redditurus. Illic, desperato languoris remedio, quia corpori non poterat, spiritui consulere cupiens, regiam vestem cuculla permutat, vocataque militum cohorte palam regno renuntiat. Creditum enim est et a sacrorum peritis traditum nihil abolendis piaculis paenitentiae religione valentius reperiri. Tunc Elyvus e vico Wisingo, qui et ipse aegro cum aliis assidebat, cunctos de creando rege circumspectis esse suffragiis iubet, utpote praesenti iam militia liberos. Quae vox vitam regis, quantulacumque restabat, absumpsit, aegre ferentis adhuc vivo sibi successorem inquiri. Defuncto Erico, ambiguum plebis de regno suffragium fuit. Quippe Kanutus in Iutia, Sueno apud syalandiam, Magni alter, alter superioris Erici filius, ingenti ambitu regnum petebant. Siquidem hunc paterna, illum avita merita venerabilem faciebant. Suenone itaque Sialandensium suffragia ambiente ac plerisque petitionem eius favorabiliter accipientibus, Olavus cognomine Balbus, prisci moris aemulatione permotus, cunctos, qui regium ei nomen tribuerent, ipsumque, si reciperet, exsecratus, adduci se posse negabat, ut in hanc vocem inconsulta patriae maiestate procurreret aut regium honorem privato praeter publicum regni consensum deferret. Siquidem electionis locum Sialandiam esse, ius vero penes popularis arbitrii communitatem consistere memorabat. Haesitantibus cunctis atque a sententia aliquantulum cedentibus, Steno quidam, spreto veterum ritu, Suenonem occultis se promissis aggressum regio primus nomine censuit maioremque contionis partem ad similem vocis ausum induxit. Itaque sententiam eius prosecutum vulgus, quod arbitrio suo paulo ante permittere verebatur, pari mox suffragio comprobabat. Eodem quoque auctore populus Sialandensis creatum a se regem finitimorum consensu fulciri cupiens, Iacobo Colonis filio, singularis facundiae viro, legationem compositam et subornatam committit, qui Scianienses adulatione dignitatis ad societatem electionis impelleret. Idem Suenoni comes in Scaniam datus, accepta dicendi copia, docet noluisse Sialandos quicquam super regio delectu sententiis suis praeter Scanicum arrogare consensum, sed hunc sequi in cunctis quam praecurrere malle, sine eo nihil magnae rei exsecuturos. Verum Suenonis insitam animis caritatem habere eumque sibi in regem, dummodo Scanica allubescant suffragia, exoptare, quem praeter propriae indolis claritatem etiam patris avique merita commendarent. Meminisse deinde monet, ut soli ceteras Danorum vires obtriverint, ut patri eius ad extremam paene desperationem redacto nihilque praeter interitum praestolanti imperium dederint, obsecratque, humanitate, qua illum exceperant, filium prosequantur. Ita Sialandensium affectum indicans, sed factum reticens, omnium Suenoni suffragia conciliavit, quos ad hunc favorem non solum Sialandensium legatio, sed etiam propriae eorum virtutis memoria concitabat. Kanutus quoque eodem a Iutis honore provehitur, indignantibus Suenonem temeraria geminae contionis audacia regium occupasse vocabulum. Inde Sialandiam potiendae eius libidine iisdem fretus accedit. Post haec maximum pontificem Eskillum eundemque Suenonianae partis fautorem occultis ad defectionem promissis impellit. Quibus incensus antistes Kanuto per internuntios mandat, classe Scaniam petat, seque belli socium pollicetur. Ut autem occasionem sibi transitionis conscisceret ac lubricum fidei suae rationabilis causae titulo coloraret, acceptas a Suenone iniurias fingit et quasi cum eo controversiam initurus, contractis colloquii simulatione militibus, Lundiam, quae et Suenonem habebat, petivit. Ubi dum compositionis negotia falso geruntur, Kanutum ex iis, quos ad speculandum eius adventum praemiserat, adesse cognoscit. Nec colloquium solvere moratus, ignotum ceteris consilium suum eadem hora repente detexit. Siquidem elatis signis praecipiti in litus equitatu contendit. Cuius adventum Kanutus navigatione praecurrens, litori copias mandare noluit, sed in altum navigia reiciens, damnata promissoris fide, Sialandiam revertit. Ita praesens consilium, non cedentibus ex sententia rebus, fortuna delusit. Sueno vero, properantem ab urbe pontificem subsecutus, revertentem bello superat captumque, quia publica custodia non suppetebat, in excelsam Laurentianae aedis partem attollit eique templum ergastulum fecit. Eapropter exsecrationis (quae suprema pontificum ultio est) censuram metuens, non solum eum captione eruit, sed etiam agresti vico magnaque Burgundae insulae parte, quo sinceriorem eius favorem impetraret, donavit. Post haec sine ipso apud Slangethorp, ruralem Sialandiae villam, bellum cum aemulo facit eumque cruentissimo proelio superatum insula pellit. Victor in Scaniam redit, Kanutus in Iutiam refugus cessit. Per eadem tempora Romanus antistes, barbaricae tempestatis procella rem divinam paene obrutam eversamque conspiciens, datis per Europam epistolis, universos Christianae credulitatis hostes ab eius cultoribus oppugnari praecepit. Singulae autem Catholicorum provinciae confinem sibi barbariem incessere iubebantur. Ne ergo Dani privatae militiae rebus publicae religionis officia detrectarent, sumptis sacrae peregrinationis insignibus, imperium amplectuntur. Igitur Kanutus ac Sueno, invicem obsidibus datis depositisque inimicitiarum exercitiis, rei melius gerendae gratia pacem pro tempore statuunt revocatumque a suis visceribus ferrum ad sacrorum vindictam convertunt. Discordiam itaque a regni aemulatione profectam sociae expeditionis foedere castigantes, iunctis viribus Sclaviam petunt, Germanis ex condicto diversam eius invadentibus plagam. Iuti Kanuto duce, Hethbienses Suenone hostilem occupant portum. Superveniunt extremi Sialandenses ac Scani prioremque classem, prout cuique locus patebat, sua circumincludunt. Occurrunt in litore Saxones, et ipsi vindicandae religionis cupientissimi, militiae socii Danis futuri. Mox Dobinum, insigne piratica oppidum, ab utroque circumsedetur exercitu, omni Danica multitudine praeter paucos classis custodes navigia relinquente. Quorum raritate cognita, Rugiani primam obsessis opem inimicae classis oppressione porrigere statuunt. Mox Scanos, quos ordo proximos offerebat, adorti, ferme omnes fuderunt, Iutis iucundam eorum cladem ducentibus neque socios computantibus, quos duce a se diversos noverant. Sed et Fotensis nondum pugnae memoria exoleverat, et recens partium odium aestuabat. Adeo, quos privatae irae agitant, publica numquam communio foederat. Ascerus vero Roskildensis, qui classis a rege curam acceperat, suo repente navigio per ignaviam cedens, mercatorium cymba advectus conscendit eoque latebram nactus, quos specioso pugnae exemplo ad fortitudinem incitare debuerat, deformis fugae spectaculo territabat. Primum autem Scani, ne timidioribus fuga suppeteret, communibus vinculis artius naves in globum sociant, mox victi nexus industrie procuratos fortuitis ruptionibus lacerant, parsque ferro periit, pars necem sibi inter undas praecipitio maturavit. Cumque Rugiani complures ob magnitudinem naves captu difficiles animadverterent, multitudinis specie metum iis ingerere cupientes, classem suam abductis caesorum navigiis duplicant eademque perinde ac remigum plena tentoriis instruunt, vacuitatem umbraculis obscurantes. Usi sunt et alio non minore mentiendae classis ingenio: noctibus enim tacita navigatione in altum pergentes, diluculo referuntur, imaginem recentis classis et supervenientium auxiliorum effigiem praebituri. Sed crebro id agentium frustra calliditas fuit. Interea Danis obsidionem urgentibus, eorum classis piratico bello nuntiatur oppressa. Haec fama revocati, correptis navium reliquiis, Rugianos resistere formidantes portu propellunt sociorumque stragem fuga hostium ulciscuntur, ob interfectorum cadavera parum adhuc navigabili ponto. Suenoni vero navi, qua venerat, spoliato suam cedere Kanutus liburnicam voluit, sed suspecta aemuli humanitas erat, oblatumque notabatur obsequium. Nam cum eius partes incolumes suasque propemodum exhaustas videret, alieno navigio reditum experiri fisus non est. Sleswicum devectus, interiecto tempore prior Kanuto Sialandiam occupat Rosklidiamque moenium inopem receptaculi gratia vallo fossaque complectitur. Cuius custodia Ebboni mandata, in Scaniam pergit. Kanutus vero Scaniensium damnis benigne secum a fortuna actum existimans eamque tantum sibi virium addidisse, quantum aemulo dempsisset, reputans, ne res eius proxima clade corruptas otio recreari permitteret, Sialandiam tam sibi quam hosti dividua ope familiarem Iutis praecipue fretus ingreditur, ei potissimum cessuram ratus, a quo primum occupata fuisset. Ubi comperto Roskildiam descivisse portasque sibi, Ebbone filio Skialmonis auctore, clausisse, Sunonem quendam sola loquacitate insignem nec tam consilio gnarum quam amoenum eloquio, qui eam ad deditionem hortaretur, praemittit. Is cum ad oppidum pervenisset, primum ante vallum lascive et discursim obequitans, mox compositi volubilitate sermonis propugnaculis insistentes aggressus, legationis mandata facundius quam felicius explicabat. Quem Ebbo de industria blandis ac mitibus verbis excipiens, emissis deditionis simulatione iuvenibus, prendendum curavit. Quorum unus, paulatim ei propior factus, ius freni violentius occupat, ceterisque equum a tergo pulsantibus, captum civibus legatum adducit. Is primo compedum poena coercitus, postmodum, superveniente Suenone, luminibus spoliatus, improvidae exhortationis poenas pependit. Haec audiens Kanutus potiendae urbis diffidentia in Iutiam revertit, utque rerum commoditas affuit, Sialandiam spe reparandae fortunae parte, qua maris anfractibus interluitur, inopinatam intravit improvidamque Rosklidiam capit et penates Ebbonis ad Suenonem elapsi incendio diruit. Unde ne impensarum inopia artatus discederet, publico stipendio alimentorum ei subsidia decernuntur. Par Scaniensibus circa Suenonem affectus incesserat: ne enim labente sumptu veluti ciborum penuria afflictus arma deserere cogeretur, publicae eum collationis commeatibus prosequuntur. Tanta inter partes virtutis et gloriae aemulatio fuit. Interea nobilissimi Iutorum et in rebus bellicis singulari militiae laude conspicui duabus Suenonem liburnicis petiverunt. Quorum viribus succinctus, assumpto Eskillo, manum in Sialandiam traiecit ac prope Thorstani vicum bello cum Kanuto concurrit. Ubi inclinata suorum acie, timidiorum fugam secutus, fortiorum victoria revocatur, et dum vinci credidit, victor repentinus evasit. Kanutum vero sui, sive quod tenera adhuc aetate esset, sive quia belli eum implicare periculis nollent, in aciem descendere passi non sunt, pro duce pugnae spectatorem effectum. Interiectis diebus Waldemarus, divi Kanuti filius, armis tunc primum per aetatem maturus, sed paterna in Kanuto merita perosus, Suenoni se iungit, in eius castris militiae tirocinium habiturus. Cuius favor plurimum Suenoni virium conciliavit. A quo paternae praefecturae dignitate donatus, Kanutum quendam, Henrici filium, sub Kanuto Magni filio eiusdem beneficii titulis inhiantem, crebra belli congressione perdomuit. Nec minor ipsis mediocris rei quam regibus summae aemulatio erat. Semper autem ad Waldemarum victoria redundavit. Erat autem Kanutus insignis facundia, sed moribus effusissimus. Sueno, et fortunae favore et virium incrementis accinctus, in Fioniam excedit, mox aemulum apud Iutiam persecuturus. Ubi ab exsule quodam Ethlero sollicitatus, bellum in Holsatios parat, abunde minora ad traiciendum navigia promittente. Incolae siquidem, quo transitus impeditior foret, pontem convulserant. Venientibus Eidoram promissoris incuria binas tantum naviculas exhibuerat, quarum altera Sueno suos praecedere cupiens, saniore militum sententia revocatur, rogatus propositum hostium aliena traiectione praenoscere neque propriis rem periculis explorare. Siquidem haud procul iis latebram esse, partem copiarum, quantam a se superandam crediderint, irrupturis. Nec falsa praedictio fuit. Holsatii quippe, vicinis se saltibus occultantes, patienter primorum aditum praestolantur transvectisque, quos a se capi posse confiderent, procursu facto omnes aut neci aut captioni subiciunt, quamquam Danis in propulsando periculo animus non deesset, utpote qui nec fugere possent et in regis oculis pugnam edere necesse haberent. Ita nostros ad virtutem capessendam et salutis desperatio et praesens ducis incitabat aspectus. Quorum periculis exturbati scapharum magistri circa palos medio amne defixos haerebant, neque residuos transvehere neque translatos referre ausi. Itaque nec regi ad procedendum nec victis ad resiliendum opi fuere. Interea Kanutus, sumptuosis militiae impensis oneratus, non minorem Occidentis humanitatem invenit, quam Orientis nuper expertus fuerat. Siquidem agrestium placide tractatorum stipendia contraxit, tali Iutorum beneficio usus, quale pridem apud Sialandios acceperat. Huius Sueno congressu vitato Scaniam revisit, exiguis militiae reliquiis integram aemuli manum attentare formidans. Interiecto tempore, receptis pretio captivis, securus Iutiam adire constituit. Peragranti Fioniam Ebbonis e vita nuntiatur excessus. Cuius fato deiectus, relatis in Sialandiam copiis, praesens belli propositum deserit militemque plangere quam aemulum incessere maluit. Adeo enim familiariter eo est usus, ut nihil in foro, nihil in castris absque ipsius administratione curaret inque privatis ac publicis negotiis prorsus ex eius arbitrio sententiaque penderet. At ubi recens funeris maeror exolevit, bellum novaturus per Fioniam in Iutiam decurrens, Wibergenses regiorum vectigalium immunitatem pactos ad bella pro se suscipienda perduxit. Huc Kanutus magnis Orientis viribus succinctus advehitur, victor haud dubie futurus, ni suadentibus amicis equestrem militiam pedestri mutasset. Siquidem optimates eius, superiorum bellorum admoniti, quibus rem infeliciter equitando gessere, ne fugae facultas ignavos abriperet, necessitatem sibi inferre tentantes, equorum adminicula summovenda duxerunt. Kanutum cum paucis equitibus peditum medium faciunt, belli merita aestimaturum. Nec alias Sueno rebus suis impensius diffidebat. Ut autem hostes ultro militiae expedimentis exui vidit, summa spe extremam desperationem mutavit; neque enim ignorabat equitatu vacuos lentam et ignobilem militiam edituros plusque sibi praesidii demere quam duramenti consciscere. Et ne ei similis manus deesse videretur, Wibergenses utpote rei equestris ignaros pedestri proelio militare praecepit; nonnullos inter sagittarios et funditores dispertit. His levia tormenta saxaque iactilia pro armis fuere. Proxime iis ab utroque latere equites iungit, mox hostium terga pressuros. Committendi taliter proelii praecipuus auctor ei Waldemarus exstabat, corpus annis tenerum, animum industria praevalidum habens. Is siquidem pedites peditibus opponendos, latera autem et terga ab equitibus incessenda docuerat. Kanutus, dupliciter instructi hostis consilium ex apparatu cognoscens, opportunitatem insidiis negare disposuit; quibus ut copiam demeret neque suos a tergo circumveniri pateretur, opus impetu ratus, totam manum in consertissimos pedites inducit eosque passim et varie resistentes paene omnes oppressit. Nec ea tamen virtute periculum propulit; quippe Sueno utrimque ex latere adversarios partito equitatu circumvolat, deturbatisque equis, quos retro aciem fugae metu locaverant, ancipiti incursu conclusos exagitabat. Quod ubi videt Kanutus, transversis aciem principiis instruit revocatamque a peditibus pugnam ad equites transtulit. Quippe a tergo instantibus ora advertere necesse habuit. Sueno vero, cum et armis diffideret et equorum pericula formidaret, transversis eos proeliis fatigare, non manum cum iis acie conserere, non pugnandi copiam facere, sed incerto Marte ludificatos aestu ac lassitudine superandos curabat, eos gravissime adortus, qui communi acie longius excedentes audacius semet propulsandis obiecere periculis. Variis igitur irruptionibus lacessiti crebroque impetu et obliquis concursibus lacerati, tandem virium inopia ad tantam corporis lassitudinem pervenerunt, ut praeter communem belligerandi morem in ipso certaminis ardore sessione pausarent. Cumque nec ad fugam nec ad pugnam vis ulla suppeteret, dum sollicite salutis praesidia circumspiciunt, oppidum, cuius paulo ante incolas fuderant, composita acie paulatim accedere tutissimum ducunt, subsidii loco hostium tectis usuri. Eo igitur servatis ordinibus incessum emovent, procuratis, qui a tergo curarent hostemque retrogradi pellerent. Tanta plerumque necessitatis fiducia est. Tunc Barcho quidam, promptissimus suenonis miles, ab adversariis undique circumventus, innumeram manum admirabili solus virtute sustinuit. Tandem, offusis sudore oculis, repulso clipeo, ambas bipenni manus inserere, promiscue caedem facere, hostes ac socios iuxta ferire, nulli propius instanti parcere. Quo viso Waldemarus, cui multa secum ex veteri convictu familiaritas erat, memoria priscae caritatis evectus, equo ocius advolat, extremis amici rebus adesse cupiens. Quem Barcho adversarium ratus, relata bipenni instantem appetit. Sed Waldemarus praerepto eo ictum ocior antevenit. Manubrio solo scapulae eius vehementer impacto ferrum excidit. Vix hominem inter tot arma, tot hostes obnixius contra nitentem servare potuit. Diu tandem obluctatum abducit invitumque saluti restituit. Qui postquam se ab amicissimo salutari captione pertrahi videt, libenter quidem eius opem excipere dixit, sed non ita uti hac velle, ut captivorum more clunes equi sequendo foedum de se spectaculum faciat. Verum ex parte Kanuti alii confestim fugam facere, pars oppido latebram quaerere, nonnulli per medias eius plateas erumpere. Kanutus ipse per angustissimas vici partes equo vectus eripitur. Occupati, qui in vicum profugerant, et in unam aedium captivi traduntur. Ad quos introgresso rege, Helias, Ripensis antistes, circumspectis omnibus, hortulanum regi aemulandum aiebat, qui utilibus herbis incrementa conciliat, noxiis locum vacuefacit. Quod dictum, specie horridum, si quis altius mente perspiciat, summa industria procuratum fateatur necesse est. Abscise enim rem, sed copiose disseruit. Cui si Sueno obsecutus fuisset, profecto omnem aemuli fiduciam sepelisset. Qui licet iniuriarum nomine vindictam a captis exigere potuisset, ad mitiorem tamen sententiam ingenita sibi pietate deflexus, plerisque redimendi copiam fecit aliosque sacramento, alios sponsione in fidem acceptos morte multare passus non est. Ex quibus binos dumtaxat, peculiaribus flagitiis obsitos, alterum, quia taetram latrociniis vitam egerat, alterum, quod optime de se merentem virum per insidias dormientem oppresserat, capite poenas solvere iussit, in neutro belli, in utroque sceleris negotium puniens. Complures ex superioribus, tributae sibi salutis immemores, acceptum ab hoste beneficium, repetita Kanuti militia, neglexerunt, iisque pristina fides recenti carior erat. At Kanutus, ab Alaburgo Liuthusium petens, apud vitricum Suerconem exsul aliquamdiu demoratus est. Huic siquidem, occiso Magno, Kanuti mater coniugio obvenit. Tunc vero lacerae Danorum res disiectaeque fuere, cum, interius sociali bello flagrante, exterius piratica pestis ingrueret. Cuius propulsandae causa Sueno toti Sclaviae bellum crebrius quam prosperius inferebat. Neque enim tanta illi in proeliis perseverantia quantus furor atque impetus fuit. Nam cum receptui consulere debebat, tam avide litus repetere consuevit, ut par fugae reductio videretur. Neque suorum ei res curae fuere, dummodo prior ipse navigium rapuisset. Quae regis ignavia tantam Sclavis audaciam dedit, ut crebro copias eius revertentes opprimerent. Ipse quoque Wibergam adhuc munimenti expertem, quo tutiori sibi receptaculo foret, terreis moenibus clausit magnisque eam stipendiis instruxit. At Kanutus apud Suetiam primum vitrico optatus, mox onustus haberi coepit, ita ut pro comparandis alimentis, quicquid illic praediorum possederat, venditaret. Neque enim ulla gens exsules aut promptius recipit aut facilius respuit. Sed et filius Suerconis Ioannes, ut parum strenuus, ita plurimum facetus, irrisorio carmine fugam eius proeliaque retexuit et quasi cantilenae specie pudibundi hominis verecundiam lacessivit. Ut enim hospitem rubore et contemptu perfunderet, fortunam ipsius ludibrio lacessere coepit aspersisque iocis et ignominioso verborum genere ignaviam ei bellique tristes exprobrabat eventus. His Kanutus opprobriis irritatus, navigio commeatuque empto, plurimum in avunculis et materna fisus necessitudine, Poloniam profugit. Quem illi maternae rei nomine regni consortionem appetere rati, ceteris in locis admissum munimentis excipere passi non sunt. Ad ultimum eum nec placida satis fronte conspiciunt, insontem notantes, cum propinquo caritatem deberent. Augebat hunc metum recens maioris eorum fratris depulsio. Itaque receptus quidem, sed nullam, ut dixi, urbium intrare permissus, ad praefectum Saxoniae Henricum pervehitur. Apud quem minorem spe sua fortunam expertus, Hamburgensem antistitem Hartwicum accedit, iam pridem Danis iurisdictioni suae exemptis infensum. A quo humanissime habitus bellique tandem subsidia mutuatus, domesticorum militum fidem tacita legatione pertentat. Responsum est omnes ad eum ocissime transituros datamque Suenoni fidem pristina mutaturos. Qua promissione securior factus, peregrina manu Iutiam intrat. Sed et suis nec humanitas Suenonis nec obsidum caritas nec periurii respectus, quo minus ad eum signa referrent, obstaculo fuit. At Sueno, ubi de eius adventu cognovit, virium diffidentia apud Wibergam, recentibus a se munimentis excultam, obsidionem ferre constituit. Ubi ad sustentandam sumptuum necessitatem bona eorum, qui ad Kanutum concesserant, rapinis exhaurit praedatuque stipendia contrahit. At Kanutus, ex proximae pugnae eventu urbem oppugnare diffisus, formidata locorum fortuna, procul moenibus castra constituit, opperiri volens, quoad aemulus protelatis diebus alimentorum egestate vexatus aut turpiter fugam aut temere bellum arriperet. Ea Kanuti spes Suenoni victoriae fuit. Eodem tempore Bruno quidam, qui et ipse Kanutum e Saxonia secutus fuerat, sive Suenonis instinctu corruptus, cum quo vetusta sibi societas erat, sive dilati belli taedio satiatus, impetrata utcumque licentia, cum aliquot Ripam secessit. Sueno vero, cum rem familiarem magnis in urbe sumptibus exhausisset neque trahendi diutius belli materiam circumspiceret, audendum aliquid cum periculo ratus, noctu magnis itineribus tacitus ad hostium castra contendit eosque mane divina curantes improvidos irrumpit. Quibus repentino metu perculsis, ut cuique animus erat, aliis fugam, aliis arma capere negotium fuit. Medius horum interfluebat rivus, occultis voraginibus frequens, sed uno dumtaxat vado meabilis, quod, Suenonianis incognitum, Kanuticis notum prior loci inspectio fecerat. Exiguus idem et obscurus olim, nunc belli inclitus fama. Igitur, qui irruperant, ignorantia loci invias rivi partes aggressi, praecipitatis equis, improvidi impetus poenas dedere. Experti periculum eminus instant fundisque ac iaculis provocant, congressum prohibente lacuna. Tunc Saxones, ostentandae virtutis avidi, ne rebus locus officeret, equis vadum insiliunt. Waldemarus, postquam id loci equitabile videt, tamquam hostes transitu prohibiturus eo frenos convertit adversoque cum iis equo concurrens impactam uni lanceam ingenuo militandi more perfregit. Sed contra in ipso gurgite ita quaternis simul hastis excipitur, ut equus in clunes consideret, ipse tamen ob egregiam equitandi peritiam sella pelli nequiret. Quintam inter frontem galeamque defixam arrepto capulo collisam avulsit. His malis liber, adacto equo, cum paucis vadum superat et, ne secuturis angustias faceret, procul rivo secedit ibique facta acie pugnam capessit. Quin etiam totam hostium turbam, quoad omnis sociorum permeasset exercitus, parva manu sustinuit Suenonique certissimus auctor victoriae fuit. Quo opem ferente, Kanuti partes fugam fecere. Grandem quippe ex superioribus proeliis metum hauserant, eorumque memoriam abicere nequeuntes, aegris semper infractisque animis erant. Adeo enim Kanuticorum animos res adversae corruperant, ut maiore fortitudinis parte defecti perseveranter hostem ferre nequirent nimioque timoris captu hebetatis animis faciles semper in fugam exsisterent. Saxones vero, quibus agitatio militaris familiarior erat, equestri exercitatione usi, crebro equorum reiectu victoribus insultabant, ita fugam moderantes, ut eam non sine ordine et regimine dirigere viderentur. Promptissimus horum Folradus eo proelio cadit neque captorem reperire quivit, quamquam obrutus prendi se plurimum precaretur. Ceteri interdiu male fugientes, oppido nocte manserunt, ubi a fugae persecutoribus intercepti hospitio necantur. Condixerant enim victores nemini parcere devictorum, tum Saxonum odio, tum quia proximo bello captos et a se redimendi potestate donatos denuo hostes experti fuissent. Kanuto Saxonia refugio fuit. De cuius fuga Ripenses, uti acta erat, ab intermeantibus edocti, quo plus victori placerent, confestim Brunonem capiunt, Suenonis in brevi iudicio praesentandum. Quem Sueno oblatum aliquamdiu familiarius habuit, mox donatum abire permittit. Quae res ei apud conterraneos suspicioni primum, mox cladi atque exitio fuit: fuere enim interfectorum propinqui, qui crederent eum pecunia a Suenone corruptum sociorum salutem iniquissimo subvertisse consilio, declinati belli argumento doli coniecturam trahentes neque aliud beneficentiam regis quam fraudis praemium exstitisse putantes. Cui cum de perfidia diem dixissent omnemque accusationis suae vim validissima eius defensione elusam viderent, invictum foro insidiis occupant. Sueno, perinde ac privatis iam periculis liber, ad publica propulsanda animum induxit. Locis marinis natura munitis complura agrestium praesidia condidit; bina castra, alterum in Fionia, in Sialandia alterum, propter fretum molitur, quae piratis timori, incolis vero receptui forent. Sed a Sclavis utrumque convulsum proditur. Bellum cum ipsis magna apud Fioniam virtute gessit. Quorum copias ita cecidit, ut plerisque militum, palmas ferro praerosas habentibus, media digitorum caro crudesceret. Eo tempore propter incursus, qui a maritimis crebri praedonibus edebantur, apud Roskildiam Wethemanno auctore piratica coepit, cuius haec disciplina, hi mores fuere: navigia piraticae magis idonea sibi visa absque possessoris permissu assumendi potestatem habebant, octavam acquisitorum partem naulum daturi. Navigationem orsuri apud sacerdotes praeteritae vitae piacula deplorabant eorumque religiosa animadversione puniti perinde ac statim decessuri divina altaris libamenta sumebant, cuncta prosperius cessura rati, si rite Deum ante bella placassent. Parvo viatico sumpto, onera et impedimenta vitabant, armatura ac cibo simplici contenti nihilque, quod navigationem moraretur, amplexi. Multae illis vigiliae multaque parsimonia erat. Remorum manubriis considendo innixi somnum carpebant. Quoties propter litora illis navigatio erat, eadem ante speculatoribus perlustranda mandabant, ne quid incompertum forte vel improvisum occurreret. Insulas, ad quas vento afflarentur, petebant, missis, qui loca procellis aversa percurrerent, quod peregrina classis tranquillis soleat portubus delectari. Crebrum iis cum hoste certamen, sed ubique facilis ac paene incruenta victoria fuit. Praedam ex aequo partiebantur, nec maior gubernatoris portio quam privati remigis erat. Christianos, quos expugnata classe captivos repererant, amictu donatos ad propria dimittebant; tanta iis in conterraneos humanitas erat. Octogenas et binas piraticas puppes varie et vicissim cepere, numquam ipsi classem viginti duabus frequentiorem habentes. Stipendiis defecti impensas a civibus contrahebant, praemii loco praedae dimidium recepturis. Hic piraticae cultus, ut dixi, Roskildiae coeptus ab urbis gremio etiam ad agrestes manavit, ab omni ferme Sialandiae parte subsidia mutuatus. Enimvero angustus primum ac tenuis magna brevi incrementa contraxit; sed neque ante redditam terris pacem ulla ex parte remissior fuit. Interea Kanutus Frisiam minorem, quae et ipsa Danicarum est partium, cum paucis exsilii comitibus petit. Dives agri provincia est, pecoribus opulens. Ceterum confinis Oceano patet humilis, ita ut eius interdum aestibus eluatur. Qui ne irrumpant, vallo litus omne praecingitur; quod si forte perfregerint, inundant campos, vicos et sata demergunt. Neque enim illic locus natura alius alio editior exstat. Plerumque agros ab imo convulsos alio loci traiciunt, locum eorum occupante lacuna, in quorum consederint praediis possidendos. Inundationem comitatur feracitas gramine tellus exuberat. Torrefacta in salem glaeba decoquitur. Hieme continuo celatur aestu, stagni speciem praebentibus campis, unde et, in qua rerum parte locanda fuerit, paene ambiguum natura fecit, cum alia anni parte navigationis patiens, alia aratri capax exsistat. Incolae eius natura feroces, corporibus agiles, anxiam et gravem armaturam contemnunt; ancilibus utuntur, missilibus dimicant. Agros scrobibus cingunt; saltus contulis edunt. Penates in editum subiecto glaebarum acervo provehunt. Hos a Frisonum gente conditos nominis et linguae societas testimonio est; quibus novas quaerentibus sedes ea forte tellus obvenit; quam palustrem primum ac humidam longo duravere cultu. Administratio deinde provinciae sub nostris regibus esse coepit. A qua Kanutus cum forte praesidium implorasset, prompto omnium favores suscipitur, pollicitus se iis aliquid de consuetae pensionis onere laxaturum. Avidi promissionis Frisi intuitu exilis praemii immani se negotio onerant. Ac primum moenia propter Mildam fluvium, quis eum recipiant, condunt. Tantulo stipendio ingens militia stetit. Sueno, reditus eius opinione accepta, Iutis in equitatum digestis, a Sialandis et Scanis classem asciscit. Ex qua nonnullas naves Sleswici subductas ad Eidoram usque solo tenus pertrahendas curavit, ne ea pars hostibus elapsui foret. Quae res ei impendio magis quam usui fuit. Inde cum copiis ad recens oppidum pergit. Id inter paludes amnemque situm natura quam opere munitius erat; a latere ei Milda fluvius fuit, angustis alveis, sed placide manantibus aquis. Quod quia rex ob angustias exercitu circumvenire non poterat, locis ex copia idoneis castra defigit. Deinde caesis virgultis, quae nemus proximum offerebat, ad peragrandas paludes constramenta fieri iubet, quibus, cum opportunum foret, velut pontibus uterentur. Interea quidam ex Frisica iuventute, sive morae impatientes sive vegetioribus animis virtutis iactandae cupidi, provocandi gratia rivum, qui inter castra medius erat, consueta arte transsiliunt vagique eminus hostem incessunt. Nec lacessentibus obvii defuerunt. Complures ex utroque agmine huic se certamini ingerunt, suorum quique pericula propulsuri, neutris communis fortunae negotium patienter inspectare valentibus. Itaque paulatim crescente pugna, adeo omnium huc animi confluxerunt, ut ex eo belli praesultu totius victoriae summa pendere videretur. Quo viso filius Thorstani Petrus, omnium regis arcanorum particeps, non ignarus Frisicae temeritatis, confestim armari exercitum praestolarique castris paratum iubet. Huius rei inscii Frisones tota amnem manu repente transvolant, rati sine paratu regem in castris esse. Ita audacius quam prudentius omnis eorum irrupit exercitus, inopinatum hostem opprimere avidus. Sed Suenonianis non segnius occursantibus, ad notas sibi refugere paludes. Quas mox equites, factorum a se pontium stramentis usi, facile superant translatique fugam acerrime persequuntur. Aliud quoque ferro sibi compendium struunt: nam tanta in fugientes strages exercita est, ut constratus cadaveribus amnis mox a victoribus permeari potuerit. Fusis Frisonibus, Kanutus cum paucis exsilii sociis eques elabitur; reliquis fugae expertibus oppidum receptui fuit. Cui Sueno Kanutum inesse ratus, obsessos quam poterat infensus aggreditur, sperans obtentione eius totius belli finem futurum. Saucios integris mutat, fessis requietos succedere iubet, diurno proelio nocturnum sociat omnique instantia curat, ne lassis quies remedio fiat. Addebat obsessis animum recens captivorum occisio, nec cuiquam a victore toties laeso venia sperabatur. Contra rex, si pugnam remitteret neque mox oppido potiretur, Fresos auxilio obsessis futuros timebat ideoque perseverantiore proelio opus ducebat. Sic metus utrimque pugnandi pertinaciam fecerat. Nec interdiu dimicasse contenti, noctem quoque bello contribuunt. Tunc vero anceps proelium erat, cum forte Waldemarus, clamore comminus orto, Fresos instare ratus, in partem, qua strepitus exaudiebatur, cum signis accurrit sociosque perquam strenue repugnantes errore noctis elusus oppressit. Ita fortissimi animi dux, temporis habitu circumventus, quibus opem ferre decreverat, cladem atque exitium irrogavit. Oppidani, assiduis plagis et continua lassitudine exhausti nullumque pugnae supplementum habentes, cum nec vires nec vulnera ullo momenti spatio recreare quivissent, desperatis rebus dedidere se regi. Cuius fidem atque clementiam, ultra ac rati fuerant, experti sunt. Tum vero rex et in Plogo, qui Ericum occiderat, singulare pietatis specimen dedit. Neque enim a patris interfectore poenas exigere voluit, plus deditionis moribus quam ultionis aculeis delaturus. Ceteros quoque nec morte nec captione multatos absque redemptione dimittit, praefatus se eorum obsequia ac odia iuxta aestimaturum; nihil enim iis prospere cessurum, qui toties mobili fide et sacramento fuissent. Dimissi cum duce exsilium amplectuntur. Id enim gratiae apud suos Kanutus habebat, ut nulli umquam fortuna eius fastidio esset. At Fresones multae nomine duo millia librarum regi cum obsidibus pendunt. Post haec, sive rubore fugae sive naturae stoliditate compuncti, Waldemarum obsecrant, precetur regem, bellum cum iis hac lege iteret, ut victor aequam priori summam recipiat, victus ex veteri pensione, quantum Kanutus spoponderat, remittat. Ille precantium temeritatem incertosque pugnae eventus sollertius aestimans, extremae dementiae voces consilii sui salubritate cohibuit, perquam stultum affirmando victos a victore noxias belli condiciones expetere. Interea Kanutus apud Germaniam Fridericum, Romano recenter imperio functum, auxilii imploratione sollicitat, promittens se patriae procurationem in eius beneficio repositurum. Imperator, cui et summa naturae calliditas et maxima proferendi imperii cupiditas esset, tantum alieni in dicionem suam redigere avidus, Suenonem veteris amicitiae et commilitii monitum, promisso honoris incremento, ad colloquendum simulatione caritatis invitat, eximiam sibi visendi eius cupidinem incessisse significans, sed Romanae maiestatis amplitudinem, quo minus eum accedat, obsistere. Quippe Sueno, adolescentiae tempore militaris rei perdiscendae gratia Conradi Caesaris clientelam ingressus, cum Friderico adhuc privatae fortunae, quem et aetate et ingenio aequabat, diu sodalitatis officia gesserat. Itaque, non quod fallacissimi hominis commentis crederet aut aemulo asylum demere vellet, sed ut sola se Germanis fama cognitum etiam spectandum subiceret praesentemque famae suae miratoribus exhiberet, cultiore pompa instructus mandatum exsequitur. Nec parum gloriae apud curiam magnificentia clientelae et apparatus ostentatione contraxit totiusque in se Germaniae oculos ob virtutis admirationem convertit. Mersburgum oppidum Theutonicae nobilitatis frequentia completum ingressus, ab imperatore primum veneranter habitus, mox vario accusationis genere vexatus, disparem promissis fidem expertus est. Cui demum condiciones huiuscemodi proferuntur, ut imperatoris ipse, eius vero Kanutus, renuntiata regni affectatione, militem ageret, beneficii iure Sialandiam recepturus. Alioqui imperatoris vires Kanuto obtentui fore expeditamque cum eo manum in Daniam esse mittendam, quae vel Suenonis praecurreret reditum vel confestim impugnaret adventum. Sueno, in re tam anxia aut periclitandum sibi aut parendum fore cognoscens, simulata assensione, paterna bona, quibus in Sialandia abundabat, tamquam peculiaria a condicionis tenore sublegit, ne violandae pactionis omnis domi deesset occasio. Quod quia Germanico iuri familiare erat, admissu facile fuit. In hoc Kanutus, pacti parum credulus, Waldemarum, qui cum Suenone aderat, sponsorem efflagitat, fidem eius integritatemque tutissimum rerum suarum pignus existimans. Neque enim alium ex regio comitatu pari constantia pro capite suo excubiturum putavit. Ille, Suenonianae perfidiae conscius, cum vanam ac lubricam compositionis fidem adverteret, ne alienam in se labem recidere pateretur, sponsionem pertinacius abnuit. Tandem, rege compellente, vix atque aegre vadimonium dixit, praefatus se, si Sueno pactum perrumperet, Kanuti partibus accessurum. Probata utrimque condicione, discessum est. Reversus in regnum Sueno deque aemulo comitem nactus, remissis e vestigio litteris, fidem Caesaris aperta fraudis exprobratione damnavit initasque cum eo pactiones obsequii negatione subvertit, in eas se condiciones fallaciter adductum affirmans, in quas Danicorum adhuc regnum nemo concesserit. Praeterea Kanuto iusta petenti provinciali dumtaxat administratione concessa, regios penates a cetera se condicione secrevisse dicebat. Fraudatus pacto Kanutus vadem sollicitat. Qui cum regem deserere vel sponsionem corrumpere aeque foedum putaret, utrobique famae periculum contemplatus, mutare pactum quam evertere maluit, statuens, ut, cum rex Sialandiam commeatui suo necessariam duceret, aliud pro ea Kanuto stipendium assignaret, nec fructu parcius nec spatio contractius nec honore defectius. Assensus condicioni rex tripertitam Kanuto praefecturam constituit eique in Iutia, Sialandia ac Scania peculiare beneficium tradit, intercisam loco dominationem minus solidae potestatis gesturam existimans. Huius rei Kanutus Waldemarum denuo praedem exposcit. Quem velut antea repugnantem Sueno, condendi foederis avidus, sponsionem iterare coegit, negans, si pacto obviam isset, eius Kanutive defectionem aegre laturum. Hoc fretus pignore Kanutus cupide condicionibus fruitur. Igitur Sueno, perinde ac bellorum metu solutus, in superbiam lapsus, patrios mores, quod parum sibi viderentur exculti, tamquam agrestes et inconditos, petita a finitimis urbanitate, mutavit, spretoque Danico ritu, Germanicum aemulatus est. Nam et cultum Saxonicum sumpsit et, ne eo invidiosius uteretur, militum studia ad similem vestis usum adduxit, rustici moris taedio comptioris famulitii grege palatium instruens. Quin etiam, epulandi rusticitate depulsa, externas mensis comitates ascivit comissationumque ritus cultiore ministerio gerendos instituit. Nec solum cultum novavit, sed etiam edendi bibendique facetias tradidit. Idem studii in novanda clientela asciscendisque satellitibus gessit. Honores quippe nobilibus demptos histrionibus deferebat, magnisque et illustribus viris a latere suo sepositis, in eorum locum turpium et effeminatorum familiam subrogabat, ut abiectu maiorum minorumque provectu prorsus eximias potentiae suae vires ostenderet, ditatique fortunam suam beneficio regis, non generis imputarent. Nec insolentiae eius avaritia defuit. Siquidem lucrosa sibi illorum fata, quorum bona auxisset, constituit, pupillorumque, parentibus emortuis, expilator evasit. Neque nefas duxit eorum liberos egestati subicere, quorum opera regni opes ipse susceperit. Ipsos quoque milites prius a se locupletatos ad vilem paupertatis statum, beneficii sui paenitentia adductus, reiecit. Quin etiam ingentis clientelae voracitate compulsus, provincialia ministeria impensasque ab agrestibus artius exigere coepit. Itaque dum militum luxui consulit, plebis favorem amittit. Praeterea controversiarum iura, eatenus sacramenti religione subnixa, ad palaestras et palmas athleticas relegavit iudiciumque, rationis speculationi debitum, in sola corporum exercitatione constituit. Et ne quid fastui deesset, in communibus suggestis contionari fastigio suo indignum ducebat. Quamobrem aequa vulgarium alloquia contemnendo, editioribus locis occupatis, suppositae plebi superne ius dicere consuevit. Crebrae quoque ei cum Lundensi pontifice simultates maiore fructu quam iactura fuere. Ea tempestate, Karolo Hallandiae praeside provinciam egresso, coniugem eius sororemque viduam Suerconis filius Ioannes, excellentis earum pulchritudinis opinione corruptus, ad libidinis commercium raptas in Suetiam usque devexit. Quibus tam contumeliose usus proditur, ut eas in stupri vices noctibus evocaret alternis, ingenuae pudicitiae feminas obscenissima foeditate proculans neque aut huius matronalem torum aut illius caelibem castimoniam, quo minus voluptatum suarum ignibus indulgeret, reveritus. Ad ultimum, patre et populo tantae temeritatis facinus exsecrante, utramque remisit. Quod flagitium Sueno perinde ac commune probrum in omne Sueonum regnum ulcisci statuit, publicum ruborem communibus armis summovendum existimans. Sed nuptiarum apparatu praeventus (quippe Saxonum satrapae Conradi filiam nuper desponsam uxorem ducturus erat), propior privatae copulae quam publicae vindictae, militiam retentabat. Per hanc Suenonem in peregrinos ritus adductum falsa plebis opinio referebat eiusque super consuetudinum novitate consilium accusabat. Per eadem tempora Nicolaus, urbis Romae cardinalis, Britannicum permensus Oceanum, Norvagiam, Lundensium adhuc dicioni parentem, immunitate concessa, maximi pontificatus titulis insignivit. Quod in Suetia quoque legationis potestate peragere cupiens, Sueonibus et Gothis de urbe et persona tanto muneri idonea concordare nequeuntibus, certamini decus negavit rudemque adhuc religionis barbariem summo sacrorum honore dignatus non est. Verum inspecto temporis habitu, cum per Oceanum reverti hibernae navigationis metu in periculis duceret, Daniam reditui suo percommodum arbitratus, offensam eius ex Norvagiae promotione contractam beneficii delenimento sedare constituit. Eskillum igitur mandatis aggressus, plus novae dignitatis, quam veteris amiserit, recepturum promittit, definiens se ereptae Norvagiae damna Suetici primatus munere pensaturum. Rapuit promissum Eskillus cupideque legati copiam flagitat. Qui veniens apud ipsum futurum Suetici sacerdotii insigne deposuit, dandum ei, in quem concors Sueonum Gothorumque suffragium convenisset. Statuit quoque, ut, quicumque maximi Sueonum pontifices creandi essent, pallio a curia dato per Lundensem insignirentur antistitem eamque sedem perpetuo vererentur obsequio. In hoc privilegio dato confirmationem a curia asciscendam promittit; quod effectu perfacile fuit. Siquidem Romam reversus, decedente Eugenio, maximus pontifex subrogatus est peregitque publicae religionis praesul, quod privatae legationis minister annuerat. Qui mos, usurpatione posterorum firmatus, sub hoc usque tempus antiqui tenoris observatione perfruitur. His peractis, Nicolaus, nondum Dania egressus, Suenonem, Suetica meditabundum bella, Romana industria a proposito revocare conatus, locorum difficilium, inopis regni, infructuosae victoriae habitum praetendebat. Siquidem eius militiae negotium ingens, fructus exiguos fore, priusque ei cum vastis et immanibus scopulis quam cum hoste certandum. Quo victo, nihil praeter ignobilem praedam et sordida spolia victoribus occupandum. Postremo, cum stolidam regis perseverantiam consilii sui sapientia superare nequiret, inertiam eius facetissime cavillatus est: nam araneam eum aemulari dicebat, quae, telarum figmentis cum discrimine vitae et viscerum suorum egestione consertis, quid nisi scarabaeos putres et vilia prenderet animalia? Cuius exempli evidentia araneae regem, militiam telae, victoriam venatui conferebat. Ita avidum ducem, exiguae rei cupiditate se ipsum viribus exinanientem, inutili bello delectari monstrabat. Cuius Sueno dignitatem potius quam monitum veneratus abeuntemque eum ad regni fines usque commeatibus prosecutus, destinati olim belli studium animo revocavit; quippe quem magis potiendae Suetiae cupido quam aut iniuriae dolor aut pudoris irritamentum accenderat. Maximam siquidem invadendae eius opportunitatem, tum ob senium imbelliamque Suerconis, tum ob factiones inter eundem et plebem recenter ortas (nam Ioannem agrestes contionantem occiderant), arbitrabatur. Spe quoque tam rata victoriam complectebatur, ut ante militiae exordium inter milites suos Sueticarum iura provinciarum tamquam belli praemia partiretur. Duo quoque ex proceribus eius, ad opinionem unius Sueticae virginis libidinis aemulatione correpti, magnis inter se iurgiis dissidere coeperunt. Cuius nuptias rex in beneficio suo reponere par aestimans, capta Suetia, fortiori connubium pollicetur. Quo promisso libidinis aemulis magnum virtutis certamen ingessit. Tanta apud Danos fruendae Suetiae fiducia fuit. Interea Suerco belli metu crebras ad eum de pace legationes direxit, sed nullis condicionibus ad eam impetrandam assurgere valuit. Igitur frustra fatigari se videns, non se proelio offerre, non arma, non expeditionem parare, sed ignotos locorum recessus quaerere summamque belli Sueonibus credere. Ut autem Sueno difficillimorum itinerum evitaret anfractus, instrumentum belli hiemis exspectatione suspendit, ab astrictis glacie paludibus profectionis compendium petiturus. Hiberni itaque temporis beneficium nactus, expeditiora legit itinera rapinisque et incendio Finniam praedabundus aggreditur. Occurrunt indigenae supplices patriam seque dedentes, nec sic se subtraxisse contenti, etiam, commeatibus praebitis, hospitalitatis eum obsequiis prosequuntur. Post haec Werendiam intrat. Ubi ab incolis neque Marte neque deditione exceptus, flammis omnia ferroque pervadit, viris ac feminis passim solitudinum inaccessa petentibus. Sed et praealtae nivium moles totis ferme campis incesserant, frigorisque tanta vis erat, ut uberibus admoti infantes, algore hebetatis membris, inter ipsa lactis alimenta decederent, matresque simili fato propinquae exstincta pignora moribundis complexibus attrectarent. Dani quoque eadem aeris inclementia afflicti, non in castris noctes exigere, non militares excubias observare, pars foco sibi, pars tecto consulere, aeris, non armorum saevitiam in metu reponere, cuncti plus caelum quam hostem cavere. Werendenses autem, quoad regis gratiam paciscerentur, iter intercipere cupientes caesis nemoribus, truncarum arborum coagmentis faucium, quas permeaturus esset, angusta praecludunt. Tantis siquidem circumiacentium rupium anfractibus claudebantur, ut absque ingenti dispendio a latere praeteriri nequirent. Quorum ausu rex inter cenitandum accepto, morae omnis impatiens, discussis mensis, equum involat, militibusque adesse iussis, ad rupem concitus fertur, indigne ferens coeptorum suorum cursum vilibus agrestium obstaculis retardari. Rogatus a Nicolao quodam irae parcere incertamque admodum rem curiosius explorare, interpellanti se uxoratum quemque timidissimum esse respondit, ad eius nuptias alludens, qui, ducta coniuge, postridie militiam ingressus fuerat. Ille ob contumeliosam monitorum suorum repulsam ira percitus, facturum se brevi, quod Sueno non audeat, subintexuit, exprobratamque sibi ignaviam invicem in eum, reiecto meticulositatis opprobrio, vindicavit. Quae vox ab iracundia profecta celerem ipsius obitum ominata est. Ubi ventum ad fauces, delapsi equis milites, quamquam tenui armatura essent, quod iis festinationis ardor periculorum contemptum ingesserat, arboream struem oppugnare coeperunt, indigenis, qui ad eam defendendam convenerant, ingenti pacem clamore poscentibus. Tunc Nicolaus, acceptam a rege contumeliam conspicuae probitatis operibus demere cupidus, ne magis uxorius quam strenuus videretur, dum conserta truncorum robora, obstinato ad pericula gradu, superare conatur, ab agrestibus e strue tamquam ex muro propugnantibus caput hasta traiectus opprimitur. Similis aliorum conatus saxis sudibusque repellitur. Sueno, propinquitate noctis impetusque praeproperi paenitentia revocatus, signo receptui dato, propter aggerem castra constituit, luce postera maiore vi ac paratu proelium exsecuturus. Verum hostibus noctu sibi diffugio consulentibus, mane vacuum propugnatoribus iter nullo negotio superavit. Werendos deinde resistendi fiducia defectos in fidem accepit. Igitur, cum pleraque sibi ex voluntate respondere cognosceret, felicibus fortunae experimentis evectus, in omnem se Suetiam effundere statuit; sed nimietas frigoris equorumque ex asperitate itinerum inopiaque pabuli coorta debilitas processum negabant. Tunc, qui ex equitibus ad pedites redacti fuerant, commilitonum equos suis oneribus instravere eosque prae se onustos agentes, ignaro rege, domum dilabebantur. Qui tandem furtivum militiae discessum expertus, clandestinam eius elapsionem, data revertendi licentia, praecurrit statimque compendiaria ad Scaniam via cursum reflexit. Igitur Karolus cum Kanuto fratre receptorum obsidum fiducia spem liberae tutaeque reversionis praesumens, cum Hallandiae propemodum confiniis accessisset, a Finnensibus insidias hospitalitate tegentibus convivio exceptus, maiorem noctis partem comissationibus extraxit. Temulentia gravis in horreum annona vacuum pariter se et comites sobrietate exutos cubitum recepit. Quibus altiore somno spirantibus, Finnenses, foris valvas obicibus obserantes, igni sparsere tectum. Iamque maior eius conflagraverat pars, priusque aedes in cinerem prope collapsa fuerat, quam pressos mero sensus vis ardoris expergeret. Postremo, propiore flammarum fervore correpti, dum nudi valvis erumpere gestiunt, forinsecus eas occlusas cognoscunt. Urgebat intus incendium, foris hostis vetabat egressum. Sed praesens poena sequentis metum levabat, instantisque mali periculum futuro tristius ducebatur. Quo evenit, ut Dani, ferro quam flammis opprimi praeoptantes, validius connisi praeiecta foribus claustra convelleret, utque unum periculorum effugerent, in aliud ruere non dubitarent. Egregiae indolis pueri, quos sibi in clientelam Karolus respectu propinquitatis asciverat, absque aetatis miseratione sub Niszae amnis glaciem, nudatis corporibus, barbarorum ludibrio mersi in eodem alveo fatum ac tumulum recepere. Ita paucorum agrestium fraude maximae expeditionis labor exinanitus est. Interiecto tempore plebs Scanica, a principibus dissidens, contione lecta in Arnam vallem armata secessit. Quoties enim in ea provincia intolerabilia vulgi onera ducebantur, publica vi iniuriis occurrebatur. Adeo, cum intolerabilis plebis servitus ducitur, publicis armis libertas expetitur. Veritus ergo rex, ne is tumultus ad graviores regni motus progrederetur, coercendi eius gratia ad Scaniam e Syalandia traiciens, militaris manus fiducia agrestium contionem accessit. Inermis ipse equitibus utebatur armatis, ut vim metuere potius quam struere videretur. Cedente de industria vulgo, coronam ingressus, multis et gravibus querimoniis exceptus est; sed, obstrepente multitudinis clamore, defensionis potestam dicendive copiam impetrare nequivit. Flagitandi silentii gratia dextram vulgo obtendens, crebros lapidum iactus excepit. Adeo consternationis furor in contemptum maiestatis exarserat. Tunc Toko matre Sygne ortus, vir natu et facundia iuxta nobilis primaque regis amicitia praeditus, in medium vulgi se proripit, obtentaque omnium taciturnitate, imperitum contionis fragorem doctae vocis auctoritate compressit, ita suam temperans actionem, ut et praefectorum partes dissimulanter protegeret et manifestum plebi patrocinium impertiret. Reversis ad propria agrestibus, rex tantae contumeliae deformitatem summa indignationis molestia prosecutus, complures Scaniae vicos exussit eamque ferme totam perinde ac maiestatis ream rapinae subiecit. Ipsos consternationis auctores spiritu vel bonis privavit, factiosos paupertate aut morte multandos iudicans. Nec Tokonem, cuius salutari eloquio usus fuerat, tametsi linguae eius beneficio vulgi iram vitasset, multae expertem reliquit, plebem adversum se occulto eius consilio concitatam affirmans. Ita saevissimis iracundiae furiis provocatus, odia ac familiaritates iuxta pensabat. Ea Suenonis irruptio Kanuto novandarum rerum spem fiduciamque restituit, sed hunc ausum praecipue Suenonis ac Waldemari concordia castigabat. Nam quantum regis odium, tantam ducis apud omnes gratiam intuebatur, alteriusque flagitia alterius virtute redimi denotabat. Arbitri quoque Kanuti, prius sodalem regi quam otium eripiendum rati, eius cum Waldemaro concordiam connubii affinitate componendam duxerunt. Cuius efficiendi gratia uterinam Kanuti sororem Sophiam apud Waldemarum eximia pulchritudinis laude de industria prosequebantur. Sed Waldemarus, quo minus ad hanc copulam intenderet, inopiam virginis obstare dicebat, quod patre Ruteno procreata nullorum in Dania bonorum heres exsisteret. Quamquam enim suasoribus tacite pareret, plus se tamen paupertatem puellae fugere quam speciem admirari fingebat. Igitur a Kanuto totius patrimonii sui parte tertia sponsalium loco promissa, puellam despondit eamque matronae cuidam Botildae adusque maturam toro aetatem educandam committit. Quamobrem neglectum sanguinis vinculum ac diu funestis odiis laceratum tanta animorum integritate refectum est, ut nulla veterum inimicitiarum macula, quas vel ipsi vel eorum parentes gessissent, novae societatis habitum infuscaret. Quorum amicitia quo invicem purior, hoc regi suspectior exstitit. Sed eos et tacite cavit et palam offendere metuit, quod maximam a se virium partem cum Waldemaro migrasse cognosceret, cuius fortunae suam incumbere non dubitasset. Itaque, licet amborum fidem notaret, suspicionem tamen, ne odium proderet, obscuravit. Illi, regiae dissimulationis haud inscii, accepta commeandi licentia, quasi bona sua apud Suetiam invisitaturi regem eius Suerconem accedunt. Re autem vera Kanuto Suerconis filiae postulandae negotium fuit. Quorum praesentiam Suerco tanta affectione amplexatus est, ut, praeteritis liberis, futurae affinitatis spe heredes eos nuncupare proponeret. Quod votum ei sive filiorum inertia sive excellens proci nobilitas inseminabat. Reversi itaque hoc invisiores regi, quo hosti concordia iunctiores fuere. Kanuto deinde in Iutiam digresso, Waldemaro vero Ringstadium invisente, Sueno post eum contentius pergit conventumque diu perfidiae et proditionis probris everberat. Neganti confictas a se litteras tradit tamquam ab amicis porrectas, sed titulo de industria vacantes, quae eius ac Kanuti initam cum Suercone concordiam nuntiarent. Quo commento Waldemarus, quamquam irae parcissimus esset, supra modum accensus, linguam nimio indignationis haustu repletam in contumeliam arguentis effundere non dubitavit. Perfidiae quoque in eum exprobratione reiecta, non iam redargutione, sed convicio agebat, egregios operum suorum labores nugaci mendaciorum obiectu pensari vociferans. Adeoque regem responsi sui libertate permoverat, ut tentus ab eo esset, nisi milites operam suam in eius captionem negassent, quorum favor impensius ipsum quam regem excoleret. Quam iniuriam postea apud Iutiam querimonia prosecutus, graves regi inimicitias peperit. Inde cum Kanuto magna totius Iutiae classe in Sialandiam recessit, non quod bellum regi inferre proponeret, sed ut novis condicionibus tutiorem eius circa se fidem efficeret. Quo apud Sundby, maritimum vicum, cum armatis obvio, diali colloquio de concordia actum. Composita pace, rex concubia nocte Roskildiam revertit. Interea Sclavorum expeditio ad orientales Sialandiae partes inusitatae multitudinis classe nuntiatur ingressa. Qui quoniam rus ante vastarant, cuncta praedae vacua praetergressi, inopinatam aggredi Roskildiam statuunt. Igitur, ne fumi indicio proderentur, incendio penitus abstinebant. Accedebat eorum audaciae, quod ex speculatoribus otiosam urbem regemque procul ex ea profectum acceperant. Quo nuntio instructi, intacto rure, eam contentius petebant. Ex quibus nonnulli pernicioribus equis suburbium prope liminaque civitatis accesserant. Rex ipse, dum nocturnam vigiliam sopore avidius redimit, sero paratu tanti discriminis nuntium excipiebat. Primus ex Danis Radulphus, equestris militiae apprime peritus, promptioris equi beneficio in hostem occurrit. Sed cum solitarius esset, nunc evitando hostes, nunc persequendo, opem ab exercitio mutuatus est. Quoties inculta camporum offenderat, ob armaturae molem aegrius fugam conficiebat; nam Sclavos simili pondere vacuos liberior equorum pernicitas adiuvabat. Quo viso, plus viribus equi quam velocitati confisus, cursum ad cultiores agros de industria dirigere coepit. Igitur caballi, quibus vires parum suppeterent, officiente stipula, praestantem robore equum imitari non poterant. Ita dum agilitatis equinae certamen ad virium conamen transtulit, ab instantibus occupari nequivit; quippe densior seges plus vilium iumentorum quam robusti animalis cursum debilitavit. Interrogatus, quis esset, mercatorem respondit. Percontantibus, quasnam merces haberet, respondit arma, quibus equos commutare soleret; sed et eum, quem insideret, hoc sibi mercimonio obvenisse subiunxit. Regem quoque Roskildiae esse rogatus asseruit. Illis eum necessarios suos allocuturum urbe nuper excessisse dicentibus, egressum quidem eum, sed reversum astruxit. Quod quia cum speculatorum affirmatione non conveniebat, in mendaciis duxerunt. Idcirco autem Radulphus circa regis statum veris utendum putavit, quod, si qua a se veraciter ederentur, contrario modo hostibus credidit existimanda. Interea regii equites, ut quisque apparatu velox ac manu strenuus erat, Radulpho admixti, in unam cohortem se receperant, incursaturi illico hostem, ni Radulphus intuitu paucitatis auxilia sociorum exspectanda duxisset. Tantam iis victoriae certitudinem assidua bellorum felicitas suggerebat. Contra Sclavi revocatos a praeda socios in aciem corrogant. Radulphus, ubi primum excitati pulveris indicio regem affore deprehendit, supervenientis auxilii fiducia proelium facit. Cedentibus Sclavis cum pedites necarentur, equites, seorsum in globum contracti, prius velut ex consulto terga vertebant, mox imminentem a tergo regem, equitum eius paucitate conspecta, conversi fugarunt. Quos Radulphus, intermissa peditum strage, cum suis adortus, in veram et praecipitem fugam coegit. Sed ab iisdem longius insectandis, quod equis praestarent, revocatus, admixta regia cohorte, ferrum ad pedites retulit. Fugientibus tanta adhuc praedandi cupiditas inerat, ut occisorum arietum corporibus pellem cursitando detraherent. Quantum in illorum pectoribus avaritiae clausum putemus, qui inter extrema pericula, abiectis armis, ignobilem praedam et vilia fugae impedimenta, quo melius sibi consulerent, deserere passi non sunt! Paucissimi ex iis, in litus elapsi, per lubricum pelagi nando navigia petiverunt. Nonnulli, fuga cupidius inita, caeco metu undas ingressi, passim exanimati sunt, praecipitato in mare spiritu, quem ab hoste servare studuerant. Interea Sclavorum equites, velut ex abdito provolantes, victoriam regi e manibus per insidias eripere conabantur. Igitur Dani, dum ad finem pugnae perventum autumant, proelium iterant. Quorum virtute victi Sclavi, fuga avidius sumpta, adeo salutem suam ferro subtrahere gestiebant, ut per maritimae rupis ardua semet cum equis effeminato pavore praecipitantes, vitam finirent et inter scopulos spiritum deformi corporum ruina deponerent, quem audacter in acie profundere dubitassent. Abducendis igitur navigiis ob ingentem nautarum stragem aegre remigia suppetebant. Iisdem temporibus, effusis piraticae habenis, a Wandalicis finibus Eidoram usque omnes per Orientem vici incolis vidui ruraque culturae expertia iacuere. Sialandia ab ortu et meridie marcida situ vastitate torpebat. Siquidem agrestium inops patriae loco praedonibus fuit. Fioniae nihil residuum praeter paucos incolas piratica fecerat. Falstria, spatio quam virtute contractior, incolarum fortitudine parvitatis damna pensabat; quippe tributarii ignara iugi aut pacto hostem aut viribus summovebat. At Lalandia, tametsi Falstriae granditate praestaret, pacem tamen pensione petebat. Cetera vastitas occuparat. Itaque non armis, non urbibus confisum; anfractus aequorum, quo minus piratas admitterent, praelongis palis ac sudibus obstruebantur. advertens igitur rex nutantes patriae res et iam paene collapsas se propriis viribus a piratica vindicare nequire, Henrici ducis, cuius insignes ea tempestate vires fuere, adversum Sclavos opem pecuniis promerendam putavit. Cui mille quingentas argenti libras mercedis nomine pollicitus, publica collatione summam explevit. At Henricus, cuius venalis magis quam utilis amicitia esset, pecuniam assecutus, vel quia noluit vel quia nequivit, parum stabiliter in promisso se gessit. Ita rex, non accepta pace, dum patriae rebus consulere quaerit, miseriam eius dedecore cumulavit. Quae res adversum eum popularium iram acrius destrinxit, deforme ducentium pacem censu, non armis exquiri communemque patriam regis vitio esse deceptam. Igitur Sueno, desperatis malorum remediis, a piraticis periculis propulsandis ad cives usque cavendos curam retorsit, renovatisque suspicionibus, waldemarum occupare animum intendit, tamquam, altero sibi onustorum sublato, facilius reliquum aggressurus. Quod insidiis quam bello commodius gerendum ratus, perinde ac coniugis dotem exquisiturus ad socerum iter instaurat interque delectos comites Waldemarum profectionis sequacem asciscit, quia domi eum tuto relicturus non videbatur, in carcerem Conrado servandum tradere cupiens. Quem dolum Waldemarus, amicorum sibi complurium litteris indicatum, venienti Sleswicum regi, memoratis, quae pro eo fideliter ac strenue gesserat, cum exprobratione perfidiae palam obiecit. Neganti in eum a se crudeliter esse consultum susceptos apices, abscisis indicum vocabulis, ostendit. Meminisse deinde monet, ut praecipuam ei bellicorum manum conciliaverit, ut corpore adverso diras pro eo plagas acceperit, ut secum maiorem semper victoriae partem traxerit, egregiisque meritis suis gratiae loco dolum ac fallaciam erogari conqueritur. Comitatum nihilo minus pollicetur, praefatus sciturum eum, peracta fraude, nequitiam sibi, non astum, effectui fuisse. Contra Sueno suspicionem levare summa dissimulatione tentabat; neque enim ad deponendam perfidiam tantae fidei meritis adduci poterat. Irrevocabili itaque propositi pertinacia Stadium advectus, a praesule Bremorum Hartwico domo suscipitur. A quo cum ulterioris viae ducem exposceret, non impetrato, Waldemarum, quem ei perfamiliarem sciebat, preces iterare compellit. Quo pontifex clam vocato regii consilii commentum aperit, confessus se de industria negare, quod ei perniciosum adverteret. Ut autem regi satisfacere videretur, dissimulata potestate, ductum ab Henrico, quod potentia ac dignitate praestaret, commonet expetendum, verum has preces suo Suenonisque et Waldemari nuntio committendas. Quibus Henricus auditis, cum et regis dolum calleret et Waldemaro consulere vellet, quod a socero commodius accipere posset, frustra Suenonem a se flagitare respondit. Abductum deinde Waldemari legatum, quam noxia mittenti precetur, edocet, ipsumque, ni redeat, apud Conradum extrema passurum denuntiat. Igitur Suenonis nuntius, collegarum utroque dimisso, Conradum accedens, nuntiat suspectos regem habere propinquos, quos, pridem inimicitias exercentes, connubii recentis affinitas concordes effecerit. E quibus unum ei fraudulenter accitum in comitatum cessisse, quem apud ipsum novarum rerum metu vinctum haberi cupiat. Praeterea procedendi gratia profectionis ei debere praestari ductorem. Quaerente Conrado, quo pacto regem aemulus comitaretur, cessio, hostesne an commilitones fidem eius secutum asseruit. Tunc Conradus, Suenonis consilium exsecratus, dedecere senem se inquit, quod iuvenis fugisset, admittere. Nempe deforme vetulo esse de integritatis duce perfidiae fautorem evadere notamque, quam eatenus caverit, sub ultimum tempus sibi consciscere. Malle igitur se generum filiamque cum nepote ex ea suscepto cruci suffixos videre quam fidei et sinceritatis opinionem, tot annis servatam, extremae aetatis infamia corrumpere alienaeque fraudis propositum impiissimi favoris prosequi nutrimento. Tum demum affuturum se subsidiaque laturum, si gener, omissa fraude, palam, quos metuat, impetat. Ad huius vocis nuntium Sueno rubore perfusus, ulterioris viae tutatore negato, in regnum revertit. Brevi morarum processu, Kanuto et Waldemaro Wibergi moram habentibus, occulto traiectu in Fioniam e Sialandia accessit, confisus inopinatos prendi posse. Detecto dolo, mandat utrique allocutum se eos, non occupatum venisse; suspiciones deponant, quas falso conceperint. Illi, indiciis dolum praecurrentibus, eius de se propositum speculati nihilque iam bonae spei ex regis promisso capientes, Iutorum suffragiis regium sibi nomen consciscunt. Tunc rex apud Othenas (nam eo forte loci deverterat), contractis in regiam militibus, nunc singulos, nunc universos artius percontari coepit, qua fide praesens bellum ingredi vellent. Respondentibus alacriter, non contentus simplicitate promissi, sacramenti fidem efflagitat. Illatis sacris, Suno, sive vetusta Waldemari caritate sive privato iniuriarum dolore permotus, regia solus excedit. Emissi, qui eum revocarent, causam tam subitae egressionis efflagitant. Rogatus regredi, ob paternae villae ereptionem conqueritur. Rex restitutionem promittit. Suno, seram hanc iustitiam inquiens, in adversis usurum se negat, quo in prosperis fraudatus fuerit. Quamobrem potioris partis amplexu solitariam transitionem non veritus, ab iniurioso sibi rege salutari consilio descivit. Itaque iustum defectionis titulum secutus, Waldemarum avitae paternaeque familiaritatis respectu transfugio petivit. Cumque Sueno, roborata suorum fide, in Sialandiam rediisset, consequenter ab aemulis Iutorum classem mutuatis impetitur. Qui, tunc forte Roskildiae situs, Eskillum saepe dictum antistitem praesidiaque Scanorum accersit. Quibus praesentatis, Petrum, cui pater Thorstanus erat, omnium consiliorum suorum arbitrum, qualiter rebus consulendum esset, interrogat. Is consultantem olim regem, qualiter tuto regnare posset, iussisse fertur, ut aut equestrem plebeiumque ordinem, quo se tutius adversum aemulos gereret, beneficiis impensioribus coleret, aut ab iis saltem ad propinquos placendi studium transferret eosque, sola contentus specie, re vera reges exsistere pateretur. Si neutrum egisset, haud dubium, quin brevem regni usum habiturus esset, edocuit. Rex vero, neque salubritatem consilii neque sapientiam responsi debita animi sententia prosecutus, utilissimos monitus deliramentorum loco habuit. Enimvero offusum iracundia animum salutaris aestimatio subire nequivit. Concepti itaque furoris impatiens, quoad unum sibi scutum suppeteret, id se Petro oppositurum iuravit. Tum Petrus: 'meum semper', inquit, 'pro te clipeum gessi, sed vereor, ne cito cunctis scutorum tuorum copiis opus habiturus sis.' Quod rex avare dictum existimans percontatur, num adhuc satur esset. Respondit saturum se, sed vereri, ne satietatem parum salubris digeries sequeretur. Tunc quoque, quid facto opus esset, rogatus, in Scaniam migrandum edocet; tutiores illic vires, in Sialandia pauciores amicos quam hostes esse. Praeterea Iutos haud facile insecuturos, Fotensis adhuc pugnae memoria trepidos. sin autem in Scaniam praevenerint, gentis adversum eum auxilia contracturos, quam si petere supersedisset, ad aemulos defecturam non dubitaret. Quem Sueno secus aestimaturum inquit, nisi Waldemarum, cuius concubinarii filii paedagogum ageret, penatibus suis parsurum speraret. Aliorum vero bonis, si patriam hosti cessissent, nullum peculiaris amicitiae beneficium praesidio futurum. Ita alieno consilio spreto, proprium amplexatus, Roskyldiae hostem opperiri constituit. Rarescentibus alimentis, regios vicos complures comparandi sumptus gratia venditabat. Tandem multi ruris absumpto pretio, cum exercitum nimiis impensis onerosum dimissurus videretur, Eskillus, defectionem providens, artem excogitavit, qua periculum ad fructum converteret. Primum enim ampla defectionis praemia ab adversariis occulte paciscitur. Mox cum conterraneis regem accedens, alimentorum inopiam queritur; dimittat, precatur, quos pascere nequeat, praesertim pietatis ac necessitudinis iura violaturos, si in cives ac propinquos ex adverso contractos pugnatum issent. His dictis tamquam defectionis ratione reddita, cum cohorte Scanica regia excedit, subiungente Suenone dignum eum, qui defectionis poenas capite lueret. Sed hunc regis furorem sanior arbitrorum sententia propulit, imminentis belli auspicia scelere et sacrilegio prohibentium esse sumenda. Iamque rex, maiore exercitus parte dilapsa, fugam meditabundus cum reliquiis copiarum Falstriam versus contentius pergit, ignorantibus etiam arbitris, quo proposito tam remotas ab urbe partes accederet. Quem ubi de fuga cogitare compertum milites habuere, ne sine proelio vincerentur, orantes, victoriam, si redeat, spondent. Praeterea scire iubent eos sibi milites esse, qui crebro parva manu ingentes hostium copias superaverint, neque paucitatem vereri debere, quam toties in suis victricem aspexerit. Quin etiam ultimi dedecoris esse fortunam suam ante fugae quam bello permittere eosque, qui vinci possent, ultro victores efficere, alieno metu quam suis viribus fortiores. Monent deinde, ne ex strenuo rege timidus militum desertor evadat, ne unius fugae dedecore tot victorias suas maculare sustineat. Cuius perseverantiam a proposito reflectere nequeuntes, amaris eum conviciis insequuntur. Nec deformitatem ei peregrinationis exprobrasse contenti, etiam contumeliae damnationem iunxerunt. Deinde mutua semet adhortatione firmantes, bello hostibus occurrere statuunt; fore enim, ut eorum multitudo, passim ac dissolute instandi cupiditate procurrens, sparsum militiae genus sequendo facile a paucis intercipi posset. Praeterea arma sibi et equos suppetere, nihilque tot viris in unius meticulosi ducis absentia nocuisse fortunam. Ita sibi fortitudinis robur ingenerantes, regii dedecoris notam militari spiritu redimere gestiebant Diu itaque exspectato hoste nec viso, Petrus solvendum agmen salutique consulendum admonuit, perquam stultum affirmans proelium absque duce capessi. Quippe Iuti, suenonem de industria cessisse rati, insidiarum metu tardius incedendum duxerunt. Tunc Sialandenses, quod indigenae essent, ceteros commilitonum ductu ac commeatibus prosequebantur, nec cuiquam ex tanto grege perniciosus ad patriam reditus exstitit. Sed eorum postmodum plerisque paci transitio fuit; nam et fides regibus data et amicitia pariter obsequio quaesita. Ulf et Thorbiornus, spectatae in regem fidei, cum hoc veniae genus in probris ducerent, domi suae comprehensi Suerconique regi in custodiam traditi, exsilio capita quam hosti dedere maluerunt. Horum siquidem excellentis constantiae animus plus gloriae in vinculis quam libertatis in defectione constituit. At Sueno, continuato apud socerum exsilio, triennium emensus, ipso defuncto, Saxonum satrapae Henrico, datis vadibus, pecuniam pollicetur ingentem, si regno per eum restitui posset. Pactus praemium dux, cum ad aggerem, quam Danorum structuram appellant, summis viribus pervenisset, transitu per eum, qui portae praeerat, pecunia corruptum obtento, obsidione censum a Sleswicensibus extudit. Tunc Hartwicus Bremorum pontifex, qui et ipse post Henricum expeditionis auctor exstiterat, meruisse eum inquit, qui portam patefecerit, cum pecunia simul, quam pactus esset, suspendi, quatenus ad horrorem consimilis facti in eodem laqueo proditor et proditionis praemium conspicerunt. Illic Sueno, peregrinam classem praedatus, direptas Rutenorum merces stipendii loco militibus erogavit. Quo facto non solum advenarum in posterum frequentiam deturbavit, sed etiam splendidam mercimoniis urbem ad tenuem angustumque vicum redegit. Saxones, desertum ab incolis rus, nullo resistente, permensi, hoc longius, quo licentius, ruebant. Nam australes Iuti, paucitatis suae metu in septentrionalem partem, quae multitudine praestabat, elapsi, sub specie fugae bellum parabant, et, qui prius auxilia Suenoni spoponderant, alienorum viribus succincto succursum negabant, ne peregrinam manum adversum patriam iuvisse viderentur. Eadem fere tempestate Suerconem regem servus, qui cubiculo eius praeerat, noctu dormientem occiderat. Quod scelus divinitas haud segnius quam iustius ulta est. Nam parvo post tempore Magnus, qui occulta regnandi cupiditate servo peragendi facinoris auctor exstiterat, in eo conflictu, quo filium Suerconis Karolum, quem patre spoliaverat, regno etiam exuere gestiebat, sceleratae machinationis poenas morte persolvit. Ea res Kanutum solandae matris gratia Suetiae superiora petere coegit. Interea Waldemarus, apud Sialandiam Theutonici motus opinione suscepta, ad Iutiam concitus tendit, remisso coaevo atque collacteo suo Absalone, qui revertentis e Suetia Kanuti post se maturaret adventum. Tantum autem eius apud Iutos praesentia valuit, ut et fortibus fiduciam afferret et ignavia torpentes ad bellum pro patria suscipiendum erigeret. Idem Henricum, nobilem inter Saxones virum, cum quo iam pridem affinitatem, data ei in matrimonium cognata, iunxerat, per internuntios occultius obsecrat, uti veteris amicitiae causa ad procedendum socios incitet ducisque reditum modis omnibus interpellet, brevi se cum exercitu superventurum denuntians. Tantam illi fiduciam et numerus militum et alacritas dabat. Huius tumultus nuntio Kanutus e Suetia revocatus cum delectis Sialandiam intrat, extemplo Iutiam petiturus. Sed cum coortae tempestatis magnitudine transitu prohiberetur, afflicti mora milites Waldemarum pacem cum hostibus pepigisse idque se per agrestium quendam recenti nuntio cognovisse fingebant. Hoc famae commento Kanutus audito ingrati animi labem exprobrat, parum honestum de eo sermonem habentibus, qui suum communi periculo caput obiecerit, hortaturque, si dignis eum laudibus prosequi nolint, saltem linguas ab indigna ipsius obtrectatione cohibeant. Hesbernus solus, Skyalmonis Candidi ex filio nepos idemque Waldemaro ob pueritiae et educationis societatem percarus, transfretare se velle dixit, quae apud Iutiam gererentur, Kanuto renuntiaturum. Igitur ut strenuam, ita periculosam navigationem feliciter emensus et quasi cum ipsa rerum natura luctatus, saevientium elementorum rabiem incredibili remorum certamine superavit. Nuntiatur interea Saxonibus totius Iutiae vires ad Waldemarum coisse tantaque hostes manu esse, ut sine periculo et clade excipi nequeant. Hac dux fama attonitus Henricum, quem apud Waldemarum affinitatis iure magnae familiaritatis locum habere noverat, ubinam regulus eius degeret, simulato ioco perquirere institit. Quo latebras eum ac solitudines circumspicere respondente, dux, eludi se sentiens, a ficta et ludicra ad seriam et sollicitam interrogationem convertitur. Repugnantem illum commissaque tegere perseverantem per debitam Romano imperio fidem orat obtestaturque, ut, quae ab hoste parari sciat, indicio praecurrat neque, quod civibus perniciosum advertat, silentio contegat. Hac Henricus adiuratione permotus, verum esse, quod rumor docuisset, asseruit: bellum siquidem prae manibus esse, quale prius experti non fuerint, superstitesque recordationem eius perpetuo narratu prosecuturos. Formidolosa cunctis Henrici affirmatio fuit. Idem, an hostes exspectandi essent, consultus, omnium animos ad proelium virili exhortatione provexit, ita fidem suam inter amici preces et ducis imperium partitus, ut nec huius mandatum neglegeret nec illius salutem silentio falleret. Quam sententiam publico metu refutante, cupidus reversionis exercitus occasionem a tempore mutuatus est. Ne enim ob piscium raritatem veris, quod imminebat, statum sollemneque ieiunium solveret, remeandi sibi necessitatem imposuit omnique simulatione competentium alimentorum causabatur inopiam, ignaviae studium religionis nomine colorando. Quod quidem in eorum abscessu luce clarius fuit. Iter enim, quod semestri spatio venientes confecerant, triduo remensi sunt, multa post se onera multaque impedimenta nimia festinationis cupidine relinquentes. Tunc reversus Hesbernus Kanuti exspectationem summis ambiguitatis curis implicitam certo rerum nuntio absolvit. Parvo post tempore vi Sclavica tanta apud Fioniam clades incidit, ut, si secundam huic similem accepisset, cultu vacua mansisset resque eius non afflictae modo, verum etiam perditae fuissent. At Sueno, non contentus semel Saxonibus supplicasse, iterato ad Henricum decurrit perque Sclavos eius dicioni parentes in patriam se pervehi laborabat. Quorum classe translatus in Fioniam laetis civibus ad urbem Othenas se contulit, salutem suam adversum innumeros paucorum praesidio defensurus. Sed et pax immunitasque per Sclavos eius fautoribus promissa. Igitur, sive impetrandae pacis amplectendae maiestatis intuitu, tanta tuendi colendique eius apud insulanos cura flagravit, ut passim ad ipsius praesidium virorum feminarumque turba concurreret, egregium reputantium adversum eos, qui rerum summa potirentur, infractam regis reparare fortunam. Ad hanc famam cum Kanuto Waldemarus adversum Fioniam terra marique ceteras regni copias contraxere. Quarum multitudine facile Fioniensium paucitatem oppressissent, nisi Waldemarus miseratione reliquiarum afflictis insulae rebus parcendum putasset, ne per novae cladis calamitatem populi residuum exhauriendo plus patriae quam hosti nocuisse videretur. Itaque aemulum cum periculo tolerare quam debile patriae membrum quassare satius ratus, expeditionem ad consilium transtulit. Nam auctore eo res in colloquium versa est, condictumque, ut Sueno cum ascripta sibi clientela Lalandiam concederet ibique propemodum solitarius degeret, quoad inter ipsum et duces de pace plenius conveniret. Die postero Othenas lavandi gratia repetens, Kanuto ob insidiarum metum balnea communicare non auso, a Suenone eius amicitiam ambiente, elatis obviam sacris, religione processionis excipitur. In Albani deinde aedem ab ipso perducitur, arbitrorum nemine praeter Absalonem admisso. Tum Sueno intra sacellum residens: 'Sinistra mihi', inquit, 'iam pridem, Waldemare, fortuna consortium tuae familiaritatis invidet, quamquam et animum bene de te semper gesserim et a patris tui interfectore meus non solum ultionem exegerit, sed etiam, suscepto adversum patruum bello, salutem tuam, inter parricidales manus sine cuiusquam praesidio constitutam, plenis pietatis armis ab exitio vindicaverit. Post quem Ericus iunior, ne parentis mei, cui diutius militaverat, coeptum excidere pateretur, ut regni, ita tui quoque curam arripuit. Tertius ego pueritiae tuae propugnator accessi; nec mea parcius quam priorum opera servatum te scito. Pro capite tuo nondum in aetatem producto adversum hunc, cuius fidem nunc socitatemque exoscularis, arma suscepi. Quae nisi felicius auspicatus fuissem, filio Magni immerens poenas luisses. Qui, nisi me tertium extimesceret, haudquaquam te secundum pateretur. Dum vivo, vitam tibi adversus eius insidias prorogo; exstinctus, ut meum, ita tuum quoque diem finio. Igitur eo tutius ad opem tuam decurrerim, quo plus eam beneficio meo deberi cognoverim. Et nunc caritatis tuae fiducia arbitrum te pacis in me faciendae constituo: contentus ero, qua me cumque sorte donaveris, tantum apud exteros calamitatis perpessus, ut privatus aut egens intra patriae fines degere quam exsul denuo censeri malim. Arbitror quoque, ut, cum singula iustius aestimaveris, inter probra ducturus sis potius parentis tui interfectore quam ultore procreatum excolere.' Haec et similia replicantem Waldemarus interpellare non dubitans: 'Frustra meam', inquit, 'Kanutique concordiam cassare pergis, cum et ipse paternae culpae affinis non fuerit et mihi in eius expiationem olim iusta persolverit. Quod autem ulterius tibi militare non tuli, non meae levitatis, sed tuae perfidiae crimen reputa. Nonne olim me peregrinationis tuae comitem in carcerem socero necandum tradere statuisti? Atqui nisi pravitatem tuam eius honestas vicisset, inter vincula moriturus abieram. Quoties meam, quoties Kanuti salutem per insidias attentatam fraudulentis consilii nisibus obruere voluisti? Qualiter autem pares ferre poteris, quos milites habere passus non es? Verum ne cum reprehensione propinquum avertere videar, res tuas adversum caput meum restaurare tentabo, plus miseratione fortunae tuae quam credulitate promissionis inductus. Quam humanitatem cum scelere et fallacia repensaveris, simplicitatem nostram artibus tuis circumventam ne existimes, sed potius fidem pietatemque periculis locum dedisse.' Tunc Sueno verbis in simulationem compositis perfide se acturum negare, sincera fide eorum amicitiam expetiturum promittere, praesertim cum nec sibi nec liberis consulturus videatur. Eo enim se morbo esse implicatum, ut annum vix conficere queat. Praeterea sine filiis esse, quibus regnum parare debeat. Quid igitur nisi culpam et ignominiam perfidia quaesiturum? Malle itaque quantumvis tristes fortunas excipere quam maximo famae dehonestamento sceleratam sui memoriam per totum terrarum orbem disicere brevesque regni fructus aeterna famae turpitudine comparare. Dimisso Waldemaro, Lalandiam ipse concessit. Ubi paucitate satellitum non contentus, novos quotidie stipatores ascivit clientelaeque grandibus incrementis auctus colloquii diem hoc tutior, quo fortior opperiebatur, tamquam pacem cum aemulis ex pari facturus. Tempore praenominato Kanutus et Waldemarus cum omni Danica nobilitate Lalandiam advehuntur. Tunc Waldemarus, quod Suenonem familiarius frequentare soleret, cum paucis ad eum visitandum contendit, Kanuto fidem eius perpetua suspicione damnante. Cum quo Sueno Kanutum pariter adesse ratus, subornat ex suis, qui iurgantium more rem in strepitum seditionemque converterent aemulosque pariter ferro violarent. Quem ubi sine socio venire conspexit, consilium revocavit, parum proficuam alterius sine altero oppressionem existimans. Waldemarus, cognitis insidiis, sed dissimulatis, multa Suenonis adulatione vexatus, cum ab eo die postero ad familiare colloquium expeteretur, non aliter annuit, quam ut uterque solitarius adesset. Eo namque corporis habitu erat, ut cum nemine viritim congredi dubitaret. Militibus itaque procul abesse iussis, invicem collocuti, proximo die concilium advocant. Tunc Sueno, sive cognationis fiducia sive tegendae fraudis studio, Kanuto consentiente, Waldemaro compositionis arbitrium tradit, probaturum se, quaecumque per ipsum taxarentur, affirmans. Igitur Waldemarus, ipsis sibique regii nominis usurpatione decreta, trifariam totius regni orbem partitus, Iutiae magnitudinem, non minus incolarum multitudine quam spatiis abundantem, in unam portionem secrevit, in altera Sialandiam ac Fioniam, in tertia Scaniam cum attinentibus provinciis locavit. Cumque penes ipsum, ut partitionis, ita optionis quoque potestas exsisteret, primam sibi, secundam Suenoni indulsit priorque Iutiam ipse delegit. Tunc Sueno, cui post ipsum optio debebatur, ne medium inter aemulos locum acciperet, Scaniam poposcit. Ita minores insulae, duorum electione praeteritae, Kanuto cessere. Fides pacti sacramento componitur, ut religionis metu perfidia pelleretur. Deinde manus ad caelum tenduntur, auctor rerum in cautionem vocatur; nec contenti concordiae pignus humanis stabilire consiliis, Deum simul et pactionis praesidem et temerationis ultorem efflagitant. Pontifices quoque, censurae suae partibus intersertis, iis, qui pactum rupissent, exsecrationis sententiam intentabant. Praeterea condictum delatores mutuo prodi debere, ne mendaciorum obscuritate sinceritatis habitus corrumperetur concordiaeque quassaretur integritas. His ita compositis, Kanutus in Sialandiam, cuius iam possessionem adeptus fuerat, Waldemaro comitante, praecedit, Suenonem brevi subsecuturum hospitio suscipere cupiens. Quem postridie Ryngstadio susceptum expertus, dum in eius occursum bonae fidei studio pergeret, Ryngstadicae religionis praelatum cum Radulfo equite Theutonico obvium habuit, affirmantem nuntiatum fuisse Suenoni cum armatorum multitudine eum venire. Hausit ergo cum suspicione cautelam, argumentoque perfidiae sumpto, contionem, quae eo forte die magna popularium frequentia gerebatur, declinato Suenone, petivit. Waldemarus vero, apud quem fides suscipioni praeponderabat, pacti fiducia Suenonem constantius quam cautius petebat. Stabant milites regis gregatim armati, Kanutum et Waldemarum, dummodo pariter affuissent, necare iussi. Comperta alterius absentia, Sueno, revocatis satellitibus, multa venientem gratulatione prosequitur. Percontantem illum, cur, nullo discrimine impendente, comitibus uteretur armatis, quid rumoris acceperit, edocet. A quo compluribus perfidiae probris laceratus, consilium propositumque suum summa animi dissimulatione suppressit. Roskildiam deinde, Kanuto, cui illic hospitalitatis ius erat, invitante, procedens, nocte per ludos et comissationem exacta, diluculo Thorberni vicum haud procul urbe situm cum paucis petivit, perinde ac parvulae filiae, quae illic educabatur, cernendae caritate perductus. Ferunt tunc uxorem Thorberni dixisse mirari se eum in hanc condicionis vilitatem adductum, ut, quod totum gesserat, eius tertia parte contentus haberi sustineat. Quod dictum, ab indignatione profectum, Suenoni ingens irritamentum facinoris fuit. Vespera appetente, mittuntur a Kanuto, qui cenatum eum accerserent. Quos Thorbernus perquam iucunde excipiens, cum super regis mora rogaretur, debilitatem capitis, ex balnearum fumo et vapore contractam, tarditatis eius causam astruxit. Sueno vero, cum exspectationis suae excusationem afferre vellet, cum filia admodum parvula infantilibus blandimentis iocatum se dixit. Discors causae redditio percontatoribus notabilis fuit. Quorum hortatu urbem repetens, inter consortes, quasi per aetatem honoratior, medio sedendi loco receptus est. Mensis post epulas amotis, cum, minutioribus poculis passim et varie discurrentibus, convivii hilaritas augeretur, calculorum ludum poposcit, gloriatus se eius apprime peritum, quod exsul hoc maxime iucunditatis genere delectari consueverit. Quod dictum, iactantiae simile, re vera acerba calamitatis recordatio fuit. Sed tabulato non suppetente, ne lusui quidem vacatum est. Inter cetera cantor Germanicus, fugam Suenonis exsiliumque cantilena complexus, varias ei contumelias, formatis in carmen conviciis, obiectabat. Quem ob hoc acrius a convivis increpitum Sueno, dissimulata molestia, fortunas suas liberius recinere iubet, perquam libenter se post aerumnas malorum meminisse confessus. Crepusculo appetente illatisque ex more luminibus, miles Suenonis Thetlevus, qui paulo ante convivio egressus fuerat, reversus in regiam, occasionem edendi facinoris oculis animoque tacitus perlustrabat. Cumque paulisper attonito stupentique similis constitisset, Kanutus eum, propasso in terram amiculo, sedere sibi proximum iubet. Ille tantae eius dignationi gratias habens, aede excedit, e vestigioque regressus exiguo capitis motu Suenonem accersit. Quem signi tam latentis ignarum Kanutus a Thetlevo vocatum edocet. Cui cum Thetlevus exsurgenti paululum insusurrasset, quotquot Suenoniarum partium affuere, iis in colloquium admixti, collatis in orbem capitibus, nemini remotiorum exaudienda tractabant. Tunc Kanutus, perinde ac insidiarum praescius, Waldemarum brachiis attrectatum osculo petivit. Causam blandimenti, cum minime sic se alias gerere consueverit, ab eo, cui osculum tulerat, interrogatus suppressit. Interea Sueno, relictis in aede militibus, per posticum in conclave devertit, praeeunte puero luminis gerulo. Mox in Kanutum et Waldemarum a subornatis ferrum destringitur. Sed Waldemarus, ocius sede exsiliens, manum amiculo obvolutam non solum applicatis capiti suo gladiis obiecit, sed etiam Thetlevum acrius in se ruentem pectoris impulsu humi praecipitavit. Cum quo pariter et ipse collapsus, femur quam gravissime sauciatus est. At ubi primum pedibus se excepit, recepti vulneris immemor, dum perruptis obstantium globis, foribus exsiliret, quidam obscuro loco obvius arrepta cinguli ipsius pensilia, retentare eum conatus, abrupit. Interea aliis, ne noctis errore facinus impediretur, fenestras reserantibus, Thetlevus humo resiliens Kanutum dexteram gladio obtendentem a fronte confodit. Excipit semianimem Absalon, Waldemarum esse ratus, fluidumque cruore caput manibus ac sinu complexus, inter ipsos armorum strepitus salutem suam quam regis curam neglegere praeoptabat, reliquiis spiritus adhuc in eius pectore palpitantibus. Tandem Kanutum a se teneri cultus indicio expertus, permixtum maerori gaudium habuit. Docibus, vir prima audacia, dum regis necem in auctores vindicare conatur, occiditur. itaque noctis obscuro neminem discerni patiente, in eos, qui valvas propius accessissent, stricto ferro proruebatur, quia tenebrarum accessio, hostesne an commilitones adessent, incertum fecerat. Igitur Constantinus, qui primo inter Kanuti necessarios loco fuerat, ne exitu prohiberetur, Absalonem, in cuius iam gremio complexuque Kanutus spiritum deposuerat, ad unum ostiorum accedere, quo tutior sibi in reliquum procursus pateret, tacite postulabat, parenteque eo, seorsum elapsus, ab iis, qui foris versabantur, exceptus opprimitur. Absalon vero, propior eius petitioni quam suae saluti, Kanuti corpore reverenter amoto, securus periculorum in armatos progreditur crebrasque eorum interrogationes confessione sui nominis absolvere dignatus non est. Itaque constantia taciturnitatis adiutus, salutarem inter hostes egressum habuit. Cui Radulfus medio ponte obvius tam taetri facinoris non auctores modo, sed etiam conscios exsecrabatur, ab eius se culpa alienissimum protestatus. Hunc Petrus cognomine Thenia magno secutus impetu, per ludibrium Absaloni comminando discessit. At ille ad australem atrii portam, quo Trinitatis aedes ambitur, progressus, infesto satellitum occursu praepeditur. Cuius caput, gladiorum multitudine circumfusum, quidam, forte cum aliis superveniens, non solum ferri corporisque sui pio vindicavit obiectu, sed etiam quendam, a pectore eum confodere gestientem, poenas sibi, si non desisteret, daturum minatus, salutare ei diffugium conciliavit. Absalon quoque, tempestiva corporis declinatione percussorem evitans, tunica, qua latus eius proxime tegebatur, telum excepit. Ita, ne Danicae reparationis spes penitus elaberetur, futurum patriae columen fortuna servavit. Inde digressus, cum in Ramsø vicum nocturno itinere pervenisset, attonitum solitario eius adventu villicum, nuntiatis, quae Roskyldiae inciderant, paene exanimem reddidit. A quo vegetiore equo donatus, primum sororem, quam Petrus quidam in matrimonio habebat, deinde matrem petivit. Quae cum ex eo Kanutum occisum, Waldemarum vero graviter affectum cognosset, plus maeroris ex eorum clade quam ex filii incolumitate voluptatis contraxit. Interea Waldemarus, duos dumtaxat e suis casu comites assecutus, gressum femoris debilitate negatum vitae cupiditate provexit. Igitur incedendi usum, vulnere debilitatum, a necessitatis violentia mutuatus est. Adeo corporis dolores animi metus extenuat. Deinde sequacium ope equo impositus, in eum forte vicum, casu ductante, pervenit, ad quem fortunae eius nuntius Absalon paulo ante praecesserat. Quem postquam ex villico recenter ad matrem discessisse cognovit, praeviis locorum peritis post eum contendit. Adeo corpoream ipsius debilitatem duratrix infirmitatis humanae necessitas confortabat. Illic, procurato vulnere femoreque fascia circumligato, noctis reliquias exegit. Diluculo Sueno, collectis civibus, nocturnis aemulorum insidiis appetitum se queri, amiculum, quod de industria confoderat, ostendere, Kanutum et Waldemarum hospitalitatis violatores, periuros, latrones, parricidas appellare, gratias Deo replicare, quod amborum facinus alterius nece propulerit, auxilia adversum superstitem implorare. Assertis eius, quia fraus in propatulo fuerat, fides delata non est. Deinde, ne Waldemaro maritimae fugae locus suppeteret, totius insulae navigiis confodi iussis, solitudines quoque, quibus eum irrepsisse crediderat, exquisitius indagandas curabat. Igitur Waldemarus, tribus dumtaxat comitibus fretus, non per abdita nemorum aut inacessa paludum, sed per tenues admodum saltus errabat, tutiora ratus loca, quae minus hosti suspecta fuissent. Hesbernus quoque cum aliquot procul in planitiem mittitur, qui se patentioribus interdum campis, Waldemarum simulaturus, ostenderet. Complures quoque duce eo variis in locis multitudinem suam regiae transitionis simulatione conspiciendam praebebant. Cumque demum Iutiam accedi placuisset, familiaris ei faber navigium, quo in eam traiceretur, reficere iussus, metuens, ne Suenoni poenas daret, operam suam sub specie coactionis extorquendam perdocuit. Igitur Hesbernus, officinam eius agrestium frequentia completam ingressus, imprimis eum fictae precis commento sollicitat. Refectionem abnuenti inicit manus nexumque deducit; abstractus artificium praebuit. Itaque sub iniuriae simulatione et amico utiliter paruit et apud Suenonem sibi impunitatem salubriter conciliavit. Tunc armamentis commeatibusque per Hesbernum exhibitis, Waldemarus noctu suis navigationem orsus, coorta subito tempestate, inusitatam maris saevitiam expertus est. Ipsis quoque militibus, immanium undarum aspergine perlutis, tantum algoris incessit, ut, singulis corporis partibus hebetatis, ne velum quidem ad navigationis commodum circumferre potuerint. Praeterea tanta nimbi vis antennam impulit, ut inter undas effracta decideret; nec minus imbrium quam fluctuum moles navigium onerabat. Gubernator omnia freto permittens, abiecto regimine, quo proram deflecteret, ignarus, solum venti imperium exspectabat. Aer quoque, crebris internitentium fulminum ignibus micans, ingenti nubium fragore concrepuit. Tandem per summam nimborum rabiem insulae cuidam errore navigationis appulsi, detractum undis navigium, quod ancora retentare nequiret, circumstantium arborum ramis in foros detortis, quo minus lapsum collideretur, tenacius astrinxerunt. Eadem nox Sclavos ad Hallandiam mille quingentarum navium classe appulsos naufragio obruit. E quibus quotquot vivi in litus evaserant, ferro periclitati sunt. Diluculo Waldemarus, administrato per Hesbernum viatico, militibus abunde firmatis, secundo mari in Iutiam pervenit. Wibergum progressus Suenonisque dolum pro contione causatus, omnium animos ad maestitiam lacrimosa fortunae suae narratione deflexit. Cuius assertioni non minus miserationis quam fidei vulneris praesentia conciliavit. Itaque nescias, miserior plaga an felicior fuerit. At Sueno, fugae eius opinione accepta, refectis navibus, quas ante quassaverat, expeditionem in Iutiam parat. Tunc mater Absalonis et soror egregium virilis industriae facinus edidere: siquidem, ut regis transitum morarentur, navigia, quibus traicere destinabat, nocturno tempore dissecanda curarunt. Quorum Sueno refectioni diutius immoratus, cum redintegratis omnibus in Fioniam pervenisset, Waldemarus, ocius aemulo occurrendum existimans, primis eum lutiae liminibus prohibere constituit. Quo cognito, in Sialandiam se contulit, eiusque et Scaniae populo per edictum contracto, privatis armis publica miscet auxilia. Interea Waldemarus, incertum belli suspicatus eventum, repetito Wibergo, nuptias agit, tum ut eos facilius sibi, qui Kanuto militaverant, ascisceret, tum ne pulcherrimae sponsae castitatem hostibus forte delibandam servaret. Deinde expeditione coire iussa, Randrusium petit, Sialandiam, quod Suenoni receptaculo esset, armis attentare constituens. Ex Suenonis quoque militia complures, ob immane eum scelus perosi, Waldemaro se iungunt, tanti facinoris reatum auxiliorum fomentis prosequi nefas ducentes. At Sueno, qui bellum inferre quam excipere speciosius duceret, magnitudinem animi sui intra unius insulae fines concludere nequiens, navigiis e Fionia Sialandiaque petitis ad Iutiam appulit, iisdemque intra Dyursae fluminis alveum recipi iussis, cum promptissimis equitum sub dubia oppidanorum fide Wibergum concessit. Quod cum Waldemarus per transfugarum quendam expertus fuisset, auxiliaribus qua poterat celeritate contractis, ad exturbandam hostium classem Saxonem et Iurisium cum navalibus copiis mittit. Quorum auctoritatibus moti Sialandenses, navigatione reflexa, plus propinquorum monitis quam regis imperio tribuendum putarunt eiusque desertores quam horum hostes exsistere maluerunt. Verum Fionienses, apud quos plus regis quam privatorum respectus valuit, spreti monitus poenas vapulando luere, pulsatique dedere fugam, quam sospites abnuerant. Nec quicquam Sueno malorum aegrius tulit. Post haec Hesbernus, hostium consilia cognoscere iussus, cum prope Wibergum susceptae speculationis gratia pervenisset, Suenonis Randrusium petentis obvium contemplatur exercitum. Igitur, ne res diligentius quam fortius explorare videretur, praecedentium quosdam effusius obequitantes hasta validius appetitos militari virtute prostravit. Quorum equos potitus comitum ope per devium abstrahendos curavit. Tunc Suenoniani, propinquas hostium copias arbitrantes, armatura propere sumpta lectissimisque equorum conscensis, bello se praeparant. At postquam inaequalia loca permensis prospectum planities dedit, solum contuentes Hesbernum, post eum promptissimos dirigunt. Quibus ille, volucri fisus equo, tanto semet intervallo surripuit, ut interdum quieti descendendo consuleret. Cumque insecutores frustra se eius occupationi inhiasse conspicerent, alloquium ipsius sub fidei promissione eminus vociferando deposcunt. Negat eorum se colloquia suspecturum Hesbernus, quod lubrica fide serotinis esse temporibus consueverint, facetissime iis perfidiam, quam recenter Roskyldiae patrarant, obiectans. Ex quibus Petrum dumtaxat cognomine Thenia antiquae societatis fiducia, accepta fide, propius accedere passus, cum super Waldemaro pluribus rogaretur, reliqui, inter se equis de industria concurrentes, insidias ei sub exercitationis simulatione tendebant. Tunc Petrum Hesbernus, quid animi sociis esset, advertere postulat. Ille, fidem suam commilitonum perfidia quassandam veritus, obversa hasta, confixurum se, qui in Hesbernum irruisset, exclamat. Quorum fraudem Hesbernus per angustos deverticuli recessus praepropere pontis cuiusdam transitu praecucurrit intentasque lateri hastas cuspidis suae frustrabatur obiectu. Cumque eos identidem dignis perfidiae conviciis affecisset, procul inde discedens, obvios forte commilitones de hostium insecutione edoctos propinquis viae fruticibus occultavit ac protinus ipse equo desiluit. Qui vero in eius captionem intenderant, nondum hac spe deposita, cursum dirigere perseverabant. Quibus ille procul conspectis, equum insilit eiusque latera crebris de industria verberibus attundendo ficto cursum labore confecit. Igitur insequentes, conceptam intercipiendi eius spem maiori conamine prosequentes, acrius equos urgere coeperunt, haud dubie ab hostibus capiendi, nisi insidiantium quidam, exspectationis impatiens, per nimiam occursandi cupidinem ocius latebris erupisset. Itaque ex unius procursu datum sibi insidiarum indicium existimantes, ad socios impigre relabebantur, aliena impatientia quam sua providentia feliciores. Ita Hesbernus, nisi sociorum imprudentia vetuisset, calliditate perfidiam ultus fuisset. per quem Waldemarus hostes imminere comperiens, nondum se committendi belli viribus abundare confisus, iunctum vico pontem, ne iis pervius foret, partim discindi iubet. Itaque et tutum militi munimentum et opportunum contrahendis viribus spatium ab amne mutuatus est. Cumque nec Suenoni transeundi facultas nec Waldemaro obviandi voluntas suppeteret, promptissimi tamen iuvenum, reliquiis pontis praeter imperium occupatis, iaculis missilibusque certantes, magna fortitudinis experimenta dedere. Quippe quia congressionem locus negabat, ad aliquanto mitius pugnae genus iuvenilium animorum lascivia decurrebat. Waldemarus tandem gerendi fiduciam belli quotidianis copiarum incrementis adeptus, amne alias superato, hostem appetere statuit. Nocte vero, quam belli insecutus est dies, frenatos stare equos pastuque penitus arceri praecepit, ne satietate graves hebetes forent. At Sueno, castris sata complexus, ex ipsa agrorum ubertate abunde equos refici iubet, ignarus stomachi sarcinam cursui impedimento futuram. Cumque Waldemarus, exercitu in aciem digesto, procederet, cohortem armis signisque fulgentem e latere conspicatur. Quam primo hostilem ratus, ex speculatoribus cognoscit socios esse, quos metuat. Quibus in aciem receptis, fidentius in hostem tendebat. Adeo quippe copiis creverat, ut ne a decima quidem exercitus parte signorum ordines prospici potuissent. Tunc, quibus a Suenone commissa speculatio fuerat, reversi, immodicas hostium vires edocent: fatigandam ante multitudinem quam sustinendam esse; fore enim, ut multum ex eius numero copiisque dies detraheret. Cuius consilii salubritatem, Suenoni admodum gratam, Achonis cuiusdam Christiarno procreati temeritas repulit. Siquidem aut pugnaturum regem aut a militibus deserendum esse dicebat, quippe qui ita sibi consulere nolint, ut rem familiarem proprio spiritu cariorem hosti impune potiendam relinquere cupiant. Ad haec memorem esse iubet, quoties exigua manu ingens victoriae decus acceperit. Itaque si animos suorum, non numerum metiri velit, plus fiduciae ex eorum paucitate quam metus ex hostium multitudine concipiendum fore. Praeterea aciem contemni potius quam metui debere, quam non militum robur, sed vulgus inerme instruxerit. Hac exhortatione regem salutari consilio depulsum pernicioso parere coegit. Ex parte Waldemari iuventus, ferrugineis succincta tunicis, dextrum aciei latus confecerat. Quam Suenonici ob eximiam ferri similitudinem vario loricarum genere excultam rati, in eam cohortem exercitus sui cuneum destrinxerunt. At ubi specie deceptos se vident, ab his ad regiam phalangem insultum transferunt. Illud quoque memoratu dignum, quod Waldemari exercitum tam crebri corvorum greges intervolasse produntur, ut complures se erectis militum hastis feriendos obicerent. Medius acies interequitabat cantor, qui parricidalem Suenonis perfidiam famoso carmine prosequendo Waldemari milites per summam vindictae exhortationem in bellum accenderet. Congressuris saepes frugum ambitrix obstabat, quam, neutro equitatu propter palorum eminentia acumina transscendere praesumente, Waldemari pedites disicere aggressi, pugnae principium ediderunt. Qua Suenonici levi negotio victi, aegre fugam moliebantur. Quippe equi, nocturno adhuc pabulo onusti, perseveranter cursum intendere non valebant, quod saturitatis moles citam iis lassitudinem ingerebat. Primipilus, delapsus equo, in hostem conversus sparsosque fuga socios ad pugnam capessendam hortatus, tandem, circumspectis nusquam auxiliis, signum humi defixum sinistra complexus, dextra propius accedentes obtruncat. Ad ultimum, memorabili pugna edita, circumfusae multitudinis viribus lacessitus obruitur. Sueno, cum paucis ad palustria forte fuga perveniens, cum luto desidente equi vestigia mergerentur, pedes iter arripere conabatur. Sed ne sic quidem caeno onus ferente, etiam arma deposuit. Postremo, quamquam suorum humeris anniteretur, suprema victus lassitudine, comitibus aufugere iussis, in arboris unus radice consedit. Adeo quippe eum vires defecerant, ut ne gradum quidem alieno subnixum adminiculo proferre potuerit. A quo quidam suorum per ignaviam discedere omni fato tristius ratus, ab agrestibus indagandae praedae gratia supervenientibus ante pedes regis appetitus occubuit. A quibus et Sueno captus, cum, quis esset, interrogaretur, regis scribam profitebatur. Agnitus tandem equoque ob reverentiam maiestatis impositus, sive metus sive spei instinctu, Waldemaro se praesentari poscebat. Haec orantis caput agrestium quidam, subito advolans, securi praecidit. Corpus eius, nullis funeris impensis honoratum, ignobili sepulturae popularium cura mandavit. Ulvonem bello captum Wibergique custodiae traditum, Hesberno dumtaxat, quo minus puniretur, obstante, capitali supplico Kanuti milites affecere, sanguine eius ducis ducis sui manibus parentandum putantes. Prensus quoque Thetlevus, cum ad eculeum abstraheretur, primo culpam apud captores excusare pergebat; postremo, cum sine effectu preces esse cognosceret, adeo effeminate se gessit, ut virum exuere visus ne lacrimis quidem abstineret aut planctu muliebremque animum virili corpore clausum confiteretur. Itaque prius dedecore, deinde morte multatus, geminam interfecti a se principis manibus poenam persolvit. Magnus vero, posterioris Erici ex pelice filius, qui et ipse Suenoniani nominis acrior quam iustior defensor exstiterat, cum captus ultima se passurum arbitraretur, supra vota propitiam victoris clementiam expertus est. Quem Waldemarus sibi a captoribus praesentatum sub respectu cognationis non spiritu modo, sed etiam honoris ac potestatis incrementis donavit, cumque abunde esset impunitatem tribuisse, etiam liberalitatem adiecit, ne destrictum ultorem agendo plus irae quam necessitudini indulsisse videretur. Itaque, tametsi iniuriae supplicium deberetur, propinquitati salus tributa est. Igitur non minus in adversario affinitatem quam in fautoribus fidem atque obsequium veneratus, hostem amicis praemio aequavit. Burysium etiam, ut sanguine sibi, ita animo obsequioque coniunctum, quod optima ipsius opera adversum Suenonem usus fuerat, tum opibus, tum etiam honoribus prosecutus est. Cuius fratrem Kanutum pari munificentia ad praefecturae fastigium recenter evexerat. Tum vero, qui Kanuticae militiae comites fuerant, nondum hostium cladibus contenti, communiter regem adeunt, ut eos, qui Suenoni interficiendi Kanuti consilium dederant, proscriptione persequeretur, orantes. Inter ceteros autem Thorberni poenam cupidius expetebant, quamquam is, cum apud Randrusii pontem dimicaretur, praesentibus, quorum consilio Kanuti caedes commissa fuerat, huic se perfidiae affinem negabat, auctores eius acerrime devovens. At rex, metuens, ne, si tot gentis suae nobiles exsilio multaret, Kanutum Barysiumque dubia fide suspectos proscriptorum adversum se armis instrueret, veniam sontibus quam aemulis opem afferre maluit. Ad ultimum instantium perseverantia victus, ne a Kanuti interfectoribus remissius ultionem exigere videretur, proscripturum se, quos iussissent, promisit nec alio pacto patriae redditurum, quam si eorum precibus revocarentur, quorum sententiis exsilio adacti fuissent. Sciebat enim facilem humani animi ab odio ad gratiam deflexum exsistere ac plerumque mortales affectus cum ipsa ipsa rerum varietate consentire. Nihil enim in his tam asperum reperiri, quod tempus aut casus lenire non possit. Ceteris eiusdem gregis, ut iisdem potius bonis militibus uteretur quam in eos animadverteret, exoratus, ignovit tantoque se iis amicitia propiorem exhibuit, quanto ipsos ab illius parricidalis commentia remotiores agnovit. His ita compositis, ut regni initia strenuis militiae operibus auspicaretur patriamque, tot annis piratica laceratam ac ferme tertia ex parte ad situm et vastitatem redactam, iniuriarum ultione reficeret, publica classe Masnet insulam, bellum Sclavis facturus, accedit. Ubi dum populum in contione exhortaretur, seniores, quibus pro rostris dicendi mos erat, classem tuto processuram negabant; nam et suos commeatibus defici et hostes compertum regis habere propositum. Aucupandae ergo opportunitatis gratia dilatu opus exsistere, quoad melior gerendae rei facultas incideret. Ceterum non parvae temeritatis esse adversum providos et praemunitos armorum experiri fortunam. Praeterea in eam classem Danicum penitus coisse robur, quod si periclitari contingeret, profecto Sclavos unius victoriae beneficio Dania potiturus. Nam si res parum ex sententia cederent, nonne patriam penitus in eorum funere perituram? Minime igitur uni proelio tantae nobilitatis vires impendere debere, cum inde victrices parum gloriae, victae dedecoris plurimum sint laturae. In hanc sententiam totius contionis suffragia consonabant. Cuius arbitrio rex expeditionem remittere coactus, proposito suo celerius quam cupidius cessit. Apud quem Absalon in navem regressum desidiam eius eludens facetissime cavillatus est. Nam cum solutae expeditionis causam perquireret dixissetque rex: ne fortes periculo obiectarentur, 'Ergo', inquit, 'cum ignavis et ignobilis coeptum exsequere, aut proficue victor futurus aut parum damnose vincendus, cum nullo in momento vilium internecio ponenda sit!' Ita lepidi ingenii adolescens indignationem suam ad inertiae exprobrationem sub ioci specie convertit. Quae tam faceta eius urbanitas tacitum regis convicium fuit. Per eadem tempora, Ascero Roskyldensium antistite decedente, super subrogando pontifice plebis a clero suffragia dissidebant. Eadem etiam tempestate, dividua Roskyldensis populi coniuratione, cum mutuis caedibus civitas exundaret, advenis partim caesis partim urbe eiectis, non contenta indigenarum sodalitas alienigenae coniurationis partes protrivisse, etiam in eum, qui regium numisma administrabat, non tantum aedes eius solo aequando, sed etiam bona omnia diripiendo vesaniam suae consternationis exercuit. Tunc rex, ob maiestatis suae contemptum acrius civitati infensus, cum ad excidium eius magna provincialium manu niteretur, missis ad se deprecandum legatis, ne armis, quae pro patria ferre debuerat, adversum patriam uteretur, incolumitatem urbi, suscepta pecuniae pactione, donavit. Quam continuo placida mente ingressus, Trinitatis aedi inservientium penates intravit, eorum de creando pontifice suffragia suo prosecuturus assensu. Quamquam autem ei in ecclesia a maioribus condita ac dotata iuris aliquid competere videretur, nihil se tamen adversum eam aut illicita affectatione aut insolita consuetudine praesumpturum dicebat; sacris siquidem legibus cautum nosse, ne clerus peculiare eligendi ius regali imperio obnoxium habeat. Itaque praesentiam suam haudquaquam impedimento futuram, quo minus electoribus libera suffragiorum arbitria maneant. Tunc clerus, religiosam eius iustitiam summis gratiarum actionibus prosecutus, concilio excessit, delectum curiosius habiturus. Cumque tres spectatae opinionis viros, quibus quartus ob virtutem Absalon adiciebatur, circumspexissent, ut ex eorum numero potissimus assumeretur, Waldemarus tacita singulorum suffragia in unius tabulae segregata volumina referri iussit, sinceriorem electionis habitum ratus, si uniuscuiusque voluntas ante manu quam lingua proderetur. Evenitque, ut, omnium scripto in unam coeunte sententiam, honoris culmen Absaloni decerneretur. Qui mox antistes creatus non minus piratam se quam pontificem gessit, parvi aestimans intus religionem tueri, si foris eam periclitari pateretur. Neque enim minus sacrorum attinet cultui publicae religionis hostes repellere quam caerimoniarum tutelae vacare. Itaque pontificalibus tectis maiore ex parte solo aequatis, quo patriam firmioribus vallaret excubiis, maritimam assidue stationem peragens, habitationis usum interdum a silvis frondibusque mutuari solebat. Cuius tam humilis mansio convulsos patriae penates erexit. Eloquentiae quoque eius praesidia Sialandenses salutaria senserunt; nam domesticas contiones ad vim et rixam usque litigiosas moderatione sua ad pacatiorem habitum perduxit, tantaque facundiae eius ornamenta fuere, ut eos semet stoliditatis damnare cogeret, qui eum inertem elinguemque crediderant. Nec pensi duxit duratos gelu fluctus hibernis sulcare navigiis, ne ullum anni tempus salutaribus vacaret excubiis aut insignis eius erga patriam pietas necessitati cedere videretur. Itaque non minus patriae parentem quam pontificem egit, militiae et religionis sociato fulgore conspicuus. Prima illi pridie, quam Palmarum sollemne instaret, apud Borslundam vicum adversum Sclavos congressio exstitit. Nuntiata namque eorum irruptione, clientela dumtaxat sua, quae decem et octo militum numerum explebat, instructus, adversum quattuor et viginti navium copias, ut periculoso, ita felici certamine dimicavit. Compluribus siquidem adversae partis equitum fusis, pedites ferme omnes oppressit. Nec in tanto discrimine quempiam ex suis praeter unum amisit, pontificatum et militiam pulcherrima victoria auspicatus. Paucos ex hostibus, arma spoliaque fugae liberius ineundae gratia per ignaviam abiectantes, iuncta campis silva servavit. Eodem anno civitas Arusiensis acerrimis piratarum incursibus afflicta proditur. Tunc quoque Falstrensibus paucitatem suam adversus infinitam Sclavorum classem publica munitione tuentibus, cum forte pincerna regis ad alia negotia obeunda in eam provinciam missus communi obsidione premeretur, provincialium quidam, arbitris regis segnitiem exprobrando, dixisse fertur priores reges in talis, praesentem vero in prima pedum parte calcaribus assuevisse. Quod dictum pincerna, desidiae conscientia provocatus, maligna animi interpretatione regiis auribus modo, quo non debuit, inculcavit et, quod suae contumeliae erat, in maiestatis opprobrium transtulit. Alia quoque haud leviori criminatione adversum Falstrenses asperatum regis animum inflammabat, unius praecipitis linguae vehementiam universorum excidio multare cupiens. Siquidem impiisimam iis proditionis noxam affixit, quasi consiliorum omnium adversum Sclaviam conceptorum indicia ad eam transmittere solitis, familiaritatemque, quam interdum conciliandae sibi salutis gratia ad hostes habebant, in crimen deducens, obsequia, quae timori potius quam caritati erogabant, perfidiae deputabat. Nam et captivos a Sclavis sibi commissos in custodia asservare et plerumque patriae arma, metu potius quam benevolentia adducti, lato hostibus nuntio praecurrere consueverant, scilicet ut salutem suam, quam viribus protegere nequibant, saltem beneficio munirent. Huius itaque pestifera rex exhortatione corruptus reliquias Falstriae ferro penitus exhaurire constituit atque ad id peragendum Sialandiae dumtaxat ministerium sufficere credidit. Absalone ergo orientalibus insulae copiis praeesse iusso, occidentales ipse ductare statuit, ingentibus passim exiguisque navigiis exercitum traiecturus. At Sialandenses, quod cum Falstrensibus diutinas ac vehementes inimicitias gesserant, acceptas iniurias communibus armis pensare cupientes, ultro imperium obsequio praecurrebant, laetati regem sibi adversum aemulos belli ducem auctoremque futurum. Sed hunc eius errorem, sinistris monitis concitatum, fortunae violentia felici remedio praecucurrit. Nam cum rex magnis viribus succinctus iter ingredi vellet, apud Ryngstadium subita febri implicitus, Absalonem, remissis copiis, ocius ad se venire iubet. Ita pestiferae regis molitioni opportuna valetudinis conquassatio remedio fuit. Nec minus Waldemari innocentiae quam insontis populi saluti misso caelitus languore consultum. Quam porro tunc non solum deformem, sed etiam miserabilem rei Danicae statum fuisse credendum est, cum foris hostilibus, intus regiis armis appeteretur? Quis vero divino numine effectum ambigat, ne patriae reparator futurus in ipso paene fulgoris sui primordio regnum, quod ex hostium manibus erepturus erat, obrueret, quia patriae habenas tenenti difficillimo morbo quam maximo facinori implicari satius fuit? Itaque languore in dies acrius grassante, Absalon pro salute regia votis excubare non destitit. Ad ultimum veluti remedii desperatione perfusus, cum unicum in virtute divina auxilium restare animadverteret, ad eam propitiandam summa cum exanimatione vota pro aegroto nuncupaturus accessit divinamque rem sacerdotali veste amictus rite peregit, sacrificia deinde legitimis verbis confecta ad aegrum detulit ac paene exanimi delibanda porrexit. Quibus ille refectus, continuo oborto sudore, bonae valetudinis habitum recuperavit. Antistes tamen, adhuc de eius convalescentia dubius, languore ex molestia contracto, repente corporis firmitate defici coepit, ac nisi caeleste remedium affulsisset, spes tantae indolis in ipso ortu suo occubuisset. Sed nec illi sanitatis alienatio impedimento fore potuit, quo minus curam regis, quam sospes gesserat, aeger exsequeretur. Ratus siquidem emendatam ipsius valetudinem tristi nuntio corrumpi posse, affectionem suam ei nuntiari prohibuit, ne subita animi tristitia implicatus in pristinam pestem relaberetur. Sospitate reddita, ambo tam exitialis propositi interpellatori Deo saluberrimae admonitionis grates solvebant, errorisque eos non sine rubore paenitentia subiit, cogitatae impietatis effectum divinae animadversionis beneficio sublatum esse gaudentes. Salubriori itaque sententia animum amplectente, a civium periculis ad hostes usque lacessendos studium traduxerunt. Tunc rex, Absalonis, Petri, Sunonis et Hesberni, qui potissimum consiliis eius praeerant, prudentioribus monitis informatus, citiore quam maiore exercitu occultoque magis incursu quam aperta classe expeditionis in hostem agendae consilium cepit, cum multo facilioris sit negotii inopinatos quam providos oppugnare, et plerumque praevalidae multitudinis sententia salutaribus maiorum iussis obniti soleat, apud quam plus virium Sclavici nominis terror quam regium possideret edictum. Idcirco autem perpaucos huius rei arbitros ascivit, quod sciret, quaecumque ferro geruntur, publicis viribus, sed privatis consiliis administrari oportere. Et quoniam de Sialandensium nihil obsequio dubitabat, Scanicae classis ducem agere praeoptavit. Cumque nondum integra valetudine Scanienses Lundiae contractos expeditionis sollicitaret edicto, maximus pontifex Eskillus (nam ei ceteri proloquium deferebant) negabat in expedito naves esse, quibus tam subito iussum perageretur. Cumque rex obtemperantibus gratiam, supersedentibus iram se repensurum dixisset tantaque propositi cupiditate perfusum, ut unico proficisci navigio quam expeditionem remittere mallet, Eskillus, indubitata voluntatis eius firmitate comperta, non solum consilium probavit, sed etiam, qui regi comites deessent, admodum exsecratus, sua eum navi impensaque excepit. Iam pridem enim regem expeditionum desuetudo navigio spoliaverat. Postremi Lalandenses ac Falstrici in classem coire iussi, ne longa praescientia edocti furtim ad Sclavos imperatae rei indicia deferrent. At ubi Landoram classe perventum, rex, spectandi exercitus sui avidus, in campo copias explicare constituit, ut totas vires oculis subiciendo, an ea manu tuto bellum commissurus videretur, aspiceret. Ab huius litoris continenti longior arenae tractus brevibus abscissus curvatis anfractibus portum navigiis facit, humilis ita, ut veniente aestu lateat, abscedente visatur; nam vadosus eius introitus diffusiore spatio opacae altitudinis undas includit. Sed quoniam hunc locum cuncti Danorum reges vanissimi erroris deliramento suspectum perinde ac fatalem cavere consueverant, proximo portu universi agminis apparatum curiosissime contemplatus est, adhibitis, qui militiae rudes rei bellicae documentis imbuerent, quatenus vires suas potius solida oculorum fide quam caeco aestimationis augurio metiretur. Huic militiae speculationi quattuordecim diebus intentos maior commeatuum pars otio consumpta defecerat. Egressis portu tranquilla toto mari navigatio incidit. Sed ut taciti improvisique appellerent, remigiis eam quam velis instruere maluerunt, Absalone cum septem navibus praemisso, qui Rugiani litoris excussius indagaret accessum. Siquidem Arcon oppidum, vetusto simulacri cuiusdam cultu inclitum, ignaris incolis incendio tentare cunctosque eius praesidium petituros ex improviso opprimere statuerant, munimentum quidem habitatore vacuum serarumque dumtaxat claustris firmatum, existimantibus indigenis parum humanae tutelae egenum, quod praesentis numinis excubiis esset vallatum. Summa vero contractae classis ordine digesta ducentarum et sexaginta navium numerum reddebat. Absalon exsequendae speculationis gratia cum propemodum ad Rugiam pervenisset, indicantibus nautis cognoscit regiam navem subito remigium velo mutasse, miratusque, quid ita cetera classis incederet, quae paulo ante velis, quo occultior navigatio gereretur, abstinendum condixerat, postquam eam a statuto declinare cognovit, et ipse, non suppetentibus propositi sociis, per summam animi confusionem puppim ultimus vertit regemque Mønensium in portu receptum maestior quam libentior comes petivit. Quippe quia coepti comitibus deficiebatur, indignatus optimam gerendae rei facultatem omitti, cum et aeris favor et militum arridebat alacritas, ab inchoata navigatione aegre proram avertit. Hunc Petrus, Suno et Hesbernus, cum quibus rex consilia sua participare solebat, rate egressum excipientes, tam deformem regis ab utili illustrique consilio defectionem anxie querebantur. Quos tandem rex, obviam sibi venire iussos, ubi tristes animadvertit, admirans, cur eo vultu essent, visum sibi inquit, ne tarda et intempestiva navigatio proferretur, cursum eius ad insulam fuisse flectendum, mane cuncta commodius exsecuturo; quippe dies labori, noctes quieti familiares exsistere. Cumque nullum ab amicis responsum daretur, taciturnitatis admiratione permotus, proferre eos, quae sentiant, imperat. Illi, quae invicem contulissent, Absalonem proponere iubent. Tum ille: 'Quid miri est', inquit, 'segnes haesitare voces, quas ingenti maeroris pondere obrutas quasi fauce occlusa latens animi strangulat aegritudo? Enimvero vicem tuam ad ignominiam vergere conspicientes, interno mentis luctu perfundimur. Quippe imperii ius obsequio mutas paresque, quibus praeesse debueras, utilissimis consiliis spretis, eorum monita consectando, qui in aequo ponunt, pulcherne rerum tuarum cursus an deformis exsistat. At postquam sine collega aut aemulo regnare coepisti, altera nunc expeditio geritur, nec illius remissio quam huius foedior apparet. Siquidem summa rerum opportunitate contempta, parvulas commeatuum reliquias habentes, otiosis navigationis excessibus excusabilem reversionis titulum quaerimus et, cum nullis urgeamur obstaculis, ignaviam nostram necessitatis nomine censeri cupimus. Hiscine patriam operibus vindicandam talibusve regnum ingeniis auspicandum duxisti? Si vero maris saevitia navigationem interpellari contigerit, quid superest, nisi ut, necessitatis imperio cogente, domos inglorii petamus, taeterrimis effeminatae mentis opprobriis insectandi?' Haec et similia, tum molestiae stimulis, tum fiducia familiaritatis evectus, per summam verborum acerbitatem apud regias aures eloqui non dubitabat. Quamquam autem rex adversum dictorum eius libertatem acrius exarsisset, tamen, ne monitorem impudentius avertere videretur, magnitudinem irae, quam vultu teste conceperat, moderatione sua ad leve et tolerabile responsum deflexit, dicendo complures operum suorum teste exstare nihilque tam fortiter ab Absalone gestum, quod, si nondum virtute aequaverit, adhuc factis aemulari non possit. Nec plura eloqui passus, cymba navigium repetivit, subiungente Absalone haudquaquam eum utilia suadenti succensere debere, cum aliquanto satius sit apertis amicorum monitis instrui quam occultis amarae sugillationis morsibus obtrectari. Postera nocte concitatum acrius mare eo tempestatis excessit, ut regia classis non portu, non ancoris, quo minus sparsa pelago disiceretur, retentari potuerit. Nulla ex parte remissior eodem aeris habitu quatriduo perseveravit. Quae res iram regis adversum Absalonem accensam magnopere delenivit. Sed quod iam corde salubre deprehenderat, voce fateri erubescebat, pudore serum animi eius intellectum celante. Nam interim nulla ad amicos communione habita, postridie praedictos viros forte litori insistentes accessit, comitibusque propius accedere vetitis, concitationem animi sui, inquit, tametsi dissimulatione uti vellet, iracundis oris notis proditam esse dicebat, parum quidem admiratione dignum, cum consultantis vocem monitis potius quam contumeliis excipi deceat. Quaedam tamen ab iis sapientius quam tempestivius dicta, quae si ante triduum prolata fuissent, ingentis mali materiam praecurrere poterant. Seras quidem monitoris partes esse, quae rem, dum in arbitrio est, neglegentius obeunt, exactam sollicitudine prosequuntur. Inemendabilia autem corrigere velle proximum amentiae errorem esse. Frustra igitur se conviciis attentatum fuisse, cum et irrevocabiles praeteritorum eventus exsistant et plerumque animi commotio parum cum ratione consentiat. Orturae vero tempestatis saevitiam absque caelestium monitis humano praesagio comprehendere nequivisse neque, quin ea delictorum poenas lueret, dubitare. Quamobrem aut naturae ignorantiam aut improvisae necessitatis violentiam vitio sibi verti non oportere. Omissis igitur praeteritorum querelis, ad tempestiva rebus consilia animum operamque devocare par esse. Malle enim se spiritum specioso exitu quam expeditionem deformi reditu finire. Tunc Petrus, Absalonis sententiam aliquanto leniori monitorum genere prosecutus, docet minime regem fidas amicorum voces infensis auribus excipere convenire, cum saepe clari illustresque viri spreti salutaris consilii poenas perniciosa sorte pependerint. Ceterum aura, dum faveat, utendum esse, quod eius anceps incertaque varietas exsistere soleat. Sustinendum itaque, donec tempestatis immensitas ad tolerabilem remigiis habitum concidat. Adhuc enim tridui commeatus superesse, exiguoque traiectu hostes accedi posse. Quod si praesenti alimentorum ope deficerentur, alia armis esse poscenda. Oportere ergo, mox ut undas remigio habiles viderint, sparsam ocius uniri classem incessuramque sociali remigio progredi. Quippe navigationem omnem hoc alacriorem, quo aequabiliorem exsistere. Rex, monitore laudato, Absaloni speculandae tempestatis officium mandat, sibi, cum primum eam remigii patientem adverteret, indicaturo. Absalon cupide praecepto, quod suis monitis extuderat, obsecutus, nocte postera aura sensibiliter impetum remittente, eventu gavisus, antelucano tempore, peractis divinis, ad regem pervenit, nuntiando tempestatem ex parte collapsam, possibilem quidem profectioni, sed difficilem fore nec nisi summa cum remigii difficultate navigationis capacem exsistere. Respondente rege moras esse rumpendas, per ludibrium subtexuit pulchre se operam impensuros, si, navigationis medietate confecta, unde solverant, sint reversuri. Cuius dicti protervitas, tametsi ioco mordacior videretur, ingens regi capessendae virtutis praebuit incitamentum. Lepida tamen irrisione non caruit, subiungente rege revertentem se ex eo, quae in Sclavia gerantur, posse cognoscere. Principio classis laetam alacremque navigationem pleno fiduciae remigio proferebat; nam intra propinquae telluris anfractus aurae vis, quae aperto mari licentius incumbebat, latentium undarum habitum asperare non poterat, terreni tractus obstaculis undiquesecus incitatiorem fluctuum allapsum arcentibus. At ubi in altum dirigi navigia coepere, intolerabili paene tempestatis occursu excipiebantur. Antistes, ne fortissimos monitus suos parum iusto conatu prosequi videretur, ingenuo pudore firmatus perseverantissima remigii obluctatione quasi cum necessitate certabat regemque virtutis aemulatione provectum coepti sui comitem exsistere coegit. Itaque lenta et inhabilis ac paene inconcessa navigatio, hinc saeviente mari, inde claudicante remigio, fuit. Ea freti repugnantis violentia regiam navem, adversis undarum molibus implicatam, per summam procellarum asperitatem, laxatis propemodum compagibus, disiungi coegit. Quo viso, rex, tum vitandi periculi, tum etiam complendae navigationis gratia tutiore excipi cupiens, Ingimari Scaniensis ratem propius adesse iussam, ensem dextra signumque laeva corripiens, ut temerario ita prospero saltu involat eamque remis acrius citari iubet Eskyllum, virtutis pertinacia aliquamdiu subsequi conatum affectumque regis quam debilitatem navigii sui propensius intuentem, partim regiae vocis prohibitio partim referta periculo necessitas reverti compulit. Eo viso, complures reversionis occasionem ab erroris simulatione mutuari ignavia docuit. Quibus tamen erroris commentum patrocinio fore non debuit, cum regem navigium, non iter mutasse translati signi indicio liquere potuerit. Nonnulli quoque conquassatioribus navigiis inviti relabebantur, quod, iisdem compagum firmitate defectis, concitati maris incursum sustinere nequibant. Qui vero procedere perseverabant, ut viribus corporis laboris continuitati sufficere possent, edendi navigandique pariter officio fungebantur; ne enim navigationis cursum vel parvula remigii intermissio moraretur, dextra remos, laeva cibos tractabant. Exigua classis pars, Absalone duce virtutis et gloriae aemulantior, inusitatae tempestatis saevitiam incredibili remorum certamine superavit, obluctatumque pelagus infatigabili permensa navigio, hora antelucana ad insulam Hythini, ipsa quoque necessitate superior, appulit. Tunc Absalon, ne quid inexcussum omitteret, per Wethemannum, piraticae operibus clarum, officio speculationis addictum, et portus hostilibus navigiis vacuos et Rugiam nihil hostile metuentem cognoscit. Nam armenta, securis custodibus, propter litus errantia inopinatos incolas esse fidem fecere. Rex, languido remigio seram navigationem emensus, obtento portu, protinus in Absalonis navem se contulit fatigatumque taedio ac vigilia corpus somno excepit. Reliquiae, quae cum eo fretum superaverant, annumeratae, sexaginta dumtaxat navigiorum classem explebant. Duo tunc Hallandenses, natu quam animis nobiliores, paucitatem suam indubitato periculo oblatam rati, navigio, quo communiter utebantur, Absalonem petebant seque praepropero regis alloquio opus habere dicentes, postquam somno eum acquiescentem audierant, ocius excitari poscebant. Absalon, salutarem eius quietem importune rumpendam negans, quae afferrent, regem ex se cogniturum affirmat. Tum illi, conquassationem navigii, inopiam commeatuum, longinquitatem reditus praetendentes, optimam sibi navigationis facultatem prosperantibus ventis incidisse dicebant, quod, quibus adversis aegre processerant, secundis facile reverti possent. Quamobrem eorum se beneficio uti malle quam cassam et inutilem expeditionem agendo aut navigii vitio aut inediae malo perire. Quos Absalon non solum deformitatem propositi specioso consilio mutare, sed etiam, quo minus se probris obicerent, honesto silentio supprimere iubet, ne tam pudendae voces alienis auribus exceptae inexpiabilem iis timiditatis notam inurerent. Itaque enervis et effeminati animi trepidationem falso causarum commento colorare eos asseverabat, docendo facilia refectu navigia fore et opima commeatuum supplementa per praedam late patentem levi negotio conscisci posse. Ceterum ipsos famam et opinionem suam gravissimo crimine corrupturos, si regem apud hostes in tanta suorum paucitate sine respectu pudoris deserere sustinuissent. E quibus alter domi se negotia regia, quae summa cum celeritate exsequi necesse haberet, manere subtexuit. Contra Absalon, simulationem eius, quia blandimentis nequibat, minis discutere cupiens, eos, qui in expeditione solvenda plus arbitrio suo quam regiae indulserint reverentiae, non tantum bonorum, sed et lucis ac spiritus ereptionem patria lege meritos astruebat. Sed ne ea quidem periculi denuntiatione, quo minus faventem navigationi ventum velo colligerent, imbecillitatem eorum durare trepidationemve corrigere potuit. Discedentes itaque exsecratione et convicio per summam verborum acerbitatem insequi perseveravit. Quod cum experrectus rex ex Absalone cognosceret, tam impudentes et improbos desertores poenas sibi luituros iurabat. Conscensa deinde insula, accersitos navigiorum rectores agendorum percontatione sollicitat. Compluribus, ut redeatur, expedire visum, quod tuto hostem lacessere nequeant. Placituram rex sibi sententiam affirmabat, nisi ea res et gravis patriae rubor et ingens hostium incitamentum exsisteret. Nam et eos Danicae expeditionis praesentiam ex castrorum vestigiis comperturos et clandestinam eius reversionem timiditati dumtaxat dumtaxat imputaturos. Huius rei causa periculo se quam rubori patere malle, haudquaquam proram nisi lacessito hoste versurum. Praeterea se eorum, qui simulata navium fragilitate defecerant, ignaviam aequaturos, si, quos labore vicerant, virtute non superarent domosque, impensa male navigatione, repeterent. Tunc Wethemannus, incautas Rugiae res recenti speculatione expertus, admovendas litori copias suadet, si ignari incolae fuerint, impune praedam caedemque facturas, sin providi, confestim absque discrimine redituras. Utro autem modo se gerant, per arantium morem deprendi posse asseverabat, qui, cum primam diurnae operae partem exegerint, quo ad laborandum fiant vegetiores, sopori se prosternere soleant. Hunc vero non nisi metu vacuis altaque securitate firmatis obrepere solitum; ceterum nemine talium dormiente reperto, praecautae gentis indicium accipi. Quem rex piratico potius muneri consentanea quam magnitudini suae convenientia docuisse dicebat. Numquam enim Danorum reges a Sclavis fugatos memoriae proditum fuisse, sed ne se quidem primum regiam dignitatem hoc deformitatis genere maculaturum. Tunc Gnemerus Falstricus, quamquam alias vegetioris quam sapientioris animi aestimaretur, sive ingenio suo sive regis fortuna monente, summam omnium haesitationem, ancipiti studio fluctuantem, salutari exhortatione discussit incertamque consilii contionem ad suam sententiam perduxit, affirmando temeritatis esse exiguam manum cum immenso hoste conserere. Ceterum Bartam provinciam, a Rugia brevi freto discretam, ob parvitatem sui, quocumque paratu esset, populatu perfacilem fore. Denique regem quiescendi gratia cubile petere exhaustasque vigiliis vires et attritum curis animum somno reficere iubet, vespere, quo minus provisus irrumperet, classem applicaturum. Praeterea vadosi fluminis angustias intraturos sparsam navigationem tacito conficere remigio iussit, ne aut obstrepentium remorum fragor securitatem incolis demeret aut ipsimet, impactis arenae navigiis, circa incertae altitudinis vada diutius haerere cogerentur. Cetera se exploraturum promittit. Rex, cupide consilio obsecutus, vespere signo navigationi dato, destinatum amnem occupat. Cuius expeditius permeandi gratia ternis navigiis iunctis classem incedere iubet, ne confusa fluvialibus tardaretur angustiis. Cui Gnemerus, rate obvius, opportunitatem invadendae gentis aucupatus, interceptos incolarum speculatores adducit. Laetus eo rex, diluculo peragratis silvis, rura ac vicos hoc acrius, quo latentius irrupit incolasque adhuc somni securitate torpentes repentina incursione protrivit. E quibus complures, perstrepentis equitatus fragore perculsi, patrios duces adventare credebant. Sed hunc eorum errorem adacta repente corporibus iacula discusserunt. Complures eorum, exsertis per ostia capitibus, Kazymarusne an Bugisclavus adventaret, rogabant. Quorum percontatio propriis eorum funeribus excepta est. Antistes, cum parte copiarum longinquam regionis plagam diverso complexus itinere, eo locorum pervenerat, ut a regia cohorte eximiae paludis interiectu distaret. De cuius admodum incessu dubius, ne direptos a se vicos exuri pateretur, industrio consilio providit. Tandem procul ignes a rege editos conspicatus, sibi quoque consimilis facti potestatem suppetere, confestim illato tectis incendio, declaravit sociisque sui prosperitatem excursus resperso flammis rure nuntiandam curavit. Cumque praedam abunde actam existimassent, iter ad naves remensi, quamquam grandi invicem a se interstitio discessissent, vestigia tamen sua, quo minus clandestinos reditus captasse viderentur, neve alter alterum impetuosa festinatione praecurreret, mutuis ignium fumigiis prodiderunt. Interea Skyalmo quidam, cognomento Barbatus, in asservandae classis officium relictus, ne, hostili remigio praeveniente, amnis exitu prohiberetur, ad mare navigia reducit. Ubi cum Rugianorum navali incursatione peteretur, in paucas rates totius classis praesidium transfert, instructioribus quam frequentioribus navigiis hostibus occurrere praeoptans. Quibus obvia navigatione fugatis, ne sociorum reversio tardius navigiis exciperetur, omissa fugitantium insecutione, portum revisit. Iterato lacessitus, eodem ausu invasoribus restitit. Sed et compluries attentatus, crebra hostium irritamenta occursationis perseverantia superavit. Ita pertinaci magis quam acri incursatione vexatus, opportuna hostem agitatione premebat. Inter haec regi in litus supervenienti non parvae admirationi fuit navigiis custodia vacantibus abesse Skyalmonem. Quem tandem ab agitatione redeuntem cetero prosecutus exercitu, Rugianos fugam a remigio mutuantes velorum intensione persequitur. Sed intervallo praecessionis et volucritate navigationis adiutos instando magis quam occupando vexabat. Tunc quendam vicinae ratis rectorem in anteriorem navigii sui partem fortitudinis simulatione progressum aspiciens verbisque magnam prae se laudem ferentibus prosecutus, ad ultimum, quaecumque viro forti erogarentur, egregie et laudabiliter impensa asseverabat. Ad ultimum vento obliquante prohibitus, quantum velis emensus fuerat, conversa navigatione, remorum obsequio pensat. Sed quo prosperiorem velificandi, hoc difficiliorem remigii usum habuit. Itaque Danis adversa cum mari navigatione certantibus, Sclavi, quos locorum habitus non fallebat, ignotum nostris profundum compendiaria navigatione sulcantes, subito fugam in insidias vertunt. Quos Absalon per occultos pelagi recessus prosilire conspiciens, sociis metu navigationem citantibus, subsequi quam antecedere maluit, praeviae classis terga pietatis excubiis tutaturus. Pudet referre quod sequitur: Maxima Danorum pars, rubore posthabito, quamquam hostes imminere conspiceret, deserto rege, velis malos onerare sustinuit. Rex, cum paucis admodum navigiis relictus, aliquanto desertores aegrius quam hostes ferebat. Tunc etiam militem, quem paulo ante in prora astantem probaverat, brevitatem veli sui, quo maior navigationis cursus exsisteret, pannorum additamentis producere conspicatus, laudem convicio mutavit, honorem timidis erogatum imprudenter impensum affirmans. Ita absque supremae necessitatis discrimine verae ac solidae fortitudinis habitum explorare promptum non est. Enavigantium discessio non clamore, non signis, denique nullo exhortationis genere revocabilis fuit; adeo omnium aures pavor concluserat. Cumque rex, intermisso paulisper remigio, a praesentibus, quid factu opus potissimum esset, inquireret, cunctantibus ceteris, Absalon insulam Hythini petendam ibique secunditatem aeris exspectandam hortatur. Quod Petrus fieri oportere non sine rationum assertione negabat, quod perseverante tempestate nec reditum nec supplementum classis habituri viderentur, Sclavis adversum se quotidiana copiarum incrementa sumpturis. Pandenda igitur vela eamque navigationis aequalitatem habendam esse, ut naves volucritate praestantes, complicata velorum parte, tardiores opperirentur et, quas celeritate praecurrerent, societatis iure consequi deberent. Ita strenua Absalonis adhortatio eximiae Petri prudentiae cessit. Uterque siquidem annis suis similia cogitabat: ille etenim iuvenili animo condigna, hic canis consentanea proponebat. Ita septem solis navigiis ex omni Danorum classe residuis, Sclavi multitudine freti incitatissimo remigio acerrimoque clamore cum contemptu paucitatis irrumpunt. Sed maiore impetu quam audacia rem exsequebantur. Quippe cum primum excepere sagittas, propius ferre remos ausi non sunt. Paulo post destrictorum ensium laminis nunc cervices suas nunc scuta pulsare coeperunt, rati se Danos hoc minarum genere territuros. Remigium deinde magno clamoris strepitu prosecuti, horribiles late sonos edebant. Hic quoque procursus priori persimilis fuit; obviis namque Danorum missilibus repulsi, continuo remigium retulerunt. Tertio ut hostem apparatu terrerent, contractos sole clipeos aqua perfundere genibusque superpositos in pugnae usum extricare coeperunt, veluti indubitatum nostris proelium illaturi. Ac tum demum, seu cupiditate praedae seu vi pudoris accensi, vehementius navigia concitant. Quae species, ut initio acris, ita exitu inanis apparuit. Telorum enim obiectu velut ante deterriti, invictam paucitatis constantiam ulterius lacessere destiterunt, quamquam Danorum provocatione admodum sibi insultari conspicerent. Rex, cum ad aspectum patriae pervenisset, concidente paulatim vento, tam remissam et languidam navigationem agebat, ut, quamquam propasso velo uteretur, eo fere loci diem opperiretur, ubi noctem ingressus fuerat. Sed cum Zephyris deficeretur, processum a remigio mutuatus est. Tandem obviam Eskilli ratem ingressus, Scaniam repetivit. Qui novissime eum prosecuti fuerant, Sialandiae partibus advehuntur. Tunc Petrus Ranonis, eloquentissimi viri, imperitam calliditatem eludere cupiens, non solum nexos, sed etiam remiges suos, ut praedae speciem augeret, in eminenti navigii parte constituit, captivorum imaginem praebituros. Quem cum Rano liburna praetereuntem videret, dissolutionem navigii simulare desiderans, sentina aquam egeri, increpitis acrius remigibus, iubet. Tunc quodam respondente eo triduo sentinam aqua vacasse: 'Non rite', inquit Petrus, 'remiges tui, quibus te responsis excipere debeant, callent.' Tunc Rano, paucis intra Petri navigium remigio occupatis, otiosae iuventutis multitudinem, exserto capite, conspicatus, praedam existimabat, quietisque suae paenitentia permotus, non similiter sibi ut Petro fortunam affuisse dicebat, quod, naufragii periculo interpellante, expeditionis comes exsistere nequivisset. Autumno rex crebra Sialandensium ac Scanorum, rara vero Iutensium manu provinciam Arcon urbi confinem adortus, cum, ingenti praeda acta, ad litus reverteretur, Rugiani, repetentem naves exercitum iisdemque scandendis intentum a tergo per insidias circumfundere gestientes, magnis viribus in insulam e continenti traiciunt. Per idem tempus coorta nebulae vis spissam caelo caliginem intendit. Quae res incertos viae Danos atque errore nebulae implicatos aliquamdiu subsistere coegit. Crediderim hunc aeris habitum propitiae fortunae interventu futurae eorum victoriae paruisse. Iamque Sclavi, quia nubium obscuritas prospicere non sinebat, caliginis errore protracti, in medios ferme hostes inciderant, cum subito, discussa sole nebula, exercitus propemodum consertos aspiceres. Tunc Prisclavus, olim e Sclavia profugus, equo provolans, adesse barbaros factamque Danis optatae pugnae copiam nuntiat, exhortans omnes invictam Danici nominis aemulari virtutem. Responsum a rege est reperturos hostes, qui fatum fugae praeferre cupiant. Igitur Dani, quorum animos praeceps belli cupido exagitabat, praeter usitatum pugnae morem, confusis copiarum ordinibus, conspectos hostes incursare coeperunt. Nec tardior victoria quam impetus fuit, pugnam fuga praecurrentibus Sclavis. In quo procursu duo regii milites ita inter se fortuitis equorum impulsibus concurrerunt, ut uterque excussus prosterneretur. Super quos rex, corruente equo, ita praecipitatus est, ut laevus eius cubitus, pertuso clipeo, terrae altius infigeretur. Absaloni itaque erigendi eius gratia descendere cupienti manu, ne subsisteret, innuit, feliciter se lapsum reputans, si modo hostium cladibus attolleretur. Sed hic eventus tristior specie quam omine fuit. Regis namque lapsus hostilis ruinae praesagium edidit; quippe superati sine proelio barbari impune obterebantur. Quorum magna pars sinum, per quem traiecerat, avidius repetens, salutem in undis, quam quaerebat, amisit, nec minor fluctibus quam ferro periclitantium numerus exstitit. Pars, quo tutius hostem vitaret, ore tenus de industria aquis corpus immerserat. Nec hoc quidem auxilii genus, quo minus a Danis in eadem vada descendentibus interimerentur, latebram iis praestare potuit. Cumque, ceteris intra aquam prostratis, unus adhuc, occultum pedibus saxum complexus, sociae stragi superesse videretur, Absalon, militibus ad opprimendum eum descendere profunditatis metu cunctantibus: 'Non hic', inquit, 'ea proceritate est, quam vestra, milites, aequare non possit. Neque enim vadabiliorem sibi quam nobis gurgitem occupat.' Quam vocem frater eius Esbernus exhortationis loco suscipiens, quamquam barbarum latentis saxi beneficio uti non dubitaret, saluti suae fraternae voluntatis imperium praetulit, aliisque renuentibus, aquas hostili cruore infectas armis onustus intravit. Cumque, emissa in barbarum lancea, solum repetere vellet, undis verticem involutus, profundo se excipiente, demergitur perissetque, nisi sociorum praesentia auxilio fuisset. Enimvero Olavus, undis eum abstrahere cupiens, stimulatum calcaribus equum in illud profundum egit exceptumque brachio levare conatus, paene sella pronus excutitur. Igitur, urgente fato, suae quam alienae saluti propior exstitit sibique, caeptam amici curam postponendo, consuluit. Cuius propositum Nicolaus quidam fortius quam felicius aemulatus, non temperavit, quo minus concitato equo gurgitem peteret. sed ab incepto se, pari periculo revocatus, abstinuit. Igitur equitum ope defecto peditum opera servari contigit. Cumque litori restitutus fuisset, exstinctus ab intuentibus putabatur; adeo illapsus corpori humor anhelitum occludebat. Tandem, sociis corpus suum diutius agitantibus, vomitu undam egerere coepit. Cuius onere liberatus suspicere magis quam eloqui valuit. Itaque, qui aderant, corpus eius frigore obstupefactum applicatae vestis fomento prosequebantur. Quibus percalefactus non oculorum modo, sed etiam vocis usum recuperavit. Ceterum ipso die adeo exsanguis permansit, ut vix eum funebris oris notae desererent. Nec silentio oblitterandam alterius Danici equitis virtutem existimo, qui cum, nemine sociorum comitante, fugam hostium avidius quam cautius insecutus fuisset, barbaris, qui effugerant, ut se iis capiendum praeberet, rogantibus, spreta prece, equo desilivit mortemque dimicans quam deditus lucem amplecti maluit. Igitur ingenti hostium caterva ad se opprimendum nitente quotquot propius accesserant, interfecit, ac sine ulla specie metus pugnans, super factam a se stragem plenis gloriae vulneribus corruit. Itaque non solum innumeros fati comites habuit, sed etiam superstites fortitudinis suae spectaculo attonitos reliquit. Cuius excellenti virtute tantum promotum est, ut deinceps Sclavi manum cum Danis acie conserere non auderent. Anno postero Danis expeditionem parantibus, Rugienses, ob recentem cladem suscipiendi belli fiducia defecti, Domborum quendam, praestanti facundia, ad pacem ab ipsis petendam decernunt. Quo Absalon excepto, navigium eius expeditionis sibimet usui vertit, nautis vero, quoad reverteretur, hospitia cum impensis expedienda curavit, ipsoque Domboro secum assumpto, regiae classis conventum petivit. Siquidem legatos hostium, expeditionis tempore susceptos, ad reditum usque eius mutua Rugiensium Danorumque consuetudine retentari fas erat, ne ad suos exterarum rerum nuntii reverterentur, speculationis potius quam legationis officia peracturi. Sed contrariae tempestatis perseverantia navigationem morante, cum Iuti, labentibus alimentis, expeditionem soluturi viderentur, eorum egestati Sialandenses ac Scani, impensis liberaliter commeatibus, affuerunt, ne tanta virium parte maligno necessitatis obstaculo fraudarentur. Fionienses vero, tametsi commeatibus abundarent, ne minimam quidem eorum partem ad sustentandam sociorum inopiam contulerunt. Quod videns Domborus pacem, quam ante supplex petiverat, sub aequis tantum condicionibus offerebat. Ceterum Absalonis apud regem interventum poscebat. A quo oblationem suam liquida fide prosequi rogatus, pignoris loco lapillum se aquae iniecturum asseruit. Siquidem icturis foedus barbaris religioni erat calculum in undas conicere seque, si pacto obviam issent, mersi lapidis exemplo perituros orare. Sed contra poscente obsides Absalone fucosaque superstitionum mendacia in rebus seriis recipienda negante, haudquaquam Domboro mutua petendorum obsidum fiducia defuit. Quod Absalon indigne ferens, Rugianos non solum obsides Danis, sed etiam pecuniam cum supplementis classis transmittere solitos asseverabat, cum Dani nihil tale Rugianis umquam a se concessum solutumve meminerint. Tunc Domborus: 'Si sapientia', inquit, 'qua te praeditum existimas, viges, quae a me proponenda sunt, docili animo excipes, tenaci memoria apprehendes. Quisquis rite se gerit, circa tria tempora maxime cogitationem expendit; ex iisdem duo leviori cura complectens, tertii prae ceteris habitum intuetur. Siquidem praeterita meminit, futura prospicit, praesentia colligit. Stolidus vero inter spem futuri memoriamque praeteriti praesentium facultatem omittere et, quod in manibus retinet, excutere consuevit. Quo pacto tu quoque, vanissimis sollicitudinis ambagibus implicatus, adeo scrupulosa cura praeteritorum imagines recolis futurosque meditaris eventus, ut ea, quae prae manibus sita sunt et oculis obversantur, aspicere nequeas. Quippe dum prioris aevi recordationi animum inseris, felicitatis eius exemplo futura metiris, teque, spem ex memoria adeptum, quid instans aetas afferat, praeterit. Fateor olim Danos gente nostra potitos, sed praesens fortunae benignitas iisdem nunc favoris blandimentis partes nostras prosequitur, quibus quondam vestras excolere consueverat, sortemque nostram ad hanc felicitatis summam perduxit, quam vestrae quandoque rei status attigerat. Quippe quanto vobis inferiores exstitimus, tanto nunc viribus successuque praestamus, eo rerum fortuna ductante progressi, quo Danicae quondam prosperitatis incrementum excesserat. At dum temere votis extenderis, nova ac recentia stolida vetustatis simulatione praetergrederis iisque me condicionibus adigere conaris, quas pro praesentium habitu praestare potius quam postulare debueras. Fines vestri, armis et exercitibus nostris miserabiliter obtriti, situ marcidi culturaeque inopes iacent; nostrarum diffusio partium vix alendae, quam genuit, multitudini sufficit, et tamen, quos omnifariam potentiores advertis, non superiores modo, sed etiam pares habere fastidis. Tunc demum tributi nos exactione sollicita, cum et sortem nostram successibus aequaveris et eam malis, quibus tua nunc premitur, adactam conspexeris!' Haec Domborus. Sed Absalon, dissimulato indignationis conceptu, paucis eum responsis excipiens, ad regem, quae acceperat, perfert. Verum pertinax freti saevitia navigationem interpellando finem expeditioni fecit. Rex, quamquam superius Sclavos secundis successibus attentasset, plus tamen negotii in eorum expugnatione quam, ut propriis viribus exsequeretur, advertens, Saxoniae satrapam in armorum militiaeque collegium ingentis praemii pollicitatione sollicitat. Ille, tum amplissimae mercedis captura, tum etiam potiendorum finitimorum spe invitatus, expeditionis societatem spopondit. Sed superius Waldemarum rex Noricus per summum amicitiae cultum navigio draconem simulante donaverat. Quod Absalon, mira arte effigiatum, Roskyldensi remige exornare et ad conventum usque Danorum dirigere iussus, cum in portu Isørensi, parum secundantibus ventis, voto diutius moraretur, nihil aegrius tulit quam, quod, aliis in expeditionem proficiscentibus, tardior ipse superventurus videretur, qui ceteros et velocitate apparatus et procinctu navigationis alias praecurrere consueverat. Itaque cum, mente taedio et pudore sopita, in puppi iaceret, futuram maris tranquillitatem nocturnis imaginibus speculatibus est. Existimavit enim ab homine se accersi accessoque litore cum Burglanensi pontifice Tokone aliquamdiu spatiatum iussumque ab eo, quae audiret, sagaci mente comprehendere et tenaci mandare memoriae. Tokonem deinde melos, quod in divini natalis pervigilio rite recini assolet, semel iterumque et tertio replicuisse ipsumque ad ea, quae canerentur, sollicitis auribus esse iussisse. Expergefactus adeo praesentes visorum imagines animo repraesentabat, ut rem veram, non somnium fuisse arbitraretur. Et quia crastinae egressionis opem per quietem sibi promissam meminerat, tam certam commodae navigationis spem animo praesumpsit, ut conscensa cymba, quamquam nihil adhuc tempestati detractum erat, malum regiae navis, cui Astradus praeerat, ocius attolli iuberet cibumque capere properaret. Epulanti supervenit Astradus, indicans tempestatis occasum et, quidnam fieri expediret, interrogans. Issus est illico, erecto navigii malo, fauces Isøricas penetrare iisque praeteritis insulam, qua ventus iuberet, ambire. Quod eo exsequi pergente, expeditionaria classis, quae in eundem forte portum appulerat, subito tranquillitatis incessu gavisa, velorum usum navigationis avida praeparabat. Verum effectus minor impetu fuit: siquidem modo orientem, modo occasum, incerto ventorum flatu ludificata, vicissim petebat, navigationemque mutabilis aurae varietas optato cursu fraudabat. Divinitus consultum crederes, ne aut solitaria Absalonis navigatio aut aliis incessu tardior haberetur. Quod etiam ipsius liquido comprobavit adventus: siquidem, adnavigante eo omni nubium errore discusso, certus pelago flatus incubuit, tantaque propitii venti stabilitas incidit, ut navigatio, quae ante dubiis velis incertum cursum tenuerat, continuo prosperitatis ordine frueretur. Ita naturae rerum temperies, quae se ceterorum usui inviderat, Absalonis respectuit tributa est. Qui etiam, cum navem regis sibi creditam validis tempestatis incrementis contusam extremoque naufragii periculo propinquam adverteret, continuo in litus subductam necessariae trabis vinculo refecit laceramque ac paene confractam pristinae firmitati restituit. Sed et prorarum eius cacumina, quo cultior incederet, aureis apicibus texit. Quo rex apud Masnetam exceptus, Polam provinciam, comite classe, petebat. Itaque communibus, sed discretis viribus alterum Sclaviae latus Dani invaserant, alterum Theutones lacerabant, interdumque exercitus alter ab altero invicem spectari poterat. Cumque Theutonum forte satellites petendi pabuli gratia latius evagatos Sclavi per insidias adorti interemissent, equites recentis iniuriae ultionem audaci calliditate quaesierunt: siquidem militiae insignibus occultatis loricisque, quibus corpus munierant, familiari ac sordida veste tectis, pabulantium more fruges metere aggressi, Sclavos, Nucleto duce ad se opprimendum ex abdito provolantes, ocius ascensis equis falcesque gladiis mutantes trucidaverunt. Caput Nucleti abscissum ac pilo affixum sicque in castra perlatum gratum utriusque exercitus oculis spectaculum praebuit. Quod cum filio eius Priszlavo, qui ad Danos et Christiani ritus amore et paganae superstitionis odio patria pulsus transierat, cenitanti nuntiatum fuisset, aliquantisper manum ab escis retractam demisso capiti subiciens, Dei contemptorem tali exemplo interire par esse dicebat, revocatoque a cogitatione animo, consuetam oris ac mentis hilaritatem cenae consortibus exhibebat, magnus potentia, sed maior divini cultus memoria. Neque enim sibi parentem iudicabat, quem publicae religionis aemulum noverat. Itaque ambiguae aestimationis esse potuit, utrum magis fortem animum gesserit an piam vocem emiserit. Sed neque patriae plus solito misertus, eam ductu et incitamentis suis duarum gentium praedam exsistere coegit. Interiectis diebus Henricus Waldemaro, sermonis invicem conferendi gratia se accedenti, cum Absalone solo in tabernaculum suum perducto, epulum praebuit, ingenti magnatum frequentia administratorum officio fungente. Quae cena, licet multigena ciborum varietate splenderet, aliquanto tamen plus luxus in obsequiis quam epulis habuit, praesertim cum gloriae, non usui serviretur. Clientela vero seorsum discubitu excepta. Post reditum suum Waldemarus, novarum rerum casibus sollicitatus, intento ad sciendum animo, ubinam Henricum necessariae collocutionis gratia obvium habere posset, atque ad id negotium explicandum prudenti viro opus asseveraret, alii sibi claudicare equos, alii parum cultis ungulis esse fingebant. Cunctis itaque metum excusationis astutia protegentibus, nemineque tam periculosam legationem suscipere audente, Absalon forte, lignis ex more per otium caesis, e nemore superveniens interrogatusque, an regiarum partium legatum agere vellet, iturum se pollicetur. Igitur legendorum comitum optionem habere iussus, potissimum necessarios ac sanguine semet contingentes ascivit, consanguineam fidem alienae praeferendam existimans. Priszlavus quoque, potentissimi Sclavorum principis Nucleti filius, quem, quod Waldemari sororem in matrimonio haberet Christianaeque disciplinae sacris initiatus esset, pater iam pridem perinde ac insidias sibi nectentem e conspectu suo summoverat, localis peritiae fiducia propositae viae conductorem agere pollicetur. Huic siquidem tum rex ob bonae fidei experientiam, tum ob connubii affinitatem magnam nobilium insularum partem fruendam concesserat. Profectus Absalon affatusque ducem, cum apud eum pernoctare rogaretur, regem anxia suorum exspectatione sollicitum longioris morae interpositione molestari oportere negabat. Praeterea classem sine portu esse asseverabat, undique ventorum impulsui patentem. Cumque, festinationis ratione reddita, propinqua nocte equos abiturus scandisset, quidam claro Saxonum loco natus, ultro adito duce, perituros Danorum legatos, nisi comitatiores abscederent, querebatur, obiurgare quoque eum vehementius ausus, quod illustrium virorum paucitatem tot ingruentibus periculis incomitatam a se dimittere sustinuisset. Revocatis itaque comitum offeruntur auxilia; sed non minorem se Absalon in recusando comitatu gessit, quam in pernoctationis egerat obsequiis respuendis, gloriosius ratus suam ac sociorum salutem dubiis casibus credere quam alienis armis protegere. Cumque haud procul tentoriis abesset, Priszlavus, omnibus frenos succutere iussis: 'Si meo', inquit, 'ductu res expedienda foret, comitum supplementum nostra paucitas non refugisset. Siquidem adversum pericula abundare industriae potius argumentum est quam timoris indicium. Hoc enim probabilior est fortitudo, quo minus cum stoliditate consentit; illa vero reprehensionem meretur, cui vires temeritas administrat. Sed nunc exigere perquam deforme est, quod paulo ante oblatum acceptare contempsimus. restat igitur, ut unicam salutis viam in pectorum ac virium nostrarum fiducia reponamus spemque ex desperatione certissimam capiamus. AEmulanda itaque Danici sanguinis et nominis virtus, omnique studio enitendum, ut aut nobis victoria reditum aut speciosa mors aeternum famae pariat monumentum. At minime dubium, quin de transitu nostro hostes equina fecerint vestigia certiores, nec magis ambiguum eorum reditum insidiis excepturos esse, quorum adventum adesi callis indicio perviderunt. At mori vobis, commilitones, quam capi praestat. Capti enim occisi parentis mei poenas perinde ac eius interfectores crudeli morte pendetis, fratresque mei paternis manibus per summam cruciatuum acerbitatem vestro sanguine parentabunt. Aliquanto ergo satius est propriae virtuti spiritum impendi quam alienae violentiae miserabiliter puniendum relinqui. Haec non proprii periculi metu, sed vestrae potius caritati consulendo monuerim; eo enim sanguine oriundus sum, quem nulli Sclavorum attentandi umquam ausus incessit. Per patrem vos optimum maximum perque illud Danorum celebre cunctis gentibus nomen obsecro obtestorque, ne fiduciae et fortitudini imbecillitatem atque ignaviam praeferatis.' Haec Priszlavus. Denique laeta omnium acclamatione exceptus, nihil se de victoria ambigere asseveravit, cui militum alacritas praesagio fuisset, praesertim cum omnis Sclavorum irruptio specie quam re formidabilior exsistere soleat. Circa incessum vero id ordinis observari debere, ut iuvenes parum armati medium inter milites equitandi locum tenerent, eorum utrimque praesidiis muniendi. Ceterum militarium turmarum per binas acies distinctarum alteram ab altera auxiliis invicem tutandam esse; quippe geminae cohortis specie hostium animos labefactari posse. Praeterea clamabundos incedere variisque cantibus obstrepere iubet, fiduciam, quae plerumque multitudini inest, simulaturos. Nec fortunae expers consilium fuit: siquidem in portum iis, ubi classis acquiescebat, nullo incessente perductis, rex exspectantis more sollicitus prolixamque legatorum absentiam cura ac maestitia prosecutus, dolorem ex temeraria suorum emissione contractum religiosae lectionis officio leniebat. Quibus redisse compertis, soporis blandimentis ob tristitiam dilatis ocius aditum dedit. Inde ad Gudacram amnem navigatione discessum. Cuius vadosus aditus haudquaquam magnarum navium capax exstabat, exiles dumtaxat transmittere solitus. Itaque rex propter fauces, fixa ancora, sedem navigio conscivit, magnitudinem eius parvitate amnis admittere nequeunte. Habilior classis, et quam fluviale profundum ferre poterat, Absalone duce angustos amnis attentabat anfractus. Quo auctore eo loci perventum, ubi gurges diffusior ingentis stagni speciem praeferebat. Has faucium angustias barbari crebra classe praestruxerant, hostem transitu prohibituri. Quos nostri deturbare gestientes, profunditatis ignari, imperitae navigationis errore vadosis locis affixere puppes. Quas dum profundo defectas ad loca navigatu facilia reicere cupiunt, cum minus remigio liceret, passim in vada desiliunt manibusque foros complexi remorum vices corporum viribus exsequuntur. In quos Sclavi, navigiis suis tamquam propugnaculis utendo, superne tela librabant. Nec sic eos attentasse contenti, et ipsi saltim in vada delapsi, comminus dimicandi locum petebant. Sed nostris strenue occursantibus, pari celeritate deserta ac repetita sunt navigia. Ante alias binae Prizlavi rates subiere stagnum. Quarum alteram, qui vado institerant, tam frequentes insiluere, ut media, fractis penitus lateribus, finderetur. Quippe dum avidius se ingerunt, multitudinis onere mediam rupere puppim. Subsequente classe, deserta fugientium barbarorum navigia capiuntur. Vicorum quoque ripae iunctorum incendia peraguntur. Noctu redeunte Absalone, rex adhuc insomnis diutinam eius moram angore et vigilia prosequebatur. Quo excepto gavisus, liburna sua, quod ob granditatem navigationi inhabilis videretur, domum remissa, in aliquanto minorem se contulit, eaque ad lacum devectus, Sunonem binis instructum navigiis in longinquos paludis recessus praedatum mittit. Urbem quoque Rostock, oppidanorum ignavia destitutam, nullo negotio perussit. Statuam etiam, quam gentis profana credulitas perinde ac caeleste numen divinis honoribus prosequebatur, incendio mandavit. Post haec Henricum cum exercitu suo conserendi secum sermonis gratia venientem praeparato ponte traiecit. Eodem tempore Nucleti filius Pribislavus ripa altera superveniens, cum fratrem Priszlavum Bernardo, cuius manu Nucletum occidisse fama fuerat, navigio communicantem aspiceret, convicio lacessivit, impietatem obiciens, quod cum parentis sui interfectore amice conversari sustinuisset. Contra Priszlavus bene de se meruisse eum, per quem patre sacrilego careat, affirmabat. Sed neque se eius filium censeri velle, quem maximi sceleris parentem exstitisse constaret. Interea, dum haec geruntur, subito fama pertulit Rugianam Pomeranamque classem ex disposito convenisse, Danos amni includere avidam. Igitur rex per Henricum necessariae discessionis admonitus, ne se locorum angustiis implicari pateretur, protinus amne excessit. Cumque Sclavicae collectionis famam nulla adhuc indicia confirmarent, insidiarum suspicione permotus, hostium calliditati invicem occurrere statuit. Qui in occultos litorum sinus collati, si rex rura diriperet, classis eius incursandae copiam explorabant. Quos ut opportunitatis simulatione protraheret, Magno cuidam exurendorum litoralium vicorum curam demandat, militibus intra navigia latere iussis, sciens profecto Sclavos ab universo Danorum exercitu incendium peragi putaturos sicque promptiorem exercendarum insidiarum ausum capturos. Nec secus, ac ratus est, hostile propositum fuit. Quippe Magno oppidis facem subiciente, Rugiani, universas Danorum vires eo negotio occupatas existimantes, avidius edendi propositi fiduciam rapuerunt, perinde ac eorum classem defensoribus vacuam reperturi. Sed quorundam regis imperium ignorantium occursu maturius excepti, incursandi studium repente fuga mutarunt. Quos cetera Danorum classis, certatim magnis remigii nisibus insecuta, velocitate navigationis aequare non potuit. Cumque relevandae lassitudinis gratia aestum umbraculis leniret, Lundensium pontifex, ceteris portum tenentibus superveniens, postquam medio ferme diei tempore navigia velaminibus obducta conspexit, cunctis segnitiem exprobrans: 'His', inquit, 'tumulis, commilitones, cum animi exercendi sint, corpora sepelire gaudemus?' Quo dicto militibus diurnae quietis ruborem ingessit et regem desidia obsessum torpentes militiae suae vires excitare perdocuit. Qui etiam ad pontificis vocem modesto indignationis genere permotus simulque iusta desidiae suae reprehensione commonitus, cito hos tumulos relinqui posse aiebat statimque, discussis tegminibus, hostile solum petere properavit. Post haec circa australem insulae plagam praedae in biduum actae; inde Walungiam navigatum. Ubi nuntiato Rugianorum occursu, cum quidam e Danis hastam suam, quo commodius ea in acie uteretur, in conspectu sociorum aliquanta parte curtasset, ceteri ipsius factum secuti, congestis in unum locum putaminibus, ingentem brevi cumulum exstruxerunt. Sed interim apud hostes pacis, non belli studia agitabantur. De qua acturus Domborus ad Danos dirigitur. Quibus ad naves digressis, ignem in litore accendit, cuius indicio se legationem afferre monstraret. Sed Absalon, ne quis eum nave exciperet, vetuit, ne pax, quam petere venerat, invicem a Danis affectari videretur. Ita Domborus, aliena rate non habita, propria classem petivit Absalonemque per interpretem aggressus, ut se inter regem et Rugianos faciendae pacis auctorem exhiberet, orabat, obsequium cum obsidibus spondens. Contra Absalon, perinde ac eorum, quae ab ipso poscebantur, ignarus, reponsionis loco desertas Danorum insulas numerabat, earum solitudinem nuper sibi ab ipso exprobratam acri memoria prosecutus. Domborus orationem suam parum competentibus responsis excipi per interpretem cognoscens: 'Ratione', inquit, 'non vacat, pontificum optime, quod tuam ceteris opem in advocationis petitione praeferimus. Siquidem eo nunc iustius ad tui nominis opinionem votis decurrimus, quod quondam ad promerendam Danorum concordiam avi tui praesidiis nitebamur. Eius nutu perinde ac regalibus edictis contenti fuimus. Quia vero filiorum eius nemo superest, supplices ad nepotis genua manus tendimus, ne extra consuetae familiae seriem auxilia circumspexisse videamur. Nec non pari industria in fratre tuo praetereundo, quamquam natu praestet, usos nos esse constat. Tibi enim auctoritatis praerogativam honores, non anni, nec aetatis privilegia, sed dignitatis ornamenta conciliant. Ante vero quam pacem domesticam bellis civilibus foedaretis, constantem Danorum imperio fidem praestitimus. At postquam in vestra republica seditiosa suffragia adolevere regnique affectatores armis instruere coepistis, propriae libertatis quam alienae factionis studiosiores evasimus vestrique nominis quam pietatis desertores esse maluimus. Sed et bellum vobis inferendo quid aliud quam ingeniis vestris finiendarum simultatum causam praebere tentavimus idque efficere, ut nostra arma excepturi mutua concordia indigeretis? Itaque secures vestras, civili sanguine madentes, in nosmet ipsos convertimus bellaque vestra alienis quam patriae perniciosa fore maluimus. Siquidem adversarios vestros specie, re vera amicos egimus caritatisque partes hostilitatis simulatione praebuimus. Etenim concordiam vestram magis quam spolia, piraticam a benevolentia profectam exercendo, quaesivimus. Et nunc quidem opera nostra coeptorum deviis ac parricidalibus bellis abstracti, merito tanti beneficii auctoribus gratulari debetis. Cur ergo, cunctis inter vos amice compositis, soli communionis vestrae ianuas intrare non possumus, quarum ipsi claustra reseravimus, aditum patefecimus? Cur ea factorum nostrorum prudentia, delicti vestri saluberrima correctrix, a viris sapientia claris parum grata aestimatione colligitur?' Cumque finisset, adhuc Absalone vastatas Daniae provincias supputante: 'Nil factum est', inquit, 'quod homines patrocinii tui indigos ab illius clementiae sinu repellas, quam nemo supplicum umquam difficilem habuit. Etenim repulsi identidem tuis genibus advolvemur, puerorum perseverantiam imitaturi, qui, quo atrocius iratae matris verberibus lacerantur, hoc avidius eius gremiis allabi nituntur. Quod si parum supplicii de nobis sumptum creditis, iram vestram, quoad libet, cladibus nostris impune exsatiare poteritis. Vastentur licet agri, exurantur vici, evertantur urbes, trucidentur populi, precibus vobiscum, non armis agemus, pro bello veniam quaesituri. Si sanguinem sititis, ultro iugulum gladiis vestris feriendum praebebimus. Si servitium affectatis, quid deditione maius praestare poterimus? Quis autem tam efferae mentis, qui eius oblatoribus parcere praesto non sit? Extremae autem dementiae est velle laboribus adipisci, quod otio possit acquiri. Scio autem illud tibi succurrere, quod priore colloquio patriae tuae vastitatem inter probra posuerim, ideoque te tam pertinaciter eius solitudines aestimare, ne prius de pace agatur, quam totidem apud nos vestris armis effectae fuerint. Ego vero iam pridem, sapientibus monitis insipienter usus, adversarii partes secus ac expediret edocui, ignarus, quod auditori tam attento praeceptor exstiterim. Nam rem puerilibus deliramentis consentaneam dixisse satius fuerat. Quod vero locutum me nunc paenitet, te etiam audisse piguerit. At si tunc intellectu digna tuis auribus deprompsi, quae nunc quoque dicturus ero, pari mentis ratione suscipito, eodem ingenio praesentia hauriens, quo prioris alloquii documenta sumpsisti. Quo maiorem de nobis stragem egeritis, hoc minorem subiectorum numerum militiae vestrae residuum facietis. Quid ergo aliud cladem nostram exercendo agitis, quam quod viscera vestra viribus exinaniendo consumitis? Quod si parum adhuc nos punitos ducitis, hostibus vestris bello proterendos obicite, aut morte nostra vindictae satietatem sumpturi aut victoria rebelles sub iugum missuri. Victi namque parum maeroris, victores multum alacritatis vestris animis ingereremus; utralibet ergo fortuna vestris successibus obsequeretur. Praeterea, si nos armis lacessere perseverabitis, casus efficere poterit, ut stragem nostram alicuius vestrum fato luatis, cuius capite totius Rugiae subiectionem emisse difficile fuerit. 'Talibus Absalon monitis invitatus Rugianorum vota apud regem sua prece complevit. Rex acceptis obsidibus redit. Eodem fere tempore de Urbis pontificatu, controversia inter cardinales orta, varie provinciarum suffragia ferebantur. Nam Gallia Alexandro obtentui fuit, Germania auctore Caesare Octaviani partibus obsecuta est. Sed iustior religionique propior Gallorum sequacitas fuit. Quod postquam in Dania percrebruit, Lundensis pontifex, qui et ipse praedictae expeditionis comes fuerat, ne, fervente religionis tumultu, deposito fraudaretur, pecuniam, quam in Gallia collocaverat, per ministros reportandam curabat. E quibus unus, monachicae professionis, apud Stadium oppidum inter cenitandum, ligneo forte calice non suppetente, aureo, quem in custodia habebat, arrepto, nitidius quam tutius cenam exegit. Cuius facti irritamento iis, quorum hospitio receptus fuerat, tacitam latrocinii cupidinem ministravit. Maioris namque pecuniae conscium animadvertebant, quem praestantiori poculo privatas mensas exornantem videbant. Ceterum hospitii reverentia palam facinus exsequi veriti, quoniam intra penatium limina hospitalitatis sacra violare nefas ducebant, in Holtsatiam eum subsequendo sarcinis exuerunt. Quo Eskyllus, dum ab expeditione reverteretur, audito, regem super earum recuperatione sollicitat, ratus auctoritate eius restitutionem a praedonibus fore. Nec iam precibus, sed pactione agendum existimans, portionem pecuniae, dummodo per eum reddita foret, in praemium pollicetur tantoque eius auxilium instantius expetebat, quanto eum in annuendo tardiorem advertit. Rex, petitionum eius perseverantia fatigatus, aegre operam pollicetur, quod et raptor incertus et pecunia repertu difficilis videretur. Ceterum eam requisitu promptiorem, si a potentibus quam si a plebeis occupata fuisset, arbitrabatur. Igitur antistitem Sleswicum secum petere iubet. Ubi cum forte per iocum inter familiares amissoris auro bibentis iactantiam eluisset, interfuere, qui regis dicta sinistre excipientes clandestini sermonis mordacitate pontifici illusum putarent. Quorum obtrectatione Eskyllus ad deserendam regis amicitiam adductus, eo dementiae prorupit, ut opes, quas amisisset, ab eo obtentas suspicaretur eumque rapinae sibi inflictae conscium asseveraret. Ita se conceptae vesaniae moles falso regis convicio patefecit. Igitur nescias, utrum antistes insaniae maioris an rex patientiae fuerit, quorum alter integerrimum virum taeterrima suspicione notare sustinuit, alter, conscientiae puritate succinctus, adversum innocentiae suae criminatorem aequo lentius iram destrinxit. Inter haec Occo, cui superioris schismatis contagio deponendi pontificatus causam praebuerat, tamquam recepta ab Octaviano dignitate, conciliato regis favore, Sleswicensem sedem sacrilego occuparat regimine. Quem Eskillus catholicae partis aemulatione inter rei divinae actionem cum suis fautoribus exsecratus, magnopere regem permovit. Ita contentione paulatim ad invidiam simultatemque progressa, accito apud Sialandiam Absalone, querimoniam suam a rege tum spretam, tum etiam irrisam conqueritur. Quippe eum erga pecuniam amissam parum honesta conscientia esse, restitutionem in facultate habere, si velle suppeteret. Quin etiam cum Occone, schismaticarum partium comite, criminosum iunxisse collegium inque eius excolenda societate catholicae partis adversariis exsecrabilem obtentum praebere; quamobrem se belli adversum eum suscipiendi infinita cupiditate flagrare. Saepe enim numero consimilia ausum potiusque praeesse regibus quam obsequi solitum. Praeterea ad hoc audendum se non infimis amicorum praesidiis abundare. Veritus Absalon palam tanti viri sententiam obiurgare, temperato reprehensoris officio, impatientiae eius errorem modesto genere castigationis excepit, regis integritatem deformi notatu perquam indignam iudicando, eiusque conscientiam, collatis innocentiae rationibus, ab omni suspicionis turpitudine alienissimam comprobando. Ceterum non tam catholicarum partium odio quam eius regisque litigio Occonis susceptionem imputandam docebat. Ad haec, si litem ingrederetur, quos auxiliares speraverit, hostes sensurum. Quippe homines inter adversa plerumque parum iusta constantia amicitias colere. Sibi potius ad ipsum legati partes mandari precatur, discordiarum pericula compositionis officiis avertere tentaturo. Eskillus, tanti consilii documento parum salubriter aestimato, percontationibus eum fatigat, num sibi in eam rem auxilium sit laturus, quem non tam gerendorum arbitrum quam belli socium deposcat, dicendo iam non se consultorie cum eo, sed precarie agere. Absalon antistitis sublimitatem regis caritati componderans: 'Quoniam', inquit, 'me tibi iam pridem iurisiurandi religio fidei debitorem effecit, malo simplicitatem tuam verioribus monitis obiurgare quam blandioribus fallere, ne, rebus in perniciem vergentibus, vanum promissorem egisse videar. Sed neque cervicem meam eo usque sponsionis titulus obnoxiam facit, ut amatissimum mihi herum, cui tum fidei, tum etiam amicitiae stipendiis obligor, neglectis caritatis officiis, attentare sustineam. Praeterea reges de rerum summa certantes lacessere iam pridem haud difficile fuit; huic vero, cum regnum sine aemulo gerat, vim inferre temeritas est. Quem si communibus viribus adorti fuerimus, communis iacturae pericula sentiemus. Sed tuos quidem conatus, saepius consimilia ausos, res ipsa minore cum vituperio admittit, meum vero facinus, nullis excusationis praesidiis nixum, hoc magis reprehensionem mereretur, quod summam benevolentiam, perruptis amicitiae vinculis, iniquissima praesumptione rependerem.' Eskyllus, speciosissimis sapientiae responsis ad summum irae stridorem evectus, per sacram oboeditionis religionem eum adiurat, mandata ad regem ferenda suscipiat. Absalon, mandatorum latione promissa, responsorum nuntium abnuit, quod inter illustres viros inimicitiarum auctor haberi nolit. Huic Eskyllus, aegre legatione credita, Gerardum Esromensis domus praelatum associat, sciturum, an Absalon fidus mandatorum minister exsisteret. Quorum tanta asperitas erat, ut non solum simultates augere, sed etiam amicitias odiis convellere potuissent. Hanc austeritatem Absalon, quoad licuit, temperare conatus, specioso verborum delenimento truces mandatorum sententias castigabat. Rex, audita legatione, praeter morem accensus, Eskyllum, superiorum regum cruorem combibere solitum, nunc et suum sitire respondit multaque in hunc modum per summam verborum asperitatem remandanda curavit. Quibus Eskillus ex Gerardo cognitis, impatientiam metu mutavit, tantumque ei pavoris surrepsit, quantum prius furoris incesserat. Igitur evitandi periculi gratia longinquas Werundiae partes accessit, salutem secessu, non bello, quaesiturus. Tunc rex urbem in solido Letricae paludis ab eo constructam obsidione tentat, captu quidem difficilem, quod et naturae praesidio munita et commeatibus affatim instructa fuerat. Cuius custodes, animis quam moenibus debiliores, expugnatiorem deditione praecurrere cupientes, ni pax ab Eskillo quam citissime cum rege componeretur, nepote eius, qui apud Esrom educabatur, obside dato, urbem se tradituros promittunt. Pactus condicionem rex, adolescente suscepto, obsidionem amovit. Haec cum Eskillo nuntiata forent, respondit maiorem se urbis quam nepotum sollicitudinem gerere, haudquaquam huius incolumitati illorum capita praelaturum. Igitur rex, iterata obsidione, aliam sibi munitionem, per quam obsessis artius immineret, aedificat, quoniam in absentem adversarium saevire non licuit, adversum nominis eius defensores acerrimos irae suae conatus exacuens. Maxima siquidem potiendi castelli spes in hiemis auxilio reponebatur, aditum, quem unda negaret, glacie paratura. Inter haec iuvenis parum cognitus, a quibus nescio subornatus, litteras adulterinis notis obsignatas, tamquam ab Eskillo transmissas, Gerardo obtulit, iubens, ut per eum obsessis porrigerentur. Quas ille continuo, nulla doli suspicione concepta, per familiarum quendam urbi inferendas curavit. Harum series habebat maiore Eskillum nepotis quam urbis caritate teneri parumque sibi milites placituros, si rei ignobilis curam pertinacius gerendo nobilissimi adolescentis salutem periclitari paterentur; quamobrem iubere se exitium eius maturata deditione praecurri. Quod vero superiore mandato tutelam urbis incolumitati nepotis praeferendam decreverit, irae, non deliberationis fuisse praeceptum. Perlectis litteris, oppidani liberandi obsidis consilium circumspiciebant. Incertum, quis commenti huius auctor exstiterit; regem tamen complurium suspicio notavit. Interea rex, erecto magnae arboris trunco, admotum obsidem defensae urbis poenas suspendio sibi luiturum simulabat. Quo audito, Gerardus cum domestico religiosorum coetu ad regem processit, eiulabundis vocibus deprecans municipii sibi ingressum permitti suppliciumque, quoad inde reverteretur, differri. Rex, alienissimam sibi crudelitatem simulanter amplexus, tandem rogatui cessit, praefatus, ni urbe potiretur, obsidem periturum. Conventis oppidanis, Gerardus, quid mandati litteris receperint, perquirit. Ut cognovit adolescentis capiti deditione consulendum iuberi, parendum hortatus, effecit, ut oppidani, sua ac rerum incolumitate pacta, vacuum regi municipium traderent. Ita religiosissimi spiritus circumventa simplicitas finem proelio fecit. Haec audientem Eskillum nihil aegrius umquam tulisse proditum est. Qui tamen postmodum, praemissa pacis legatione, in Scaniam reversus, eodem praecipitio mentis ad recuperandam regis amicitiam procurrit, quo ad deserendam prolapsus fuerat. Siquidem beneficia, quae superiores reges sacris aedibus religiosa liberalitate detulerant, regiae potestati praeter fas potienda restituit. Quod parum licite gestum postera regum usurpavit auctoritas. Inde, ne schismatis contagio implicaretur, Hierosolymitanae peregrinationis iter ingreditur, satius ratus a suis penatibus quam a Romanae amicitiae liminibus exsulare. Eodem tempore Christiarnus quidam, adhuc privatae sortis, antequam Maguntiae pontifex creatus esset, Daniam legationis titulo petivit, qui eam exhortationibus suis ad societatem Octavianae factionis impelleret. Ceterum multis adulationis conatibus aliqua ex parte regis conniventiam assecutus, obseratas Eskilli aures habuit. Interea Nicolaus quidam, Razi filius, recenter Sleswicensium satrapa constitutus, cum eorum antistite Esberno inimicitiis vehementius gestis, per summum temeritatis excursum celeberrimum eius fundum speciosissimo spoliaverat aedificio. Quod cum plaustris devehendum mandasset, a militibus Esberni deportationem inhibituris occiditur. Cuius facti poenas Esbernus dare metuens, perinde ac curiam petiturus, ultionem exsilio vitavit. Sed dum apud Saxoniam moraretur, morbo periclitatus est. Quod audiens Occo sedem, quam olim falso antistitis titulo occupaverat, Octaviani nixus auctoritate recuperat. Post haec, Rugianis ex pacto comitatum praebentibus, castellum Walogastum obsidetur a rege. Quod quamquam in Sclavia situm foret, a communi tamen eius dicione secretum propriis ducibus regebatur. Ab huius incolis Pomeraniae satrapa Bugisclavus in auxilium evocatus, pacis magis quam belli consilia circumspexit. Quam etiam pro iis apud regem hoc modo composuit, ut non solum ipsi regi parerent, sed etiam neminem ex piratis sui fluminis ostiis excedere sustinerent eamque pactionem obsidibus firmarent. Illic forte, rugianis ad contionem vocatis, cum Bernardo quodam Henrici filio, qui, quod neptem regis in matrimonio habebat, duobus eum navigiis secutus fuerat, iurgium incidit. Interrogati enim ab eo, cur illustrissimi Saxoniae ducis gratiam amplecti supervacuum ducerent, cum se nullo in momento Saxonici nominis respectum ponere respondissent, quid virium duci esset, brevi agnituros subiunxit. Tunc quidam, principis, quem tanti aestimaret, potentiam floccipendentes, Bernardi percontationem ac minas ludibrio insectabantur. Ea altercatione per regem sedata, Masco quidam, inter Rugianos natu atque auctoritate praestantissimus, luminibus orbatus, sed ingenii sagacitate perspicuus nec annis quam animo vivacior: 'Concitatioris', inquit, 'petulantiae equis mos est, quo artius retinentur, hoc vehementius habenas tendere. Laxentur itaque Saxonibus freni, ne retentationis nimietate rumpantur. Siquidem et nobis ipsorum et ipsis nostra perquam nota est virtus.' Quae vox apud ducem vulgata inter eum ac regem simultatum seminarium fuit. Per idem tempus schismaticorum legatio confictis iustitiae argumentis Danorum suffragia pertentabat. Quorum rex assertionis dubius cognoscendae veritatis gratia scribam suum Radulfum, origine Britannum, lingua quam animo promptiorem, ad Caesarem destinat. A quo per summam venerationis simulationem exceptus, non minus ab Octaviano honorificentiae expertus est, ita ut inter eos quasi quoddam culturae eius litigium atque officiorum contentio foret. Octavianus tamen, cui iniquissimorum suffragiorum consensus auctoritatis umbram tribuerat, Caesarem, quem maiestate anteire videbatur, etiam adulandi comitate vincebat. Nam sacerdotem, qui cum Radulfo quotidie sacras preces decurreret, providit, ne divina ab eo sine socio parum celebriter agerentur. Nec officiis eum coluisse contentus, obsequiis beneficia sociavit. Siquidem in re divina agenda anuli usum ei indulsit, pontificalis ordinis insigne aliquanto obscuriori gradui tribuens. Ita nescias, dantis an accipientis beneficium ridiculosior dementia fuerit. Huius audita legatione, Caesar dolenter se dividuae religionis statum ferre asseverabat, neutri tamen parti acclamaturum, quoad publicum ecclesiae decretum acceperit; tunc demum ei, quam universorum sententia probaverit, assensurum. In cuius rei speculationem nuper a se totius Italiae maiores concilii nomine contractos fuisse; Octavianum aequitatis fiducia causam suam humiliter generalis ecclesiae iudicio substravisse, Rodlandum vero, pravitatis conscientia retusum, non solum contumaciter supersedisse, sed etiam dixisse maiorem se esse, quam ut cuiuspiam censurae parere debeat. Cuius controversiae finiendae gratia terrarum reges secum adesse oportere, publicae religionis negotium communibus studiis inspecturos. E quibus paene omnes in adversae partis praesidium concessisse, sibi vero neminem ex his suffragiorum societatem praebere. Quamobrem se magnopere prudentissimi Danorum regis alloquium affectare, partium suarum moderationem eius potissimum sententiae crediturum, quippe quem animi virtus et generis sanctitas tantae rei iudicem deposcant. Praeterea attendendum esse, quantum pietatis opus ederet, si tot animarum salutem ancipiti iudicio fluctuantem sententiae suae sagacitate servaret. Super haec omnia, si tam religiosi itineris laborem suscipiat, se ei in praemium fatigationis unam ex Italiae provinciis cum totius Sclaviae praefectura daturum. Talibus Radulfum Caesar hortamentis aggressus, non pauciora litteris, quas per eum in Daniam destinarat, complexus est. Regressus inde Radulfus Caesaris Octavianique caritatem in regem uberrimam praedicabat. Rex, promptius quam prudentius familiaris assertione suscepta, nec tam religioni consulere quam exterarum gentium mores cognoscere avidus, petendi Caesaris cupidinem concipit. Ea tempestate Bernardus quidam ab Octaviano legatus, in Daniam profectus, pontificum suffragiis inhiabat. Verum paucorum favore exceptus, ut universos ascisceret, datis per provinciam epistolis, concilium simulat. Quod, tenui frequentia habitum, maiore ludibrio quam gloria celebravit. Eo rex apud Sleswicum dimisso, eximiis Caesaris illectionibus captus, Absaloni in insulis excubanti propositum aperit eumque viae comitem deposcit. Tunc Absalon, fidem Caesaris astutiamque damnando, fallaces eius promissiones fideli spe excipiendas negabat. Quin etiam sine religionis violatu familiaritatis eius usum haberi non posse, quod schismaticae factionis acrior quam iustior defensor exsisteret. Se vero tum commeatuum inopem, tum etiam longinquae peregrinationis laboribus imparem memorabat. Rex, quoad sibi commeatus suppeterent, ei non defuturos respondit. Absalon, quantiscumque commeatibus abundaret, haudquaquam se salutem spiritus sui neglecturum affirmat. Rex, non se minus animae suae studiosum testatus, ob hoc maxime eius comitatum affectare respondit, ut, si iustitia posceret, per eum ab Octavianae partis societate facesseret. Adhuc Absalone profectionem abnuente publicaeque religionis hostes adeundos negante, hactenus eum a se prae ceteris cultum asseverabat; cuius si nunc ope deficeretur, se nihil ulterius ex eo commodi speraturum. Tunc Absalon, exprobratam sibi ab eo ingratae mentis labem iudicans: 'Ad deserendam', inquit, 'tui nominis amicitiam nullis corporis periculis adduci potero; at cum de animae negotio agitur, humano timori divinum praeferre fas est. Ego vero, tametsi circumstantia damna pervideam, tamen, ut animae tuae vestigium ab errore prohibeam, meam periculis implicare non metuam.' Tunc rex, assumpto eo, viros genere et honestate iuxta nobiles, scilicet e Sialandia Sunonem et Esbernum, e Fionia Takonem et Esgerum, comites ascivit. Burisius dumtaxat, ne quid interim in patria novaret, ex necessariis assumptus. Nec defuere, quos ex Iutia profectionis participes legeret. attigentibus Eidoram principis Holtsatiorum Adulfi ignotus eques obvius exstitit, interrogatusque, an ipsos prosecuturus venisset, dominum suum huius rei praestandae gratia transitum eorum in vicino praestolari denuntiat. Cuius ductui fidendum vetantibus arbitris, rex, perinde ac ingenuo duce fretus, primus pontem equo transgreditur, profectionis aviditate metum pariter monitusque contemnens. Hunc ceteri subsequentes sententiam suam quam regem deserere maluerunt. Procedentes paululum Adulfus excepit salutatumque regem benignissimis verbis amicissimoque vultu prosequitur. cui cum occursum suum ob vetera odia onustum magis quam gratum sentiret, ut iram obsequiis flecteret, apud Ekeho oppidum suis eum impensis excipere statuit. Sed rege beneficium spernente, ne quis ei necessaria venditaret, edixit. Tunc Danis, domesticos cibos sumentibus, confectas epulas per ministros inferendas curavit sicque demum verecundia superatos munificentia sua uti coegit. Interrogatus tandem, an regis processum tutari posset, posse se quidem, quoad Bremam veniatur, asseruit. Albia pertransita, cum Bremam versus contenderetur, Esbernus, profectionis stoliditatem animadvertens, quamque vanum iter carperent, non segniter contemplatus, fratrem Absalonem aliosque Danicae nobilitatis proceres consilio illustres clam ceteris accersitos obsecrat, regem arrepti itineris emensione prohibeant, quod praesertim sine duce conficiat, neque eum tam periculosi propositi exsecutorem exsistere patiantur. Quod Absalon inane tentatu iudicans proposito regem cessurum negabat, dicendo monitorem non solum operam perditurum, sed etiam sensurum, quantum odii pertinax error piae monitioni referre soleat. Tunc Esbernus: 'Tametsi me', inquit, 'gravissimas monitorum poenas e vestigio daturum praenoscerem, quae ad regis salutem pertinere deprehenderim, silentio dissimulare non paterer. Adestote ergo mecum et in regis admonitionem, si linguam abnuitis, aures praebete. Enimvero, cum honestatis periculum obversatur, offensam principis utilia suadendo quam amicitiam inaniter blandiendo contrahere malo. In his etenim melius ex reprehensione ira percipitur quam ex adulatione gratia conciliatur.' Absalon, haud fratrem rege faciliorem intellegens, cum neutrum a proposito revocabilem cerneret, fratris tamen in adeundo rege socium gessit, si quid irae ex dictis eius conciperetur, mitigaturus, ceteris ne interesse quidem tutum ducentibus. Tunc Esbernus mirari se inquit, quo impetu rex tantum iter duce vacuus ingrederetur, suam pariter patriaeque salutem in unius Caesaris perfidis praecordiis depositurus. Videri enim, quod liberam gentis suae cervicem nullisque barbarorum obsequiis assuetam per foedam et ignobilem servitutem miserabili Theutonicorum iugo subicere cupiat. Quid autem stultius esse quam, nullo impendente periculo, ultro ad deditionem procurrere summamque libertatem extrema servitute mutare, insuper regno precario quam potenter praeesse malle? Itaque Caesarem, cum Daniam suae dicionis effecerit, miraturum, quod tam validam gentem ante promissis superaverit quam armis tentaverit. Rex, paucis iram exprimere solitus (quippe raras voces turbatus edere consueverat): 'Etsi te', inquit, 'adeo metus perurgeat, ut viae comes esse non audeas, me quidem trepidationis tuae socium non habebis. Virtute enim quam familia comitatior sine te propositum exsequar nec adduci potero, ut taeterrimis ignaviae tuae monitis consentire sustineam.' Ita salutares Esberni monitus regiae festinationis impetus aspernatus est. Quos si imitari voluisset, supplices Caesari manus deformiter non dedisset. Adeo, quem temeritatis incursus transversum abripit, rectae rationis aestimatio deserit. Ingressos Bremam civitatis antistes, omnibus humanitatis numeris instructissimus clementiaque et liberalitate conspicuus, impensioribus hospitalitatis officiis prosequendos suscepit. Idem, de ductu dando sollicitatus, comitandi sibi regem, non ductandi fas esse respondit. Complures quoque Saxoniae principes, quo tutius curiam peterent, regiis se sodalitatibus devinxerunt, adeo ut de Danorum familia ac grege exsistere putarentur. Itaque crescente eius comitatu, cum multitudo speciem hostilis exercitus reddere videretur, perterrefacti incolae cum uxoribus ac liberis divinis semet penatibus intulerunt, a sacrarum aedium hospitiis auxilium quaesituri. Eo comperto, rex praemisit, qui gentis trepidationem pacis denuntiatione corrigerent sibique commeatuum emptionem fieri iuberent. Cum ad urbem Methis venisset, oppidanis ob advenarum frequentiam emendorum pretia aggravantibus, iniuriam senatui conquestus effecit, ut necessaria tum sibi, tum etiam comitatui tolerabili pretio venderentur. Igitur sinceritatis ac iustitiae eius rumore increbrescente, Germanicae matres parvulos suos in eius adventum offerendos curabant, ratae eos regio contactu perinde ac caelesti aliquo beneficio feliciora naturae incrementa sumpturos ac prosperioribus educationis auspiciis nutriendos. Nec minus superstitiosi agrestes, qui iaiciendorum seminum grana, quo melius adolescerent, dexterae eius disicienda praebebant. Quo curiam ingresso, praeses Saxoniae Henricus veteris amicitiae recordatione castra sua maiore ex parte eius adventui cessit hospitalitatemque ei suis sumptibus erogavit. Die postera Absalon cum Radulfo missus apud Caesarem, Latinae vocis admodum rudem, per interpretatum Coloniensis antistitis mandata prosequitur. At Caesar imprimis moram regis tarditatemque causatus, iniuriosum, quod ante non venerit, aiebat, asserendo eum ob regnum quod Romani imperii beneficio gerat, sibi servitiorum debitorem exsistere. Tunc Absalon decuisse inquit Caesaris fidem, ut haec potius ante itineris ingressum regi proponeret, ad quod tantis eum promissionibus impulisset. Caesar, simulata admiratione, per quem regi promissa fecisset, interrogat. Absalon, demonstrato Radulfo: 'Hic est', inquit, 'qui credulam regis simplicitatem promissorum tuorum commentis illexit,' eoque negationem Caesaris repellere non audente, seriem totius promissionis edisserit. Infitiante id Caesare, reducem regi dari deposcit. Ille plus se negotii eius reditui tributurum, quam adventui impenderit, negat. Simili modo die postero regis legatio excepta. Quo agnito, rex, salutaris monitus spreti paenitentia afflictus, tametsi mucronem cervici suae applicatum aspiceret, ante se eam ferro quam patriam servituti subiecturum asseverabat. Aestuante eo opisque modum impensius disquirente, Absalon, liberationis viam a se repertam professus, non amplius illic regi quam in patria trepidandum asseruit. Siquidem trans pontem, quo Gallorum regnum a Germanico secerneretur, venationis simulatione saepius eum obequitare debere ac demum, cum consuetudine suspicionem vicisset, cum potiore familiae parte aliquod e finitimis Galliae oppidis petere, haud dubitaturum, quin a rege Francorum ornatius in patriam dimitteretur. Cuius consilii exsecutionem Caesar arte praevenit. Siquidem vim regi inferre veritus, cum eius famulatum coactionibus impetrare nequiret, beneficio mercari tentavit. Universos quippe Germaniae principes sacramento adactos iurare compulit se eius dicioni Sclaviam substraturos. Quod si parum perficerent, se ipsum id, cum primum ex Italia reverteretur, exsecuturum spopondit, eaque fraude ad obsequia sibi paciscenda ambas regis manus pertraxit. Ceterum ei non curiam communi principum more petere, non in Romani imperii praesidium copias ductare solaque specie, non re Caesari parere concessum. Filio vero post eum proxime regnaturo liberum fore paternas condiciones abicere, ne ad omnem Danorum gentem hereditarium manaret obsequium. Cuius servitii pudorem minuere videbatur Gallorum dicioni in consimili famulatus genere Britanniae regis inclinata maiestas. Post haec Octavianus, vocato concilio, quam iustis suffragiis in adipiscendo sacerdotio usus fuerit, loquacius quam verius astruere conabatur; Rodlandum vero honorem, quem oblatum repudiasset, vetitum occupasse, seque causam suam generali pontificum cognitioni inspiciendam praebente, illum impietatis conscientia canonicae discretionis iudicium formidare. Praeterea ad conciliandos sibi pontificum animos eorum dignitatem benignis decretorum sanctionibus adornavit, haud prius Romanam ad sedem provocandum constituens, quam si lis ipsorum pronuntiatione finiri non posset. finiente eo, Caesar provinciarum reges huius controversiae finiendae gratia ad colloquium a se invitatos dicebat, eorum sententiae repugnare nefas ducturo. Quos ideo non adesse, quod in Romani imperatoris iniuriam Romae pontificem creare cupiant, alienae civitatis ius suis suffragiis administrare conantes. Post haec Regnaldus, Coloniae urbis antistes, religionis causam dicere adorsus, quanto iniuriae pondere Romani imperatoris aequitatem provincialium regum temeritas attentaret, argumentando demonstrare pergebat. Nam si controversiam in eorum civitatibus de pontificatu ortam Caesar suis suffragiis finire vellet, haud dubie id gravium iniuriarum loco ducerent, cum ipsi simile in urbe Roma perpetrare conentur. Quam assertionem tam valido rationis praesidio subnixam putavit, ut nunc Latialiter, nunc Gallice Germaniceque fando ternis actionem vocibus iteraret. Sed quantum hac oratione gentis suae favorem illexit, tantum nostrae suffragia deturbavit. Assensis itaque pontificibus, cum Octavianus, qui sibi falsum Victoris nomen inscripserat, accensis luminibus adversum Alexandrum eiusque suffragatores solemni exsecratione usurus videretur, Waldemarus, hortante Absalone, ne sacrilego eius facinori interesset, contione excessit, adversaeque partis iustitiam aemulatus, praesentis curiae errorem quam absentis rectitudinem postponere praeoptavit. Cuius egressum secutus Absalon, cum ab Octaviano supersedere rogaretur, ab eius vestigiis se, cuius comitandi gratia advenerit, nullo iure prohiberi perdocuit, eoque responso exsecrabili pontificum collegio liberatus, ne schismatis errore laberetur, effecit. Die postero Octavianus Livonem, Othoniensium electum, vehementer ab Absalone prohibitum, falsa pontificis unctione prosequitur. Inde ad oppidum Bisuntium concessum est. Ubi equorum pabulo non suppetente regeque emendae eius facultatem sibi non fieri conquerente, Caesar eum, qui stabulo praeerat, necessaria Danis expedire praecepit. Qui mox, eorum satellitibus secum eductis, in vico eminus sito, quibus egerent, capienda demonstrat. Qui cum, earum consuetudinum ignari, equorum alimenta ab oppidanis inermes deposcerent vocesque suas sagittis ac iaculis repelli conspicerent, depositis precibus, proelium ordiuntur. Capto itaque vico, cum, latius crebrescente fumigio, facem oppidis subiectam agnoscerent, similia sibi licere rati, confestim expugnationi incendium addiderunt. Quae res incredibili regem angore permovit. Interiectis diebus, cum Caesar, quem vindictae modum a Maguntinis, proprii pontificis interfectoribus, exigere deberet, in contione perquireret, Waldemarus, iterata superiore querela, equis annona defectis venalium alimentorum subsidia postulabat. At Caesar, circumiacentem provinciam coniugis suae patrimonium esse testatus, frustra eum emptu affectare dicebat, quod raptu petere licuisset. Contra Waldemarus regem se, non praedonem esse proclamans, commeatus latrocinio quaesiturum negabat aut, quod domi iniquum duxerit, apud exteros approbaturum. Quamquam enim eiusmodi violentia necessitate excusabilis videretur, permissis uti passus non est, ne domesticae aequitatis mansuetudinem peregrina austeritate corrumperet. Cuius sanctitatem universi Germaniae principes maximo plausu comprobantes seque mutua admiratione invicem contuentes, beatos aiebant, quos tanti viri integritas regendos curaret. Qua laude tacitum morum suorum vituperium ediderunt. Dimisso itaque rege, Caesarem Henricus hortari coepit, redituro regi impensas expediat neque eum hospitalitatis suae expertem dimittat, cuius patria quasi commune advenarum hospitium exsistere soleat. Quod Caesar facile pollicitus parum exsecutus est. Pontifex vero Maguntinus humanitatis specimen maioribus experimentis quam promissis exhibuit, geminae pernoctationis impensis regium iter excipiens. In Henrico quoque, crebis regem commeatibus prosequente, clarum amicitiarum indicium patuit. Lodowicus autem, Thuringiae princeps, non solum liberalitate vacuus, sed etiam habendi cupiditate refertus, impudenti precatione effecit, ut equus regis sibi daretur. Post haec Adolfus, Holsatiorum praefectus, Absalonis officio primum amicus regis, mox miles sollemni fidei datione effectus, obsequiorum principium officiis hospitalitatis explevit. Ita patriae parens, prosperum reditum emensus, exoptatam adventus sui copiam ovantibus civium animis obtulit. Insignem hunc annum filii eius Kanuti ex Sophia suscepti natalis effecit, qui etiam pontificali Absalonis ministerio stato lavacri tempore regenerationis sacramenta suscepit. Quod religiosae exsecutionis officium Sueonum ducis Guthormi, qui neptem Waldemari, eorundem regi Karolo desponsam, abducendi causa legationem attulerat, praesentia venustabat. Per idem forte tempus Norvagiensium legati regem petiverant obsecrantes, ut Norvagiae regimen, tot civilibus bellis corruptum ac taeterrima tyrannorum dominatione distractum iamque exsangue et ruinae propinquum, eius occupatores incessendo tentaret. Et quoniam externa nostris hoc loco connexa sunt, quaedam de re Norvagica summatim cognosse fastidio non sit. Siwardus quidam, summae audaciae, post multa et praeclara facinora bellis edita ab Haraldo Hyberniensi, cuius hostis exstiterat, interceptus, cum navi in alto mergendus veheretur, quasi funus suum inferiis praecessurus, empta de industria potione remiges oneravit. Quibus exhilaratis, gubernandi potestatem supremi beneficii loco poposcit. Ea re impetrata, nautas impensius edere remigium hortatus, cum vehementissimum navigii cursum animadverteret, proiecto gubernaculo, praeceps undas insiluit priusque se litori, quam concitata ratis impetum correxisset, restituit. Ita et suo acumine et hostium socordia servatus periculoque, cui destinabatur, ereptus, Haraldum, amandi gratia noctu castra latenter egressum, in amplexu pelicis per insidias interfecit, dantem poenas et sibi, quem ceperat, et Magno, quem regno luminibusque privaverat. Igitur ut belli titulum apprehenderet, ipsum protinus Magnum monachalibus saeptis abstractum, tametsi virilibus careret, virum induere perpulit deiectamque regis fortunam ad pristinum regni fastigium erigere statuit, ne deesset, cuius auctoritate et titulo bellum adversum Haraldi subolem susciperetur. Huius itaque nomine et auspiciis fretus cum tribus Haraldi filiis, Ingone et Sivardo et Osteno, paternum regnum affectantibus, navali certamine dimicavit. In quo partim caesis, partim fugientibus sociis, incredibili et praestantiori humanis viribus fortitudine solus aliquamdiu navigium ab hostibus vindicavit. ad ultimum, compluribus eorum prostratis omnique superstitum multitudine ad se unum opprimendum undique concurrente, singulari nandi peritia fretus, quamquam hibernum tempus instabat, armis militaribus tectus profundo se credidit atque sub undis, quas hostium cruore consperserat, enatans dubium effecit, maiores audaciae specimen in puppi praebuerit an inter undas agilitatis ediderit. Siquidem loricam, qua corpus munierat, quo liberius enaret, cum reliqua armatura sub undis sibi detraxit ac demum, cum capessendi spiraculi gratia fluctibus emersisset, a quodam familiari suo per habitum hostibus indicatus, tunicam, qua se prodi suspicabatur, rursum corpus aquis occultando deposuit. Sed cum ne sic quidem proditoris notitiam fefellisset, ad extremum suprema se veste nudavit. Nec adhuc tamen indice ludificato, cum solus ex sociis superesset seque haec omnia, quae et callide et animose tentaverat, frustra expertum animadverteret, tandem fati simulatione profundo diutius immorans, insidiatoribus, an viveret, dubium reliquit. Ad ultimum, cum humanae respirationis consuetudine superne aerem capessere debuisset, cuiusdam forte navigii gubernaculum pertinacissimis brachiorum amplexibus apprehendit eique aliquamdiu tacitus inhaesit. Plura tamen elapsionis genera animi firmitate tentasset, si non eum hiberni frigoris saevitia obstupefactum corporis robur deseruisset. Tandem cuiusdam altum curiosius contemplantis indicio deprehensus intercipitur, interceptus vincitur et in contionem hostili sententia damnandus abstrahitur. Ubi nemine sacerdotum adhibito, qui delictorum eius confessionem exciperet, eam astantibus modo, quo licuit, explicavit, praefatus se emendationem ab iis decretam paenitentiae nomine praebiturum, memor sane, sacerdotali copia non suppetente, et ad privatorum cognitionem commisa referre licere. Magno quoque, quem Haraldus Hyberniensis patrem asciverat, se genitum memorabat. A cuius generosissimo spiritu etiam inter adhibita sibi supplicia non descivit. Primo siquidem verberibus affectus ac deinde malleorum ictibus artuatim contusus, scilicet ut a cunctis corporis partibus poenae exactae viderentur, non gemitum, non suspirium edidit, non supplicem aut tristem vocem emisit, denique nullum doloris indicium praebuit, sed quasi in otio psalterium relegens, inter sacras preces et sollemnium verborum nuncupationem spiritum posuit. Felices profecto religionis alumni forent, si cuncti eo animo mortem amplecterentur, quo eam vir bellicus amplexatus est. Fuerit ille insidiosus, pacem patriae corruperit bellumque civibus intulerit, fortitudine tamen eius impunitas ab hostibus donanda fuerat. Sed homines vindictae cupidi plus suas ulcisci molestias quam alienae virtutis insignia venerari meminerant. Nec in vivum saeviisse contenti, tamquam parum eius exitio satiati, mox exstinctum patibulo suffixerunt, eadem crudelitate fatum prementes, qua spiritum torserant, nihilque a se actum existimantes, si saevitiam suam saltem ab umbris et cineribus continuissent. At Magnus eodem proelio, quod a Siwardo sub eius auspiciis gestum fuerat, periclitatus est. Quem prius oculis, deinde vita privatum, bis luce defunctum crediderim. Post haec summa penes Haraldi filios fuit. E quibus Ingo dumtaxat iusto matrimonio ortus, fratribus, quorum alter Norvagica, alter Hiberniensi pelice editus fuerat, ut ingenuitatis, ita et morum ornamentis praestabat. Erat enim omnibus honestatis numeris instructissimus, cum eorum alter avaritiae maculis respersus, alter luxuriae sordibus obsitus haberetur. Sed infantiae suae tempore per incuriam nutricis forte sinu delapsus, ita humo inflictus est, ut, confracto dorso, reliquum vitae tempus gibbo oneratus exigeret. In quo quidem homine excellentis animi venustatem corporis deformitate affecti ludibrio foedatam putares neque discernere queas, maius fortunae beneficium receperit an opprobrium senserit. Contigit autem, ut eius satellites apud Berginum oppidum, iurgio cum Siwardi militibus habito, dum socii ab iis occisi poenas instantius expetunt, non interfectores modo, sed ipsum Siwardum, saevissimis consternationis furiis concitati, per vim et seditionem appeterent eumque in aedem fugere coactum, convulsis tabernaculi claustris, raptum trucidarent, homicidium specie, re vera coniugum suarum prius ab ipso constupratarum contumeliam ulciscentes. Cuius rei nuntio Ostenus, cum classe Berginum peteret, per obvios accepto, petendi fratris quam cavendi cupidior, nihilo minus ad eum processit. A quo cum debitam sibi regni partem negari animaverteret, paucis eum affatus discessit vultuque fidem promittens, sed perempti fratris exemplo perire metuens, fugae se quam novi sceleris auctoribus offerre maluit. Quem Siwardi interfectores, priori facinore parum contenti, Ingonis aemulum iudicantes, navalem fugam terrestri mutare compulsum, sed eam ob nimiam corporis saginam lentius exsequentem, propter litus peditem occiderunt, duobus regni participibus sublatis a superstite dignitatis et stipendiorum incrementa sperantes. Quorum scelesta fames, in tantorum ducum cladem esuriens vixque gemino exsatiata parricidio, ab Haquino quodam, paternae caedis ultionem petente, postmodum vindicata est. Siquidem trium fortuna ad unum Ingonem per vim et facinus redacta, non sustinuerunt Amundus Simonis filius et Philippus aliique complures insignis industriae viri regnum ei, quod partim proprio, partim alieno scelere quaesivisset, tutum intentatumque persistere. Indignum quoque compluribus visum, ut homini ridiculas corporis notas habenti liberum regnandi locum militum suorum conciliaret impietas. Quapropter Haquinum, quem dixi, factionis suae ducem creantes eiusque tirocinium regio nomine venustantes, bellum adversum Ingonem decernunt et quasi Siwardi vel Osteni manes ulturi crebro pugnam cum hostibus ineunt. Verum pluribus continuis proeliis subacti, in Suetiam tandem cum pupillo diffugiunt. Quos Ingo prope Sialandiam fugandi studio subsecutus, magna hostium parte propinquas pelago silvas petente, Absalonem per legatos sollicitat, eos, qui in litoralia nemora profugerant, prendendos curaret. Quod Absalon honestate sua ac dignitate indignum iudicans, parum precibus obtemperavit. Appetente hieme, qui cum Haquino profugerant, patriam repetere adorsi, tamquam fortunam loco mutaturi, proelio in hiberna glacie conserto, Gregorium, summae post regem dignitatis virum, manu et consilio promptum, in quo spes et fiducia Ingonis quasi quodam cardine nitebatur, non minus acumine quam viribus usi, cum omnibus copiis deleverunt. Siquidem in eam glaciei partem, cuius firmitatem nocturnis excisionibus debilitaverant, proelii tempore protractos hostes profundum petere coegerunt. In quorum morte Ingo maximam spei partem deposuit, nec secus animo quam viribus fractus, exitiosum sibi fidissimi fautoris Gregorii interitum ominatus est. Tandem, instaurato bello, sed adhuc eodem aquarum habitu persistente, nihilo felicius Gregorio glacialis elementi fortunam tentavit. Siquidem gelato mari in pugnae locum electo, dum eius duritia quasi camporum firmitate gauderet, quamquam militum numero praestaret, cum omnibus paene copiis interemptus est, luensque poenas seu admissi seu tolerati parricidii, fraternis umbris piacula exsolvit. Hoc bello, quo nullum maius aut cruentius Norvagia habuit, universum regni illius columen propemodum a stirpe interiit. Huius cladis superstes Erlingus cum filio suo Magno admodum parvulo, sed ad waldemarum artam materni generis propinquitatem habente, ad Iutiam appulit, ibique in summa regis dignatione versatus, uberes exsilii impensas et amplissima commeatuum instrumenta percepit. Interea Siwardus quidam per summam commilitonum invidiam, fortitudinis praemium recepturus, dux ab Haquino constituitur, idque, aegre ferentibus ceteris, summae seditioni locum dedisset, ni Erlingus, repente e Dania superveniens, internae factionis certamen rumpendo novum hostibus negotium peperisset. Quippe praedictum filium, quod maternum genus cum priscis Norvagiae regibus communicaret, regem continuo nominavit, ne aut Haquino aemulus aut Ingoni ultor deesset. Ita novis rebus increbrescentibus, Haquinus a Siwardo, quod ei impensas belli negasset, deseritur acieque cum Magno congressus occiditur. Siwardus ad Suetiam dilapsus, dum interiectis diebus in patriam revertitur, ab Erlingi militibus interficitur. Quo evenit, ut obscura et ignobili caede spiritum deponeret, quem honeste in acie profundere noluisset. At qui ex Haquini militia superfuerant, partim novarum rerum cupiditate, partim hostium fortunae invidia accensi, Marci cuiusdam alumnum, optimae spei puerum, in regem asciscunt. Nec felicius quam proxime fortunam tentarunt. Siquidem proelio ab Erlingo obtriti, victoria pariter ac rege privati, ad Karolum Suetiae regem profugiunt ipsumque belli ducem exposcunt, cui cum Norvagiae regibus etiam aliqua necessitudinis communio videbatur. A quo diu promissorum alacritate protracti, postquam eum magis de proprio regno servando quam alieno obtinendo sollicitum compererunt, legatos ad Waldemarum auxilium implorantes misere. Tandem ipsi benignioribus responsis invitati venere. Quos cum rex supplices recepisset seque per eos, Norvagiae partitione promissa, sedulo sollicitari animadverteret, tantum belli pondus sola legatorum adhortatione suscipere stolidum ratus, prius popularium animos tacitis legationibus tentavit. Postquam eorum mentes legatorum vocibus consentaneas repperit, absque cunctatione expeditionem instituit. Quo audito, Erlingus, quam longissimo secessu potuit, abstrusas Norvagiae partes petivit extremosque patriae fines fuga amplecti quam primos armis tueri tutius existimavit. Pauca siquidem navigia, sed habilia fugaeque quam proelio commodiora paraverat. Quo evenit, ut regis adventus formidolosus Erlingi fautoribus, hostibus acceptabilis haberetur. Itaque Waldemaro consultationem cum amicis habente, quidam, postpositis omnibus, hostes ocissimi persequendos, alii prius plebis favorem conciliandum auxiliaque popularium contrahenda docebant. Sed accelerationis consilium tarditatis sententia superavit. Igitur Waldemarus ingentem regionis partem prospere permensus magnaque plebis alacritate receptus, cum ad urbem Sarpam venisset, nomen regium a Wicensibus sibi decretum suscepit ibique cum popularibus contionem per summam verborum concordiam habuit. Quod si, omissis aliis, insequendis hostibus operam praebuisset, haud dubie regno Danico Noricum coniunxisset. Inde ad oppidum Tunsbergum navigatione progressus, paucis Erlingi studiosioribus in editam rupem salutis causa confugientibus, religionem saevitiae praeferens, vicum incendere passus non est, ne sacras aedes privatis penatibus intersitas communibus flammis absumeret. Nemo tamen pontificum, quorum ea tempestate ingens apud Norvagiam auctoritas erat, eum adire sustinuit, quod quidem eos potius patriae quam Erlingo tribuisse crediderim. Ormo autem, quem regis germanum cognominabant, petito Waldemaro, salva fide, quam Magno dedisset, obsequia pollicetur. Tandem ob inediam tractu temporis obortam cum rex defectam impensis expeditionem remitteret, Norvagiensium, qui ad eum transierant, multitudo poenae metu cum ipso discessit diuque partim regis, partim principum impensis exsilium sustentavit. Postea rex, orientalium Sclavorum sibi virium fiducia rebellantium defectionem expertus, cum Henrico Saxoniae satrapa belli societate condicta, quo firmius amicitiae necterentur, filiam eius ex coniuge postmodum repudiata susceptam adhuc incunabulis utentem filio Kanuto primum aetatis annum agenti sponsam ascivit. Itaque Henrico terrestri apparatu exercitum instruente, ipse in classem collatus, cum apud Rugiam pervenisset, auxilia ab incolis, amicitiam suam dubia fide secutis, per Absalonem contrahenda curavit. Deinde, ne Henrico tardius occurreret eumque promisso fraudaret, ad Penum fluvium ocissime navigationis cursum direxit. Absalon, quamquam adhuc Rugianorum pactio paucorum obsidum pignore niteretur, eorum contionem ingressus atque inter ipsos honoratissimo sedendi loco receptus, cum legationis mandata proferret eamque Danicae vocis ignaris per interpretem explicaret, accidit, ut quidam e Rugianis adolescens Sclavico ingenio Dani militis equum, pro quo se pretium numeraturum fingebat, veluti incessus eius experiendi causa conscendens, fugam tentaret. Quod cum Absalon ad se perlatum in contione proponeret, universa populi multitudo, magnum fidei suae crimen unius hominis perfidia allatum iudicans, similem furori impetum confessa dissiluit auctoremque fraudis raptim insequi properavit. Igitur Absalonis comitibus ad metum et stuporem usque subitum vulgi concursum mirantibus, pauci, qui adolescentem affinitate tangebant, plus privata caritate quam publico rubore permoti, supplices Absalonis genibus advolvuntur, equi restitutionem polliciti, si modo per eum ab incepto contio revocetur. Quorum Absalon permixtas precibus lacrimas miseratus, missis, qui plebem pacarent, tumultum compescuit, consternationem sedavit, equoque protinus reddito, militem suum stultitiae damnavit, quod per inertiam et stoliditatem raptori se circumveniendum dedisset. Deinde gentis rege Tetiszlavo classis supplementum pollicito, regem subsequi maturavit. Interea Henricus Holsatiorum principem Adolfum cum Henrico Razaburgensi praefectumque Suerini oppidi Guncellinum, quod nuper a Saxonibus in potestatem redactum ius et formam civitatis acceperat, nec non Regnaldum quendam, parum origine liberum operibusque quam genere clariorem, cum insigni copiarum parte praemittit, expeditum sibi transitum paraturos. Quorum ingressum Sclavi cum partim fama, partim experimento cognovissent, cum parte hostium confligere quam universos aggredi maluerunt, multum ex eorum robore, si praevios oppressissent, defluxurum credentes. Cumque summa cura ac flagrantissimo studio ad eos opprimendos contenderent, daemonem horrendae formae superne verticibus imminentem videre. Quo monstro tamquam divinitus dati ducis adventu firmati, sumptis victoriae auspiciis, ex improviso hostium se castris immergunt eosque imparatos confodiunt. Adolfus et Regnaldus, in ipso castrorum aditu interfecti, neglectae militaris prudentiae poenas sanguine persolverunt. Quibus prima caede prostratis, Guncellinus et Henricus, mediis irruentium globis elapsi, correptis aquilis, ad se fugientium sociorum reliquias contraxere ac demum hostes praedae incubantes audacter adorti fugam victoria mutavere. Ita Saxones, quamquam improvidi bellum tentassent, maiorem cladem gesserint an acceperint, virtute dubium reliquere. Quo accepto, Henricus, suorum caedibus, ut par erat, permotus, exigendae vindictae studio ad obsidionem Deminae urbis, quantacumque potuit celeritate, contendit. Quam postquam ultro ab incolis obustam comperit, ut universa ipsius munimenta subrueret, reliquias moenium solo exaequari praecepit. Et quoniam in homines grassari non licuit, tamquam a rebus mutis supplicium exacturus, urbem Cozcovam, simili incolarum trepidatione desertam, cremandam curavit. Walogastini quoque, finitimarum urbium, quarum excidio terrebantur, exemplum secuti, clandestino traiectu fluminis cum uxoribus ac liberis municipium deserunt, penates dumtaxat rebus vacuos hostili saevitiae relicturi. Quorum urbem rex nullo negotio interceptam militibus ac stipendiis instruit eamque Wethemanno piratae curandam committit. Oznenses quoque, plus ex aliarum urbium fortuna timoris quam ex suis moenibus fiduciae capientes, ut sibi vicinarum civitatum, quarum formidinem sequebantur, exemplo consulerent, urbem, ne ab hostibus coli posset, desertam incendunt, penates suos igni quam hosti relinquere praeoptantes. tunc rex, ponte, qui medium amnem secare videbatur, abrupto sublatisque ceteris navigationis obstaculis, ad Stolpam vicum processit, ubi et ducem postmodum obvium habuit. Igitur, ne Walogastum, eodem exemplo desertum quo captum, post discessum suum hostibus redderetur, praesertim Danos, si eo fruerentur, sempiternum Sclaviae imperium habituros existimans, Absalonem, Burisium Suenonemque, tunc Arusii pontificatu insignem, eius municipes efficere statuit, quibus et filium Christophorum sociavit, quo plus a ceteris in auxilio suo fiduciae reponeretur. Qui cum amicos et necessarios in muneris consortionem asciscere iuberentur, Sialandensibus dumtaxat Absaloni praesidii societatem spondentibus, reliquis ob imminentis periculi magnitudinem nec animus ad resistendum nec comites suppetebant, quamquam tota classis et alimenta sua cum iis communicare et vicinas segetes publico officio in eorum horrea comportare decreverat; quippe fruges, messore exercitu, residuorum usibus addici iubebatur. Ita rex consilii cassus, cum neque pugnandi copia neque pactio ulla ab hostibus fieret, vafro ingenio excogitavit, qualiter eos ad alterutrum horum praestandum impelleret. Siquidem Absaloni tacitis mandatis praecepit, ut palos in amne defixos ceteraque navigationis impedimenta magna remigum cura sublegeret, veluti toti classi transitum paraturus. Ita demum fluvio obstaculis vacuefacto, cum progressam classem angustior alveus excepisset, complures a Sclavis utrique ripae inequitantibus comminus sauciabantur. Quam hostilis audaciae petulantiam Petrus Elivi filius animi virtute non sustinens, protinus cum remigibus nave desiluit hostesque strenue propulsatos ripa cedere coegit. Tandem comitum ignavia desertus, sociorum navigationem fato suo incolumem praestitit. Itaque rex non solum expertem metus progressum habuit, sed etiam Henricum cum toto exercitu consertis artius navigiis tamquam ponte traiecit. Quo agnito, Sclavi, reliquarum urbium excidium formidantes, praecurrendi periculi studio pacis, quam ante contempserant, Waldemaro obsides offerebant, quos se Henrico nullo pacto daturos dicebant. At rex, sine militiae socio cum hostibus pacisci fraudulentum existimans, per Thorbernum Henrico, quae ab hostibus offerentur, enuntiat. Quo se condicionibus ab eo factis libenter usurum asseverante, pactum cum hostibus habuit, ut, Walogasti dominio trifariam diviso, pars una Tetiszlavo, reliqua Kazimaro, tertia Nucleti filio Prizlavo vindicaretur, piratisque praedam Danicam appetere solitis Peni fluminis ostia clauderentur, Henrico quoque munitionum, quas apud Sclaviam obtinuisset, incolumis possessio permaneret. Post cuius discessum comites Kazimari, exterorum societatem acrius perosi, sed viribus agere non ausi, Rugianos assiduis furtis vexatos ac per latrocinia ad paupertatem et inediam usque redactos communi urbe excedere compulerunt. Piraticae quoque licentiam tribuere modisque compluribus ictum foedus rupere. Postmodum Rugianis, recepta per Henricum fiducia, palam adversum Danos inimicitias profitentibus, rex, non minorem in amico perfidiam quam in hostibus levitatem expertus, Arkon provinciam verna expeditione petitam incendio populatus est. Inde ad portum Por ab incolis vocitatum cursum direxit. Siquidem, ne cum universis Rugianis manum acie consereret, separatim eos attentandos existimans, Absalonem nocturna navigatione Ziudram praecedere iubet Quem ut continuo subsequeretur, curiose discessionis eius tempus a vigilibus observari praecepit. Quibus somni delicias imperio praeferentibus, Absalon, absque regio comitatu progressus, non solum Zyudram, sed etiam agros vicosque ei confines partim igni partim ferro vastavit. Cuius equites duo, contentione prius habita, uter audacia praestaret, cum ad militarem operam edendam fortitudinis aemulatione pari impetu raperentur hostesque cuidam forte stagno adactos cymbis fugam petere animadverterent, plus iis persequendis quam suis periculis dispiciendis intenti, ne alter alterum virtute forte praecurreret, ambo cum contemptu spiritus stimulatos calcaribus equos in profundum egerunt, armorum haud memores, quorum obruti pondere perierunt. Ita temeritatis vindex elementum viris gloriae quam salutis studiosioribus, in exitium suum ruentibus, fatum pariter ac tumulum ministravit. Interea Absalon provinciam rapinis pariter incendiisque permensus, cum ingentem praedam et opima spolia referendo naves repetere statuisset, magnam hostium manum subsequi conspicatus, ultra bina vada admodum transitu difficilia de industria cedere voluit, ut eos, formidinis simulatione protractos locorumque tandem difficultatibus implicatos, opprimeret. Quorum primum Sclavi libero intinere transgressi, circa reliquum redeundi diffidentia constiterunt. Eodem fere momenti spatio duo pedites Sialandenses, ingentem praedae fascem gestantes, errore locorum in ipsum paene Sclavorum exercitum inciderunt. Qui cum a duobus eorum equitibus appeterentur, quamquam tuto vadum transgredi poterant, ne recessum per ignaviam quaerere viderentur, hostibus resistere quam socios accedere maluerunt, deforme existimantes ab iis, quos numero aequarent, audacia superari. Itaque, quo magis expeditos se redderent, presso vestigio proiectoque fasce, enses destringunt. Quorum constantiae et virtuti fortuna debitam incolumitatem concessit; siquidem equitum neutro procedere audente, resumpto fasce, coeptum iter carpserunt. Cumque rursum Sclavi binos equites ad eos opprimendos misissent, eorum incursum eadem animi praesentia repulere. Quo facto tam hostium quam civium in se admirationem vertere magnumque illis ruborem, his inter metum et laetitiam haesitantibus, peperere. A sex tandem equitibus attentati, invariabili mentis habitu perstitere, tamquam hostium ignaviae plenis fortitudinis animis insultantes. Nec defuit Absaloni prompta mens ad opem eorum virtuti fiduciaeque praestandam. Siquidem tot suorum equitum, quot hostilium animadverteret, iis pro supplemento transmisit. Sclavi quoque suorum paucitatem certatim numerosis militum praesidiis prosequebantur. Itaque supplementis utrimque tamquam ex pari crescentibus equitibusque veluti ad militiae spectaculum e diverso convenientibus, Sialandenses, ulteriorem hostium petulantiam inspectare non passi, universa acie iis occurrunt. Quorum fugam vadis impedientibus, longum insequi nequeuntes, maiorem equorum quam hominum stragem egerunt. Cumque iter ad naves reflecterent, remigum suorum aciem armis pariter ac signis instructam obviam habuerunt, quam ad auxilia sociis ferenda fortuito nuntio monita virtus adduxerat. Hi profecto cum Absalone victoriae gloriam communicaverunt, cui se sponte virtutis socios obtulerunt. Interea rex, seris vigilum monitis excitatus, omissae navigationis moram praepropera festinatione discussit. Qui cum, visis Sialandensibus, populandi gratia ad litus appellere voluisset, ab Absalone nihil hostilis praedae, quod eius rapinis pateat, superesse perdoctus, magnopere gratulatus est, quod tam parva manus nihilo languidius, quam si ipse adesset, rem propriis gessisset auspiciis. Hinc, cum alios insulae fines armis ignique tentasset, domum concessit. Rursum circa autumni principia classe regressus, primam vastandis agris operam dedit, ut, segete consumpta, incolas muniendarum urbium instrumento privaret. Cum ad urbem Arkon sparso militiae genere pervenisset, oppidani fiducia virium portam, quam urbs unicam habebat, egressi, ne virtutem suam intra moenia cohiberent, obviam processerunt. Quos rex, Danis ex consulto cedentibus, longius moenibus amovere conatus, postquam sperato cautiores animadvertit, incursatos urbem repetere coegit. Porta tamen, ne equi iaculis confoderentur, abstinuit. Tunc Sialandensis eques Nicolaus, forma et virtute praecipuus, telo per portam iniecto quendam ex hostibus in aditu resistentibus exanimem prostravit innocuusque, reflexo protinus equo, discessit. Cuius facinus Thorbernus, inter praecipuos Sialandiae equites numerandus, pari audacia, sed dispari fortuna aemulatus, cum unum ex hostibus directa in globum lancea vulnerasset reditumque reflexis habenis tentasset, ita lapide ictus est, ut multus e capite cruor profunderetur. Quamobrem longa corporis debilitate contracta, seram incolumitatem aegre recuperavit. Burisius quoque, dum nobilitatis suae splendorem conspicuis virtutis operibus aequare nititur, simili audaciae genere portae propugnatores adortus, tam asperum saxi ictum capite excepit, ut paene equo exanimis delaberetur. Cui corporis viribus carenti sociorum interventus, ne ab hostibus opprimeretur, auxilio fuit. Quo evenit, ut Rugiani haudquaquam sibi tuto extra moenia dimicaturi viderentur, intra quae tam obstinatam hostium praesentiam experiebantur. Inde ad provinciam Iasmondam tota classe concessum. Absalon, cum et fortitudine et prima rei bellicae peritia vigeret, accedente exercitu primi agminis ducem revertente extremi comitem agere consueverat semperque Danicae iuventutis promptissimos seu praedae seu gloriae studio sodales habebat, rege dumtaxat cum robustiore exercitus parte gravi et composito militiae genere paulatim procedere solito. Itaque pugnandi copia nusquam accepta, magnam regionis partem permensus, tandem equestrem manum praedandi gratia spargi permisit paucosque secum in comitatu residuos habuit. Illic forte nuntio de sociorum conclusione suscepto, quam sine succursu posse effugere negabantur, eorum saluti, quoad milites revocarentur, adesse non distulit neque sibi comitum paucitatem, quo minus conclusos peteret, obstare permisit, sed protinus, primipilo signa attollere iusso, pleno fiduciae spiritu locum, in quo continebantur, accessit eoque festinationis signo perosos praedam equites ad se contraxit. Quem tanta fiducia ceperat, ut plus remedii in celeritate quam in sociis duceret. Cuius adventum Sialandenses, qui intra difficilium locorum angustias artabantur, experti, imminentis auxilii fiducia eos, a quibus obsidebantur, incursare coeperunt, ne periculum aliena virtute propulsare viderentur. Itaque Sclavis partim solido partim aquoso itinere dilabentibus, Eskyllus, animi et generis nobilissimus eques, militaribus armis praegravis, unum ex iis, inermem per palustria loca citato cursu fugientem, pedibus insecutus, illius vestigiis limi mollitie subsidentibus, nec voraginum illuvie nec armorum onere depressus, facilem currendi eventum habuit. Quin etiam occupatum barbarum capite spoliavit ac tunc demum, ne plantis quidem caeno infectis, solidam humum repetiit. Quod factum, religiosa admiratione praedignum, non pedum agilitate, sed divino beneficio editum, potius caelesti miraculo quam humanae virtuti imputare debemus. Post haec, vicis per militum manum undique deflagratis, etiam ad Gorum promontorium longinquae excursationis incendia proferuntur. Tunc se Rugiani contrahendi a Saxonibus auxilii spe fraudatos experti, quattuor obsidibus praebitis, apud Strelam insulam pacem a rege pecunia quaesiverunt. Itaque principibus graves periculorum motus et difficilia rei Danicae tempora attendentibus, filio Waldemari Kanuto regios honores decernere placuit, qui non solum paternae maiestatis futurus possessor, sed etiam praesens dignitatis socius nosceretur, ut haberent proceres, ad cuius nomen titulumque decurrerent, si quid de regis capite fortuna variaret. Quorum prudentia rex ac benevolentia delectatus, probata sententia, regni maiestatem cum sanguine suo participare non damnum honoris, sed claritatis incrementum putavit primatumque voces ad regium nomen filio deferendum contionando perduxit. Qua de re universi exercitus consensu habito, Burisius dumtaxat, sive tacita regni affectatione sive rei novitate permotus, nullam paene vocem suffragiis attulit. Qui cum ob hoc se regi suspectum esse sentiret, taciturnitatem suam non odii, sed amoris indicem affirmabat, quod Daniae regnum a pluribus amice participatum esse memoriae xxxxxx, et crebra antiquitatis experimenta sint inter patrem et filium de rerum dominio bellum crevisse. Verum tamen se, si regiae voluntatis praescius fuisset, silentium non acturum; tacuisse vero, quod rem neque ab ipso neque ab amicis praecognitam habuisset. Ea silentii excusatione iram regis in dissimulationem convertit. Idem, peracta expeditione, cum ceteris Daniae primatibus apud Roskyldiam Kanuti miles sollemni more fieri iussus, aliis imperio obtemperantibus, id facere recusavit eaque re magnam sibi concupitae dominationis suspicionem conscivit. Verum hunc imperii contemptum quaesitis callide rationibus protegere perstitit, praefatus se, exstante eo, cui primam fidem dederit, alius militem non futurum nec adduci posse, ut pristinum obsequium recenti permutet remque tam patriae consuetudini quam honestati inimicam committat, quippe cum nemo Danorum dividuo famulatus officio teneri soleat solisque Saxonibus hunc servitiorum morem stipendiorum cupiditas faciat; nam si inter duos unius obsequium communicantes bellum incideret, amborum miles alterutrum iuvando fidem utrique servare non posset. Nec regi ad iram mitibus responsis placidoque vultu tegendam aequa simulatio defuit. Quem cum Hallandiam petendo comitem haberet, tamquam insidias sibi nectentem tacitus notavit. Quam ut effugeret suspicionem, imperata se facturum spondebat, si potentiam eius rex beneficiorum incrementis extendere voluisset et, sicut ipse regnum, quod eatenus electio variabat, hereditarium efficere gestiret, ita quoque necessariorum suorum liberis suppares dignitates et minores potentias perpetua hereditatis lege fruendas tribueret. Itaque praecipuam Iutiae partem Absalonis auxilio pactus, Kanuto supplex fore sustinuit; haudquaquam tamen solidam regis amicitiam recuperavit; ea enim regiae irae pertinacia erat, ut semel accensa funditus exstingui non posset. Vere appetente, Absaloni, Christophoro et Magno particularis adversum Sclavos expeditionis ductus committitur; nam orientales Dani dumtaxat cum Fioniensibus classem confecerant; Scaniensium vero penes Christophorum summa, penes Absalonem arbitrium consistebat. Quibus Tribusanam adortis provinciam, Christophoro tamquam iuniori inter Absalonis Magnique copias medius militandi locus decernitur, ut regii sanguinis latera fidis stipatoribus cingerentur. Tanta autem vicorum exustio fuit, ut iidem, adhuc usque cultu vacui, praeteriti incendii magnitudinem praesentibus testentur indiciis. Absalon, cum repetendae classis tempore extremos curaret, nuntiato hostium superventu, quamquam tanta vis frigoris erat, ut primi revocari non possent, quadraginta solis equitibus stipatus prius hostem quam vadum, per quod erat rediturus, tentavit. Quibus fugatis, lento itinere ad amnem concessit. Quem structo ponte transgressus, post tergum opus abrumpere noluit, ne ulla timoris vestigia relinquere videretur. Cum ad litus venisset, classem in alium portum appulsam comperit. Tanta autem hiberni frigoris saevitia exstitit, ut nautae equos paene frigore exstinctos defossis humi specubus conderent nemoque ex toto exercitu reperiretur, qui pariter utramque manum necessariis usibus aptare posset. Illic crebri angues, ligonibus detecti, magis admirationi quam metui visentibus fuere; nam algoris immensitas vires eorum ac spiritum hebetaverat. Scanienses tunc, prosperantibus ventis, discessionis licentiam adepti, mox, iisdem contrariis, navigatione prohibiti, tandem, toti classi favente caelo, Sialandenses ac Fionios repetendae patriae comites habuerunt. Post haec rex Petrum et Selgrenum Christophoro paedagogos asciscit, qui adolescentiae eius rudimenta ad honestatis mores exsequendos plenis sapientiae documentis instruerent. Aestate deinde expeditionem instaurat; quippe Walogastenses dupliciter ictum foedus corruperant: nam et Rugianos moenium socios per furta urbe eiecerant et piratis Peni fluminis ostia patere permiserant. Igitur dum Leutitios peteret, ab Henrico missae litterae superveniunt, admonentes, ut rex insidias propinqui perinde ac regnum affectantis caveret, indicantesque Burisium cum Norvagiensibus opprimendi eius consilium habuisse, iisdemque, cum expeditio reverteretur, occursum pollicitis, aut ipsum regem aut regium nomen occupandum duxisse. Cuius rei certissimum experimentum fore, si revertentem a Sclavis expeditionem Norvagica classis exciperet. Eodem paene momento suscepta Norvagiensium epistola par proditionis indicium edidit. Quod cum rex paucis arbitris, suppressis indicum nominibus, prodidisset, auxit rei suspicionem fidemque litteris addidit Tokonis Wendilensium pontificis consentanea affirmatio, dicentis Burisii milites ab eo iurare coactos, quicquid ipse auspicaretur, esse prosecuturos. Re tamen dissimulanter habita, ad locum, cui nomen Ostrozna, citata navigatione profectus, profligatis provinciae rebus, urbem Orthungam, universa classe comitante, repetiit. Illic Burisio cum ceteris regni primatibus accersito, quidnam de eius insidiis acceperit, aperit eique proditionis crimen affigit. Quem se quicquam tale adversum eum excogitasse negantem, quoad nuntiorum experimenta sumerentur, secum commorari praecepit, tunc demum, si secus ac nuntiatum erat accideret, incolumen discessurum. Ille contra nihil absurdius aiebat, quam ut capitis sui iudicium incertis eventuum argumentis committeret. Qua voce se non solum regi, sed etiam arbitris suspectum effecit. Igitur ne remiges quidem suos revisere permissus, ad urbem Latrensem cum rege meare compellitur, ubi leni, sed firmae custodiae traditur. Interea Erlingus et Ormo, Burisii frater, cum navali exercitu supervenientes, Iutorum classem, in amne Dyursa repertam, gubernatoribus vacuam facile debellant, ipsiusque Burisii intercepto navigio, protinus ad vicum, qui Mercatorum portus nominatur, deproperant. Quos Absalon, cum Sialandensibus occurrens, etiam litorum ascensu prohibuit. Qui cum compertum haberet Norvagienses plurimum praesidii in arcubus ducere, provocandi gratia cum quindecim peditibus in litus progressus, ultro se eorum sagittis appetendum praebebat, profecto ostendere cupiens, in quam parvo momento praecipuam eorum fiduciam poneret. Igitur Norvagienses, quo propius litus accederent, cymbas conscendunt, ob quarum trepidationem destinata certis ictibus ferire non poterant. Itaque tela partim in humum, partim in undas innocua cadebant. Ita artis suae effectu fraudati nostrisque ludibrio habiti, ingenti cum rubore maiora navigia repetunt. Postea cum Absalone, data acceptaque fide, sociale colloquium habuere. A quo diutius illic acquiescere iussi, non prius obtemperaverunt, quam Absalon fidem suam interposuisset se nihil insidiarum iis terra aut mari interim paraturum. His finitis, collocutores a se invicem discessere, die postero cum paribus armis aequali comitum numero conventuri. Cumque Erlingus uno comitatior affuisset, Absalon, circumspectis omnibus: 'Miror te', inquit, 'Erlinge, hominem aetate confectum ac toties gravia expertum, non adeo sapientem quam senem exsistere. Nam cum tu scapha adveneris, nos equis insideamus teque nullo negotio, si libeat, opprimere possimus, cur condicto comitatior adversum caput tuum rumpendae pacis occasionem fortioribus praebuisti? Nisi autem fides nostra praestaret, solutae condicionis poenas exitio persolvisses.' Tunc Erlingus, inter metum et ruborem circumspectis comitibus, cum veram Absalonis assertionem animadverteret, unum ex his obiurgare coepit, quod non rogatus comitandi rapuisset officium. Postquam diu excusationis verba quaesierat, ut siticulosum recrearet exercitum, palustris aquae petendae licentiam obsecrat. Cuius rei permissionem haud modici beneficii loco ducebat ac protinus patriam repetere properabat, laetus, quod sibi incolumi Daniae partibus excedere contigisset. Postquam regi insidiarum fidem rerum experientia fecerat, Burisium, perinde ac maiestatis rerum, inter vincula asservari praecepit. Interea Erlingus extremum Sialandiae composita classis applicatione complexus, dum a sacris missae, quae consueto religionis cultu petiverat, remearet, Absalonis equitibus clandestino itinere prorumpentibus, improvisam palantium sociorum stragem accepit. Nec minori Hallandensium virtute exceptus, apud Nyszam amnem una rate eiusque remigibus universis spoliatus abscessit. Eodem anno deturbandae piraticae gratia Absalon, insulam maritimam novi castelli fundamento complexus, exigui munimenti beneficio ingens patriae praesidium attulit. Nam et suspectum praedonibus vicum reddidit et tutam vicini maris navigationem incolis tribuit. Verum ne confestim Norvagiensis iniuriae vindictam Danica virtus arriperet, Theutonicae fidei lubricitas effecit. Quippe Henricus Bugiszlavi, Danorum metu ad se decurrentis, obsequium pactus, initam cum rege societatem tamquam ineptum et ignobile vinculum disicere parvi habuit. Quin etiam apud Krempinum fluvium in colloquium cum eo descendens questus est, quod militem suum Bugiszlavum coram se non accusatum bello lacessat, quem si iniuriosum existimet, prius accusationibus quam armis aggredi debeat. Contra rex negare se ullius potentiae respectu cessaturum, quo minus acceptas iniurias mutuis damnis rependere liberum habeat. Ita, perstante controversia, foedus cum colloquio solvitur. Hoc loci memorabile Saxonici equitis dictum strictim percurram. Qui cum forte ducis ac regis colloquiis interesset eosque expeditionis negotia languidioribus verbis prosequi animadverteret: 'Quaedam', inquit, 'de hero meo Henrico praesentibus referre habeo, quae, si adesse eum scirem, tacere quam eloqui mallem. Qui cum pupillus propinquorum iniuria patrimonio privaretur, nemine sibi patrocinium accomodare volente, quattuor soli ex amicis, paternorum ipsius meritorum respectu permoti, quorum ego numero intereram, adversantibus ceteris, infantiam eius tutorio munere fovendam sumpserunt. Pro cuius salute et incrementis tum votis, tum etiam officiis impensius excubabant. Hunc tandem humani auxilii diffidentia altaribus offerentes, religiosa voti nuncupatione sanxerunt, si paternos honores divina clementia adipisceretur, susceptum beneficium, quoad viveret, pagani nominis odio pensaturum. Mox voti probator Deus ingenui principis Conradi patrocinium ei conciliavit. Cuius opera paternorum bonorum heres effectus, quamquam voti auctores exhortationis officia non omitterent, a bello adversum Sclavos continuando, tum avaritia, tum etiam desidia adductus, abstinuit, perceptam munificentiam ingrato aestimans animo. Tanta autem cura monitoris partes exsequi voti nuncupatoribus fuit, ut, cum unus ex iis, ultimae aetatis, ad inspicienda ducis arcana inter arbitros admissus, sedulum stertendi usum haberet excitatusque, quid de re praesenti sentiret, a considentibus interrogari soleret, maiorem praeteriti voti quam instantis negotii memoriam retinens, ductandum in Sclavos exercitum responderet. O immensam constantiam, quae ne in ipso quidem aetatis occasu promissi immemor esse potuit! Quis autem mentis compos hanc religiosi consilii vocem senilis animi deliramentum fuisse crediderit? Vereor autem carissimum mihi herum, amicorum religione contempta, ex summo fortunae fastigio in humilem privatorum sortem extrema ruinae deformitate casurum. Ego vero promissi dudum belli militem agendo ternas adverso corpore plagas accepi. Quibus si binas sub eodem militiae titulo sociassem, supremi iudicii tempore divina vulnera meis aequata audacibus oculis inspectanda praesumerem.' Quo dicto et temporaneam Henrici ruinam et sempiternum virtutis suae praemium auguratus est. Rex, Scaniam ingressus, parvo post Saxonum irruptione falso nuntiata, Scanienses equestri militiae ascriptos proprio ductu prosequitur, imperataque Sialandensibus navigatione Slaglosam advectus, Absalonem e portu Hulyuminnensi accitum multa gerendorum consultatione sollicitat. Praeterea se parum veri rumoris credulitate fatigatum significat expeditionemque falso nuntio contractam remittit. Habebat autem in clientela Absalon Arnoldum Tylensem, qui, sive ingenii acumine sive coniecturarum sagacitate, saepenumero futura ad sua vel amicorum negotia pertinentia raro praesagio deprehendebat. Nec minus antiquitatis quam divinationis peritus, sollerti historiarum narratione callebat. Qui cum Absaloni delectandi gratia supradictae expeditionis comes exsisteret, brevi eum manum cum piratis conserturum praedixerat, vehementer se mirari testatus, quo pacto certamini interfuturus non sit, praesertim cum inseparabiliter eum comitari decreverit. Cumque, rege res gestas ex eo cognoscere cupiente, discessuro Absalone, quiescere rogaretur, pertinacissime precibus obluctatus, non prius rogatui cessit, quam rex operam se daturum polliceretur, ut eum post Absalonem prima luce dimitteret. Erant autem sex navigia Absalonem comitantia, e quibus tria, quo commodius ignis alimenta contraherent, in superiores maris anfractus concesserant, quae postmodum aestus, subito regressu destituta, caeno paludis affixerat, Absalone totidem residuis exteriora sinus ostia complectente. Qui cum matutino tempore una cum scriba suo religiosum psallendi ritum perageret, tumultuatione eminus audita, quidnam hoc esset, concentorem dispicere iubet. Quo novem longas naves a se prospici referente, piratas esse non dubitans, stertentes adhuc remiges alta voce compellat. Quibus summo cum stupore exsilientibus nec veste, sed armis corpora protegentibus, ocissime hostes petendum hortatur, quorum iam tanta vicinitas sentiebatur, ut ab iis crebris silicibus contunderentur. Quin etiam, ancorae vinculis rumpendae morae gratia discissis, remigium exserit. At Sclavi, facile nostris metum inicere rati ac veluti ipsorum animos horridis vocibus hebetaturi, ingenti clamore edito, obstrepere coeperunt. Quod postquam frustra se conatos animadvertere, diffugiunt, eorumque ratis una cum universis remigibus intercepta. Sed nec Ursinae silvae latebra ad se decurrentibus subsidio fuit, agrestibus eam curiosius perlustrandam curantibus. Ea tempestate Esbernus, urbem Kalundam molitus, novi munimenti praesidio portum hostili piratica liberum praestitit. Ipse quoque et Inguarus et Olavus ultro Absaloni se infatigabili piratici muneris exsecutione iunxerunt. Eo tempore res Danica, circumquaque difficillimis offusa periculis, crebris finitimorum insidiis tentabantur, hinc Norvagiensibus, inde Sclavis Saxonibusque sibi perniciem machinantibus. Quo evenit, ut nulli hostium audacter obviandi fiduciam haberet, metuens, ne, dum unum repelleret, ab altero premeretur. Ea patriae necessitudine permotus Guthscalcus, qui et ipse Sclavis, tum ob linguae eorum peritiam, tum ob paternae amicitiae favorem ac proprii convictus assuetudinem, perfamiliaris habebatur, Absaloni tacite artem a se repertam insinuat, qua eos repente ex amicis Saxonum hostes efficeret. Quippe se Sclaviam non legationis, sed benevolentiae simulatione petere velle significat, tamquam propriae caritatis ductu utilia amicis consilia largiturum. Fore enim, ut hostium credulitas, callidis commentorum laqueis circumventa, Danorum amicitiam, abiecta Saxonum dominatione, repeteret. Quod studium maxime sibi gentis illius moribus persuaderi dicebat, quae plerumque temeritate niti cunctaque pronius quam prudentius exsequi soleat. Absalon, interdum privatum acumen publicis viribus praestare ratus, laudata Guthscalci industria, cavendum monet, ne quid iis ex parte Danorum falso polliceatur, incorruptam patriae fidem haberi cupiens memorque eam fortibus viris refertam armis, non mendaciis bella meditari debere. Ille primum Pomeranos aggressus, se priscae familiaritatis memoria ac totius populi Sclavici caritate permotum retundendae eorum inertiae causa advenisse dicebat, quod perniciosa ab iis utilium loco duci perspectum habeat. Siquidem animadvertere eos oportere, quam noxiae dominationis iugum receperint, quodque iis obsequio pareant, qui ipsos patria tandem exuere cupiant. Quippe Saxones, quantum ex ipsorum finibus occupaverint, protinus cultu atque habitatione complecti, nec praeda aut gloria contentos, proferendi imperii cupiditate victoriae lucra continua possessione firmare. Quamobrem eos Nucletum vita, Pribislavum patria spoliasse, Razaburgam, Illogam ac Suerynam in totius Sclaviae ruinam vallo fossaque cinxisse. Danos vero diverso studio bella gerere nec hostium fines, sed mutuae pacis commercium affectare, proprium tueri quam alienum appetere cupidiores. Itaque summopere eos elaborare debere, uti Saxonicis praesidiis patriam vacuefaciant, omnique Theutonum plebe regno egesta, amicitias cum Danis componant, quos Saxonum hostes esse non ambigant; ita demum eos sempiternae libertatis beneficio patriam ornaturos. His monitis concitati Pomerani loca a Saxonibus intra Sclaviam obtenta pervadunt; Illogam capiunt, reliquis eorum munitionibus defensorum virtute servatis, et, ne ducis inopes viderentur, Danorum regis titulum profitentur. Ita Guthscalcus duarum gentium vires Daniae imminentes odiis sequestravit, patriamque nostram, undique finitimorum armis obiectam, ab impendente periculo pio mendacii commento servavit. Cuius facinoris fama Guthscalci reditum praecurrente, rex admiratione perfusus, postquam ex Absalone, per quem res esset acta, cognovit, impensius auctorem laudavit. Igitur Henricus, ut repudiatam regis amicitiam recuperaret, sine qua Sclavos arcere non posset, Henricum Razaburgensem et antistitem Lubeccensem legatione onerat, filiam suam minorem filio eius in matrimonium offerens; nam maior natu, quae prius ei desponsa fuerat, morbo occiderat. Per eosdem confirmandae oblationis gratia apud Bramnensem provinciam tempestivus ducis occursus promittitur. Quo rex legatorum adhortatione profectus, Guncellinum obvium habuit, qui sub impedimento adversae valetudinis ducis absentiam excusaret eumque apud Eydoram celeriter adventurum promitteret. Eo cum ventum esset, et ducis promissa complentur et militia adversum Sclavos paribus votis condicitur. Sed eo Diminum petente, rex Walogastum profectus, omissa urbis oppugnatione, finitima rura armis percurrit. Ozni quoque oppidi, post recentem vastitatem parum reaedificati, incendium iterat. Eodem vastationis genere diversa regionis loca petuntur. At Sclavi, quia viribus niti nequibant, utrumque hostem aere atque obsidibus placant. Post haec rex belli Norvagici meditationem, ad id usque tempus rebus Sclavicis interpellatam, magna curarum parte liber ingreditur. Quam veris principio copiosis patriae viribus exsecutus, per summam Wicarorum dignationem non modo liberos aditus, ceterum etiam laetos occursus habuit. Nec hostis, sed ducis more sermone cum incolis habito, contionibus arma mutavit. Quorum benevolentia adeo delectatus, ut hostium oblivisceretur, otiosa procedendi tarditate eximium Erlyngo contrahendarum virium tempus reliquit. Magnitudo exercitus eius laetos Wicensium oculos in se convertit. Navigatio quoque eius, gratis eorum luminibus aspecta, liberos impetravit excursus. Enimvero complures in angustias, per quas classi seriatim meandum erat, multitudinis eius admiratione protracti, quo certius navigiorum numerum deprehenderent, non nocendi, sed spectandi aviditate edita loca complebant. Tunsbergenses, quo ceteris regem impensius colerent, finibus suis exceptum honoratissimae processionis officio venerati sunt, religione servitium cumulantes. Erlyngi milites, qui superiorem regis adventum munimenti illic siti fiducia spreverant, praesentem fugae declinatione cavebant. Rex, superato clivo, collustratae rupis cacumen miratus, inexpugnabile loci praesidium comprobabat, artis opus transscendente natura. Fertur interim Erlingum cuiusdam sinus angustias Danorum navigationi opportunas prohibendi transitus gratia crebris machinarum tormentis vallasse, plus locorum difficultati quam propriis viribus in excipiendo hoste confidentem. Quapropter rex, tarditatis suae dispendium exsecratus, vocatos amicos celeritatis exhortatione sollicitat; erubescendum morae crimen operoso festinationis impendio redimendum affirmat, quod iam, commeatibus quasi per otium et inertiam absumptis, inaniter tempus trivisse videantur. Ea res diverso maiorum iudicio excepta est, variaque sententia duces consilium agitabant, aliis tormentorum magistros expositis in terram equitibus deturbandos obiectasque rates transitu summovendas hortantibus, aliis in tantas angustias ingenti classe temere procurrendum vetantibus. Quidam, hostibus laxiore freto praeteritis, regionem armis occupandam censebant. Protinus enim Erlingum, aut pugnandi aut fugiendi necessitate perstrictum, quaesita locorum praesidia relicturum. Alii vero, absentis periculi praesentem metum ridentes, non ante deliberatione agendum docebant, quam res se propius inspectandam dedisset. Hi celeri processu utendum hortantes, otiosae navigationis moras amputari iubebant. Ita cunctorum sententia variante, Nicolaus quidam cognomento Bos, natu quam virtute nobilior, mirari se inquit, cur viris ratione utentibus inclitoque solo natis, amoenissimae patriae gremio relicto, tot inculta locorum spatia pererrare liberet, praesertim quibus nihil praeter aspera saxa atque invias rupes occurreret. Eo siquidem dementiae ventum esse, ut ultimae aerumnae summarum voluptatum loco ducantur. Nam si regem Norvagia potiri contingat, fore, ut plus laboris ex utroque regno quam voluptatis ex altero sit percepturus. Praeterea cum iam labentium alimentorum necessitas urgeat, si longius navigatio proferatur, haudquaquam commeatus redituri suffecturos. Haec ab eo timidius quam prudentius dicta silentio probari videbantur. Quod dictum Absalon diversa a ceteris aestimatione commensus, dimissis amicis, solitarium regem acrius obiurgare coepit, quod Nicolai sententiam, summa reprehensione dignam, taciturnitate probaverit eamque plenis contumeliae responsis praedamnare passus non sit. Quae enim ab eo per ludibrium dicta videbantur, acerrima factionis incitamenta fuisse. Cuius si comitatum nullo in momento posuisset cunctaque eo desertore quam comite melius exsequenda dixisset, ceteros, unius rubore permotos, similis opprobrii metu silentium acturos. Nunc vero, cum aut consenserit aut consentire visus fuerit neque palam eum timiditatis exprobratione confuderit, brevi complures, licentioris impunitatis exemplo protractos, similibus monitis succlamaturos. Nec secus ac praedixerat accidit: nam cum principes omni studio redeundi cupiditatem processui praeferrent eamque manifestis votis prosequi non auderent, plebem clandestinis incitamentis instinctam seditiosis armavere consiliis. Ex qua quidam, petulantioris audaciae, explorata Absalonis absentia, cuius in protrahenda expeditione pertinaciam causabantur, navem eius silicibus petivere. Sed a remigibus mox excepti, quamquam numero praestarent, terga vertere. Quorum dementiam rex debita animadversione persecutus non est, abunde eos hoc fugae dedecore punitos existimans. Inde ad sinum Porturiam, egregia Siwardi victoria inclitum, ubi scilicet innumeram classem tribus ab eo navigiis subactam ferunt, velificatum est. Illic e Iutensibus aliqui, iniquissima gubernatorum exhortatione provecti, contione facta, remissionem expeditionis violenta succlamatione poscebant. Ad quos comprehendos milites sub ignoto cultu missi, aliquamdiu in eorum concilio, obscurata sui notitia, consederunt. Tandem a circumstantibus agniti, veste, quam latendi gratia sumpsere, discussa, correptos seditionis auctores obtorta gula secum traxere. Qui cum ad naves abducti fuissent, graves regi poenas vapulando dedere; qui quo punitiores forent, vicissim in undas demittebantur iisdemque extracti renovatis verberibus multabantur. Post haec eo loci processum, ubi solstitii aestivalis tempore inusitatae claritatis noctes sensere dieique tam similes, ut minimum temporum discrimen videretur; ad quarum lumen, solis beneficio procuratum, levi contemplatione exiles litterae legi poterant. Illic Iutensium magnates, quos aut metus aut impatientia stimulabant, regem apertis repetendae patriae monitis aggressi, inopem alimentorum expeditionem dimitti iubebant, anno postero, si animus in sententia mansisset, non per prolixos Wicensium partium anfractus, sed e Wendilae finibus directae navigationis compendio reversuram. Quorum voces etiam querulum inediae vulgus adiuvit, adeo ut nemo ex plebe esset, qui non rerum inopiae citato reditu subveniendum clamaret. Ita rex, obstrepente multitudinis imperitia, proposito cedere compulsus, solvendae expeditionis sententiam protulit. Et ne hostem omnis incommodi expertem relinqueret, praestantissimis totius Norvagiae navigiis secum abductis, peregrina patriam classe ditavit. Ita quorundam Iutorum impatientia maxima victoriae spes subruta est, quia, si debita coepto perseverantia non deesset, res Norvagica sub Danis mansisset. Norvagiensis nobilitas, quae venienti regi comes exstiterat, linquendae patriae pudore revertentem prosequi supersedit. Interea, dum haec geruntur, Rugianorum ex regis longius agentis occupatione fidentium defectio incidit. Qui cum, finita hieme, expeditionem adversum se destinari cognoscerent, quendam conspectioris ingenii ac facundiae politioris subornant, qui regis propositum exquisita adulationis arte subverteret. Quod cum minime efficere quivisset, reditu suo hostium adventum praecurrere noluit, ne aut civibus bellum dissuadendo suspectus aut concitando perniciosus exsisteret. Igitur Absalonem, uti se comitem pateretur, oravit, quoad eius consilium a civibus posceretur, quod stolidae mentis hominibus plus requisita quam oblata consilia placere soleant. Rex, varias Rugiae partes adortus, cum ubique praedae, nusquam vero pugnae materiam repperisset, fundendi sanguinis aviditate perductus, urbem Arkon obsidione tentavit. Haec, in excelso promontorii cuiusdam vertice collocata, ab ortu, meridie et aquilone non manu factis, sed naturalibus praesidiis munitur, praecipitiis moenium speciem praeferentibus, quorum cacumen excussae tormento sagittae iactus aequare non possit. Ab iisdem quoque plagis circumfluo mari saepitur, ab occasu vero vallo quinquaginta cubitos alto concluditur, cuius inferior medietas terrea erat, superior ligna glaebis intersita continebat. Septentrionale eius latus fonte irriguo scatet, ad quem muniti callis beneficio oppidanis iter patebat. Huius quondam Ericus usu violentius intercluso, non levius siti quam armis obsessos premebat. Medium urbis planities habebat, in qua delubrum materia ligneum, opere elegantissimum visebatur, non solum magnificentia cultus, sed etiam simulacri in eo collocati numine reverendum. Exterior aedis ambitus accurato caelamine renitebat, rudi atque impolito picturae artificio varias rerum formas complectens. Unicum in eo ostium intraturis patebat. Ipsum vero fanum duplex saeptorum ordo claudebat, e quibus exterior parietibus contextus puniceo culmine tegebatur, interior vero, quattuor subnixus postibus, parietum loco pensilibus aulaeis nitebat nec quicquam cum exteriore praeter tectum et pauca laquearia communicabat. Ingens in aede simulacrum, omnem humani corporis habitum granditate transscendens, quattuor capitibus totidemque cervicibus mirandum perstabat, e quibus duo pectus totidemque tergum respicere videbantur. Ceterum tam ante quam retro collocatorum unum dextrorsum, alterum laevorsum contemplationem dirigere videbatur. Corrasae barbae, crines attonsi figurabantur, ut artificis industriam Rugianorum ritum in cultu capitum aemulatam putares. In dextra cornu vario metalli genere excultum gestabat, quod sacerdos sacrorum eius peritus annuatim mero perfundere consueverat, ex ipso liquoris habitu sequentis anni copias prospecturus. Laeva arcum reflexo in latus brachio figurabat. Tunica ad tibias prominens fingebatur, quae ex diversa ligni materia creatae tam arcano nexu genibus iungebantur, ut compaginis locus non nisi curiosiori contemplatione deprehendi potuerit. Pedes humo contigui cernebantur, eorum basi intra solum latente. Haud procul frenum ac sella simulacri compluraque divinitatis insignia visebantur. Quorum admirationem conspicuae granditatis ensis augebat, cuius vaginam ac capulum praeter excellentem caelaturae decorem exterior argenti species commendabat. Sollemnis eidem cultus hoc ordine pendebatur: Semel quotannis post lectas fruges promiscua totius insulae frequentia ante aedem simulacri, litatis pecudum hostiis, sollemne epulum religionis nomine celebrabat. Huius sacerdos, praeter communem patriae ritum barbae comaeque prolixitate spectandus, pridie quam rem divinam facere debuisset, sacellum, quod ei soli intrandi fas erat, adhibito scoparum usu diligentissime purgare solebat, observato, ne intra aedem halitum funderet; quo quoties capessendo vel emittendo opus habebat, toties ad ianuam procurrebat, ne videlicet dei praesentia mortalis spiritus contagio pollueretur. Postero die, populo prae foribus excubante, detractum simulacro poculum curiosius speculatus, si quid ex inditi liquoris mensura subtractum fuisset, ad sequentis anni inopiam pertinere putabat. Quo annotato, praesentes fruges in posterum tempus asservari iubebat. Si nihil ex consuetae fecunditatis habitu deminutum vidisset, ventura agrorum ubertatis tempora praedicabat. Iuxta quod auspicium instantis anni copiis nunc parcius, nunc profusius utendum monebat. Veteri deinde mero ad pedes simulacri libamenti nomine defuso, vacuefactum poculum recenti imbuit, simulatoque propinandi officio statuam veneratus, tum sibi, tum patriae bona civibusque opum ac victoriarum incrementa sollemnium verborum nuncupatione poscebat. Qua finita, admotum ori poculum nimia bibendi celeritate continuo haustu siccavit repletumque mero simulacri dexterae restituit. Placenta quoque mulso confecta, rotundae formae, granditatis vero tantae, ut paene hominis staturam aequaret, sacrificio admovebatur. Quam sacerdos sibi ac populo mediam interponens, an a Rugianis cerneretur, percontari solebat. Quibus illum a se videri respondentibus, ne post annum ab iisdem cerni posset, optabat. Quo precationis more non suum aut populi fatum, sed futura messis incrementa poscebat. Consequenter sub simulacri nomine praesentem turbam consalutabat, eamque diutius ad huius numinis venerationem sedulo sacrificii ritu peragendam hortatus, certissimum cultus praemium terra marique victoriam promittebat. His ita peractis, reliquum diei plenis luxuriae epulis exigentes, ipsas sacrificii dapes in usum convivii et gulae nutrimenta vertere, consecratas numini victimas intemperantiae suae servire cogentes. In quo epulo sobrietatem violare pium aestimatum est, servare nefas habitum. Nummus ab unoquoque mare vel femina annuatim in huius simulacri cultum doni nomine pendebatur. Eidem quoque spoliorum ac praedarum pars tertia deputabatur, perinde atque eius praesidio parta obtentaque fuissent. Hoc quoque numen trecentos equos descriptos totidemque satellites in iis militantes habebat, quorum omne lucrum, seu armis seu furto quaesitum, sacerdotis custodiae subdebatur, qui ex earum rerum manubiis diversi generis insignia ac varia templorum ornamenta conflabat eaque obseratis arcarum claustris mandabat, in quibus praeter abundantem pecuniam multa purpura vetustate exesa congesta fuerat. Illic quoque publicorum munerum ac privatorum ingens copia visebatur, studiosis beneficia poscentium votis collata. Hanc itaque statuam, totius Sclaviae pensionibus cultam, finitimi quoque reges absque sacrilegii respectu donis prosequebantur. Quam inter ceteros etiam rex Danorum Sueno propitiandi gratia exquisiti cultus poculo veneratus est, alienigenae religionis studium domesticae praeferendo, cuius postmodum sacrilegii infelici nece poenas persolvit. alia quoque fana compluribus in locis hoc numen habebat, quae per supparis dignitatis ac minoris potentiae flamines regebantur. Praeterea peculiarem albi coloris equum titulo possidebat, cuius iubae aut caudae pilos convellere nefarium ducebatur. Hunc soli sacerdoti pascendi insidendique ius erat, ne divini animalis usus, quo frequentior, hoc vilior haberetur. In hoc equo opinione Rugiae Suantovitus (id simulacro vocabulum erat) adversum sacrorum suorum hostes bella gerere credebatur. Cuius rei praecipuum argumentum exstabat, quod is nocturno tempore stabulo insistens adeo plerumque mane sudore ac luto respersus videbatur, tamquam ab exercitatione veniendo magnorum itinerum spatia percurrisset. Auspicia quoque per eundem equum huiusmodi sumebantur: Cum bellum adversum aliquam provinciam suscipi placuisset, ante fanum triplex hastarum ordo ministrorum opera disponi solebat, in quorum quolibet binae e transverso iunctae conversis in terram cuspidibus figebantur, aequali spatiorum magnitudine ordines disparante. Ad quos equus ductandae expeditionis tempore, sollemni precatione praemissa, a sacerdote e vestibulo cum loramentis productus, si propositos ordines ante dextro quam laevo pede transscenderet, faustum gerendi belli omen accipiebatur; sin laevum vel semel dextro praetulisset, petendae provinciae propositum mutabatur, nec prius certa navigatio praefigebatur, quam tria continue potioris incessus vestigia cernerentur. Ad varia quoque negotia profecturi ex primo animalis occursu votorum auspicia capiebant; quae si laeta fuissent, coeptum alacres iter carpebant; sin tristia, reflexo cursu propria repetebant. Nec sortium iis usus ignotus exstitit; siquidem tribus ligni particulis, parte altera albis, altera nigris, in gremium sortium loco coniectis, candidis prospera, furvis adversa signabant. Sed ne feminae quidem ab hoc scientiae genere immunes fuere; quippe foco assidentes absque supputatione fortuitas in cinere lineas describebant; quas si pares numerassent, prosperae rei praescias arbitrabantur; si impares, sinistrae praenuntias autumabant. Huius igitur urbis non magis rex munimenta quam ritus evertere cupiens, universae Rugiae profanos cultus eius excidio deleri posse arbitrabatur. Neque enim dubium habebat, quin exstante simulacro facilius gentis moenia quam sacrilegia domarentur. Itaque quo ocius expugnationem perageret, ingentem lignorum materiam faciendis machinis opportunam magna cum totius exercitus fatigatione propinquis e silvis petendam curavit. Quibus dum artifices coaptandis intenderent, frustra his rebus operam dare asseverabat, sperato citius urbem capturos. Interrogatus, quonam id augurio deprehensum haberet, ex hoc potissimum augurari se dixit, quod Rugiani, quondam a Karolo Caesare expugnati sanctumque Vitum Corwegiensem religiosa nece insignem tributis colere iussi, defuncto victore libertatem reposcere cupientes, servitutem superstitione mutarunt, instituto domi simulacro, quod sancti Viti vocabulo censuerunt; ad cuius cultum, contemptis Corwegiensibus, pensionis summam transferre coeperunt, affirmantes domestico Vito contentos externo obsequi non oportere. Quamobrem Vitum, veniente sui sollemnis tempore, eorum moenia turpaturum, a quibus tam similem monstro figuram acceperit. Merito namque eum ab his iniuriam poenas exigere debere, qui venerabilem eius memoriam sacrilego cultu complexi fuerant. Hoc se non ex somniorum aut rerum accidentium coniecturis, sed sola praesagientis animi sagacitate colligere testabatur. Admirabilior cunctis quam credibilior praedictio exstitit. Et quoniam insula Archonensis, quae Withova dicitur, a Rugiae complexu parvula freti interrivatione, quae vix fluminis magnitudinem aequare videatur, abrumpitur, ne eo loci ulla Archonensibus auxilia porrigerentur, missis, qui transitum observarent hostemque traiectu prohiberent, cetera manu urbis obsidionem arripuit ac primum operam tormentis vallo applicandis exhibuit. Absalon, inter manipulos castrorum loca distribuere iussus, designandi officium mensurato inter maria spatio exsequebatur. Interea oppidani portam urbis, quo minor eam attentandi facultas pateret, ingenti glaebarum acervo praestruxerant, aditumque coacta caespitum compage claudentes, tantum ex eo opere fiduciae contrahebant, ut turrim, quae supra portam sita fuerat, signis tantum aquilisque protegerent. Inter quas erat Stanitia magnitudine ac colore insignis, cui tantum venerationis a populo Rugiano tributum est, quantum omnium paene deorum maiestas obtinuit. Eam enim prae se ferentes in humana divinaque grassandi potestatem habebant, nec quicquam iis, quod libitum foret, illicitum habebatur: populari urbes, aras demoliri, fas ac nefas in aequo ponere, cunctosque Rugiae penates aut ruinis aut incendiis evertere potuissent, tantumque superstitioni indultum est, ut exigui panni auctoritas regiae potestatis vires transscenderet. Plectenti se signo perinde ac divino gestamini honorem habebant, officiis damna, iniurias obsequiis rependentes. Interea variis inchoandae obsidionis operibus insistente exercitu, aliisque stabula, aliis tentoria ad necessarios usus militari procuratione versantibus, rege vero diurni caloris intemperantiam otio atque umbraculis leniente, Danorum forte pueri, plenis petulantiae excursibus ad vallum perducti, contortos funda lapillos in propugnacula iacere coeperunt. Quorum ingenio delectati magis Archonenses quam territi, similes lusui nisus armis excipere erubescebant ob idque eos spectare quam repellere maluerunt. Adolescentibus subinde puerorum coeptum in consimili provocationis genere aemulantibus, spectandi voluptate deposita, aegre pugnam capessunt. Iuvenes quoque nostri, relictis variae occupationis officiis, ad auxilia sociis ferenda concurrunt, equitibus ista puerilium exercitiorum loco ducentibus. Ita res, parvulis ac paene despicabilibus initiis coepta, grandem haud levi in momento ponendi certaminis progressum accepit, paulatimque puerilis ludi incitamentum ad serium virilis pugnae modum prorepsit. Forte autem aggesta portae humus in antri sive crepidinis formam, subsidente glaebarum mole, concesserat, vastusque inter turrim et caespites hiatus patebat. Quem cum egregii animi ignotus iuvenis gerendarum rerum proposito opportunum animadverteret, attingendi eius opem a sociis imploravit, quo si ipsorum auxilio processisset, expugnationem illico subsecuturam seque victoriae gradum facturum spondebat. Quibus, quonam modo iuvari posset, percontantibus, telorum cuspides, quis tamquam scalis evaderet, mediis caespitum locis immergi praecepit, eoque negotio subvectus, postquam animadvertit ita se undique eius antri praesidio vallatum, ut ab hostibus laedi non posset, exstruendi ignis gratia stramentum poposcit. Interrogatus, an accendendi eius materiam haberet, ferrum sibi ac silices suppetere respondit, praemonito, ut, aestuante incendio, ab iisdem descensurus exciperetur. Igitur foci nutrimenta circumspicientibus fors materiam obtulit. Forte enim quidam ad necessarios usus onustum stipula currum agebat; qua direpta, alius alii fasciculos iacientes eosque cuspidibus affixos iuveni porrigentes, brevi patulum replevere cavum, turris desertione tutos aditus dante. Nam oppidanos partim rei ignorantia, partim turris immanitas fefellit, cuius etiam prominens latitudo oppugnatoribus ab utroque latere praesidio fuit. Quae cum, repentino igne correpta, conflagrare coepisset, incendii auctor, facto victoriae gradu, excipientibus sociis solo illabitur. Conspecto fumo, oppidani, improviso periculo attoniti, igni prius an hosti resisterent, ambigebant. Tandem, collectis animis, summa vi incendio occurrunt omissoque hoste bellum cum flammis gerere coeperunt, nostris exstinctionem prohibere conantibus, ut ex pari his reprimendi incendii, illis protegendi cupido incessisse videretur. Tandem aqua defecti flammas lacte sparsere, quae tanto vehementius incendium concepere, quanto hoc liquoris genere saepius perfundebantur. Ea res plurimum incrementi incendio adiecit. Orto deinde clamore, rex spectandi gratia extra castra progressus simulque eventus admiratione concussus, cum dubium haberet, an ignis ullum expugnationi momentum adiceret, quid factu potissimum foret, ex Absalone perquirere institit. Ille regem, ne se puerilibus coeptis insereret aut quicquam inexplorato negotio repente aggrederetur, hortatus, magnopere rogare coepit, ut sibi primum, an ignis potiendae urbi efficax esset, speculari permitteret; nec rem perscrutari cunctatus, clipeo dumtaxat ac galea tectus, portam accessit iuvenesque eam oppugnare conantes hortari ad confovendum incendium coepit. Quod, aggestis undique nutrimentis evectum postiumque ac columnarum roboribus alitum, ligneum turris pavimentum absumpsit, ac deinde summa corripiens, singulare simulacri signum aliaque domesticae religionis insignia cineri aequavit. Quod postquam rex nuntiante Absalone accepit, eiusdem monitu urbem corona cingi praecepit ac protinus, sella extra castra posita, pugnae spectator consedit. Tunc quidam Danicae militiae fortissimus adolescens, dum ad propugnacula ante alios eximia capessendae laudis aviditate evadere niteretur letalemque ictum corpore excepisset, ita collabendo se gessit, ut non fato oppressus ruere, sed de industria saltum edere videretur. Qua virtute, pulchrius dimicaverit an occiderit, incertum reliquit. Pomerani quoque sub Kazimaro et Bugiszlavo ducibus, spectante rege, dimicare egregium rati, audacissima urbis oppugnatione singulare virtutis specimen ediderunt. Quorum excellens opera grata admiratione regis oculos permulsit. Ex oppidanis complures, ancipiti periculo circumventi, partim incendio, partim hostilium telorum impulsu prostrati cadebant, incertumque erat, plus ignem an hostem metui oporteret. Quidam vero, salute postposita, adeo obstinatam ac perseverantem urbis defensionem egerunt, ut simul deflagrati aggeris excidio obruerentur seque super moenium suorum rogum proiectos communibus flammis cremandos praeberent. Tanta siquidem patrii munimenti caritate tenebantur, ut eius ruinarum socii quam superstites exsistere praeoptarent. Ita desperatis oppidanorum rebus excidioque et morti propinquantibus, quidam e propugnaculis excelsa voce clamitans, Absalonis alloquium postulabat. Quem Absalon in tranquillissimam urbis partem, quae scilicet a caede plurimum strepituque distaret, secedere iussum, quidnam afferret, interrogat. Ille, vocis affectum manu ac gestibus prosecutus, bellica nostrorum opera relaxari poscebat, quoad oppidanis deditionem arripere liceat. Negat Absalon ullam oppugnationis remissionem fore, ni et ipsi pariter a prohibendo incendio operam retraxissent. Quam condicionem barbaro comprobante, acceptas preces illico regi porrexit, eoque protinus hac de re evocatos pugna principes consulente, barbari votis annuendum subiunxit, dicendo oppidanos grassantis incendii impetum hoc difficilius, quo tardius sopituros; quod si reprimere destitissent, etiam remoto hoste victoriam igni daturos; nostros vero, tametsi otio indulgerent, id propugnantium flammarum viribus obtenturos, quod ne propriis quidem assequi valuissent. Quos, quamquam ad horam armis abstineant, otiosos existimandos non esse, praesertim alieno ministerio sine ullo sui discrimine proeliantes. Probato consilio, rex oppidanos in fidem hac lege recepit, ut, simulacro cum omni sacra pecunia tradito, captivos Christianos ergastulo liberatos absque redemptione dimitterent omniaque verae religionis momenta Danico ritu celebranda susciperent; quin etiam ut agros ac latifundia deorum in sacerdotiorum usus converterent seque, quoties res posceret, Danicae expeditionis comites exhiberent nec umquam accersiti regis militiam prosequi supersederent; praeterea annuatim ex singulis boum iugis quadragenos argenteos tributi nomine penderent totidemque obsides in earum condicionum firmamentum praestarent. Quo audito, populus, repentinis seditionis facibus inflammatus hostilisque praedae ac sanguinis cupidus, magnopere queri coepit, quod propinquae victoriae praemiis spoliatus nihil ex tanta fatigatione praeter ictus et vulnera retulisset, quodque sibi de paene victo hoste tot iniuriarum ultionem proprio arbitrio exigere non licuerit, praefatus illorum saluti iam consuli, de quibus tot spoliorum, tot domesticarum cladium minimo negotio speciosissima vindicta accipi potuisset. Praeterea deserturum se regem, quod urbem capi passus non sit exiguamque pecuniam ingenti victoriae praetulerit, minitatus est. Talibus rex obtrectationis sibilis vexatus, quo longius strepitu abessent, principes extra castra perductos, deditionem urbis an direptionem probent, perquirit. A quibus Absalon, quidnam ea de re sentiret, disserere iussus, munitionem quidem capi, sed non sine diuturno obsidionis impendio posse asseverabat. Quamquam enim studia sua sinistra vulgi interpretatione exciperentur, malle se tamen apud malignos eorum aestimatores ob salutares monitus displicere quam sociorum salutem, tacita rerum utilitate, subvertere. Nam etsi ignis, potius caelesti miraculo quam ulla mortalium opera accensus, superiores aggeris partes, quae lignis humoque constabant, propemodum in cineres redegisset, inferiorum tamen solidiorem compagem incendio non cessuram, quae altitudine sua haud facile hostium incursui pateat. Ad haec oppidanos cuncta paene incendii loca luteis refecisse figmentis, eosque partim flammarum viribus urgeri, partim praesidio muniri, quarum asperitas nostris non minus oppugnationis quam illis defensionis impedimentum ingerere videatur. Praeterea, si incolumitas Arkonensibus negaretur, fore, ut ceterae Rugianorum urbes, necessitate in virtutem conversa, hoc acrius quo desperatius rebellarent. Quos si in fidem recipi comperissent, facile eodem exemplo salutis consilia circumspicerent. Cum ergo multarum urbium expugnationem sola expeditione concludere quam unius obsidione pertinacius inhaerere praestantius ducatur, deditionis oblata respui non oportere. Sin ceteris secus videatur, inviolatos obsides dimitti debere, ne parum sincera fide cum iis actum existimari posset aut gentis nostrae promissioni praeter solitum ulla lubricitatis labes accederet. Hanc sententiam maximus pontifex Eskillus consentaneis suffragiis fraudari passus non est, dicendo plebem patribus, non plebi patres obtemperare debere, neque par esse maiores minorum arbitrio cedere. Qui autem optabiliorem victoriam acquiri posse quam alienae religionis populum non solum tributis, verum etiam Christianis sacris subiectum efficere? Sed etiam potius Arkonensium opera adversum reliquos hostes utendum quam caedibus inhiandum monebat, quippe subiurgare hostem quam necare tanto praestantius esse, quantum pietas a severitate distare cognoscitur. Insuper aliquanto satius fore complurium munitionum praesidia pariter occupare quam unius obsidionem omnium expugnationi praeponere. Ea monitorum ratione permotos principes tam suae quam Absalonis sententiae assensores effecit. Rex quoque, eodem consilii vigore firmatus, infestas populi voces clausis patientia auribus respuit. Quibus ad curanda corpora dimissis, Absalon, suscipiendorum obsidum mandatum amplexus, partim liberorum pignora recipiebat, partim parentes in crastinum usque pro liberis admittebat. Eodem proximae noctis hora concubia quietem capiente, ingens barbari clamor insonuit, Guthskalki, quo Absalon apud Sclavos interprete utebatur, copiam flagitantis. Qui hac voce excitus, quidnam barbarus afferret, mutuo clamore perquirit. Ille, postulato Absalonis aditu, propius accedere permissus eumque extra tentorium ad se progressum per interpretem allocutus, impensius orare coepit, permitteret sibi Karentinis Arkonensium fortunae nuntium afferre hortarique, ut similibus pactis exitium praecurrentes suam atque urbis incolumitatem pacisci non differant, praefatus se voluntatis eorum indicium postridie relaturum. Praeterea se patre Littogo Karentiae natum Granzamque dici asseverabat; praesentis urbis non civem, sed advenam esse nec in eam sponte profectum, sed cum aliis inter supplementa transmissum. Quod ne fraudulenter asserere putaretur, debilitatum vulnere lacertum ostendit, sine cuius usu civibus opem ferre non posset. Absalon, in homine tam graviter affecto parum momenti hostium viribus accedere iudicans parvique ducens, pugnae an deditionis hortator exsisteret, petitionem eius ad regis arbitrium relegavit ac protinus Waldemarum e somno excitatum consuluit. A quo rem arbitrio suo tractare iussus, expectanti barbaro omnia a rege praeter tridui indutias concessa respondit, sollicite providens, ne hostibus longum muniendae urbis tempus daretur. Ceterum insequentis diei spatium, ne omnino indutiarum expertem dimitteret, pollicetur, praefatus, ni in litore, quod urbi suae proximum foret, se cum omni Rugiae primatu tempore praedicto obvium praebuisset, ulteriore pactionis aditu cariturum. postero die Esbernus ac Suno, iubente rege simulacrum eversuri, quod sine ferri ministerio convelli nequibat, aulaeis, quibus sacellum tegebatur, abstractis, famulos succidendi officium arripere iussos attentius monere coeperunt, ut adversum tantae molis ruinam cautius se gererent, ne eius pondere oppressi infesto numini poenas luere putarentur. Interea fanum ingens oppidanorum frequentia circumstabat, Suantovitum talium iniuriarum auctores infestis numinis sui viribus insecuturum sperantium. Iamque statua, extrema tibiarum parte praecisa, propinquo parieti supina incidit. Cuius extrahendae gratia Suno ministros ad eiusdem parietis deiectionem hortatus, cavere iussit, ne succidendi aviditate pericula sua parum dispicerent neu se labenti statuae per incuriam proterendos obicerent. Ruinam simulacri non sine fragore humus excepit. Praeterea frequens aedem purpura circumpendebat, nitore quidem praedita, sed situ tam putris, ut tactum ferre non posset. Nec silvestrium bestiarum inusitata cornua defuere, non minus suapte natura quam cultu miranda. Daemon, in furvi animalis figura penetralibus excedere visus, subito se circumstantium luminibus abstulit. Igitur oppidani simulacro urbe egerendo funes inicere iussi, cum id pristinae religionis metu per se ipsos exsequi non auderent, captivis exterisque quaestum in urbe petentibus, ut illud egererent, imperabant, ignobilium hominum capita divinae irae potissimum obiectanda ducentes. Quippe domestici numinis maiestatem, quam tanto cultu prosequi consueverant, graves e vestigio poenas a suis violatoribus exacturam putabant. Tum vero variae incolarum voces exaudiebantur, aliis dei sui iniurias lamento, aliis risu prosequentibus. Nec dubium, quin ingens prudentiori oppidanorum parti rubor incesserit, simplicitatem suam tot annis tam stolido cultu delusam cernenti. Pertractum in castra simulacrum admirantis exercitus concursus excepit, nec prius sibi principes spectandi licentiam indulserunt, quam plebem visendi satietas amovisset. Reliquum diei in obsidibus, qui pridie remanserant, accipiendis deductum est. Sed et scribae principum in urbem mittuntur, qui sacerdotali ministerio rudem religionis populum Christianis sacris assuefacerent eiusque sacrilegis sensibus sanctitatis disciplinam ingenerarent. Vespera appetente, omnes, qui culinis praeerant, simulacrum attentatum securibus in exigua frusta aptosque foculo stipites redegerunt. Crediderim tunc Rugianos pristinae piguisse culturae, cum patrium avitumque numen, quod maxima religione celebrare solebant, igni deformiter applicatum concoquendis hostium alimentis famulari conspicerent. Post haec nostri pariter et fanum cremandum et basilicam lignis machinamentorum exaedificandam curabant, belli instrumenta pacis domicilio permutantes. Itaque, quod obterendis hostium corporibus excogitaverant, salvandis eorum spiritibus impendebant. Dies quoque, quo thesaurus Suantovito votorum nomine consecratus a Rugianis traderetur, praefigitur. His expletis, Absalon, Granzae Karentinensis promissione ducibus exposita, cunctisque eius experimentum sumi debere iudicantibus, cum triginta navigiis noctu discessit, rege sub primam lucem insequi monito. Tantus autem Karentinis Arkonensis expugnationis nuntio terror incesserat, ut locum, qui ab Absalone praenotatus erat, ante praefixum tempus accederent. Illic Granza equo insidens, voce eminus missa, quisnam classi praeesset, rogabat. Quam postquam ab Absalone ductari cognovit, Granzam se esse confessus, regem Tetiszlavum cum Iarimaro fratre et universis Rugianae nobilitatis proceribus advenisse perdocuit. Quos Absalon interposita fide nave exceptos ac per omnia Arkonensium exemplo deditionem pactos ad regis adventum usque detinuit. Quo per omnia pactionibus assentiente, solo Iarimaro ex Rugianorum optimatibus assumpto, una cum Suenone Arusiensi Karentiam pergit; reliquos, quo tutius urbem peteret, per Esbernum fratrem epulis allectos non ante reditum suum dimittendos curavit. Triginta solos domesticos milites secum habebat, quorum maiorem partem, orantibus Karentinis, ne quid rixae per eius comites in urbe concitaretur, remisit fiduciaque quam familia abundantior ad urbem contendit. Haec, undiquesecus voraginibus ac lacunis vallata, unicum palustri ac difficili vado aditum habet, a quo si quis incautis viae excessibus aberraverit, in profundum paludis incidat necesse est. Hoc vadum emensis praetentus urbi callis occurrit; hic ad portam ducit mediusque vallum et paludem interiacet. Itaque Karentini, quo deditionem suam concinniorem efficerent, sex millium numerum explentes, armati sese portis effundunt viamque nostrorum progressui opportunam, suffixis humo cuspidibus, diversa acie circumstare coeperunt. Quo aspectu stupentem Suenonem rogantemque, quidnam sibi hostium vellet excursus, Absalon metu carere praecepit, eorum egressionem ab obsequendi studio profectam docendo; qui si nocendi animum gererent, facilius intra urbem facinus exsequi potuissent. Quanta porro illum fiducia praeditum aestimemus, qui capitis sui potestatem armati hostis ancipiti arbitrio tam facile credere non dubitavit! Sed et milites, eius exemplo firmati, nec vultu nec ordine mutato, parem procedendi constantiam servaverunt, plus spei in unius Absalonis praesidio quam metus in hostium multitudine reponentes. Transgressos vadum viamque vallo citeriorem aggressos Karentini, qui se hinc inde centuriaverant, humi prostratis corporibus, perinde ac superos adorandi officio venerati sunt exsurgentesque eorum vestigia benevolo studio consectari coeperunt. Iucundus Absalonis ingressus avido egressionis populo exstitit; neque enim ut privatae rei legatus, sed tamquam publicae pacis minister excipitur. Insignis hic vicus trium praepollentium fanorum aedificiis erat, ingenuae artis nitore visendis; iis tantum paene venerationis privatorum deorum dignitas conciliaverat, quantum apud Arkonenses publici numinis auctoritas possidebat. Sed et hic locus, ut pacis tempore desertus, ita tunc frequentibus habitaculis consertus patebat. Quorum altitudinis tres ordines fuere, infimo medii supremique ponderibus sustentamentum praebente. Quin etiam tantae consertionis angustiae fuere, ut, si tormentis in urbem lapides iacerentur, nudam humum, in quam conciderent, non offenderent. Super haec natus immunditiis foetor cunctos urbis penates asperserat nec minus corpora quam metus animos cruciabat. Unde nostris Karentinos obsidioni resistere nequivisse conspicuum fuit; neque enim eorum tam promptam deditionem ulterius mirari voluerunt, quorum tam artam necessitatem liquido perviderunt. Maius fanum vestibuli sui medio continebatur, sed ambo parietum loco purpura claudebantur, tecti fastigio solis dumtaxat columnis imposito. Itaque ministri, direpto vestibuli cultu, tandem manus ad interiora fani velamina porrexerunt. Quibus amotis, factum quercu simulacrum, quod Rugiaevitum vocabant, ab omni parte magno cum deformitatis ludibrio spectandum patebat. Nam hirundines, quae sub oris eius lineamentis nidos molitae fuerant, in eiusdem pectus crebras stercorum sordes congesserant. Dignum numen, cuius effigies tam deformiter a volucribus foedaretur. Praeterea in eius capite septem humanae similitudinis facies consedere, quae omnes unius verticis superficie claudebantur. Totidem quoque veros gladios cum vaginis uni cingulo appensos eius lateri artifex conciliaverat, octavum in dextra destrictum tenebat. Hunc pugno insertum firmissimo nexu ferreus clavus astrinxerat nec manui nisi praecisae evelli poterat; quae res truncandae eius occasio exstitit. Spissitudo illi supra humani corporis habitum erat, longitudo vero tanta, ut Absalon, supra primam pedum partem consistens, aegre mentum securicula, quam manu gestare consueverat, aequaret. Hoc numen, perinde ac Martis viribus praeditum, bellis praeesse crediderant. Nihil in hoc simulacro iucundum visentibus fuit, lineamentis impoliti caelaminis deformitate sordentibus. Iamque famuli maxima cum totius urbis exanimatione tibiis eius secures applicare coeperunt. Quibus abscissis, comitante sono, lapsus terrae truncus impingitur. Hoc viso oppidani, dei sui viribus insultantes, religionem mutavere contemptu. Nec eius excidio contentae satellitum manus ad Porevitum simulacrum, quod in proxima aede colebatur, avidius porriguntur. Id quinque capitibus consitum, sed armis vacuum fingebatur. Quo succiso,Porenutii templum appetitur. Haec statua, quattuor facies repraesentans, quintam pectori insertam habebat, cuius frontem laeva, mentum dextera tangebat. Haec famulorum ministerio securibus icta concidit. Has statuas oppidani Absalonis edicto intra moenia cremare iussi, preces imperio opponere coeperunt, orantes, misereatur confertae urbis nec incendio obiciat, quorum iugulo parcat. Nam si ignis ad vicina prolapsus unum e tabernaculis corripuisset, ob eximiam consertionem universa indubitanter convelleret. Quapropter eas urbe egerere rogati, diu repugnaverunt, quod se membrorum, quorum ministerium imperio exhibuissent, numine poenas exigente, usum amissuros metuerent, contemptumque religione excusare pergebant. Ad ultimum Absalonis monitu dei, qui sibimet opitulari non posset, potentiam floccipendere docti, spe impunitatis accepta, imperio ocius paruerunt. Nec mirum, si illorum numinum potentiam formidabant, a quibus stupra sua saepenumero punita meminerant. Siquidem mares in ea urbe cum feminis in concubitum ascitis canum exemplo cohaerere solebant nec ab ipsis morando divelli poterant, interdumque utrique, perticis e diverso appensi, inusitato nexu ridiculum populo spectaculum praebuere. Ea miraculi foeditate sollemnis ignobilibus statuis cultus accessit, creditumque est earum viribus effectum, quod daemonum erat praestigiis adumbratum. Sueno vero, quo magis simulacra aspernanda doceret, super ea, cum a Karentinis egererentur, sublimis consistere voluit. Quo facto pondus contumelia auxit nec minus trahentes rubore quam onere vexavit, domestica numina alienigenae pontificis pedibus subiecta cernentes. Dum haec a Suenone geruntur, Absalon, tribus coemeteriis in agro Karentino dedicatis, vespere Karentiam rediit, deletisque simulacris, una cum Iarimaro profunda nocte ad naves pervenit eumque secum cenitare coegit. Iamque Absalon ternas continue noctes absque somno exegerat, adeoque oculorum eius aciem vigiliae debilitaverant, ut paene videndi usum exstinguerent. Sequenti luce scribae, et qui privata principum sacra tractabant, sacerdotiorum ornamentis donati, regenerandae per aquam provinciae ministerium praebuerunt. Item basilicas compluribus in locis moliti, privatae superstitionis tuguria publicae religionis domiciliis mutaverunt. Eodem die pariter accipiendis obsidum reliquiis vacatum est. Quo tempore Pomeranorum duces, qui Tetiszlavum regno exuendum seque Rugianae rei dominium in praemium militiae recepturos putabant, postulata abeundi licentia, amicitias hostilitate mutarunt. Quae res ipsis postmodum ac Danis longam belli discordiam interiecit. Vespere portu solventes se ad proximam continenti insulam appulerunt. Illic regi septem aequalis magnitudinis arcae, consecrata deorum numini pecunia refertae, a Rugianis allatae sunt. His peractis, remittendae expeditionis decretum vulgatur. Qua reversa, Absalon novos sacerdotes non solum ordinis sui insignibus, verum etiam commeatibus instructos, revocatis prioribus, in Rugiam delegavit, ne alienis impensis utendo populum, quem sacris documentis erudituri erant, in exigendis vitae necessariis onerarent. Nec praedicationis eorum ministerio miracula defuere: siquidem compluribus debilitate corporis resolutis per eorum salutares preces bonae valetudinis habitus recuperatus est, quod potius lucrandae gentis respectui quam sacerdotum sanctitati divinitus concessum videri potest. A quibusdam etiam detractae religionis supplicia varia membrorum strage graviter exigebantur, ut manifeste Deum et cultus sui praemium et contemptus vindictam afferre putares. Ibidem quoque nuper clarum inauditi generis miraculum incidit: matrona quaedam, a viro immerens adulterii insimulata, cum purgandae infamiae gratia candenti laminae dexteram obtulisset, subito ferrum, quod exceptura erat, perinde atque innoxiae manus contactum fugiens, neglecto pondere, sublime se extulit, penduloque motu gradientis feminae incessum comitans, cum ante aram iactandum erat, inter religiosam astantium admirationem proprio impulsu humi decidit. Ea res et mulieris infamiam levavit et visentium animos religioni proniores effecit. Nec temere quidem pudicitiam suam tam ancipitis argumenti iudicio credidit, cui corporis animique fiduciam certae sinceritatis conscientia ministravit. Capta Rugia, cum adhuc piraticae labes cunctos maris nostri secessus foedaret, sollerti Danorum instituto provisum est, ut, eorum classe recensita, quarta quaeque navis adversum maritimos praedones, quoad temporum habitus sineret, excubandi officio fungeretur, sicque quorundam assiduitas universorum laborem absolveret. Tantum enim commodi gens nostra in paucitatis continua quantum in multitudinis intercisa militia reponebat. In quod munus potissimum iuvenes coniugiorum expertes legi placuit, ne militiae studium tori caritate torpesceret. Iisdem Absalon et Christophorus duces adduntur. Qui domestici freti liminibus non contenti, etiam Rugiana litora ac Leuticios scrutabantur anfractus. Per idem tempus legati regis, quos, ut sibi paternae animae sanctitatem sacris honoribus venerari liceret, Romam transmiserat, consentaneas voto litteras retulerunt. Quibus cognitis rex, omni Danica nobilitate sub edicto Ryngstadium evocata, circa solemne Ioannis, quod in aestivo solstitio colitur, et parenti caelestes honores et filio regios celebrare constituit, maxima claritatis incrementa accepturum se ratus, si una eademque luce ex iis alterum ara, alterum corona donasset, ut et huius infantia regnum reciperet et illius spiritum publica religio consecraret. Sed neque se ulla alia ex re tantum voluptatis hausturum credebat, quam si in filio maiestatis suae insignia vivus conspicere potuisset. Quin etiam naves a propinqua statione revocatas longinquam agere iussit, quo citius profundae barbariae piratas offenderent, ante feriam, quae Ioannis censetur, participandae sollemnitatis gratia reversuras. Discedentes quoque praemonuit, ne huius generis piratas, callidius quam fortius confligere solitos, repente lacesserent, ut quibus id consuetudinis sit, ut, hostili classe superveniente, navigiis suis in litus subductis, de industria citato cursu latebram petant hostibusque liberum instandi locum tribuant, sed mox ut eorum navigia ardenti remigum studio passim litoribus applicata conspexerint, improviso recursu latebris erumpentes, eadem brachiis per foros iniectis apprehensa subducant subductaque, nautis partim lapidum, partim telorum nimbo obrutis, ferro perfodiant ac crebris foraminibus absumant. Hos itaque, tametsi fugere videantur, avidius insequendos non esse, quorum non minus fuga quam impetus metui debeat; neque terga praebentibus praepropere innitendum, sed potius et litus composito navigationis genere petendum et in aciem iunctis patienter ordinibus descendendum. Haec agentibus in expedito victoriam fore, quod inermes illi nudisque paene corporibus dimicantes plus astu quam apparatu niti soleant. His monitis incalescentes se in Olandiam appulerunt. Verum quamquam Sueones ac Dani inimicitias gererent, ne destinatam paganis cladem Christianis infligerent, insulae parcendum duxerunt, religionis concordiam regnorum odiis praeferentes. Hic ab indigenis permixtos Estonibus Curos propinquo in portu piraticam exercere perdocti, indicatum sibi locum, ut cuique navigationis celeritas suppetebat, cum contemptu hostium, regii monitus immemores, certatim subintrant. Quo viso, speculatrix Estonum ratis remigio in altum excessit deviaque navigatione diffugere quam sociae classi visorum nuntium afferre maluit. Quod reliqui piratarum experti, subductis in continentem navigiis, de industria se propinquae silvae fructibus occultare coeperunt. Quorum commentum Sueno Scølingus et Nicolaus Wendilensis haud callide aestimantes, vehementi remorum impulsu concitatis navigiis, cum universis remigibus litus insiliunt, ubi protinus fallaci barbarorum recursu excepti diuque cum iisdem strenue proeliati, neglecti regalis consilii poenas exitio pependerunt. Quibus dum Tovo Longus et Esgerus, insignes Absalonis equites, auxilio fore gestiunt, quorum spiritum protegere student, sociantur funeribus. Talibus sociorum periculis Magnus Scaniensis irritatus magis quam territus, diverso litoris aditu similem pugnae eventum habuit. Horum omnium navigia barbari remigibus viduata, mox securibus perfossa profundo merserunt. Has militum strages Christoforus contemplatus, temperato remigii cursu terris navem abstinuit. Quae cum, fluctuante prora, litori latus adverteret, tanta saxorum vi ab hoste petita est, ut remiges, sua tantum corpora munire contenti, aliena attentare nequirent nec iam inferendis ictibus sed vitandis vacarent. Haec postquam Esbernus animadvertit, ne sanguis regius frustra sibi creditus videretur, strenua navigatione continentem petendo mediis se iaculantium saxis immersit oneratumque periculis iuvenem ab imminenti exitio navigii sui interiectu servavit. Quod protinus barbari magnis viribus apprehensum, vulneratis, qui prorae praeerant, in litus haud segniter pertrahendum curarunt. Esbernus cum se, tribus spiculis ballista emissis, toties ictu fraudatum videret, confracto tormento, cuius usum frustra tentaverat, a puppi in proram armatus concessit solusque tot hostes aliquanto diei spatio mira animi corporisque virtute sustinuit. Tandem silicibus adeo contusus telisque perstrictus, ut pedibus quoque deficeretur, aegre puppi repetita consedit. Iamque a comitibus desertus (nam cuncti praeter unum, pellente metu, profundo se dederant), postquam barbaros navigium, cuius iam latera dolabris perfregerant, insilire conspexit, virtutis pristinae non oblitus, viribus recollectis, semel iterumque ac tertio exceptos fugavit telaque in se congesta acerrime in hostem retorsit, auxilio sibi vertens, quod in eius perniciem vis aliena contulerat. Ad ultimum, hebetatis nervis, lassitudinis nimietate confectus, cum, potius debilitati quam hosti cedens, resumendarum virium gratia paululum gradum referre coepisset, tam gravem lapidis ictum capite excepit, ut ante puppim paene exanimis collaberetur. Quem cum barbari, conscenso navigio, iacentem obtruncaturi concurrerent, unicus eius comes, cum voce semianimem suscitare non posset, dextera comprehensum erexit solaque consistentis imagine propinquas hostium catervas repulit. Tanta quippe fortitudinis eius experimenta fuerant, ut aspectu non minus quam viribus hostem terreret. Postremo, sensibus redditis, comitem percontatus, curnam ab eo fatigaretur, postquam navigium barbaris completum audivit, pristino animi vigore, pulsis omnibus, in proram concessit, pugnaque strenue edita, cum, viribus propemodum absumptis, ad malum regredi vellet, rursum semianimis concidit perissetque, ni eum Christofori remiges ocius nave exceptum servassent. Quae res ceteros in litoris accessione cautiores effecit. Eo namque prospectius abstinentes, eminus rem fundis iaculisque gessere. Et quoniam rebus ulterius attentandis noctis propinquitas officere videbatur, sumpto differendae pugnae consilio, ne qua barbarorum ratis nocturno portus egressu clandestina fuga dilaberetur, excubiis observandum duxerunt. Igitur barbari, cum se tantae classis obiectu conclusos viderent, fortitudinem ex desperatione capientes, iam non de fuga, sed victoria cogitare coeperunt. Itaque partim propriis hostiumque navigiis, quibus potiti fuerant, partim silvestribus truncis arboreisque molibus munitionem ad urbis instar aedificant, binos habentem introitus artos admodum angustiisque difficiles, quibus quis veluti posticis submissus irreperet; latera quoque, quae ex navigiis compegerant, velis in multiplices ordines convolutis exterius muniebant, propugnaculorum usum a telarum consertionibus mutuantes. Praeterea aliis sectos stipites figendis ictibus exacuere, aliis litoralia saxa iactibus idonea legere curae fuerat, et ne ulla ex parte remissi animis viderentur, bacchantium more cantu choreisque laetitiam simulabant, Danis tristem silentio noctem ducentibus. Tunc Lucas, Christofori scriba, nationis Britannicae, litteris quidem tenuiter instructus, sed historiarum scientia apprime eruditus, cum infractos exercitus nostri animos videret, maestum ac lugubre silentium clara voce perrumpens, sollicitudinem alacritate mutavit. Siquidem memoratis veterum virtutibus nostros ad exigendam a sociorum interfectoribus ultionem tanta disserendi peritia concitavit, ut non solum maestitiam discuteret, verum etiam cunctorum pectoribus fortitudinem ingeneraret, dictuque incredibile fuerit, quantum virium in nostrorum animos ab alienigenae hominis sermone manaverit. Diluculo reddito, paucis ad prohibendam hostium elapsionem relictis, remoto ab eorum castris spatio litus conscendunt, ne in ipso apparatu repentinos supervenientium paterentur incursus. Itaque cultius armatis in acie praeire iussis, ignobilibus quibusque subsequendi locum attribuunt. At barbari non per acies, sed passim munitione delapsi, ingenti clamore edito, in pugnam prosilire coeperunt, existimantes Danos, strepitus viribus perterrefactos, primo congressionis impetu superandos. Tantus autem clamoris eorum horror increbruit, ut in postrema acie collocatis non solum metum, sed fugam incuteret. Verum a praecedentibus secus ac rebantur excepti, non minore impetu castra, quam reliquerant, repetebant. Complures ex iis caesi, solus e nostris Olavus, guttur telo traiectus multoque sanguinis profluvio debilitatus, semianimis in litus refertur. Primus Nicolaus Stigonis filius, vir genere et viribus iuxta splendidus, defensam a barbaris munitionem irrupit, sed in ipso mox aditu vehementi fustis ictu exceptus procubuit. Quem Ako frater proprii corporis obiectu protegere cupiens, dirum in gutture vulnus excepit. Quorum fortitudinis vestigia ceteri insecuti, facto irruptionis gradu, cum contemptu periculorum atrocius in hostem grassantur. Quibus etiam, qui excubiis praeerant, supervenientes opem tulere, alii, malis appositis munimenti fastigium transscendentes, ferendi sociis auxilii studio hostilibus sese globis immergunt. Tanta autem in barbaros strages exercita est, ut ex ipsorum multitudine ne cladis quidem nuntius superstes reperiretur. At nostri, praedae partitione acta refectisque navigiis, nobilium sociorum cadavera salientes, ignobilibus ibidem tumulatis, in patriam referenda curabant. Qua inita, Waldemarum apud Ryngstadium magna cum optimatum frequentia regio apparatu feriantem reperiunt; ubi Lundensis pontificis ministerio, cuius id exsequendi officium erat, et patris eius ossa arae traduntur et filius, septem annos natus, regia in sella purpura venustatur. Quibus debita religione celebratis, Helgo pontifex Asloensis et Stephanus Upsalensis ab Erlingo missi, editiore loco occupato, pacem Norvagiensibus benigno precabantur alloquio. Quam a rege eo potissimum die concedendam esse monstrabant, quo et filium diademate et parentem altario honoratum vidisset, tantumque excellenti eorum facundiae tributum est, ut Erlingo familiaris colloquii aditus promitteretur. Ad quem Esbernus, poscente Helgone, nondum resanatis vulneribus, legatus dirigitur, Erlingo et Ivaro Norvagiensibus interim obsidum loco apud regem retentis. Multa illi in contione Erlingus insolenter, hic multa Erlingo audacter respondit. Quo Erlingus domi suae detento, Waldemarum allocuturus Syalandiam quattuor navigiis, Stephano Upsalensi comitatus, accedit. Quem cum Absalon, nuper a regis in Iutiam proficiscentis comitatu magna classe regressus, Isørensi in portu adventantem videret, sociis quicquam hostiliter conari vetitis, ne supervenientibus metus iniceretur, tranquille eius navigationem excepit, quem etiam, maiore classis suae parte dimissa, ad regem perduxit. Is cum, prima colloquii die obiurganter exceptus, de concordia desperaret, Absalonem per Stephanum orat, tuto sibi discedere liceat. A quo timidius, quam si in patria foret, sentire prohibitus, colloquium repetivit pacemque probatis condicionibus impetravit. Enimvero, cunctis Norvagiensium magnatibus in eandem sacramenti formam obstrictis, iureiurando pollicitus est, se filium regis Waldemarum admodum parvulum educationis officiis prosecuturum, eundemque prius Norvagiae ducem, deinde regni heredem futurum, si filius suus Magnus absque liberis iusto matrimonio susceptis decederet. Quin etiam miles regis effectus, quotiescumque res posceret, sexaginta Norvagiensium naves in eius comitatum expediendas promisit. Cuius pactionis tenorem, Danorum fide laudata, domi postmodum in contione vulgavit. Quem Tovo discedentem reducendi Esberni gratia proprio sequebatur navigio. In quo profecturus Esbernus munificentia gentis arcuum telorumque donis onustus abscedit. cum ad Oddam provinciam pervenisset, ex eius speculatoribus regem expeditione Pomeraniam petivisse cognoscit; iidem ab eo interrogati, an ullos recenter piratas vidissent, quadraginta ferme navigia ad insulam Syram appulisse denuntiant, praefati parum se nosse, negotiatrix an piratica classis exstiterit. His auditis Esbernus, ut noctu inscios praeteriret, neglecto sideris habitu, quam remotissime terras navigando vitare constituit, piratico se conspectui subducere cupiens. Sed dum obscuritatis auxilium expetit, subito collucentis lunae fulgore proditur. Nam Sclavi, serena nocte conspecto velo, obiecta classe navigantem excipiunt. Quibus conspectis, Esbernus nautas arma capere loricatosque suis in locis consistere hortatus, reliquos secum in proram perductos ex utroque navigii latere spiculis hostes incessere iubet, ut salutem suam protegere necesse habentes segnius alienam impeterent. Praecepit quoque, cum primum classis obiectum veli beneficio penetrassent, eodem defensionis genere, quo proram instruxerant, se duce puppim communiant, observato, ne quis praeter eum inter proeliandum fandi licentiam usurparet, quo melius imperantis iussio exaudiretur. Quem si occidere contigisset, Tovonis vererentur imperium; hic si perisset, Esgero proloquium deferretur; quibus prostratis, minimum pugnae restaturum dicebat. Quo demum loricam sumere volente, is, qui gubernaculo praeerat, quo se sit protecturus, inquirit, cum, utraque manu circa gubernandi officium occupata, neutram necessariis defensionis usibus aptare possit. Cui continuo Esbernus munimentum, quod erat sumpturus, tradidit seque quam gubernatorem hostibus inermem offerre maluit. Quo facto unius hominis corpus ferro, omnium vero mentes audacia instruxit, tantopere hostes a se contemni demonstrans. Omnibus iuxta Esberni consilium oboedienter ac strenue gestis, postquam classis globum aciemque perruperant, primus sequentium Sclavorum incursus vi telorum abigitur. Secundus, aliquanto maiore conatu editus, pari modo repellitur. Tertio barbari, tantam unius navigii virtutem mirati, cum quibus proelientur, interrogant. Respondet Esbernus frustra nomina rimari, qui praedam occupare non possint. Hunc vocis iactum expertus Ericus Iurisii filius, vir generis clari, sed cordis obtusi, quem forte Sclavi illic captivum habebant, quam poterat clara voce praedicavit Esbernum ab iis capi non posse. Quo audito, se ipsos, nisi eo potirentur, invicem exsecrati, hostilis navigii latera citra malum communibus rostris impellunt. In quo conflictu complures ex iis exanimati sunt, Sialandensium nemine periclitato. Cumque ventus, cuius non modicum auxilium erat, aliquantulum ex pristino habitu remittere videretur, interrogatus a suis Esbernus, an velo remigium adicere oporteret, id fieri prohibuit, ne navigationem metu conficere putarentur. Cumque barbaros identidem firmatis animis pertinacius instare cognosceret, perseverantiae eorum metu, an silex intra navigium suppeteret, percontatus, postquam haberi eum animadvertit, malum conscendi inque eius cacumine ignem extundi praecepit. Cuius facti acumine barbaros, sequentem classem invitari putantes, ab ulteriore sui insectatione cohibuit. Cum velum extra prospectum hostium esse crederet, demisso eo, domesticum in portum remigio pervenit. Ita non minus ingenio suo quam sociorum viribus adiutus, partim a fortitudine, partim ab astutia praesidium mutuatus est. Interea rex, Rugianorum classe auctus perque ostia amnis Zuynae Pomeraniam ingressus, Iulini oppidi, ipso intacto, confinia populatur. Deinde ad fluvium Iulino Caminoque iunctum, uniformem principiis, ostiis bipertitum, regia classe progreditur. Cuius navigationem crebra saepium obstacula a piscatoribus defixa difficilem faciebant. Pons quoque praelongus, Iulini moenibus contiguus, media amnis intercisione transitionem coartabat, citra quem, impedimentis arcentibus, pernoctatum est. Mane rex continentem aggressus ex adverso urbis in ripa australi pontem disici iussit; nec minori Syalandensibus piscatorias saepes convellere studio fuit. Quos cum Iulinenses, per occultum pontis transitum cymbis prolapsi, propellere niterentur, Absalon, qui simul cum rege ripam ascenderat, alienis navigiis correptis, opportunum iis praesidium attulit. In cuius clipeum coniecta tela inania cadebant, sociorum scutis immissas cuspides retentantibus. Cumque eius navigium huic spectaculo procul intentum, hortante rege, propius accessisset, repulsis hostibus ingentique pontis parte convulsa, ceterae classi navigandi iter tribuitur. Quam cum oppidani praetereuntem scaphis incesserent, Absalon et Suno cymbas suas sagittariis completas iis obiciunt, ancepsque exercitatio erat, naviculis vario tormentorum genere decertantibus. Verum ut Iulinensibus oppidum, ita nostris classis refugio fuit. Ad ultimum cedentes oppidanorum scaphae liberum classi progressum dedere. Quam cum Suno posterius sequeretur, quendam e Iulinensibus insolentius ripae incursantem eiecto ballista spiculo interemit eique mox alium subvenire conantem simili ictu prostravit. Quorum corpora totidem ocius accurrentes humeris suis excepta celerrime deportarunt. Cumque nostros ob id factum unus ex oppidanis, perinde ac sociorum necem maledictis ulturus, acerbiore convicio insequeretur, proterve eum Guthskalcus agere praedicabat, quod dona, quae in alios ultro collata conspexerit, contumeliosa verborum violentia assequi cupiat. Nam cum duos eorum pedites a nostris equites factos conspexerit, reliquos, si propius accessissent, similibus equis esse donandos. Quo dicto non solum insectatoris petulantiam contudit, verum etiam oppidanorum omnium insolentiam proculcavit. Inde ad insulam Crisztoam perventum, cuius incendio abstineri rex, ut annonae equorum alimentis necessariae parceret, edixit. Proxime ad urbem Caminum, permeato amne, proceditur; cuius septentrionali provincia armis incendioque vastata, proelium eius in ponte conseritur. Sub quem Sclavi per occulta vada repentes, lanceis inter rimas porrectis, furtim nostros vulneribus appetebant. Cuius incommodi fraudem Danicarum illico scapharum frequentia dispulit. Pontis quoque fragilitas, excidium minitans, amplius quam hostis saevitia in metu reponebatur. Igitur, omissa urbis expugnatione, Crysztoam reditur. Ubi reducendae expeditionis summa cum totius exercitus haesitatione consilium agitantes, qua parte pontum repeterent, ambigebant. Nam cum Pomeranorum lacus tribus ostiis in fretum decurrat, duobus, Penensi videlicet et Zuynensi, longinquitatis taedio fastiditis, propinquam Caminensis exitus brevitatem adire placuit. Quem Gero quidam, regionis eius locorum peritus, adeo vadosum incertaeque profunditatis asseruit, ut eum aestus dumtaxat regressu suo meabilem faciat. Cuius cognoscendi gratia Absalon cum tribus navigiis missus, contigui maris saevitia interpellante, profunditatis habitum excusse rimari non potuit. Hic fluvius, ubi lacu emanat, contractiore alveo stagnat, progressu vero suo supra modum latitudinis incrementa suscipiens, eximiam paludem aut facit aut invenit; rursum ubi pelago influit, pristinae contractionis mensuram resumit. Quamquam vero classis regia Absalonis reditum opperiri deberet, navigationis ardore praecepti oblita, imperio festinationi posthabito, ad idem amnis deverticulum procurrit ac se ipsam proprio ductu difficillimis alvei locis inseruit. Cuius cum Christophorus terga custodis more postremus tutaretur, insulantibus Sclavorum navigiis, haud facilem fluvii ingressum habuit. Quod attentationis genus partim viribus suis, partim sociorum auxiliis propulsavit. Cumque rex eodem die Iulinensis provinciae denuo invadendae consilium agitasset, Absalon, concubia nocte opportuna ascensui loca scrutatus, ubi solidiorem fundi situm advertit, illic aut palos fixit aut harundines ripae iunctas nodis signavit, posteraque luce easdem indiciorum notas secutus, exponendis equitibus facilem continentis aditum praemonstravit. Qui cum Magnum Erici filium diurnae excursationis agendaeque praedae socium haberet eumque incautius evagantem ab hostibus prope interceptum acciperet, quamquam a rege vicorum incendiis insistente revertendi imperium accepisset, caritatem oboedientiae praetulit Magnumque, partim navali partim equestri hostium militia artissimo in loco conclusum, e vestigio, concitato agmine superveniens, imminentis exitii periculo liberavit. Nec ingratus auxilii Magnus salutem suam se ei debere confessus est. Ad haec ingentes servatori grates exsolvit seque etiam spiritum suum, si necesse foret, eius saluti impensurum promisit. Verum Absalon, memor hanc opem a se latam adversum regis imperium esse, ne tristiorem eius vultum experiretur, gratiam, quam contemptu laeserat, praedae obiectu recuperare constituit. Igitur pecorum ordines prae se agi captivosque in castra praecedere iussit eoque aspectu permulsos regis oculos in adventum suum sereniores effecit. Is namque, cognitis Absalonis operibus spoliisque conspectis, iram, quam contemptui inflixit, virtuti remisit eumque levi reprehensionis genere venientem excipere contentus fuit. Repetita classe, anceps educendae eius consilium fuit. Alii siquidem medias faucium angustias ad commodum navigationis ligonibus patefacere strictasque fluvii partes fossorum opera ampliandas censebat; sed quia manifestum erat, futurum, ut arenis maritimo aestu appulsis fossa obstrueretur, opus attentatum non est. Alii naves subiectis trabibus communi vi in pontum pertrahendas duxere, equitatu utrimque ripas tuente. Rugianis solis sex parvulas rates hac arte educere contigit, ceteras vero, oneribus admodum impeditas, disiungi quam abstrahi facilius fuit. Igitur cum nostri infinito procedendi ardore aliquamdiu fauces frustra tentassent, revocante rege, aegre coepto cesserunt. Tanta omnes (Absalonem excipio) hoc exitu utendi aviditas stimulabat. Is namque, explorato amne, faucium profunditatem navigiis inaccessam fore compererat. Interea Kazymarus, imperita nostrorum secessione gavisus, claudendi amnis gratia quinquaginta navium classem eius principio obiciebat, ratus nihil hostium fortunae praeter mortem aut captionem residui fore. Insignes ei sagittarii Konon et Cirinus fuere, ab Henrico in Sclavorum auxilium Danorum odio missi. Bugiszlavus quoque cum equestribus copiis superveniens, navigiis in supplementum fratri transmissis, Iulinenses, quod cum nostris acie non conflixerint, ignaviam iis obiectando contempsit. Quae res adeo Iutensium animos metu confecit, ut Absalonem veluti contione circumdatum palam conviciis aggredi deforme non ducerent, eius ductui imputantes, quod propriae festinationis impulsu commiserant. Quin etiam muliebriter et quasi per lamentum queri coeperunt olim regum consilia ad illustrium virorum arbitrium propendisse, nunc in stolidissimi cuiusque monitis sententiaque consistere. Enimvero Danis eo loci perventum esse, unde reditus spes praesumendae non sit. Quamobrem pauca navigia, quibus rex ac principes dilabi possent, publico conamine extrahi oportere, ne Danorum vires ac nomen uno temporis momento funditus collaberentur. Quam insectationem Absalon adeo patienter ac moderate tulit, ut nihil ex consueto mentis aut vultus habitu deponere videretur, idque solum monere contentus fuit, ut eas tantum ad praesens voces profunderent, quarum in futuro meminisse non pudeat. Huic forte obstrectationi Scorro Wagnonis filius interveniens, primum ob confusas populi voces, cuiusnam rei mentio haberetur, liquido exaudire non potuit. At ubi, cessante iurgio remissoque strepitu, Absalonem maledico astantium sermone lacerari cognovit: 'Desipitis', inquit, 'commilitones, piissimi ac valentissimi viri industriam tamquam scelus aliquod aut flagitium obscena verborum petulantia proculcando ignavasque et indignas fortibus voces in eius convicium muliebriter iaciendo. Neque enim strenuam ac fortem operam iniqua aestimatione pensare fas est. Ipso siquidem ductore eas terrarum partes armis lustravimus, quas ne aspicere quidem maioribus nostris contigit. Et sane principibus ductandi, militibus sequendi ius competit. Ergo nos propriis operis niti, alienis vero imperiis regi convenit; neque enim ab eodem et defendi et ductari debemus. Quapropter nos illi grates habere par est, qui fortunas suas toties pro nostra praeda victoriaque devovit, cuiusque nunc fortissimo ductu eo necessitatis pervenimus, ut salutem armis protegere debeamus. Iam enim patriam ac penates affectantibus ante hostium oculos conspicuum virtutis opus edere necesse est reditumque probitatis actibus impetrare. Has autem populi nostri querelas a summa animorum trepidatione profectas quis dubitet? Sed, pro dolor, quid causae est, quod tot illustrium virorum praecordia tam repente fiducia defecit, ignavia occupavit? Quid nobismet ipsis, nullo concutiente, metum parimus abiectaque spe sine periculo trepidamus? Corporibus integri sumus neque nexus neque plagas experti. Dextris enses gestamus, nihilque robori nostro inopia aut clades detraxit. Age tantam fortunae incolumitatem virili mentium robore prosequamur! Meminerimus nos viros exercitatos, non imbelles feminas esse et inter paene inermes hostes summa cum armatura versari! Certe si classis nostra aut naufragio aut incendio perisset, nihil impedimenti esset, quo minus per medios hostes patriam equis repeteremus. Mittite ergo trepidas ignavasque voces muliebriter auribus tantae contionis inserere, exsurgentesque animis hebetatos fortitudinis nervos pristina virtutis fiducia recreate!' Talibus aliquamdiu monitis insistens, potius obtrectantium ora cohibuit quam animos correxit, depressitque iurgium exhortantis auctoritas, quod ei summa pietas ac praecipua fortitudo maximam sociorum gratiam conciliaverat. Interea Kazymarus, classis nostrae potiendae spe admodum incitatus, simulandae fiduciae gratia, tentorio in ripa defixo, aureis argenteisque poculis sibi ac militibus merum propinari constituit. Cuius insolentiae fastum fugatus postmodum rubore mutavit. Interea Waldemarus principes, a classis pertractione revocatos, curatis corporibus, ad se coire iubet. Quos cum intra navigium suum frequentes adesse cognosceret, quid factu potissimum ducant, inquirit. Quibus responsum non dantibus, taciturnitatem miratus, causam eius exponi praecepit. Tunc quidam, haesitantibus ceteris, pueros ei in consilium adhibendos dicebat, quorum praecipue monitus sectari soleat, ut, quos duces elegerat, etiam reduces habeat. Qua voce Waldemarus Absalonis sibi familiaritatem exprobrari cognoscens, non moris esse inquit fortes viros invicem se muliebriter reprehendere; quin potius, ubi publicae necessitati consulitur, privatas lites facessere oportere. Sed neque hominem, qui ab ipsis imperitiae damnetur, si consultus fuerit, responsionis ignorantia silentium acturum; intuensque Absalonem, quid suadeat, rogat. Ille consilium in expedito esse, cum eo rege libitum foret uti, pronuntiat; quae enim aliis impedimenta atque obstacula videantur, dispulsu facilia fore, neque aut navium obiectum aut equitum incursum morari posse, quo minus ea parte egressus pateat, qua aditus fuerat. Regem quippe, expositis in continentem equitibus, protegendae classis gratia ad ipsas fauces secedere debere, eoque navigia nonnulla loricatis remigibus instructa ceteris singulatim praeire et classem hostilem, cum primum frequentium comitatus affuisset, irrumpere. Ridentibus cunctis et, an ipse praevius fore vellet, percontantibus: 'Volo', inquit, 'ne fortius dixisse videar quam fecisse. Etenim audacium consiliorum auctores, quod ore suadent, manu prosequi convenit.' Delectatus consilio rex Absaloni naves remigesque, quos posceret, expediri praecepit ac protinus, ripam stipatus equitibus petens, ad amnis principium properavit. Quo Kazymarus eminus adventare conspecto, relicto ocius tabernaculo, ad classem trepido cursu se retulit. Septena, delectu habito, navigia procurantur eademque loricato remige exornantur. E quibus bina Absalonis fuere, totidemque Esbernus ac Suno ductabant; reliquis tribus Thorbernus et Olavus et Petrus Thorstani filius praeerant. Cumque Absalon, cetera classe seriatim subsequi iussa, navigio primus incederet, ignotum amnis deverticulum inoffenso navigationis compendio penetravit; cuius reliqua navis gubernantis errore subito vadis insedit. Sed hunc deviae navigationis excessum, detrusa arenis puppe, remigum velocitas correxit, statimque barbara classis ceu ventis correpta passim dilabitur. Cuius fugam Dani magnis ac laetis vocibus insecuti, discissum sacci vinculum effuso clamoris gaudio praedicabant deque accusatoribus Absalonis veneratores effecti, ingenti gratia ipsi relata, contumeliam laudibus redemerunt. Sed et eius animus, moderationis et constantiae viribus praeditus, mobilis vulgi adulatione extolli parvi habuit, tantumque se in despiciendis laudibus gessit, quantum in contemnendis vituperiis egerat. Tantulo negotio tam ingens periculum dispulsum est. Bina Sclavica navigia, remigum metu deserta, apud Criztoam a nostris excepta sunt; tertium, substantibus aquae palis affixum, sociorum succursu servatum est. Cumque rex citatis equis Iulinum petisset, Bugiszlavus, circa pontis refectionem ineundae urbis studio occupatus, conspectis Danis, operam fuga mutavit; adeo illum subita animi trepidatio pristinae dictorum suorum insolentiae oblivisci coegerat. At rex, confestim refecto ponte, tamquam hostium operam consummaturus, in australem ripam equites traiecit, quo facilior exoneratae classi inter amnis consaepta progressus pateret. Quo postquam Absalon subsequenter navigia ductando pervenit, ne eadem Iulinenses, ut soliti erant, incesserent, instructam sagittariis scapham conscendit eamque medio inter urbem et classem amne direxit. Verum oppidani, nimio timoris haustu perculsi, anxia cum desperatione totius militaris fiduciae vacui, moenibus suis inclusi latebant. Pertransitis impedimentis, navigiis equi redduntur, defessaque remigio classis in portum colligitur. Cumque Absalon ac Suno consueto excubandi officio postremum, fixis ancoris, locum cepissent, veriti, ne eorum navigia, vento circumferente, solido propius adacta nocturnae equitum irruptioni paterent, conscensis naviculis, quantum ripa a profundo distaret, curiosa amnis collustratione explorare coeperunt. Interea quidam e Iulinensibus, mero solutus, sed venusta admodum clientela stipatus, ripam insolentius obequitando petivit, benigneque iis Guthscalco interprete locutus atque obsides pacis postero die dandos pollicitus, reliquiis rerum parci praedaque abstineri poposcit. Quo discedere volente, equus, insolentius ab eo per iactantiam concitatus, subito lapsu corruit eumque vehementi ictu humo inflictum paene exanimem prostravit. Hunc satellites veloci accursu iacentem attollere frustra conati sunt, quippe cuius sensus, halitu intercluso, magnitudine casus sopiti viderentur, nostrorum vero sagittis petiti capiendum hosti herum liquerunt. Qui protinus a vernulis Absalonis in scapham coniectus ad liburnam defertur, ubi, visu demum motuque corporis recuperato, inter suos se constitutum existimans, assidentes osculo amplexuque petebat. Quo errore risum spectantibus suscitavit. Interea rumor falso dispersus exercitum subit hostes impediendi exitus studio Zuynensia ostia crebris occupasse navigiis. Cuius opinionis fidem idem barbarus, rumorem falsitatis arguendo, levavit, praefatus excussum sibi exploratumque fore Sclavicum robur Danico adaequari non posse. Quod si Pomeranorum vires Polonensibus sociatae ferro cum Danis decernere debuissent, malle se tutiusque posse Danicas partes quam adversas fovere. Ceterum si Polanis ac Sclavis contra Danos dimicaturis etiam Saxonica accessissent auxilia, nescire se, quam partem victoriae propiorem esset auguraturus. Qua asseveratione nostros ad capessendam cum hostium contemptu navigationem alacriores effecit. Tanta autem timoris vis Sclavorum animos hebetaverat, ut ne extremos quidem, sicut olim consueverant, incessere tutum ducerent. Petrus quoque cognomento Toddo, cum navigium suum palis illisum rupisset eiusque reficiendi causa abeuntem sociorum classem relinqueret, tempus reparationi impensum, ut solitarius, ita omnis periculi immunis exegit, refectaque puppe subsecutus socios, nemine lacessente, per tutam et liberam navigationem ad classem pervenit. Adeo Sclavorum petulantiam pristini metus reliquiae castigabant. Ergo inconcussus peractae expeditionis reditus fuit; residuum anni otio tributum est. Interea Kazymarus et Bugiszlavus Danicarum virium metu Henrico se subdunt regnumque suum hucusque liberum Saxonici muneris faciunt. Ergo dum ex hostibus alterum metuunt, alterius iugum sumpserunt auxiliumque petendo antiquae libertatis beneficium amiserunt. Sed Waldemarus, Saxonicam opem frustra a Sclavis petitam iudicans, utroque hoste contempto, cum instructa classe Stitinum, veterrimum Pomeraniae oppidum, petit. Huius navigationis praecessor Absalon benigni erga Stitinenses animi ductorem habebat. Cuius fraude per Oddorae amnis dispendia abductus, ceteris rectam et compendiariam navigationem sequentibus, mutato ordine postremus ad urbem pervenit. Est autem Stitinum eminentis valli sublimitate conspicuum, insuper natura arteque aequaliter munitum, ut inexpugnabile paene existimari possit. Hinc mos proverbii sumptus eos, qui se tutos inaniter iactant, Stitini praesidio non defendi. Huius tamen urbis expugnationem Dani spe viribus maiore complexi, cum maceriam eius partim incendii capacem animadverterent, constructas virgis crates admodum breves ob iacula vitanda velut scuta prae se gestabant iisdemque freti ligonibus aggerem petere coeperunt, tutius intra cuniculorum latebras ignem sparsuri. Rex interim oppugnationem orsus, muralibus machinis omissis, coronam admovit. Solis sagittariis ac funditoribus excelsa moenium propugnacula appetere possibile fuit, aditum fastigio negante. Fuere tamen ex iuvenibus, qui gloriae studio summa moenium, clipeis tantum protecti, conscenderent. Alii contiguas solo portas, contemptis propugnatoribus, comminus securibus tentant, minusque iisquam procul agentibus periculi fuit, quod tanta telorum vis in hostes undique congerebatur, ut ab iis non nisi remotiores cerni impetique possent. Quo evenit, ut audacia salutem, ignavia discrimen afferret tutioresque propinquitas quam remotio praestaret. E contrario Danorum armis non magis propugnatores ipsi quam ceteri intra urbem populares opprimebantur, ancipiti iactu valli consaepta transscendentibus telis. Nulla res oppido magis adversum oppugnantium multitudinem quam defensorum paucitas nocuit, utpote quorum bellicus labor successionis auxilium non habebat. Praefectus urbis Wartyszlavus erat, qui et ipse Bugiszlavo et Kazimaro sanguine contiguus habebatur. Huius animus, nihil paene cum civium ingeniis commune sortitus, tanto amplificandae exornandaeque religionis studio flagrabat, ut Sclavico sanguine editum barbarisque moribus imbutum negares; siquidem, ut patriam superstitioni deditam ab errore cultus revocaret exemplumque ei corrigendae credulitatis proponeret, monachalis vitae viris e Dania accitis in latifundio suo cellam exstruxit eamque multis et magnis stipendiis locupletavit. Qui cum, lassatis pugna sociis, urbem captioni propinquam animadverteret, hostium saevitiam veritus offerendae deditionis gratia pacem petivit, acceptaque fide protinus a pavoris consortibus funiculo submissus, regia castra petere non dubitavit. Quo viso, Danorum populus languidius pugnam exercuit, periculis suis regi pecuniam emi seque eius cupiditate victoria pariter ac praeda fraudari conquestus. Quo rex animadverso, demendae notae cupidine urbem equo circuiens, milites ad insistendum hortari coepit. Postquam, multo labore edito, cassam ac difficilem oppugnationem aspexit, reversus in castra Wartyszlavum admittit. Cuius precibus motus dedendi potestatem oppidanis indulsit pecuniamque, quantam aegre universa Sclavia exsolvere posset, cum obsidibus pactus, statuit, ut urbem Wartyszlavus a se in beneficium receptam tamquam regium munus consortio Sclavicae dominationis eriperet. Igitur revocatis ab obsidione militibus, neque capi urbem neque diripi passus, signum suum propugnaculis affigi praecepit, receptae deditionis indicia praebiturum. Illic cernere erat vallum ab imo in summum ita sagittis undique consitum, ut harundine concretum putaretur; quas nostri ingenti studio lectas pharetris reddiderunt. Post haec navigationem remensi, capto Lyubino, Rugiam revehuntur; et quoniam Rugianae piscationis tempus supervenerat, in commune consultum est eo loci tertia totius classis parte excubias ordinari, ne publicis alimentis petendis hostilis viciniae metus officeret. Huic manui Kanutus Priszlavi filius a rege praeesse iussus, deformiter imperio repugnavit, praefatus se nihil praeter angustos Lalandiae fines in Dania possidere eosque tanti non esse, ut pro iis tuendis se ipsum indubitato periculo obicere cupiat. Ceterum id negotii iustius ad pontifices, quos solos rex arbitros habeat, pertinere, quod tanto indignius ad se referri, quanto remotiorem a regis familiaritate gradum obtineat. Tam impudenti iuvenis responso percitus Waldemarus exigua illum beneficia, quod exiguis dignus sit, accepisse respondit, de cetero se efficiente spoliandum magis honoribus quam beandum. Sed nec eum pontificum familiaritatem inter probra ducere oportere, e quorum numero reperire facile sit, qui praesens negotium suo ductu finire non abnuat. Ita Kanuto imperium detrectante, Absalonem accersit eique Kanuti responsionem exponit; deinde, an naves, quibus ipsum praeesse oporteat, instruxisset, perquirit. Contra Absalon, interrogato, an ea res pontificum opera absolvi posset, suam cupidius offert, praedicando consentaneum desertioni opus fore regem periculis relictum reditum affectando dimittere. Quem Waldemarus ob responsi virtutem impensioribus verbis laudatum Kanuti moribus dissimilem praedicabat, quod ille imperio parere non audeat, hic iussum ultronea suimet oblatione praecurrat. Regressus a rege Absalon amicis e Syalandia denuntiat, ne eo torpidius remansuras naves instruant, quod ab ipso ductari regique debeant. Primus Thorbernus incunctanter se comitem eius futurum respondit, cuius succursu quondam patriam exsuli sibi redditam esse meminerit. Petrus quoque Thorstani filius non sine magno rubore eum a se deseri posse, quem et necessitudinis et matrimonii affinitate contingeret, praedicabat. Cuius comitandi Suno non minus sibi quam ipsis debitum incumbere professus est, quod ei intima iunctus propinquitate noscatur. Esbernus, quem solum fratrem habebat, comitatu suo orbandum negabat. In hunc modum tota paene Syalandensium classis condixit. Quo cognito, rex non solum ipsis, sed et Absaloni grates habuit, qui sibi tam propensum civium favorem virtutis meritis peperisset. Igitur Absalon, post regis discessum ad tuendos Rugiae fines relictus, non tam tutam incolis evagationem quam securam ipsi Daniae quietem praestitit, Pomeranorum classe patriae terminis excedere non audente. Huic Sueno Arusiensis cum aliquanta Iutensium manu voluntarius operum comes ac socius fuit. Eo tempore princeps Rugiae Tetysclavus cum Iarimaro fratre superveniens, gratiis Absaloni actis, tum ei, tum ceterae classi suffecturos excubiis commeatus benignissime praestitit iisque inter navigia dividendis industrios ex nostris viros praefici postulavit. Sed Iutis allata passim et sine distributione rapientibus, Absalon hac munificentia ulterius uti noluit, excepto quod halec e captura sibi deferri constituit, ne obsequium iniuria rependeretur. Inde domum repetiturus apud insulam Phymam sequacem Iutorum classem dimittit. Quorum incautior pars, dum australia Fioniae latera praetervehitur, apud urbem a Kanuto Priszlavi filio conditam piratis obviis, terrestri sibi fuga consuluit navesque suas metu deserere pudori non duxit. Qua fama accensus Absalon, contracta ocius classe, magno scrutandi studio loca, quae maxime piratis familiaria noverat, indagabat. Igitur opacos insularum anfractus et abstrusos maris angulos assidua navigatione rimatus, miseras captarum navium reliquias tristiaque praedae vestigia repperit. Quarum inventu ultionis avidior redditus, divisa classe separatim lustrationis officium peragi iussit; ipse ad insulam Masnetam cum potiore Syalandensium classe concessit. Iamque praeviae navigationis excursu sociae classis conspectu excesserat, cum forte quidam in destinato consistens litore crebra pillei ventilatione colloquium eius expetere videbatur. Quem magnae rei nuntium arbitratus, incognita ex eo cognoscendi cupidine, velo posito, terram cymba petivit agnitique eminus hominis fidem prima voce damnavit, quod egressae nuper a Sclavis piraticae parum eo praescius fuerat. Is namque bissenas nummum libras annuatim mercedis loco pactus, quoties quattuor pluresve piratici myoparones Daniam petere statuissent, indicia ad Absalonem se delaturum promiserat. Cuius non alia salvandi promissi ratio exstitit, quam quod ante pactionem secum initam piratas profectos asseruit. Idem Absalonem, quorsum tenderet, percontatus, ut comperit domos repetere velle, tunc denique expeditionem ab eo solvi, cum inchoari debuerat, astruebat. Iam quippe a Sclavis adversum Daniam ingentem classem esse contractam; quod ut cognitum sibi compertumque fore, ita ambiguum exstare, quasnam Daniae partes hoc paratu petere destinaverint. AEstuante Absalone et, quo se hostes effusuri essent, praediscere cupiente, explorationem promittit, praequisito, quo nuntium referre debeat. Absalon promontorium Mønense designat rogatque tempus, quo obvium mittere debeat; ille diem sextus definit. Nec diutule moratus abscedit priusque conspectum fefellerat, quam comes Absalonis classis appelleret. Nostrorum siquidem praesentiam perosus, repente dilabi curae habuit, ne, re comperta, proditi civium consilii morte aut exsilio supplicia lueret. Nec Absalon tacite habuit; siquidem acceptum nuntium venienti sociorum classi, suppresso auctoris vocabulo, publicavit, praefatus tunc a se domos repeti, cum classem exseri satius foret. Ignaris cunctis, quonam id auctore compertum haberet, tantamque eius praescientiam admirantibus, bifariam optione divisa deliberare eos iubet, aucta classe an contracto equitatu venturum hostem repellere mallent. Quod si neutrum probent, vel litorum incolas, quo minus piratarum saevitiae pateant, propriis relictis, tutioribus recipi locis iubeant. Igitur magnates, concordi sententiarum voto neque incertam hostium appulsionem equitatu excipere promptum neque litorale vulgus ad interiora reicere speciosum ducentes, navaliter confligendum decernunt. Igitur portubus augendae classis gratia repetitis, remiges, velata navigia dimittere iussi, passim ad petendos alterius expeditionis commeatus discurrere coeperunt. Absalon ob nonnulla negotia Roskyldiam proficiscitur. Quem inde revertentem hibernum subito frigus excepit, cuius tanta vis fuit, ut etiam aquas repente crustaret; cumque Syalandensium populares, contractis alimentis, onustos commeatibus currus navigia repetendo ductarent, tanta glacialis luti moles rotarum orbes implicuit, ut prorsus gyrare non possent. Quippe pertinax gelu veluti glutino quodam lignis limum astrinxerat. Quo evenit, ut curruum rectores, iisdem relictis, iumenta oneribus subderent ipsique pedestrium ductorum officia subirent; quorum ocreas gelatae sordium tabes, supra quam tibiae ferre poterant, onerabant. Hos cum Absalon equo praeteriens miseratoriis verbis prosequeretur duraque pro patria perpeti praedicaret, responderunt maioris aerumnae esse captivum piraticis in transtris considere plusque se ex praesenti labore voluptatis quam amaritudinis capere. Igitur expeditionem orsus, cum prope Mønam venisset,obvium accipit, quem nuper ad eiusdem insulae promontorium novarum rerum ex Sclavo cognoscendarum causa transmiserat. Illic accepit classem Sclavicam Sualdensi in portu morantem petendae Mønae propositum gerere, in australi ipsius litore equites, pedites in septentrionali edituram, navigia vero Kyalbyensis sinus anfractibus immissuram; quam idcirco copias spargendas duxisse, ne incolis ullus fugae locus admitteretur. Quo comperto, optimum arbitratus est tranquillo navigationis genere Coztam petere nec prius ab ea devertere, quam classis hostica se ipsam ex consulto praedicti sinus angustiis infudisset; cui si inopinatae supervenire queat, reliquas hostium copias occupatu facillimas autumabat, quibus nullus absque navigiis reditus pateat. Sclavis segnius agentibus, dilationem miratus Falstriam petit ibique e tota classe bina navigia legit, quibus hostium actus speculari praecepit. Horum alterum Sialandensibus, alterum Falstrensibus instruere iussum, statuo, ut, si eadem ab hoste capi contigisset, reliquae classis impensis redemptio taxaretur. Quod audiens, qui a Sialandensibus in alterius navigii regimen ascitus fuerat, operam se daturum asseverabat, ne redemptionis beneficium captivitatis iniuria pacisci necesse habeat; quod non ignaviae causa officium detrectando, sed vigilantis industriae fiducia securitatem praesumendo astruxit. Verum Absalone Coztam regresso, Gnemerus quidam, convivio Falstrensibus praebito, navem, quae speculandi gratia ab iis expediri debuerat, epularum dulcedine retentabat; siquidem, humanitatis specie fraudem occultans, omnium sobrietatem eximio potionis onere fatigatam ad salutare Absalonis imperium exsequendum lentam nimis inhabilemque reddiderat. Is Gnemerus, nimia Sclavorum familiaritate corruptus, nostrae gentis consilia latenter iis prodere consueverat; eodem quoque tempore Sialandensium classem corpore magis quam animo secutus fuerat. Ad cuius penates Sclavi, iam portu Sualdensi petendae Falstriae proposito egressi, praemittunt, qui ipsum super Danorum negotiis secretius percontentur. Tunc vero Gnemerus, ab Absalone in classem vocatus, patriae excubias specie, re vera insidias exhibebat. Qua de re nuntii per eius domesticos certiores effecti, mature suis, quae acceperant, indicant. Ea res Sclavicae classis coeptum propositumque frustrata est. Itaque, ceteris rebus omissis, ad sinum, quem Viridem vocant, appellere contenti fuere. In cuius litore crucem religiosa ab incolis cura constructam excidere adorsi sunt, insigni stipitis ruina maiorem piraticae gloriam habituri. Cuius sacrilegae temeritatis supplicia postmodum turpissima fuga tristissimoque naufragio pependerunt. Falstrensibus quoque hesterno mero sauciis supervenissent, ni Sialandicus speculator, inter remos aegre delapsus, ebriis somnum clamore dempsisset. Per quem Absalon cognito hostium occursu, noctu Inguarum et Olavum, probatae sollertiae viros, levibus navigiis ex insula Boka ad speculandum eorum consilium dirigit. Quibus profectis, eorundem reditum praestolari non passus, abscessum prosequi statuit, praecurrendos potius quam imitandos existimans, ne longa nuntii exspectatione cuncta tardius exsequeretur. Meminerat siquidem moris esse Sclavis exercitum ducturis antelucanos amare procursus rebusque celeriter confectis festinis studere regressibus. Quos ne tardius aggrederetur, remigium maturius instruit, una speculatoris ac ducis partes acturus. Quem Sclavi diluculo conspicati, adventanti cunctas navium suarum puppes opponunt, proris in altum aversis, perinde ac fugae, non proelio consulturi. At ubi Sialandensium signum enituit, vehementi remorum conatu veram fugam intendunt, corpore viros, animo feminas exhibentes. Nec aegre Absalon fugientibus institit; a quorum insecutione coorta subito tempestate prohibitus, Falstriam repetivit. Tanta autem undarum colluvio fuit, ut navium quaevis in aliam iactaretur, nec collisioni levi opera succurri poterat, periculo omnes aeque pulsante, perissentque nostri, nisi tempestati cedere maturavissent. Igitur Sclavi, cum remigio adversum undarum saevitiam eluctari nequirent veloque sibi consulere vellent, tempestatis magnitudine eversis navigiis mergebantur. Quorum periclitationis certissimum indicium crebra piraticarum navium fragmenta, regionis nostrae litoribus appulsa, dedere. Bina ex iis navigia, remigum virtute a fluctibus defensa, in Iarimarum Rugiae principem inciderunt, qui postmodum alterum ex iis Absaloni praemii nomine transmisit, utriusque captionem ipsius negotio imputans. Sollemnis hic dies Nicolai nomine erat, cuius auspiciis effectum est, ut Sclavorum exercitus ad hoc usque tempus Daniam hostiliter petere ausus non fuerit. Iamque nostros reditum intendentes (ut hieme fieri assolet) repentinum gelu conclusit, quod tantae violentiae erat, ut ipsam sinus, in quo pernoctabant, superficiem enata subito glacies occuparet. Huic tanta soliditas inerat, ut spissitudinem eius unico ictu transverberare non posses. Cumque eximia glaciei moles portu egressuris obsisteret, industria provisum est, ut unius navis praecessu ceterarum insecutio expediretur. Sed nec una quaevis praeeundi officio diutule fungi poterat, quod partes carinarum extrinsecae glacialium crustularum acumine perinde ac ferri impressione exederentur. Quamobrem praecessionis vices inter navigia aequo ordine dividi curatum est. Ita demum, per maritimos anfractus navigatione protracta, in apertum pelagus perventum est indeque ad propria cuique remeatum. Iamque Absalon, temporum supputatione habita, universas praesentis anni partes, ternis mensibus exceptis, piratico labore emensus fuerat. Postera aestate apud Eydoram inter Henricum et regem communium negotiorum agitatio, contractis utriusque provinciae principibus, habebatur. Vere reddito, Christophoro, solis praefecturae suae viribus succincto, prospera adversum Bramnesios expeditio fuit. Qua peracta, alia protinus regalibus iussis instruitur. Hanc Absalon et Christophorus ducum nomine prosecuturi primi Masnetam venere. Qui cum, rege tardius agente, rursum Bramnesios aggredi stauissent, advehitur Eskillus insigni Scaniensium classe stipatus. Hic nuper Hierosolyma regressus barbam admodum immissam longinquae peregrinationis testem gerebat. Igitur Absalon, si quid clam tanto viro experiretur, vitio sibi vertendum existimans, per Esbernum ei, quid cupiat, indicat. Ille, studio Absalonis impensius laudato, orat, socium se propositi habeat canitiemque suam iuvenilia quandoque experiri permittat. Nec segniter, promptissimis Scaniensium delectis, Absalonem secutus communi navigatione appulit Lalandiam. Illic nostri obviae septem Rugianorum rates fuere; unde cum noctu solvissent, erroris metu peritum navigationis ex Absalone deposcit. Quo recepto, prospero cursu destinati portus compendium assecutus est. Absalonem vero noctis opacitas aliquantis navigationis excessibus errabundum effecit; sed nec Sialandenses erroris prorsus expertes reliquit. Par ignorantia Rugiana quoque navigia fefellit, et forte in eum locum inciderunt, prope quem Bramnesiorum classis piraticam actura coierat. Cuius rei inscii Rugiani, cum primum lux affuit, nostrorum se copiis inserunt paremque cum ipsis militiam auspicantur, paucis ad navium praesidia relictis. Quas Bramnesii conspectui subiectas, dilapsis metu custodibus, populantur, nec praeda spoliisque contenti, bina ex iis navigia, praestantioris fabricae visa, secum abducunt. Quae cum, prohibentibus Sialandicae classis custodibus, ulterius amovere non possent, ferro pertusa merserunt. Unicam haec provincia urbem habebat, quae a Danis rebus vacua reperta est, incolis eidem defensionem suam credere non audentibus. Cuius desertioni partim defensorum, partim valli inopia causam praebuit. Antiquam incolae vocitabant. Qui moenium suorum diffidentia cum coniugibus ac liberis ad ecclesiam extra vallum sitam certatim se contulerant, religionis quam belli praesidio tutiores futuri pacisque domicilio periculum vitaturi. Sed nec quisquam e nostris ad eorum bona manus porrigere ausus est, ne praedandi libido sacrilegio implicaretur, quamquam in sacra aede iniquas opes attentare nefas non esset; neque enim religionis auctoritas eius detractoribus auxilio obtentuique fore debuerat. Iamque militante Absalone, Eskillus, ne quid consuetae religionis omitteret, primam sacris operam exhibebat. Cuius animo tantus hostium contemptus incesserat, ut in exercitu toga, non armis uteretur. Interea Hurna quidam et Marcradus, quem Adulfus Holsatiae praefectus filio moriens tutorem reliquerat, Danorum copiis superbo sermone contemptis, ingentem Sclavorum Saxonumque manum contraxerant. Forte autem nostris, intermisso obequitandi labore, respirandi gratia aliquantisper humi cubantibus, Eskillus adeo se aestatis magnitudine contusum confractumque asseverabat, ut ne equum quidem sine adiutore conscendere posset. At ubi hostes in conspectum venere, quovis iuvene ocior equum insiluit, ita ut corporis eius robur nulla ex parte quassatum putares; adeo virtus aetati imperat. Itaque, qui dictis senectutem causatus fuerat, hanc postmodum factis iuventam redolentibus decorabat; quem in hanc virtutis dissimulationem nihil praeter virtutem adduxit. Eodem forte tempore ex nostris manus parvula praedae dulcedine a ceteris digressa, cum hostes militum numero superiores et fuga vitare deforme duceret et pugna aggredi non auderet, inter metum pudoremque defixa, sociorum praestolabatur adventum. Inter quam et reliquas nostri exercitus copias palustribus aquis medius fluebat uno tantum vado meabilis rivus. Quem Absalon, cunctante primipilo, primus equo transgressus, sequentibus superandae difficultatis compendium praemonstravit. Cuius rei ignari, hostes securius quam cautius opperiebantur, Danicorum equitum adventum editi montis interiectu celante. Igitur, qui prius a nostris divulsi fuerant, non exspectato sociorum auxilio, quod sibi tam propinquum cernebant, avide in hostem procurrunt, ne bellum proprio metu dilatum aliena virtute expetere viderentur. Quorum Sclavi paucitate contempta, postquam maiorem hac aciem, humilioribus locis relictis, montis iuga superare conspiciunt, terga vertentes, ab iis, quorum vires summa animi dictique petulantia lacessiverant, nullo negotio funduntur. Tantum semper ludibrii insolentiae exitus afferre consuevit. Tunc quidam ex nostris, quos ex fugientibus occupabant, nuda hastarum parte equis detrudere contenti, ob communem religionem ferro prosternere passi non sunt, ne peremptorum caedes plus percussoris animae noceret quam gloriae prodesset. Quam iniuriam beneficii loco a passis acceptam crediderim. Ingenti deinde praeda acta, tam diu in litore perstatum est, quoad Rugianorum navigia, quae Bramnesii violaverant, reficerentur. Interea, Henrico duce apud Bavaros agente, universi Saxonum satrapae gerendi cum Danis belli cupiditate, quod minimo conficiendum negotio arbitrabantur, insignem viribus exercitum applicabant. Qui in itinere a profugis occurrentibus accipiunt Danos non rustica aut ignobili armatura, sed operoso ac militari instrumento bella gerere solere tantaeque in Christianos clementiae esse, ut fugientes colaphis quam armis insectari maluerint. Nam aciem suam, cum ab iis capi interficique posset, equis, non spiritu spoliatam; auctorem vero victoriae solum Sialandensium antistitem exstitisse. Id mirum satrapis visum. Quorum unus Guncellinus, cui bellicae virtutis experientia apud Henricum ducem familiaritatis palmam creaverat, de re praesenti a ceteris consultus, Absaloni in maritimis occurrendum monebat, quod cum unius insulae manu dimicare magni non sit. Interrogatus ab iisdem rursum, an cum ipso rege manum tuto conserere possent, ne id quidem Henrico duci sine periculo audendum respondit. Quo dicto cunctantibus cunctis Danicaeque virtutis impetum formidantibus, viam se tutioris consilii repperisse subiunxit. Nam cum universae Danorum vires maritima expeditione confluxerint, si interim Sleswicensium partes hostiliter peterentur, plus dispendii Danos, quam foris inferant, domi esse passuros. Quo audito, Bernardus Razaburgensis in eam provinciam arma se translaturum negabat, quam per regem beneficii iure possideat. Sed neque Sleswicensium portas, tametsi rex extrinsecus agat, adeo usque defensoribus carere, ut plane hosti patere videantur; nam earum custodiam sexaginta Danorum millibus esse mandatam. Quod audiens Henricus, qui Saxoniae primatum vicario nomine administrabat, bellum a se Danis temere parari protestatus est, qui pacis patriaeque caritate flagrantes propulsandae magis quam irrogandae iniuriae gratia adversum insolentissimos servos taeterrimosque latrones Martem induant. Quos cum innocentes incessere nefas habeatur, Tartareas sedes mereri, qui tam iustae gentis cruore manus suas contaminare praesumerent. His monitis decretum remittendae expeditionis obtinuit, cunctis tam indignum militiae genus detrectandum censentibus. Igitur Guncellinus, qui bellicae virtutis operibus apud Henricum excellentem familiaritatis locum meruerat, cum sententiam suam sociorum arbitrio damnatam animadverteret, pacificandum cum nostris ratus, Sunonem poposcit, eoque compositionis partes plenius exhibente, usque ad Henrici ducis e Bavaria reditum belli dilationem obtinuit. Rex deinde, Rugiam advectus, Circipanensem statuit attentare provinciam. Quam dum peteret, eximiam vastae caenulentaeque paludis difficultatem offendit. Cuius superficies, tenero vestita caespite, graminis quidem ferax, sed vestigii ita impatiens erat, ut plerumque calcantes obrueret. Nam, limo funditus subsidente, in luteas voragines sordidamque colluviem prolabebantur. Haud aliud progressuris iter patebat. Tunc equites extenuandae difficultatis vitandaeque lassitudinis gratia arma sibi detracta equis imponunt eosque praevii ductare coeperunt. Quos ut altius caeno obrutos sustentabant, ita, cum et ipsi ductando subsiderent, equorum comam amplexi fulciebantur; rivulos quoque, qui in ea palude crebri admodum discurrebant, nexis virgarum compagibus superant. Tunc vero insignis quorundam probitas fuit: nam quidam ex equitibus armis onusti, ductis post se equis, passibus incedebant, agilitatis fiducia onera abicere recusantes. Quorum factum hoc illustrius, quo inusitatius exstitit. Sed et equi, dum corpus lacunis immersum avidius erigunt, interdum ductores ungulis obruunt. Rex ipse, duorum militum humeris innixus, omnibus praeter proximam corpori vestem reiectis, aegre limi mollitiem superat. Raro umquam plus sudoris Danica virtus expendit. Ingentem hostibus peragratae paludis admiratio stuporem invexit, neque illis resistere tutum ducebant, a quibus et ipsam rerum naturam superatam cernebant. Victor tantae difficultatis exercitus, haud secus quam si hostem fudisset, alacer incedebat. Ingentes deinde silvas emensus, animadvertit vicum apta navigiis palude circumdatum. Is aquarum natura quam arte munitior erat eaque dumtaxat parte vallum habebat, quam pons inter ipsum et continentem porrectus tangebat. Hunc princeps urbis Otimarus prohibendi aditus gratia, adventante exercitu, undis illico exaequare curavit, solis stipitum reliquiis infra aquam manentibus. Quas nostri ceu quaedam alterius pontis faciendi fundamenta sortiti, propinquae villae saepibus applicatis, paulatim intermeandae paludis compendium moliuntur. Huius itaque loci oppugnationem rex, hortante moenium inopia, aggressus, Absalone cum maiore equitatus parte praedatum misso, quaecumque exaedificandi pontis instrumento opportuna animadvertit, summo negotio contrahit. Huius operis contextum verentes oppidani, contractis undique sudibus, ligneam turrim instituunt, cuius praesidio hostem tamquam arce vetarent, eiusque propugnaculis freti nostros, promovendo operi quam protegendo corpori intentiores, immissis subito funditoribus, incessere coeperunt. Contra Dani sagittis decernere adorsi, quia propius accedere nequibant, rem eminus tentant; nec minus Otimarus novi pontis progressu territus, stagnum rate transgressus, regem petebat ac, prout nostrorum operam aut segnem aut vegetam animadvertit, ita nunc parcius nunc impensius pacis supplicationes agebat semperque pro oppugnationis habitu deditionis verba concipiebat. Tunc vero remissior operis exsecutio fuit; sciebant enim milites, si bellum revocari deberet, pontem a se conseri non oportere. In quem tanta iam armatorum moles concesserat, ut ne locus quidem suppeditandis, quae structurae necessaria forent, suppeteret. Adeo vincendi avida multitudo operandi angustias sibi ipsa conscivit. Sed nec aliter allatae saepium moles, quam super militum vertices eorundem manibus ductatae, proferri poterant. Nec inutilis ea necessitas fuit, cum saepes in altum libratae non minus coporibus muniendis proficerent, quam aquis sternendis prodessent. Eodem exemplo vulneribus saucii referebantur. Tum vero rarior tenuiorque pontis contextus fiebat, militibus plus eius incrementis quam firmitati studentibus. Et iam paene eundem insulae commiserant, cum hostes, partim arte partim viribus freti, novo pugnandi genere bellum exaggerant: siquidem hastatas falces e turri directas ad militum nostrorum scuta tendebant eaque pertinacius apprehensa proeliantibus detrahebant. Obnitentes interdum violentiore tractu ponte excussos profundum petere cogebant. Cui malo ni maturius occursum fuisset, Danorum iuventus propemodum scutis vacua occubuisset: nam ex nostris quidam, lignei unci adminiculo iniecta sibi falce potitus, eodem ceteras occupando hostem subsidio spoliabat. Iamque dies occiduus erat, cum rex contiguae noctis metu, quid potissimum ageret, incertus, seram oppidi captionem futurumque pontis incendium verebatur. Quis rebus cum se urgeri animadverteret, ne victo similis magno cum ignaviae rubore ab oppugnatione discederet, ad intuendas Otimari preces paulatim animum deflexit. Quem desperationis errorem Absalon, cum ingenti praeda superveniens, consilii sagacitate mire discussit: siquidem regem, si se ignaro Otimari votis annueret, exsecratus, interpretemque secretius abductum, quaecumque a barbaro pacifice tractarentur, contrario modo exponere hortatus, armatus in pontem descendit militisque eum prohibendae pugnae gratia adesse ratos acrius instare compellit, praedam, si vincerent, eorum iuris futuram pollicitus. Grata militibus promissio fuit. Iamque, explicito opere, alacres non solum telluris aditum, sed et turris fastigium occupant; quam scalis gratibusque adorti, fundunt obvios, resistentes obtruncant. Tunc Herborthus, eques Danicus, ne, pontis angustiis officientibus ac turba sociorum obstante, tardior superveniret, facilem ad hostes transitum novo irruptionis genere quaesivit. Etenim, armorum onere retento, profundo se credidit, quosque gradu non poterat, incredibili nandi virtute praecessit. Quod factum aemulantibus ceteris, teneram pontis compaginem militum concursus repente subsidere coegit. Cuius ruina Absalonem quoque inter alios excussum pessumdedit; qui cum nandi usu calleret, tametsi armis obsitus esset, non solum inter undas securus emersit, verum etiam alios eius artis ignaros ab imminenti periculo tutos praestitit. Interea Sclavi, non suppetentibus ad fugam navigiis, doliis committere ausi, iisdem pro rotunditatis habitu circumvolventibus, ab insequentibus occupantur; qui nimirum ob inusitatum navigandi genus, ut suis miserabiles, ita nostris ridiculi fuere. Itaque ludibrio permixta eorum infelicitas erat. Capto vico, trucidantur mares, feminae captivantur. Fuere etiam, qui regi capiendi Otimari consilium instillarent; quem, ne recentis victoriae gloriam unius hominis perfida captione corrumperet, inviolatum dimisit hostique parcere quam famae nocere maluit. Cum omni deinde exercitu pristinum iter remensus, prius classem, mox patriam repetivit. Postera aestate Henricus, Bavaria reversus, apud Eydoram sollemne cum Danis colloquium habuit. In quo ob prosperos rerum successus adeo se insolenter ac tumide egit, ut medium pontis, sicut ante consueverat, visendi regis causa transgredi recusaret, ne sibi dignitate praestare, quem peteret, fateretur, immemor prorsus illum paternum avitumque regimen gerere, sibi alieni imperii praefecturam cessisse. Quam insolentiam rex adeo patienter ac moderate tulit, ut in eius occursum, exaequatis pontis spatiis, tamquam par, non maior, descenderet, honoratiorem se ratus, si cum indignantis viri fastu humilitate certasset. Siquidem praeditus mansuetudine animus celsitudinem suam citra debitam maiestati venerationem submittere quam alienae superbiae exemplo insolescere maluit. Itaque pace cum Henrico composita, Absalon, cum secus Stethiumense promontorium navigationem haberet, levibus saxis et ad iaciendum habilibus in eius litore lectitatis navigium onerat, usurus iis ad castelli tuitionem, quod in publico negotiatorum portu condiderat. Quibus navigio impositis, ad idem castellum postera die pervenit. Ubi cum munditiarum gratia balneis uteretur, animadvertit cuiusdam navis e septentrione venientis mentionem foris stantium collocutione crebrescere. Quam ut piraticam intellexit, semiloto corpore vestem poposcit navemque, quam in portu velatam dimiserat, remigibus lituo contractis, conscensam in altum dirigere curavit. Nicolaus quoque, qui clientelae eius et stabuli curam habebat, aliud navigium iam pridem rimarum vitio pessumdatum, exhausta sentina, ad patientem navigationis habitum celeriter perduxit. Sed Absalon velo, Nicolaus remigio piratas petebat. Qui cum Absalonis navigationem suam superare conspicerent, callidum fugae commentum amplexi, submisso velo, contrariam vento navigationem remigio moliuntur. Id attentantibus Nicolaus rate obvius fuit. Quam adversa navigatione petentes mira gubernatoris sollertia fefellere: nam cum ad eius paene contactum pervenissent, obliquato remigio in illud navigii sui latus, quod ab hostibus aversum erat, pariter concurrere iussi, reliqui se erigentis oppositu perinde ac muro hostilia, quibus incessebantur, iacula vitavere. Sic hoste eluso, deverticulum nacti, callidis navigationis ambagibus recessus petebant. Quos tanta fugae aviditas ceperat, ut, cum ingens telorum vis in eorum navigium effunderetur, etiam manus sagittis traiecti, manentibus spiculis, remigandi officia non omitterent. Adeo illos timoris magnitudo vulnerum molestiam neglegere coegit. Fuere etiam, qui undis impensius obluctantes vitam remigio finirent. Alii, telis terga confixi, maiorem navigandi quam spicula propriis corporibus avellendi curam praestabant. Adeo illis minorum vulnerum dolorem maiorum metus ademerat. Cumque anceps diu navigationis certamen fuisset, quod ex remigiorum volucritate pendebat, nostris tandem superantibus, occupantur. Tunc quidam ex iis, indubitati periculi metu ferrum exspectare non ausi, in undas desiliunt mortemque sibi ipsi inferre quam ab hoste recipere maluerunt. Ita plerumque timidos unius periculi metus aliud praecipites iactare consuevit. Maxima horum pars, qui fluctibus abstinuerant, ferro perempta est, quamquam ignobile sociorum fatum comitari nolentibus iure parcendum videretur. Quorum capita corporibus avulsa propter Absalonicae urbis moenia iisdem stipitibus affixa sunt, qui nuper aliorum piratarum a Sialandensibus captorum cervicibus onusti fuerant. Ea res ingenti praedones pavore confecit; plurimum siquidem ad exstirpanda piratarum latrocinia spectaculi huius atrocitas valuit. Gubernator ipse cum paucis admodum remigibus captus, cum falsam redemptionis spem animo praesumpsisset, at forte putria sociorum capita conspicatus idem se Danis facturum dixisset, captivitatis suppliciis consumptus est poenasque non solum veteris piraticae, sed etiam recentium minarum exitio pependit. Per idem tempus Esbernus et Wethemannus opportunas patriae excubias multo navigationis impendio prosecuti sedulumque piraticae opus ingressi, in septem piraticos myoparones quattuor incidere navigiis. Tunc Mirocus, pugil spectatae audaciae, fortitudinis suae motum intra propriae navis spatia continere non passus, Wethemanni se appetentis navigium virtutis fiducia solitarius insilit, cedentibusque per ignaviam remigibus, neminem in eo praeter Wethemannum rebellem habuit. Quos Esbernus rate praeteriens, risu prosequi contentus fuit neque aut hostem laedere aut civem iuvare sustinuit, ne pluribus adversum unum opem tulisse videretur. Progressus itaque Strumicum, athletam insignis fortitudinis, capit. Sed nec prius Mirocus, ut pedem referret, adigi poterat, quam alius navigii supervenientis viribus urgeretur. Cuius respectui tantum venerationis a victoribus tributum est, ut, cum captus supplicium mereretur, redemptionem acceperit, potiusque in eo probitas honorata sit quam facinora punita. Ita cum impietati pernicies deberetur, fortitudini salus donata est. Eodem tempore Eskillus, domesticis supra vires negotiis fatigatus, dum quieti intentius consulit, proficiscendi licentia a rege difficulter extorta, nobile Galliarum coenobium, quod Claravallis nuncupatur, petivit, ibique privati more tranquillam vitam degens asperum patriae convictum voluntariae peregrinationis lenitate mutavit, iuncundiorem rerum usum apud exteros quam inter cives habiturus. Per idem quoque tempus Walogastenses, moenium suorum angustias perosi, contractiora urbis spatia propagare coeperunt, nec incrementa adiecisse contenti, nova defensionis praesidia excogitabant. Siquidem frequentibus palis circa moenia defixis, quo minus hostis aditu potiretur, propinqua muris vada claudebant, profundiora fluenti loca advolutis ingentibus saxis navigiis inaccessa reddentes. Ceteros quoque meatus navigationibus opportunos aut lapidum coagmentis aut alio impedimentorum genere praestruebant. His obstaculis rex optato locorum accessu prohibitus, classem postera adversum Sclavos expeditione promotam Zuinensibus ostiis inserit, Iulinique vacuas defensoribus aedes incendio adortus, rehabitatae urbis novitatem iterata penatium strage consumpsit. Nec solum Iulini viciniam, sed et confinia Camini, ipso praeterito, populatus est, ut factu celerius, ita quoque hostibus perniciosius ratus patentem ruris ubertatem diripere quam dubia munimentorum claustra pulsare. Nam Iulinenses, cum urbis suae recentes ruinas ferendae obsidioni inhabiles cernerent, perinde ac viribus orbati, deserta patria, praesidium Caminense petiverant, aliena amplexi moenia, quia propria tueri diffiderent. Ab his demum finibus exercitus noster ad urbis Oznae solum dirigitur. Cuius moenibus abstinens viciniam irrumpit, certam agrorum vastationem incertae urbium obsidioni praeponderare existimans; sed etiam idem aliquanto satius faciliusque reputabat persequi dispersos quam urgere munitos. Cui postmodum compendiariae navigationis reditum circumspicienti in commune provisum est propinqui fluminis abstrusos reserare secessus, cuius ostia, cum quondam navigantibus pervia fuerint, nunc arenis offusa ad pristinum habitum fossa redigi possent. Quam sententiam considerata difficultatis magnitudo quassavit, rege eximiam obstaculi molem ligonibus penetrari morosum ducente vetanteque negotio suscipi, quod plus impensae quam utilitatis afferre videretur. Igitur, repetita Ozna tormentisque propter vallum erectis, obsidio fingitur, cuius specie deditio obtineretur. Quam simulationem spernentibus oppidanis, expeditioni finis imponitur. Aliam rege post ver posterum exorso eiusque opinione finitimos terrente, cum se Sclavi nec propriis viribus nec peregrinis auxiliis adversum Danica arma abundare conspicerent, delegatur Priszlavus, qui bellum apud Danos deprecaretur. In quorum praeparatam classem incidens, oblatae pecuniae pactione non solum profectionem prohibuit, sed etiam pacem in biennium taxavit. Ceterum publicae religionis condiciones barbaris ingestae non sunt, cuius professores plerique eorum principes exsisterent, vulgo sacrorum societatem damnante. Qui tametsi Christiano nomine censerentur, titulum moribus abdicabant, professionem operibus polluentes. Per idem tempus Henricus, compositis in Bavaria rebus, quia Sclavis adversum Danos adesse non poterat, amicitiam Waldemari, prius per internuntios petitam, mox apud Eidoram colloquio obtentam, callidius quam verius amplexatus est. Nam pervicaci eius ingenio nulla boni stabilitas serviebat; cum gente nostra numquam diutinas ac constantes amicitias gerere sustinuit. Mentiri virtutem ducebat, bonarum artium loco fallaciam amplectebatur, fidem simulatione colebat, honesto utile anteferendo, assidue nostros rupta turpiter societate laedebat. E contrario regem conspicua animi integritas perpetuaque in cunctis constantia decorabat. Quid ergo miremur, quod inter eius virtutes et Saxonicam levitatem firma societatis copula aut solidum concordiae vinculum contexi non poterat? Iisdemque fere temporibus Suerus quidam, fabro patre genitus, sacerdotii, quod in Ferogia aliquamdiu gesserat partibus abdicatis, Norvagiam petens, religionis munus militia mutavit, Osteni cuiusdam ab Erlingo prostrati occasione adductus. Cuius agmini per deserta fugienti fortuito obvius ducem se praebuit resque adversum victores novare coepit. Et ne generis titulo carere videretur, originem mentitus, Haraldum Hyberniensem avum sibi vindicando, Siwardo se procreatum confingit. Cuius etiam nomen filio, quem antea patris vocabulo Unam appellaverat, aptavit. Et ut omnia prioris fortunae momenta subrueret proavusque vocabulo in eo repraesentari crederetur, simulatae prosapiae decus novi nominis ornamentis usurpare sustinuit Magnumque se in argumentum generis vocitari constituit. Quod tam impudens mendacium, turbulento militum errore credulaque vulgi suffragatione protectum, ad totius Norvagiae cruentissimam stragem exstremamque perniciem penetravit. Idem, cum adhuc privatus Suetiae ducem Birgerum petisset, sacerdoti, cuius forte hospitio usus fuerat, stolam, praecipuum diaconi insigne, cum libro sacerdotalia sacra continente dono dedisse fertur. Sed ne peregrinis ulterius immorer, stilum ad propria referam; neque me domestica scelera per idem tempus exorta diutius externis insistere patiuntur. Siquidem Magnus Erici filius, praesentis fortunae stipendiis non contentus, cum Kanuto et Carolo, quibus paterna cum Waldemaro necessitudo, maternus autem avus Eskillus erat, aliisque compluribus in societatem facinoris ascitis, opprimendi per insidias regis consilium capere sustinuit, a quo, cum Suenonis partibus militando bello Grathico captus fuisset, non solum spiritu, sed etiam amicitiae et familiaritatis iure donatus atque ex privata fortuna ad eminentem dignitatis locum provectus fuerat. Tantam victoris caritatem supplicii, quod meruerat, loco expertus est. Cuius insidiarum apparatus hoc securior, quo incredibilior exstitit; neque enim facile regis animum subire poterat ab illo sibi insidias necti, cui quondam salutem a se tributam meminerat. Cum res diu latuisset, indicium huiusmodi fuit. Quidam Theutones insidiarum conscii, Magno clientelae obsequiis devincti, cum forte, negotiorum eius curam administrando Holsatiam peragrantes, cuiusdam solitariam vitam degentis hospitio excepti fuissent eiusque cubiculum a se medio tantum pariete discretum nescirent, nocturno invicem sermone effusius habito,vehementer se mirari dixere, quo pacto rex inter tot praeparata sibi insidiarum commenta mortalium adhuc luce fungeretur, quas Magnus cum Karoli filiis eius capiti clandestino consilio molitus fuerit. Has vero omnes adversum inscium excogitatas non fortuitis humanae condicionis casibus, sed constantibus divinae protectionis subsidiis esse dispulsas. Siquidem Magnum gladio dumtaxat venabuloque, quo tigres occupandi consuetudinem habebat, utentem petituro Sialandiam regi comitandi obsequium ad cuiusdam usque vadi transitum exhibuisse ibique Kanuti, qui pari armatura instructus (nam id genus in venationis sectatoribus suspectum esse non poterat) cum coniuratis eodem tempore supervenire debebat, occursu fraudatum facinusque sine complice experiri non ausum, per summam propositi dissimulationem, consalutato rege, propria repetivisse. Post cuius discessum Kanutum regi vadum transgresso obvium exstitisse turbatumque consortis absentia prosecutionis officium simulasse. Aliquanto tamen eum acrius avidiusque quam Magnum propositum exsequi perseverasse, qui regem equites ad mare praemittere stipantibusque feminis morabundum in litore considere et inter exstremos navigium conscendere solitum aggredi constituerit; peregissetque facinus, ni rex absque omnis humani indicii monitis, benigniore caelestium cura compulsus, relictis ocius pedissequis, ratem praeter solitum scandere maturavisset. Karolum autem antea a coniuratis in Scaniam transmissum fuisse, si fratri propositum ex sententia cessisset, ad exstirpandam regis subolem amicorum auxilia contracturum. Sed ne sic quidem Kanutum proposito cedere voluisse, quod apud Fioniam frustra tentatum in Scania maiori cum oppurtunitate consummare speraverit, Waldemarum ad Helsingorum urbem praecurrere maturando eumque, cum primum Scaniae advectus rate excederet, incautum opprimere moliendo, quem post diurna venationis exercitia, praemissis arbitris, eo loci parvula rate crepusculo transire solitum non ignoraret. Quam machinationem fortuitis necessitatis praesidiis elusam fuisse: nam ratem, quae regem vehebat, cum forte glaciali impulsu procul a concupito litore detorqueretur, militum eius adventum praestolantium ingenti cohorte exceptam fuisse, eamque manum necessitati subvenire conatam coniuratorum insidiis obstitisse. Ita Kanutum et Carolum, bis propositi cassos, loricas, quas invadendi regis gratia sub tunicis gestabant, hospitiis reddidisse. Horum autem omnium admirationem vincere, quod Waldemarus unius ex coniuratis sibi perfamiliaris suspectum minime ferrum vitare potuerit, qui, cum regi per redam aucupium exercenti solitarius comes aurigaque exsistere soleret, deficientibus coniurationis auctoribus, parricidale ministerium circa ipsum, cum, prehensa ave, curru delapsus iuvandi accipitris curam intenta corporis inclinatione tractaret, sua manu peragendum promiserat; fortunam tamen in tanta tamque facili insidiandi materia promissis parricidii partibus aditum non dedisse. Horum itaque eventuum miraculis liquere mortali manu regem perire non posse, cuius salutem inter tot exitiosa arcanaque pericula non industria humana, sed caelestis protexerit diligentia. Hanc hospitum relationem, a rerum admiratione profectam, eremita perinde ac sibi divinitus dati indicii mysterium veneratus, cuidam monachorum rectori ad se venienti memori narratione replicuit, iusso horum indicandorum gratia ad regem transitum non differre. Quibus acceptis rex, cum ex definitione locorum argumentisque temporum nec non itinerum suorum circumstantiis fidem assertis habere coepisset, non minus sibi subsidii Deum in prodendis insidiis praestitisse, quam in frustrandis tribuisset, gratulatus est. Cuius rei ignorantia Karolus, pristina adhuc securitate succinctus, sive tegendi parricidalis propositi calliditate seu peragendi desperatione, Absalonem ob cognationis fiduciam petitum impetrandi sibi a rege provincialis beneficii adiutorem deposcit. Quo propinqui preces attentius exsequente, Waldemarus, dissimulata insidiarum cognitione, ex fisco suo se stipendia Karolo soluturum promittit, quoad honoris ei impertiendi facultas incideret. Cumque Roskildiam veniens in aede Trinitatis optimae maximae morem sacris gessisset, amotis arbitris, Absalonem adesse praecepit. Quo secum considente, indicem advocans, quae sibi detulerit, iterato exponere iubet. Ille propinquitatis metu, qua Absalon a Karoli filiis contingebatur, eloqui veritus atque os Rubore perfusus, aliquamdiu plenum haesitationis silentium egit. Cuius taciturnitatis rex illico causam coniectans: 'hoc', inquit, 'te metu Absalonis fides liberat, apud quem meae respectum caritatis propriae necessitudinis affectioni praeponderare non dubitem.' Quo dicto senioris vocem, verecunda animi haesitatione torpentem, ad eloquenda, quae iubebantur, intrepidam reddidit. Is itaque relationem ab insidiarum principio orsus cunctasque earum partes veris narrationis indiciis prosecutus, hoc non suae, sed alienae compertionis fuisse testatur, rogatum se tantum eadem regi referenda curare. Tunc rex, eo secedere iusso, ductis alte suspiriis, privatim apud Absalonem queri coepit numquam sibi vel cognationis ius vel beneficentiae meritum obtentui fore potuisse, quo minus malis propinquorum artibus appeteretur. Quorum fraudem si dissimulanter tolerare coepisset, effectum insidiis praebere posse, quae tam potentum tamque sibi familiarium studiis necterentur; si vero, parum adhuc publicato facinore, supplicia de indemnatis sumere maturasset, dolique notitia a paucioribus sumpta, crudelius in aemulos consuluisset, innoxia capita confictis criminationis partibus obruere videretur invidiaque virtutis accensus ad communem generis sui interitum variis insimulationis modis exsurgere, necessitudinis eversor affiniumque consumptor censendus. Igitur et patientiam periculosam et ultionem, si praepropera foret, probrosam exsistere. Ita se, quem vindictae modum apprehendere debeat, ignorare, cuius et ignominiosa acceleratio sit et perniciosa dilatio. Ceterum insidiarum periculis patere malle quam in auctores facinus retorquere, ni mors sua ad aliorum confestim exitium redundaret, quam liberorum suorum amicorumque miserabilis strages, mox discordia civilis saevaque exterorum irruptio ac totius patriae taeterrima vastitas insequeretur. Haec et consentanea rex crebris anxiisque gemitibus prosecutus, quae maxime sibi conducant, Absalonem dispicere iubet. Ille se nihil a regis aestimatione diversum perpendere refert, praefatus ipsum ex repentino vindictae procursu non levius famae dispendium quam salutis ex dilatione capturum. Quamobrem animadversionis ius divino permittendum arbitrio, qui potis sit insidias, quas eluserit, publicare; sed neque rem, cuius multitudo conscia sit, diutule vulgus latere posse. Hortatur deinde, corporis sui custodiam consuetis comitibus attentius mandet iubeatque numquam sibi inermes assistere nec magis salutem suam diurnis eorum officiis quam nocturnis excubiis vallari curet. Sic enim coniuratorum aliquos, se proditos suspicantes, repentinum propositi indicium edituros. Gratum Waldemaro consilium fuit; cuius Roskildiam linquentis Absalon comitem agens sollicitatur a Carolo petitionis suae partes, quas nuper apud regem egerit, iterare. Quod exsequente eo, respondetur a rege raram beneficii gratiam esse, quod accipiens parricidio pensare studeat. Praeterea miram quorundam ingeniis et fallendi pertinaciam et dissimulandi inesse versutiam. Se nihilo minus, cum primum Iutiam introierit, insidioso militi munificum futurum, a quo potentiae ius in id maxime vulgus affectari non dubitet. Iucunda Carolo promissio exstitit, quam sibi per Absalonem expositam impensiore gratiarum relatione prosequebatur. Finxit enim oris hilaritatem laetitiamque effusius praetulit, quam non tam recipiendi beneficii quam implendi parricidii affectus progenuit, quod ei regiae dissimulationis industria securitatis incrementa tribueret. Huic postmodum forte materni avi Eskilli per idem tempus a Gallia navigantis appulsus urbem Ripam cum Kanuto fratre petendi causam praebuit. Quorum Benedictus quidam solo patre germanus, sed pelice editus, regiae clientelae fortior quam fidelior comes, Waldemaro paucis post diebus, quam Fioniam ingressus fuerat, in propatulo prandente, sive celandae fraudis impatientia adductus, seu parricidii, quod cogitaverat, furiis concitatus, neglectis epulis, cultrum, quem forte prandendi gratia sumpserat, compressa manu huc atque illuc actum varia ancipitique versatione stringebat, perinde ac usum eius ad inferendas plagas agitationis exercitiis praediscere cupiens. Interdum ferrum sinu condebat detectumque rursum digitis inserebat. Inter haec assidue regem oculis destinabat, quibus non minus quam manui minarum inesse videretur. Cuius motibus amentiae consentaneis Waldemarus per sponsam filii Gerthrudem ob id muliebriter lacrimantem oculos inserere monitus, Nicolaum, qui regiae mensae praeerat, quam poterat arcanis nutibus accersitum, visum ad inusitatos Benedicti gestus obliquare tacite iubet, amotisque post epulas mensis, ceteris sibi propiorem consistere, praedicti equitis, si quas moliretur, insidias excepturum. Sed Benedictum tum ipsius regis, tum commilitonum plena stuporis contemplatio ferrum vaginae reddere coegit. Crediderim vero hunc animi aestum eius praecordiis divinitus ingestum eodemque auctore proditum facinus quo prohibitum esse. Tum demum Waldemarus, neglectum Absalonis consilium paenitentia prosecutus, devocatis in cubiculum militibus, inter quos et Benedictus astabat, rem maestam iisque perquam maxime displicituram aferre se dixit, quam et prodere triste sit et celare pestiferum, nec se dubitare, quin, eadem in commune delata, amicorum mentes tristitiae salebris sit implicatura tantoque iis plus amaritudinis incussura, quanto regem suum propensiore caritatis cultu contingerent. Siquidem quorundam conspirationem de nece sua habitam non dubiis coniecturae rationibus, sed veris consciorum indiciis certisque rerum vestigiis sibi proditam esse, cuius auctoribus primam salutis suae custodiam credere consueverit. Nolle vero se eorum declarare vocabula, quod noxios resipiscendi indutiis donare quam insimulandi studio obruere mallet. Hortatur deinde, maiore cum sedulitate vallandum se curent nec usquam gladiis vacui incedentem comitari sustineant stipandique officia hactenus per incuriam gesta, deinceps elaborato famulandi studio prosequantur tantaque id sollicitudine peragant, perinde ac quivis propriae sinceritatis certitudine de aliena ambigere necesse habeat. Sed neque se universos notabiles ducere, de quorum grege complures ad mortem pro se excipiendam, si res posceret, paratissimos sciret. Tunc milites, mutua fidei aemulatione consciorem indicium flagitantes, a perfidis erga regem capitibus vindictam se exacturos promittunt neque aut necessitudinis aut familiaritatis gratia temperaturos, quo minus sanguinis eius cupidos poenas, quas mererentur, persolvere sint coacturi. Ad haec rex referre fidei sinceritate contentos ulteriores indicii partes expetere non oportere. Ita militum preces, ab innocentiae conscientia profectas, plenum moderationis responsum cessare compulit. At Benedictus, coniurationem a consciis regi proditam ratus eumque his, quos incautos opprimere cuperet, callidis simulationis ambagibus veniam polliceri, plerisque militiae insignibus relictis, Iutiam, qua potuit celeritate, petivit, detectae factionis nuntio ad Magnum dimisso. Ita perfidum eius animum mordax conscientiae crimen regiae mansuetudinis promissis fidem habere vetuit. Quae res Magno proxima nocte navigio Lubecam proficiscendi indeque Henrici contubernium expetendi causam praestitit. Eodem nuntio Kanutus et Carolus per Benedictum accepto, tacite Ripensium urbe egressi, conscensa apud Randrusium nave, praefectum Gothiae Birgerum propinquitatis fiducia petivere. Adeo illos malignae conscientiae vis, securitate defectos, subito pavore quati coegit. Quorum profectionem Eskillus, tum propriam, tum nepotum fortunam miserabilius questus, infinitae aegritudinis molestia prosequebatur. Ob cuius magnitudinem linguae debilitate contracta, parum vocalis evasit. Quem rex ad se Wibergi venientem iucunda admodum fronte suscepit, ne quid suspicionis in eius adventu reponere videretur. Quam regis moderationem pontificis prudentia aequavit: supplicem enim pro nepotibus vocem mittere non sustinuit, quo magis se ab insidiarum suspicione alienum efficeret neve eorum culpae affinis, quos precibus servare cuperet, existimari posset, consultius arbitrando taciturnitatis argumento malignitatis suspicionem vitare quam offensam pro noxiis supplicando contrahere. Cui postmodum Scaniam profecto opportuna medicorum industria debilitatae vocis opem redintegravit; at mentem eius, ingenti curarum aestu obsitam, aegritudine vacare nepotum proprio spiritu cariorum fortuna passa non est. Adeo facilius corporis quam animi discrimina vitantur. At Magnus, facinoris pudore, quam exsilii causam haberet, Henrico pandere veritus, reconciliationis ab ipso dumtaxat remedia postulabat. Ille, exsulis vota aversari impium ratus, epistola ad Waldemarum transmissa, conceptae erga Magnum offensae remissionem efflagitat. Ad haec Waldemarus legatione quam litteris respondere satius ratus, Henricum, quem stabulo suo praeposuerat, Germanicae vocis admodum gnarum, in Saxoniam dirigi currat, apud eius ducem Henricum Magni perfidiam accusaturum. Quo audito Magnus, rubore in audaciam verso, quam poterat pertinaciter, obiectis se affinem negare et veluti in argumentum innocentiae duello manum offerre, eodem acumine dissimulationem amplexus, quo facinus molitus fuerat. Refert legatus non ob hoc se eo missum, ut accusationis partes apud exteros ferro prosequi debeat, sed ut reum causam suam ad regis cognitionem transferre defensionemque patria lege decretam subire moneat. Tum duce, quem defensionis modum adversum hoc criminationis genus lex Danica statueret, rogante, penes ferrum purgationis morem consistere respondit. Tunc Magnus, a duce rogatus, an tantum fiduciae in innocentia sua reponeret, ut huius experimenti iudicio spem defensionis petere auderet, anceps id genus nec semper miraculo praeditum aiebat, quod plerumque et insontes damnare et noxios absolvere soleat fortuitosque maxime experimentorum eventus habeat. Neque enim divinam potentiam tanta mortalium cura flagrare, ut quibuslibet eorum votis rerum naturam cedere compellat. Suspecta plerisque responsio fuit. Tum duce, quam a se opem sperare debeat, qui tanti criminis obiectionem patriis institutis refellere nollet, artius perquirente, quid ageret, incertus, aliquamdiu responsi cunctationem exhibuit. Tandem, ulterioris profugii diffidentia adductus, ultro regem aditurum se dixit, si sibi, quemcumque causa exitum sortiretur, impunitatis fides daretur. In cuius fiduciae certitudinem stabularius sponsionis suae pignus offerre coepit, praefatus capitali crimine damnatis patriae legis instituto dilabendi indutias tribui iisdemque e vestigio supplicium irrogari nefas haberi. Qua Magnus oblatione contempta, solam Absalonis fidem se pignoris loco recepturum asseruit. Quae cum rex ex legato cognosset, epistola duci redditur, qua Magno sub Absalonis obtentu veniendi discedendique potestas promittitur. Quo evenit, ut Absalon prius Magnum hospitio exciperet, quam ullum adventus eius nuntium a rege sumpsisset, litteras, quae pro eiusdem receptione destinabatur, nimio festinationis studio praecurrentem. Quibus tandem per regem susceptis, sollicitudinem improvisi hospitis plenis fiduciae promissis discutere curae habuit. Quibus erectus Magnus plus spei in Absalonis auxilio quam metus in sua noxa reposuit. Quo evenit, ut, maiore formidinis parte deposita, propria repetere non dubitaret, navigationem, qua Iutiam petiturus erat, necessariis usibus instructurus. Quippe causam apud Arusiam dicere iubebatur. Verum hoc securitatis robur deprehensa secretorum eius legatio quassavit: siquidem binas eius epistolas, proditionis mandata gestantes, a publicorum itinerum observatoribus intercipi contigit. Quas cum regi allatas ab intermeantibus expertus fuisset, formulam, qua signatoria utebatur, proprii scribae neglegentia amissam confingit, idque non solum inter suos, sed etiam apud Absalonem simulatione prosequi curavit, opinionem serere cupiens adulterinas epistolas a formulae repertoribus odio sui fuisse compositas. Appetente causae dictionis tempore, binis navigiis instructus Absaloni, Sialandiae et Scaniae magnatibus comitato, obvius affuit. Quo adito, conscientiae stimulis actus, trepidationem fide maiorem praeteritaeque vitae fortitudini indebitam exhibendo, nullis se exhortationibus, ut Iutiam peteret, adducendum iurabat, plus a se metus in regis offensa quam opis in cuiuspiam patrocinio reponi praefatus. Praeterea fortuitam sigilli sui amissionem causatus, aemulorum commento, occasionem ex eiusdem inventione nactorum, inimicas regi litteras suo nomine confictas asseverabat. Sed Absalone, tametsi criminis acta ab eo confessio foret, nihil commissum, quo minus inviolatus discederet, constantius asserente, sociali illum navigatione prosequitur, plus amici monitis quam proprio pavori indulgens. Cui rex, omni Danica nobilitate stipatus, apud villam Wiby sibi per Absalonem oblato mensae sacra communicare passus non est, ne convivam agendo offensam deponere videretur. Quem die postero ad contionem vocatum, meritorum suorum in eum benignitate exposita, maiestatis reum agere coepit, pietatem parricidio rependere avidum, quod eius fuga non violenter ingesta, sed a solo conscientiae reatu profecta recenter prodiderit. Ad haec Magnus se non cuiuspiam delicti, sed minacis nuntii per Benedictum accepti impulsu dilabendi consilium cepisse testatur, regiae suspicionis causam e longinquo tutius spectaturus. Praeterea mirari se, quo pacto rex propinquum, quem omni familiaritatis iure prosequi consueverat, inanium suspicionum ductu persequi sustineat. Contra rex hoc eum ingratiorem, quo meritorum suorum neglegentiorem, astruere et in perfidiae argumentum supradictas ipsius epistolas, quarum altera clausa, altera aperta obsignabatur, in commune proferre; quas etiam per praesentes pontifices circumferri et, an vero Magni signaculo obsignatae essent, curiosius annotari praecepit. Quod inspectantibus cunctis adulterinumque esse negantibus, recitari eas in publico iubet. Aperta Scaniensibus scribebatur, regem super complurium oppressione calumnians cunctosque ad bellum cum eo gerendum exhortans: Magnum repetendae libertatis auctorem habituros. Clausa ad Kanutum et Karolum eodem quo prior titulo mittebatur, quae eos res in Scania novare moneret Magnumque idem apud Iutiam facturum promitteret; sic regem viribus cariturum, maiorum regni provinciarum auxiliis ad eum commeare prohibitis. Perlectas epistolas Magnus cum responso excepturus putaretur, indice metus silentio utebatur. Quin etiam tantum stuporis animo contraxerat, ut voce quoque deficeretur, internae perturbationis notas confuso oris habitu prae se ferens. Notabilis viri taciturnitas fuit, quae ne confessionis loco duceretur, prudens Absalonis interventus effecit, miratu indignum dicentis ad novos criminationis obiectus hominem defensionis dubium pleno meditationis consilio respondendi officia tardius exhibere, protinusque eum dandi responsi gratia colloquio excedere et, quos velit, ex amicis in consilium contrahere iubet. Quo dicto recreatus Magnus atque ad spem labefactandae accusationis erectus, acceptis consultationis indutiis, Absalonem cum Tokone Wendilensium antistite sevocat. Is Toko patri eius Erico diaconatus obsequiis percarus habitus deque eius clientela ad pontificatum accitus fuerat. Cuius rei grata recordatione Magni caritatem propensius animo insitam habebat. Quem multum diuque ob cogitati sceleris immanitatem profectis a dolore conviciis insecutus, respondente eo epistolas aliena fraude contextas, supervacuum id purgationis genus astruxit, non solum scripturae, sed et stili modum, quo scriba ipsius Lambertus in dictandis epistolis uti soleat, certissime recognoscere praefatus Cuius affirmationem Absalone consentaneis verbis prosequente, tantum Magno desperationis incessit, ut eos, an sibi confessionis remedia amplecti liceret, trepide percontaretur. Tum Absalon, tametsi confessio periculo careret, ad hanc tamen ante procurrendum, quam de venia actum excussumque foret, negabat suadetque, uti, stupore deposito, per se vel per amicum in posterum diem indutiarum facultatem audacter efflagitet, firmato animo rem felicius expleturus. Quibus admissis, rex praesentem nobilium catervam, vespere iter ingressus, ad Unnonis locupletissimi viri penates secum perduxit. In qua profectione Absalon a Magno admodum aestuante, quisnam defensionis modus obiectis congrueret, curiosiore percontatione consultus, nullam partem probro aut periculo vacuam aiebat. Nam nec accusationem tot rerum indiciis subnixam refellere promptum nec purgationis partes detrectare sincerum, confessionis vero exitum ancipitem fore, quam nulla veniae certitudo praecurreret. Ita verax responsi dator consultori ignorantiam praetendere quam in dubiis certitudinem promittere fidelius duxit. Tunc Magno omnia se veraciter relaturum, si veniam confessioni tribuendam speraret, dicente, intrepide eum sibi secreta, quae vellet, committere iubet, nullum eorum indicium ad regem ex se manaturum praefatus. Tum illo omnem insidiarum ordinem patefacere cupiente, Absalon narrationem admittere noluit, ne eam sacerdotali ministerio confessionis loco recipere videretur. Suadet itaque, Sunonem et Esbernum secum adhibeat, quos in rebus arcanis tegendis industrios sciat. Quibus admissis Absalonique data fide pollicitis absque eius conniventia nullam se praesentis arcani mentionem acturos, Magnus, insidiarum seriem a principio retexere orsus, non solum se cum his, quorum crimen testis fuga prodiderat, iure notatum asseruit, sed etiam complura ad regis caput pertinentia, adhuc eius notitiae parum indita, apertissima confessione detexit. Eskillum (Asceri hic filius erat) et Christiarnum patre Suenone natum eiusdem culpae conscios asseverando, Christiarni fratrem Ascerum, cui in templo Lundensi prima post antistitem dignitas cesserat, coniurationis consilium scisse potius quam probasse testatus. Confecto itinere, postquam opportunum colloquio tempus occurrit, Absalon cum Sunone et Esberno regem, paulisper sine arbitris esse iussum, contemplari causae exitum monet, in qua nec accusationem actori instruere expeditum nec reo confessionem amplecti tutum ducatur. Qui si indemnatus abscederet, complures ad innocentiam sibi decernendam adduceret; sin confessus venia careret, simplicitatis exemplo culpae sociis tegendae eius documentum praeberet. Igitur elaborandum, ut spontanea ab eo confessio elici posset, quem testimonio insequi promptum non esset. In hanc sententiam perducto rege et se poenam confessioni remittere promittente, cum Magnus postera die in contione ab eo, quid super responso deliberasset, interrogatus fuisset, a coniurationis initio orsus, pudore posthabito, omnem insidiarum contextum, non solum conscios, sed etiam loca rerum ac tempora perstringendo, vera narrationis serie prosequebatur, regem inter tot pervicacissimae artis ambages non sorte humana, sed divina opera servatum affirmans seque non aliud magis mirari, quam quod fraudem tanta familiarium arte compositam propitiae fortunae interventus eluserit, hominemque tot civium dolis petitum casus incolumem servare potuerit. His dictis genibus regis supplice vultu gemebundus advolvitur. Quem rex, praeteritae amicitiae verecundia consurgere iussum, ingratae mentis exprobratione coarguit, illius per insidias opprimendi cupiditate perfusum, cuius a primaeva aetate perpetuam caritatem expertus fuerit, a quo belli Grathici temporibus non tantum spiritum sibi datum, sed etiam adiecta potestatis incrementa meminerit. Se enim non solum propinquitati supplicium remisisse, sed etiam munificentiam impendisse; eum vero, cum fidem beneficio debuisset, perfidiam rependisse. Itaque meritorum suorum oblivionem ab eo tam nequiter actam admirans nec pristinae confessionis assertione contentus, an se per insidias opprimere cogitasset, inquirere perseveravit. Ille nec animum sibi nec arma nihilque, quod tanto facinori attinuit, excepto Dei nutu, defuisse subiunxit. Delectatus rex tam audaci hominis responso, veniam se confessioni tribuere, non familiaritatem restituere dixit, ne rursum amicitiae copia insidiarum irritamentum exsisteret. Eundem quoque tacita ad Kanutum Karolumve mandata habere prohibuit, monitum, ne culpam repetere velit, cui divinam potentiam tam constanter obniti persenserit. Ille se, si quid tale committeret, ulterioris veniae remediis indignum vocare, ne precibus quidem salutem deinceps tueri ausurum. Quo rex sedendi locum repetere iusso, protinus Suenonis filium Christiarnum, quem, peracta Magni causa, per ignorantiam casus obtulerat, iracunda admodum accusatione persequitur. Qui cum se consortis indicio proditum accepisset, defensionis inops confessione veniam impetravit nec solum spiritum, verum etiam bonorum omnium incolumitatem assecutus est, exsilio dumtaxat poenas dare coactus, ne promptus ad crimen regressus suppeteret. Ita moderatio manifestam militis culpam extremumque supplicium meritam proscriptione insequi contenta exstitit. Taliter exacto concilio Magnoque Fioniam reverso, Waldemarus insulam ferarum gregibus abundantem more regio praedae venaticae vacaturus ingreditur. Quo loci Absalon et Ascerus, a maximo pontifice Eskillo ob veniam eius nepotibus conciliandam, quae Magni exemplo sponderi videbatur, transmissi, inexorabilem regis animum experti sunt. A quo demum Ascerus, an coniurationis fautorem egisset, rogatus, cognitioni se quidem affinem, sed a consensu immunem asseruit nec tam odio regis quam delationis pudore prodendique commissi verecundia haec fecisse. Quem confessionis modum diuturni postmodum exsilii causam habuit. Huius legationis contemptum tam aegre Eskillus tulit, ut, variis corporis pestibus contractis, gravibus hiemem morbis exigeret. Qua finita, Waldemarus, Daniae Suetiaeque primoribus accersitis, regales filio nuptias exornat. Quibus peractis, Waldemarum Eskillus secreta allocutione petitum enixe deposcit, arcani, quod ei committere velit, intempestivam confessionem non arguat. A quo postulata sperare iussus, iam pridem deponendi pontificatus allatam sibi cupidinem dicit, quem tanto oneri imparem aetas viribus defuncta constituat. Neque enim in fastigio se, sed privatum ac procuratione liberum decedere velle, praeteritae conversationis habitum monastica mutaturum. Quem cum rex verbis caritatem simulantibus proposito prohiberet idque ei sine Romana auctoritate exsequendi fas esse negaret, habere se summi pontificis epistolas, per quas non solum abdicandi honoris licentiam, sed etiam transferendi, in quem vellet, potestatem acceperit, testatus est. Huc accedere, quod se Romanae legationis officio fungentem, ne sedes successore vacua habeatur, subrogationis curam exhibere par sit. Quod dictum rex, Ascerum ab eo pontificem adoptari ratus, suspicione insequi coepit, nec dubius Kanutum et Karolum, si quid ulterius adversum se conati forent, multum ab avo virium contracturos, cum diu verbis amicitiam praeferentibus egisset, ad postremum votis eius annuere se dixit, quod Romanae sententiae decreto obviam ire nequeat, penes quam publicae religionis norma consistat. Tum Eskillus, honoris abdicationem contractorum pontificum frequentia celebrari magni aestimans, profecturum ab urbe regem precari institit, uti ipsos, exacto mense, secum reducat, quos non solum suae renuntiationi, verum etiam novi antistitis creationi interesse expediat. Quam rem prorsus silentio dignam exsistere, ne cognita quemquam electionis metu dilabi cogeret. Quo concesso, statam interim sollemnemque popularium contionem ingressus docet, quantam subditorum caritatem fastigio functus exhibuerit, quamque benevolo studio merita sua publicus eorum favor pensaverit. Iam vero sibi re pontificali cedere in animo esse, cuius administrationi supremae aetatis suae habitum dissidere conspiciat, ideoque se eorum curam, quam hactenus plenis pietatis officiis gesserit, divino mandare praesidio cunctisque sibi militiae fide devinctis huiusce generis nexum remittere; super haec omnia alienis delictis veniam dare, propriis petere; universos etiam discessum suum piis precibus prosequi votisque pro se excubare precatur, parem se iis dignationem repensurum pollicitus. Adeo autem miserabiliter in contione egit, ut eam lacrimis suffusam dimitteret. Qua soluta, Absalonem Sialandia redeuntem, missis, quibus exciperetur, equis, penatum suorum hospitio uti compulit. A quo, quid ita plebem maestitia affecisset, rogatus, tum senium suum, tum exsilium nepotum dignitatis sibi patriaeque fastidium afferre respondit. Huc accedere voti religionem, qua se dudum Bernardo Claravallensi pontificatu ultro cessurum privatamque vitam et honoribus defunctam acturum spoponderit. Die postero, cum praedicti provinciarum antistites in aedem Laurentii matutine coissent, ornamenta sacrarii armamentario egeri conspectuique subici iubet, quantum veteri altarium cultui pristinoque sacrorum splendori nova ac religiosa liberalitate adiecerit, in propatulo ostendere cupiens. Quibus prolatis, voce suspiriis permixta, quantis caritatis impendiis pro subditorum pace ac stabilitate excubuerit, quot aerumnis, quot periculis obsitum omne pontificatus sui tempus exegerit, edocet. Quem ob hoc se deponere statuisse, quod aetatis suae magnitudinem ulteriori eius functioni inhabilem sentiat. Cuius orationem rex respondendi officio subsecutus, eum, tametsi crebras cum regibus simultates gessisset, pontificis partes laudabiliter exsecutum affirmat; suae vero sententiae resignationis eius propositum non placere, cui iam eo aetatis perventum sit, ut malignitatis ultra notari non debeat. Deinde eum, proprio motu an suo compulsu pastoris officium detrectaret, fateri iubet. Tunc Eskillus, directis in aram manibus, iurare et praesentia sacra testari se non odio regis aut ullius iniuriae ex eo receptae violentia, sed perituri honoris fastidio perpetuique studio huc propositi esse perductum. Grata regi responsio fuit, cupienti vera pontificis assertione calumniae suspicionem vitare. Rogat deinde, an umquam regia severitate poenas ab iis exigere supersedisset, adversum quos ille pontificalem censuram prior destringendam curasset. Quo nihil tale eum egisse fatente, gravi metu liberatum se dixit, veritum, ne subita antistitis abdicatio occultam apud complures sibi notam crearet. Romani deinde pontificis epistola, sine cuius nutu rex dignitatem ab ipso deponendam negabat, in commune relegenda profertur. Ea scribebatur Romanum antistitem Lundensi pontificalis ministerii laxationem petenti, quod eum huic muneri perutilem scisset, hactenus repugnasse, nunc vero, precum eius perseverantia superatum, aetati ipsius assiduoque languori petitae rei licentiam detulisse. Cuius auctoritati rege refragandum negante, sua sede exsurgens virgam anulumque, praecipua pontificalis sacerdotii insignia, altario imponens, perfectam sui muneris abdicationem agere protestatus est. Cuius facti miseratione lacrimae astantibus obortae, suspiriisque murmuris instar reddentibus aedes repleta. Igitur Eskillus, qui regni clerum excussius nosset, sedis a se relictae successorem a rege circumspicere rogatus, comprobata monitoris industria, aliam Romanae dignitatis epistolam explicat, qua sibi, legationis habenas tenenti, subrogandi antistitis arbitrium mandabatur. Ea perlecta, potestatem, quam sibi indulgentia Romana detulerat, ad eos, quibus eligendi ius esse consuerit, transferre se dixit, quod ultro iure suo cedere quam alienum offendere malit. ne ecclesiam, pro cuius maiestate tuenda semper excubuerit, consueto libertatis beneficio fraudare videretur. Tunc iisdem, uti consilium suum exponeret, obsecrantibus, regeque cleri postulationem sub plebis nomine, cuius se partibus proloqui referebat, consentaneis precibus prosequente, sententiam suam inter divinam humanamque caritatem fluctuari asseruit, quarum alteram tacendo, alteram loquendo offendere posset. Dei namque mentem exasperaturum se esse, si illius, quem huic maxime regimini idoneum scisset, indicem agere supersedisset; si vero hominem huius officii gnarum pontificisque partes alibi laudabiliter exsecutum, sed et pro patria difficilia audere solitum nuncuparet, familiaris et propinqui gratiam violaret, quem huius honoris oblationem aversari non dubitet. Tunc cuncti, quisnam ab eo destinaretur, animo perpendentes, solam vocabuli certitudinem flagitant. Et ille: 'Roskildensem', inquit, 'antistitem, mihi propinquitate, vobis opinione notum, designo.' Igitur compluribus bene ecclesiae consultum acclamantibus, exsurgens Absalon, maiorem hunc fascem, quam ut humeris suis imponi debeat, refert, nullo se pacto ad deserendam ecclesiam adduci posse praefatus, quam angustissimis rei Danicae temporibus susceptam ad eminentem fortunae habitum summa animi corporisque fatigatione perduxerit, cuiusque non solum externum hostem armis summoverit, sed etiam veterem atque hereditariam paupertatem felicius opum incrementis mutaverit. Tum ii, quibus suffragandi ius erat, ab Eskillo taciturnae haesitationis increpiti et, cuinam officii sui partes cedere vellent, rogati, paribus in Absalonem votis pronuntiant adeoque concordes suffragiorum voces misere, ut nihil in his diversum aut dubium reperires. Nec oris officio contenti, manu comprehensum ad sedem, quam ei voce detulerant, vi pertrahere conantur. Nam primus Eskillus iniectae in eum dexterae exemplo ceteris idem audendi fiduciam tribuere videbatur. Qui etiam, ut mos est, concinere exorsi, celebrem electionis concordiam decoro psallendi officio prosequuntur. Quorum plenum venerationis concentum populus, ingenti plausu tripudians, sacro cantilenae genere aemulabatur, gloriosis clericorum vocibus aliquid honorificae modulationis adicere gestiendo, personantibus aliis, deformem sibi taciturnitatem existimans. Adeo in eligendo eo tota multitudo unam benevolae suffragationis vocem habuit. Ille vero, trahenti se turbae summis corporis viribus obluctatus, complures robustiore impulsu praecipites humum petere coegit. Ab iisdem quoque exuviae renitenti detractae, iamque res, ad vim et rixam usque progressa, permixtos strepitu cantus exaudiri non patiebatur. Igitur Absalon, ad sedem pontificali fastigio consecratam pia plebis violentia perductus, in ea collocari passus non est, ne ulla ex parte cogentibus assentiri putaretur. Quamobrem prius ab Eskillo, mox a Waldemaro oblati sibi divinitus honoris ornamenta amplecti rogatus, ne praesentis ecclesiae maiestatem novo et inaudito contemptu perfunderet, impetrata loquendi copia, ad appellandi officium procurrit, cumque precibus obsecuturus putaretur, validissimum repugnationi suae tutamentum adiecit. Rapuisset alius oblatae dignitatis beneficium avideque se tanti sacerdotii tribunalibus ingessisset. Nicolaus, Roskildensis chori senior, super irrogata antistiti violentia parem appellationis vocem edere cunctatus non est. Tum Eskillus, aliquanto concussior, certissime se suffragatorum partibus affuturum dicebat: sensurum Absalonem, sua an illius vota plus momenti Romae sint habitura. Hinc missae studium datur; qua percelebrata, benedictionem Eskillus Absalonis ministerio praestari praecepit, hac usurpatione eum electionis assensorem efficere gestiendo, se iam cunctis pontificatus partibus defunctum huic ministerio congruentia amplius exsequi non oportere praefatus. Quem Absalon, tametsi pontificalia deposuerit, legationis tamen iure benedicendi praerogativam retinere dicebat, neque ad inferioris potentiae viros debitum fastigio suo munus relegari debere. Ea Absalonis verecundia senem voti cupidum neglectae dignitatis suae meminisse coegit. Alio quoque moderationis genere repugnationis eius perseverantiam idem labefactare tentavit: siquidem in cubiculum devocatum, cum precibus perflectere non posset, genibus nixus plenis supplicationis lacrimis aggredi conatus est. Profectu vacuus tertium irritamenti modum, quo electi mentem ad suam sententiam adduceret, excogitavit, incertum relinquens, maior in cogente an resistente perseverantiae conatus exstiterit. Siquidem equites suos numero et amplitudine insignes ad eum direxit, militari fide se eius partibus obligaturos. Quorum Absalon famulatum repudians, se prorsus in honorem eorum obsequiis dignum consensurum negabat. Qua demum constantia evictus Eskillus, ne supellectilis, quam ecclesiae relinquere statuiiset, obscurior depositio foret, eundem, in arcanam vestibuli partem abductum, instantius hortari coepit, uti saltem oculis eam subicere dignaretur. Sed et hanc quoque sollicitationis partem superiorum victor mire contempsit, ne, qui gloriae tentamenta calcasset, avaritiae irritamentis succumberet. Quamobrem Eskillus, ira accendi creditus, minus se bonorum, quam cogitaverit, inquit sacris atque domesticis usibus relicturum, ipsumque tam stolidae pertinaciae quandoque damna sensurum. Aureo deinde poculo regem Absalonemque simili muneratus est. Praeterea neminem ex amicis indonatum reliquit, apud patriam sibi praeclara liberalitatis monumenta creare cupiens. Varia quoque membrorum debilitate perstrictus, ad postremum etiam igne, quem sacrum vocant, quadam corporis parte respersus abscedere maturavit, perinde ac Quem cum Absalon Scania excedenten castelli sui hospitio excepisset seque tanto pedum frigore teneri, ut noctu quietem capere non posset, conquerentem audiret, calidum laterculum, cistula crebris foraminibus distincta inclusum, plantis applicuit eoque fomenti genere perfrigido seni patientem quietis calorem restituit. Cuius medicamenti beneficium hoc Eskillo gratius fuit, quod ab artificis caritate, non scientia aut professione manavit. Qui cum Absalonis navigio comitatusque Sleswicum perlatus fuisset, scyphum argenteum, ab eodem sibi pro munere oblatum, suscipere recusavit, praefatus se deinceps nullum insignium vasorum usum habiturum. Idem cum regem Sleswicensi in ponte obvium convenisset, ita corporis debilitate solutus est, ut a plerisque exanimis putaretur. Recreatus tandem fretumque rate transgressus ac praesentes benignius exosculatus, inter flebiles amicorum voces plorabundus et ipse curriculo per Absalonem procurato, cum prorsus equitandi impatiens foret, quo mollius veheretur, imponitur. Cuius flentis discessum amicorum turba, ipsum ulterius non visura, perinde ac funus lacrimis prosecuta est. Post haec regis legati cum Lundensibus cogendi Absalonis gratia Romam mittuntur. Qui primum Claravallem profecti, reperti illic Eskilli epistolam, cuius ea tempestate non mediocris apud curiam favor vigebat, in adiumentum suae petitionis accipiunt. Nec minus Absalon ac Roskildenses legationibus curiam fatigant, electioni, quam Lundenses confirmatum pergebant, plenis reclamationis sententiis obnitentes. Interea proceribus apud Roskildiam paschali tempore feriatis convivioque per summam omnium hilaritatem exacto, per Thordonem Lundensium praefectum regi significatum est Thormerum quendam, Magni nuntium, super Gothia reversum, tanto itinere Scaniam esse transgressum, ut captionem celeritate vitaverit; cuius occupandi gratia Beltensem transitum insidiis esse vallandum, quem ab eo ocius adiri ambiguum non sit. Rogatum super his Magnum praesidiumque negationis amplecti conatum rex tuto fateri posse promittit. Ille summa cum dissimulatione obiectorum fidem levare, si quid huiusmodi compertum foret, ulteriorem sibi veniam negari precatus. Rex, negatorum incredulus, Adulfo cuidam, insignis fidei, sed et clericalis condicionis, quod propter Belticum litus habitaret, observationis negotium mandat, per satellites ad eum directos cultus et corporis notis, quibus praedictus Magni nuntius dinosceretur, expressis. Taliter captus Thormerus ac coram rege super mandatis, quorum esset gerulus, perquisitus, post diutinae negationis ambages quaestionis metu credita sibi secreta detexit, lignum compactile, quale more Danico inter amicos sigilli vim obtinet, a se epistolae loco gestari confessus, cuius dimidium a Kanuto et Karolo perinde ac syngraphus haberetur. Cuius nequitiam rex vinculis multare contentus, Absalonis eum custodiae tradit. Igitur per Nicolaum, stabuli sui praepositum, Fioniensium militum eum sequi iussorum auxiliis succinctum, Magnum perinde ac denuo sibi insidiosum poenamque perfidia meritum capiendum curat. Qui in cubiculo nocte concubia circumventus, dum pristinae virtutis immemor salutem latebris, non armis, circumspicit, post aulaea repertus abstrahitur. Ita nescias, miseriorem eum deformitas captionis an captio ipsa reddiderit. Oblatus regi, cum super insidiarum consilio rogaretur, aliquamdiu obiectis se affinem negabat. Tandem, convincentibus eum captivi indiciis dissimulationisque materia non suppetente, confessione crimen aperuit. Cuius mentem rubor nescio magis an supplicii metus afflixerit. Hunc rex, ad urbem Laterensem missum Thorbernique custodiae traditum, carcere quam morte multare maluit. Per idem tempus Sclavorum piratae, spoliatis Waldemari legatis, navigium muneribus eidem a socero transmissis onustum cepere. Cuius reposcendi gratia nuntiis ab eodem missis, superbe responsum dedere. Qua iniuria Waldemarus, ut par erat, accensus, Henricum in societatem ultionis sollicitat, Rugianisque, quod hostilium locorum gnari essent, in commilitium evocatis, per Zuinam invectus, Iulinum oppidum incolarum fuga desertum incendio tentat, Henrico Diminum obsidione complexo. Qui cum expugnationem dubiam difficilemque animadverteret, amnem, qui castra sua a moenibus dividebat, transverso deductum alveo, remotiore cursu urbem praeterlabi coegit. Quo facto hostium muris summam defensionis opem conciliavit, praesidium eius pro oppugnatione molitus. Ea re effectum est, ut actam aestate obsidionem autumno inglorius solveret. Cuius discessionem fortuitum urbis incendium subsecutum est, suis viribus tribuente fortuna, quod Saxonicis deferre dignata non fuerat. Eadem, benigniore Danos lumine contemplata, eorundem ministerio Criztovam urbem conflagrare permisit, indigenas vero metu palantes ad loca paludibus obsita virium inopia confugere coegit. Quod Absalon captivi cuiusdam cum fratre minore coniugeque et liberis comprehensi indicio expertus, rogare eum coepit, an suam suorumque libertatem latentium civium proditione mercari cuperet. Ille condicionem cupide pactus, se ipsum terrestribus copiis petendam paludem cincturum, fratrem vero navigaturis ducem promittit; sic enim Sclavos ancipiti fuga implicitos nusquam dilabendi materiam habituros. Ea palus, a superiore per angustum amnis discrimen abrupta, minoribus dumtaxat accessa navigiis erat. Quibus dum Absalon eam peteret, a captivo errorem simulante ductum minis extorsit saltumque meditantis cervici nexum inferri praecepit. Multi in eum ex Sclavis, dum cymbis fugam capessunt, incidunt. Armenta, ab iisdem inter mare paludemque coacta, a Sialandensibus capta ac per totum exercitum distribui curata sunt. Quae res ei plus invidiae apud socios quam gloriae quaesivit, quod ab universis capiendum erat, a solis Sialandensibus occupari dicentes. Quo paludem egresso, quidam ex nautis, petulantioris linguae, ducem supplicio dignum per iocum dixere, quod, cum navigationem praemonstrare deberet, ignotantiam finxerit promissumque suum secutos simulato errore fallendos curaverit. Ille, ludibriis pro serio ductis, laqueo destinari se ratus, dum aquam e stagno tamquam munditiarum gratia peteret, ultro praecipitato corpore profundum insiluit, anticipare fatum quam expectare praeoptans. Qua temeritate dubium reliquit, perieritne an sub undis salvus enaverit. Quibus rursum, ut fieri solet, evomitus, restim, quam collo innexam habebat, manibus, ne per eam attraheretur, complicandam curabat. Mersus denuo visentes eadem, qua prius, ambiguitate complevit; sed corpore eius tandem exanimi reperto, dubietatis quievit contentio. In tantum autem illic exercitus noster captivi pecoris gregibus abundabat, ut in iisdem agendis quotidiana pastorum opera uteretur; quorum discursum periculo vacuum generalis earundem partium vastitas efficiebat, quam tanta incendiorum vis pepererat, ut hirundines quoque tectis, quibus habitare consueverant, orbatae, gubernaculis navium ac proris fetum procreaturae nidos affigerent, domiciliorum usum ab hostibus mutuantes. Post haec rex, Henricum diutina Diminensium obsidione suspensum alloquio petiturus, terrestri itinere arrepto, urbem Cozcovam, a nemine defensam, igni implicitam reliquit. Cuius processum tum amnis cuiusdam profunditate insignis, tum ulteriorum locorum difficultas indicata cohibuit. Hinc regi in Caminensium provinciam transitus fuit quam rurali magis populatione quam ulla munimentorum oppugnatione permensus, Camino dumtaxat inaniter attentato, navigia, quis captivum pecus veheret, prendenda curavit. Haec tam uber pecoris opportunaque commeatibus erat, ut exercitum nostrum bimestri edulio aleret. Legatione deinde ad Henricum missa, praesenti militiae finem imponere iubetur, illo obsidionem, quam frustra gesserit, ocius soluturo. Quibus responsis acceptis, interiacentia quaeque partim ferro partim igni adortus, per summam hostilis rei populationem Walogastum accedit. Quo viso, Walogastenses Zulistro duce extremam pontis sui partem convellere coeperunt, ne quis hostium per eum irrumperet, inhibituri. Cuius fragmentis pauci ex nostris perinde ac scalis utentes, adminiculantibus sociis ascensu obtento, hostium urbe exsilientium irruptione petuntur. Quibus ob paucitatem resistere nequeuntibus, Hemmingo excepto omnes cessere. Absalonis hic armiger erat, levibus armis instructus, ad discrimina subeunda promptissimus semperque se periculis immergere solitus; qui dum se parvulo pedis regressu urgentibus subtrahit, talis gladii, quo cinctus erat, longitudine offensis, supinus concidit. Quo lapsu plus gloriae quam incommodi expertus est: nam inter crebras hostium hastas, quibus acerrime petebatur, non tam suo quam fortunae clipeo protectus, ut primum genibus se excipere potuit, destricto ferro propiorum tibias appetivit. Quibus paulisper cedere compulsis, sublimis resiliit, sociorumque tandem ex pudore fortitudinem capientium accursu petitus, oppugnatores urbem repetere coegit. Ita ad suos regressus ac toto corpore integer repertus, admirationi visentibus fuit. Igitur non solum fortitudini ipsius, sed etiam fortunae veneratio tributa est. Ea tempestate Romani schismatis controversia, astipulante Caesare Frederico pertinacissimo Germanorum errore compluribus annorum curriculis alita, veri pontificis Alexandri pedibus proculcata succubuit, dividuumque ecclesiae statum catholicae concordiae vinculum colligavit. Quo in tempore regis Lundensiumque nec non Absalonis legati, Roma regressi, laeto patriam nuntio compleverunt. Qui tametsi diversas atque contrarias res petitione complexi viderentur, ea tamen Romani pontificis industria sunt excepti, ut pars utraque sibi pro votis consultum gauderet. Nam et Absaloni Lundensem pontificatum assumere iussum et Roskildensem administrare permissum. Ita geminum ecclesiae regimen in eius ius dicionemque concessit, alterum praecepto, alterum indulgentia sortientis. O novam et inauditam curiae munificentiam! Recusanti pallium ingestum est, insigneque, quod petentibus aegre praestari solet, repugnanti violenter imprimitur. Dignos humeros, quibus tam praeclarum onus imponeretur! Veniens siquidem Romanorum legatus Galandus, Lundensi clero Roskildiam evocato, praesentem Absalonem non solum litterarum recitatione, quae eum electioni parere iubebant, sed etiam anathematis comminatione, quo se adversum eum, si repugnare perseverasset, usurum dicebat, electoribus assentiri fidemque oboeditionis sollemniter ab iisdem recipere coegit. Quem postmodum Lundensi in templo pallio, quod attulerat, muneratus, die postero Ripensium electum Homerum religioso eius ministerio pontificem consecrari conspexit. Ita legatione sincerissime atque integerrime gesta, hibernis exactis Romam revertit. Post haec rex, nondum ultionis in rerum suarum raptores satietatem adeptus, expeditione eam petere statuit. Quam dum, septentrionalibus Iutis supersedere iussis, australes immenso ventorum flatu peterent, Sleswicensium antistes Fredericus, perfectissimum honestatis specimen, dum veli magnitudine eximiam aurarum molem intolerabilesque navigationi notos complectitur, defecta gubernaculo puppe, cum omnibus paene sociis periclitatus, contractae classis animos ingenti luctus acerbitate confecit. Cuius fato minus triste non fuit, quod, sociorum cadaveribus ultro repertis, solum eius corpus impensius perquisitum ante Spiritus sancti sollemne deprehendi non potuit. Cuius tempore Sialandico litori appulsum, non odore triste nec aspectu deforme compertum est, prorsus ut corruptela vacuum existimares. Quo integritatis habitu sanctitatem viri divinitus declaratam crediderim. Nec minus veneratu dignum, quod idem, frustra ab amicis quaesitus, eius potissimum festum corporis sui repertione clarescere voluit, cui peculiaris cultus officio honorem habere consueverat. Tum vero insignis Absalonis gemitus erat, praecordialis amici casum lugentis. Rex copiis apud Falstriam obvius, vocata maiorum contione, provisum sibi inquit parvula manu magnas hostium copias non lacessere, eam militiae condicionem habenti, cui plurimum gloriae vel opprobrii debeatur. Quamobrem se potius Absaloni Kanutoque filio expeditionis summam committere, si bene rem gererent, aliquantulum laudis, si male, parum vituperii relaturis. Illi iussis celeriter obsecuti, Rugianorum etiam classe, quanta subito contrahi poterat, adiuti, incessata navigatione Ostroznam accedunt, in occupando hoste non minus celeritate quam audacia usuri. Quorum tam latens improvisaque irruptio exstitit, ut plerosque Sclavorum domi inopinatos opprimerent provinciamque penitus incautam vastassent, ni incendio demum ab inertioribus edito proderentur. Illic binis forte Sclavis navigio fugam quaerentibus, cum alterum a Iarimaro teli iactu prostratum reliquus ulcisci cuperet, cognito, quod Rugianorum ducem appeteret, telo verecundius abiecto dilabitur. Tanta apud hanc gentem viris in fastigio positis veneratio penditur. Interea classis per Penum amnem allapsa, equis, quos inter pascua repperit, captis, Walogastum progreditur. Cuius ponte disiecto transituque obstaculis vacuefacto, propter moenia ancoras iacit, oppidanis imparata adhuc tormenta tractantibus. Eadem, obsidionis fastidiis navigationis dispendia anteponens, tam vagum sparsumque militiae genus secuta est, ut hostibus errore ludificatis, ubinam maxime sua tueri deberent, incertum relinquerent. Siquidem evitatis locis, in quibus eos obvios habebat, defensoribus vacua petebat, quibus eadem accedentibus ex consulto cedebat et ad partes praesidio carentes militiam transferebat. Et ne ulla negotiorum intermissio foret, peditibus remigio noctes, somno dies exigere, equitibus vero nocturnam requiem diurnis militiae laboribus rependere constitutum. Adversum quem excursationis modum Bugiszlavus et Kazimarus nihil in armis remedii ducentes, animadverso patriae vastitatem, nostrorum non minus agilitate quam viribus inchoatam, suo ductu propulsari non posse, emendae pacis consilium capiunt, quorum arma ferre non possent, amicitiam mercaturi. Quibus accessis, eorum se viribus impares confessi, praesentium finium iacturam inter damna non ducere simulant, amplissima Pomeraniae deserta novis sedibus complexuri. Ad haec Nicolaus Falstricus, in risum solutus, sinistre eos patriae consulere dixit, cuius inferiora Danis, superiora Polanis, finitimorum manu huc atque illuc iactati, cedere cogerentur. Quo dicto patriae salutem circumspicere moniti, centum libris nummum Absaloni, quod penes eum expeditionis arbitrium esset, totidemque Kanuto promissis, legatorum a se captorum dimissionem cum duobus millibus talentum, qua summa rapinam regi inflictam rependerent, pollicentur. Ad haec Absalon responsum moratus, seductis maioribus, offerri condiciones ab hoste dixit, quarum usus perniciosus patriae, sed gratus, contemptus vero commodior quam carior esset futurus; siquidem pecuniam regi, pacem civibus, captivis missionem pacti nomine lucrari favori quam utilitati propius emolumentum esse, iisdem vero pro nihilo ductis, a bello non recedere saluberrimum. Iam enim Sclavorum vires eo tenuitatis esse redactas, ut, si pax desit, deditionem sequi necesse habeant. Ita se suis, bellum an pacem probent, deligendum relinquere, ne, alieno consilio praeterito, proprium audacter secutus videatur. Respondetur ei potissimum parti studendum, qua publicus favor possit acquiri. Hac sociorum sententia Absalon uti compulsus, ne anxiam regis exspectationem inopinata reditus sui celeritate concuteret, ab Esberno se praecurri iubet, speciosum gestorum nuntium perlaturo. Qui propter Hythini insulam tempestatum adversitate coercitus, non ante tempestivum profectioni caelum sortitus est, quam Absalon, receptis obsidibus, eiusdem venti beneficio allaberetur. Cuius praecelerandi gratia navigationem impensius conficiebat. Qua forte rex inter venandum conspecta, praeproperum posterae classi reditum admiratus, fugam suis iniectam credebat. Quam sollicitudinem falso contractam, cognitis ex Esberno rebus, effusiore gaudio permutavit, utilius pace bellum confessus. Quem etiam hospitio benignissime exceptum plenis hilaritatis officiis prosecutus est. Die postero classem non solum impensioribus verbis laudatam, verum etiam osculis honoratam dimittit. Quo postmodum apud Iutiam deversante, Kanutus et Karolus, petulantiore manu quam validiore delecta, Hallandiam adorti, exsilii proprio scelere contracti supplicium a patria sumere conabantur. Qui cum Hallandensium multitudine, quam sibi fauturam speraverant, repellerentur, fatum fugae anteponentes, propter nemus, quod Hallandiam a Gothia secernit, aciem ordinant. Ubi infelicibus auspiciis proeliati, graves tentatae patriae poenas dedere. Nam Kanutus, crebris vulneribus exceptis, ab agrestibus captus, eundem, quem Magnus, carcerem expertus est, supplicii socium sortitus, quem facinoris consortem habuerat. Karolus mortifico vulnere obrutus, parvulo viae excessu petito, fortem spiritum inter molles arborum frondes deposuit, felicior obitu quam frater vita. Quorum patrimonium Waldemarus lege, quae patriae reos omnibus bonis damnat, adeptus, insperata opum incrementa contraxit. Igitur Karoli corpus putre, postmodum ab indigenis repertum, documento fore potuit aliena fastigia cum propriae contemptu fortunae concupiscenda non esse. Post haec Henricus, ob exercitum Caesari adversum Italos negatum gravem bello offensam expertus, cum tantae rei molem viribus suis maiorem cerneret, Waldemarum sibi obviam crebris nuntiis evocatum, pertransito ponte, cuius numquam antea dimidium excedere consueverat, per summam mutuae fidei exhortationem obnixa auxilii petitione sollicitat. Adeo superbiae necessitas imperat, fatusque infortunio domatur. Ad quod rex se nullo fidei debito compelli praefatus, amicitiae tamen, quam olim cum eo iunxerit, si monitis suis obtemperatum foret, affuturum promittit. Igitur Henrico, quaenam haec essent, cognoscere cupiente, cum terrenum, inquit, imperatorem attentare inter ardua ducatur, multo caelestem lacessere periculosius, qui proprio nutu praeter humanum adminiculum prospera vel adversa afferre mortalibus possit. Quem si Henricus, iam pridem a se pontificalium bonorum rapinis offensum, congruis restaurationis officiis complacasset, victoriam mente praesumere posset, alioqui bellum temere conaturus; quod si infesto Deo communiter ab ipsis committeretur, ambos hosti victoriam cessuros. Neque enim dubium fore, quin caduca ac fragili potentia usurus sit, quisquis divinae pertinaciter obviare praesumpserit. Igitur se non nisi expiato piaculo commilitium praebere ausurum, publicae religioni quam privatae amicitiae propiorem. Tum Henricus, multa a se pontificum bonis beneficii nomine extorta confessus, quibus si sponte cederet, ultimae paupertati subiceretur, corrasae attonsaeque cervicis hominis tanti a se aestimari negabat, ut ultro opibus carere plusque eorum irae quam gloriae suae tribuere velit. Repulsae tamen suae silentium ab ipso geri precatur, ne in vulgus negatae opis fama dissereretur. Sic rege dimisso, promissi ab eo praesidii simulationem apud milites, ne ad Caesarem deficerent, exhibebat, hac spe eorum animos firmare cupiens. Regressis inde Danis, mirum dictu et novitate prodigium incidit: siquidem una noctium infinitus murium grex e longinquo rure concurrens, tristi occentu edito, Sleensibus aquis sua sponte submersus interiit; quorum cadaveribus vento iactatis litus mane constratum apparuit. Quae res utilior incolis an mirabilior fuerit, incertum est. Eadem quoque nocte Absalonis quietem capientis exuviae a soricibus corrosae certissimum futurae vexationis eius omen dedere. Cui Syalandiam regresso nuntiatur, turbatis Scaniae rebus, plebem a primoribus dissidentem adversum regios quaestores publicae consternationis impetum destrinxisse. E quibus Achonem, splendidae praefecturae virum, in contione Lundensi plena temeritatis violentia probrosius contrectatum ac prope vulgi manibus discerptum, ni in aedem divi confugisset Laurentii. Quam facem, turbulentissimo multitudinis furore accensam, non nisi per Absalonem exstingui posse, cui facilius sit orientis quam adulti tumultus arma comprimere. Quamobrem oportere eum citato Scaniam petere, si rebus regis laborantibus digne consultum cupiat. Qua de re Suno et Esbernus consulti, quam poterant dissuasoriis verbis profectionem damnabant, dicendo compertum sibi tacita principum conspiratione plebem instinctam non aliud hoc motu quam Absaloni periculum petere. Sed Scaniensium legatis rem sine eo sedandam negantibus, iturum se, utcumque fors tulisset, respondit, etiam salutem suam, si ita res posceret, tot egregiis regis meritis impensurum. Igitur praemissis, qui Scaniae primores habendae contionis causa ad urbem Lundiam contraherent, extemplo se venturum promittit. Nec Scaniam petere cunctatus, patricio spiritu publico furori constantiam suam obicere properavit. Plebs siquidem, acerrimis consternationis fluctibus concitata, civilis iniuriae querelas seditioso accusationis genere prosequebatur. Sed et Thordonem, contionari exorsum, crebris sibilis infestoque clamore vexatum, coepto desistere coegit. Ceteris quoque regiarum partium assensoribus dicendi postestate negata, solam Absalonis vocem tranquillis auscultationis modis exaudire sustinuit. Qui cum multitudinem imperitam clamore et iurgiis obstrepentem salubriumque monitorum impatientem adverteret, dividendam ratus, provinciarum conciliis trifariam distribui iussis, cunctas se principum culpas emendaturum edixit. A quo Thordo, quod eum ad tumultus vix sedabiles parum veracibus mandatis evocasset, increpitus, concitatae plebis dementiam a temulentia coortam affirmat eiusque rei quosdam in contione stertentes fidem fecisse. Quamobrem non in urbe, sed campo contionandum fore, ne hominibus potionis avidis violandae sobrietatis accessus suppeteret. Proxima Absaloni cum australibus contio fuit. Illic regium satrapam Petrum (Enari hic filius erat), profectis ab invidia accusationibus asperius quam verius laceratum, quo tutiorem ab hoc calumniae genere praestaret, proximo sibi sedendi loco recipi iussit venerabilique vicinitatis suae praesidio, ne quid in amicum atrocius consuleretur, providit. Postera luce per summam litium cognitionem exacta, pleno aequitatis iudicio cunctas querelarum partes absolvit, causisque legitima definitione explicitis, delectatam beneficio plebem ad grates sibi rependendas adduxit. Inde progressus indigenae militis indicio cognoscit seditioso edicti genere concitatum populum apud Album fontem contioni quatriduo vacaturum. Igitur tametsi Scanorum potissimis stiparetur, ad supplendum tamen arbitrorum numerum etiam Thordonem nuntio vocatum, quid sibi super popularium motu recens fama prodiderit, edocet. Ille verbis suspicionem dementibus rumoris fidem levare nihilque tale metuendum astruere, ceteris adversum vim publicam res cautius gerendas monentibus. Ita sententia variante, rerum dubiis indubitato Sygoftham insulam explorandi gratia adire collibuit. Illic Absalon, ante accepta certiore expertus nuntio, consternatam amentia plebem, quod ei se tuto obiecturus non videretur, procuratis, qui contionem accederent, per summam aequitatis promissionem delenire constituit. Qui cum omnia atrocissimo multitudinis furore misceri ipsamque ausu petulantiore instinctam effusa verborum licentia nobilitati insultare cognoscerent, acto mandatorum silentio, maximum seditioni incitamentum dedere, plus alienae dementiae quam propriae legationis officio tribuentes. Quod perfidia an metu egerint, dubium reliquere. E quibus Petrus Longus, insignis staturae, aegre dicendi potestatem adeptus, affirmare se, tametsi miles Absalonis esset, respectum eius civium cultui non anteferre, populi maiestatem pontificis partibus priorem ducere, plus publicae caritati quam privatae debere; ceterum ad omnes vulgi actus imitandos propensiore animo fore, libertatem eius iam quasi naufragam ac periclitantem ne armis quidem protegere dubiaturum. Responsum a contione est ludificari plebem, quam Absalon magnatesque, rapinis vulgus affligere soliti, de industria petere supersedissent. Quam vocem universis acerrimo clamore comprobantibus, multitudo, maximo fragore dissiliens, armata passim equos involat, Absalonis penates hostiliter petitura. Neque enim eo properanti succurrit illos a se lares incursari, quos toties sibi munificos experta fuerat. Cuius nuntiandi gratia legatorum iuniores, telis, quibus undique petebantur, callidius evitatis, citato Sygoftham pervenere. Ea re concussi milites Absalonis diverso consilio defensionis auxilia circumspiciebant: alii pratis spantiantes equos colligere, pars vadum praetentum insulae, Quod postmodum Absalon latericio opere vallandum curavit, contractis, quas fors obtulerat, quadrigis occludere, pars saxa iactilia lectitare. Tum Absalon, hortante seniorum turba aut obsidioni animum praeparare aut, primis incursantium ante nimium et intolerabilem multitudinis adventum oppressis, abscedere, neutram consilii partem probare se dixit, quod nec opportunos obsidioni commeatus haberet et se patrem potius quam praedonem exsistere meminisset. Sed neque se pacis studium, cuius condendae causa advenerit, humano sanguine polluturum aut pias pastoris partes truculento percussoris officio mutaturum. Malle vero, qui primi irrumperent, innocue et sine caede deturbandos curare, facile fugam daturos, quod nullo fulciantur imperio. Militibus deinde quempiam plebeiorum violare prohibitis, primorum agmen propinquum collem acie occupantium praelata cruce adortus, in proximum nemus refugere coegit, comprehenso seditionis auctore, quem memores iussorum equites, armis amictuque nudatum, pulsare dumtaxat contenti fuere. E quibus unus, consertissimis hostium globis lascivioris equi petulantia adactus, loco palustri, ignorantibus sociis, concursu popularium interficitur. Ita Absalon, agrestium impetum elusisse contentus, nullo hostiliter imminente, liberum repetendae urbis iter habuit, iisdem avidissima insulae direptione irarum suarum procursum explentibus. Igitur patricii spiritus pontifex, ut tranquillum, ita salutare consilium secutus, pietatem saevitiae praeferendo, dum gregi parcendo consulit, plus gloriae et virtutis in innocentia ac moderatione quam laesionum suarum ultione constituit. Quo enim se longius a ferri licentia retraxit, hoc religionis laudi propius admovit. Supervenientibus deinde, quos ad deleniendam contionem direxerat, eorum vocatione queritur simplicitatem suam huc discriminis esse perductam, percontatus, cur improvidum se et imparatum ad res tanta difficultate implicitas secura mandatorum specie pertrahere voluissent. Quibus se nihil tale suspicatos dicentibus culpamque neglegentiae confessione excusantibus, aestimare eos, quid nunc expediat, iubet, praeteritum errorem praesenti consilio correcturos. Respondent nec armis se nec auxiliis instructos contrahendi utriusque commodi causa domum digredi necesse habere, paratiores postridie reversuros. Ipsum interim exquisito latebrae genere uti debere; probro cariturum, qui tempori consulat. Quod utrum malignitate ingenii an inopia consilii protulerint, aestiment, quibus sequentia eorum acta cognosse fastidio non fuerit. Refert Absalon honestiorem sibi castelli, quod in Sialandia haberet, aditum fore, parum latebras exquirere solito. Quarum deformitatem perosus, Thordone navigium praebente, discedit. Neque enim claritatem suam obscuriore loco coartandam putabat, cuius fulgorem per tot terrarum spatia conspicuis virtutis operibus diffusum non ignorabat. Sialandiam ingressus, Waldemarum apud insulam Samsam venandi studio inservientem, recepta ab ipso epistola, petere iubetur, necessariis patriae usibus vacaturus. Ubi cum Sunone Esbernoque propositas negotiorum curas debita agitatione complexus, postremo apud regias aures Scanici tumultus famam edidit primusque ipse perturbationum suarum nuntium agere non exhorruit. Aestuantem animo regem seditiosisque supplicia minitantem consilii sui delenimento a proposito retraxit exigendaeque ultionis affectum primorum Scaniae virorum benevola vocatione differre docuit. Quos etiam illum apud Fioniam petituros plenis humanitatis officiis prosequi non supersedit. A quibus eundem precari rogatus, ne Saxonem, Achonem, Sunonem et Esbernum, homines extra Scaniam ortos, eius rebus praeesse pateretur, affirmantibus finem seditioni fore, quae ob solam eorum petulantiam coeperit, si procurationem exteris attributam ad indigenas transferri curasset, invidere eos regis potentiae respondit, cuius in dandis beneficiis arbitrium abrogare nitantur. Se vulgi saevitiam experiri quam regiarum rerum dominium, tot saeculorum usurpatione firmatum, insidiosa prece subruere malle. Tum illi, omnem consternationis rabiem in eius caput effundendam minati, superbius aequo responsum dedere. Iisdem a rege, quidnam mitigandis Scaniae rebus efficacissimum esset, interrogatis, solam eius epistolam, quae blanda asperis certae moderationis temperamento misceret, huic tumultui sedando suffecturam dicebant. Quorum instinctu rex plebem Scanicam plenis minarum litteris aggressus, non parum nutrimenti publici furoris incendio addidit. Siquidem indignatus populus eum adversum se concitatioribus notis usum, adversum hunc scribendi ausum iram suam severius destringendo, omnia vectigalium iura sollemniter abroganda curavit. Pontificales quoque decimas exsecratus, sacerdotibus coniugia decernebat. Quorum etiam sacra sibi, exploso pontificis ministerio, sufficere praedicabat. Igitur in divina pariter humanaque grassatus, maiestatis contemptum religionis iniuriae sociabat. Rex, frustra minis institisse se videns, armis agere constituit, exactoque messis tempore in traiciendo milite, magnis navigiorum copiis succinctus Helsingum oppidum petit, Absalone inter postremos appellere iusso. Plurimum illic vulgus, piscandi opportunitate contractum, crebris habitaculis occupaverat litus. Quod, Absalone viso, odium eius alimentorum suorum studio anteponens, litorales et, quos casus obtulerat, lapillos adventanti ipsius navigio obiciebat, parum recolendo illum a se Scaniae finibus pelli, qui cunctis Daniae locis tutum habitationis usum praestiterat. Pars, rege in contione relicto, per summum maiestatis contemptum ad mare decurrens, antistitis adventum pari iniuria excipiebat. O ingrata Scaniensium gens, quae pleno temeritatis furore tot commodorum tuorum auctori iniuriam pro gratia rependere rubori non ducis! Pastoris parentisque tui navigium, improbissimis evecta furiis, finibus tuis prohibere conaris, cuius beneficio tibi piraticam toties saevitiam expertae tuta late navigatio patet. Illi praesentem litoris aditum negas, cuius bellica virtus, ne tu pridem hac litoris sede pellerere, perfecit. Desine ergo optimis amplissimi integerrimique viri meritis quasi gravissimis insultare delictis, erroremque iniquo animorum iudicio contractum veloci paenitentiae studio redime! Nec patienter rex tam contumeliosam eorum audaciam ferre potuit. Aestuantem eum equosque et arma poscentem Arusiorum pontifex Sueno medium complexus, ne quid duri in plebem committeret, obsecrabat. Pietas illi an metus hunc ausum praestiterit, incertum est. Sed apud regis animum, continua Absalonis caritate flagrare solitum, venientis amici pericula complectentis precibus praeponderabant. Quo descendente, qui navigium infestaverant, summa cum innocentiae simulatione, repetitis tabernaculis, Absaloni litus cessere. In quo postmodum dividuum ei regique cum Scanico milite colloquium fuit. Scanienses, apud quos rex sopiendae seditionis consilium agitabat, Absalonem advenasque Scaniae portioni praepositos remittendos monebant, dicendo nihil ad publicam dementiam comprimendam eorum absentia efficacius fore, quae non adversum regem, sed in illorum plenos malignitatis actus exarserit. Huius sententiae suffragatores Iutenses milites fuere. Creditum est eos partim decimarum odio, quarum nuper Scaniae Sialandiaeque solutio inoleverat, partim metu ex Fotensis pugnae recordatione contracto Absalonis affectasse discessum. Quam eiusdem equites honestiore animi iudicio exsecrati, tantum sibi necessitudinum, tantum generis armorumque robur esse dicebant, ut invitis infestisque popularibus herum suum absque regiorum militum adminiculo per cunctas Scaniae partes a se tuto libereque circumducendum sperarent. Quorum animosis adhortationibus rex ob pacem plebi conciliandam ignavos Iutensium monitus anteponens, vocato Absalone secreto memorat, quantam invicem sententiarum concordiam semper gesserint. Numquam sibi tam diversa ac rigida animorum iudicia fuisse, quin ad postremum alter alterius arbitrio flecteretur. Orare deinde eum, progressionis in Scaniam propositum deserat Sialandiamque repetere deforme non ducat, speciosis aliquando consiliis utilia praelaturus. Ad haec Absalon, ne tunc quidem se veterem obsequendi morem relicturum praefatus, consilio usurum affirmat, quamvis absentiam suam multis et gravibus mendaciorum notis lacerandam sciat. Rex, gratiis tantae moderationi impensius actis, equites eius in augmentum comitatus deposcit. Illi, in plenos fidei caritatisque fletus effusi, hunc sibi supremi perpetuique dedecoris diem affirmant, huc ignominiae non propria, sed alienorum ignavia protractis, ut, cui famulatus officia debeant, desertionis probra persolvant. Ita Absalone per summam animorum maestitiam relicto, regem prosequebantur. Graves illi difficilesque cum plebe contiones fuere; ubique enim causas armata dicebat, animum habitu ostentatura. Quotidie Absalonem falso et inaudito obtrectationis genere lacerabat. Haec audientes Iutenses occulto laudationis studio prosequebantur, blanditiis foventes, quod armis punire debuerant. Qua adulationis deformitate maximum seditioni irritamentum dedere. Rex, finitis commeatibus, Scaniam relicturus, lectos e plebe viros componendi cum Absalone gratia ad illud Sialandiae litus, quod ab Helsingo oppido vocabulum tenet, traicere iubet. Ubi demum Absalon, regi obvius factus, compluribus innocentiae testimoniis obiecta purgando, cunctas mendaciorum partes, quibus absens notatus fuerat, adeo validis copiosisque rationibus subruebat, ut criminatores reatum confiteri coactos ad veniam a se flagitandam adduceret deque accusatoribus sui veneratores efficeret. Nec parva apud omnes eloquentiae eius admiratio exstitit, compluribus, qui aderant, divino ore eum egisse dicentibus. Sed haec omnia Scaniensium legati ad civium arbitrium relegantes discedunt, absque patriae consensu nullum sibi componendi ius esse testati. Sed neque eorum fida adhortatione populus Scaniensis ad deponendam consternationis suae rabiem adduci potuit; nam nec decimas pontificalibus usibus solvi curatum, nec quicquam, quod ad praestanda sacrorum iura attinebat, exhibitum. Quorum infandam sacrilegamque pertinaciam Absalon, proximo sacerdotali concilio per epistolam visitato, cunctarum Scaniae ecclesiarum obseratione puniri praecepit. Cuius edicti praemonita plebs per idem tempus ante aedem Laurentii in contionem armata descendit. Ad quam sacerdotes, binis ordinis sui viris, qui pontificalis edicti rigorem exponerent, missis, sacrorum cessationem divinique taciturnitatem officii, si decimarum solutionem abnuere perseverasset, minati sunt. Delegantur totidem e plebe, mutuas sacerdotio minas intentaturi. Ab his reponsum est sacerdotes alimenta sua plebi, non pontifici debere, quorum munere et beneficio necessariis vitae usibus instructi noscantur. Quocirca aut divinis inserviant aut ingrati patria cedant, si neutrum egissent, non solum bonorum omnium poenam, sed etiam saeva membrorum supplicia recepturi. Ad haec clerus, responso constantissime dato, se neque mortis metu neque paupertatis respectu, quo minus antistitis sui imperium perageret, cessaturum affirmat. Tam pia tamque religiosa cleri constantia evictum vulgus, precibus minas mutando, quoad Absalon conveniri posset, sententiae dilationem poscebat; civile siquidem bellum se excitaturum timebat, si in sacerdotes sibi nobilitate pares animadvertere studuisset. Nam cum in Scania alienigenae indigenis permixti sacerdotia gererent, amplior tamen digniorque domesticis reverentia praestabatur. Quo effectum est, ut utriusque ordinis consensu mitterentur, qui iustae animadversionis indutias flagitarent. Haud aegre ab Absalone obtentae sunt, plus clementiae quam severitati indulgendum putante. Multum ab eodem gratiarum sacerdotalis coetus constantiae persolutum. Nihilo minus populus cum contemptu beneficii regiorum pontificaliumque militum penates publice diripere perseveravit. Appetente publici ieiunii tempore, rex Scaniam, eius Sialandiaeque militia succinctus, Helsingi transitu petit, Fioniensium Iutorumque comitatum ob praebita ab iis iam dudum seditioni irritamenta pertaesus. Absalon ob chrismatis confectionem pontificali officio administrandam Lundiam deproperat, ubi paucos cum rege dies feriatus, vicino rure se recepit. Hac fama septentrionalis Scaniae populus cum Hallandensibus excitus, more gentis misso per omnes stipite, sub specie petendae libertatis belli titulum fingit eoque edicti genere exercitum construit. Quem tanta dementia ceperat, ut manum cum rege conserere properaret, summi imperii vires lacessere nullius negotii existimando. Quo rex e plaga australi regressus, apud Dysiam pontem excepto, oranti se Absaloni, fustibus quam armis agere mallet, cum viris sibi, non canibus confligendum respondit. Igitur non irae aut furoris impetu concitatus, sed conspicua animi industria ad corrigendam civium insolentiam metumque consimilis audaciae ceteris iniciendum, aliquid ab invisissima sibi feritate mutuandum ratus, mansuetudinem ingenii sui, deposita ad tempus clementia, crudelitatis actus imitari coegit. In ponte res gesta est, utrisque transitum anticipare studentibus. Anceps diu proelium fuit, insignis illic agrestium pugna exstitit. Quorum aciem Absalonis equites per ignoti vadi compendium irrumpentes, repentinam victoriam edidere. Multi illic popularium caesi, compluribus amnis exitio exstitit; ferrum vitantes aqua periclitati sunt. Reliquiae fuga servatae. Ita nefarius ille coetus, divino iudicio profligatus, sacrilegi furoris poenas exsolvit. Rex, Lundiam regressus, orientalium partium armatam plebem adventare cognoscit, unius iam exercitus victor alterum excepturus. Cuius generalem conventum pugnae celeritate praecurrere monitus, a Lundensibus, stipendiorum loco vectigalium laxationem poscentibus, aliquamdiu retentatur. Quibus obtentis, in proximum campum excessisse contenti, longius eum sub excusatione tuendae urbis prosequi supersederunt. Id regi tardius hostes excipiendi causam praebuit. Getungam appellant pontem, apud quem armata popularium corona consedit. Grandes illuc lapidum acervos prohibendi pontis gratia vecors turba congesserat. Rex, alio amnem vado transgressus, ferro decernere statuit. Sed plebem non tam praesentia regis arma quam dira recentis sociorum cladis exempla terrebant. Missis igitur, qui pontem a rege repeti precarentur, ab armis se discessuram promittit. Praecipue regem Absalonis nimiam agrestium stragem vitandam dicentis temperamenta flectebant. Repetito ponte, supplices a seditionis auctoribus ad regis genua manus tenduntur, cunctaque famulandi officia avidius promittuntur. Cum de fide ambigeretur, iusiurandum promissionibus additur. Sic vulgi collegio dimisso, Lundiam reditur. Scaniae deinde gyro pertransito, obsides a plebe recipiuntur. Ad reliqua facilis populus decimarum solutionem dumtaxat pertinacius abnuebat. Nihil magis regi quam ad earum remissionem Absalonem adducere curatum est, summopere cavendum dicenti, ne sibi forte, quod olim Kanuto Othoniensi decimarum iura propagare nitenti acciderat, eveniret. Absalon, quicquam ex consueto sacrorum iure decerpere non minus inglorium quam sacrilegum ratus, constantius id se facturum negabat, dicendo, tametsi rex plebis sententiam favore prosequeretur, sibi impedimento non fore, quo minus ab ea decimarum debitum exigere perseveraret, neminem ad participanda secum pericula provocaturus. Tutissimum igitur regi silentium fore, ne ecclesiae opem ferendo populari se ipsum odio implicet. Tam iustam tamque fortem Absalonis constantiam rex animo veneratus, cum remissionem admittere nolit, exactionem differri postulat: consilio postmodum effici posse, quod armis nequeat. Paruit precanti Absalon, praefatus se decimarum loco prioribus pontificum condicionibus non usurum, ne prorsus earum iura neglegere videretur. Tam modesta Absalonis promissio consternationi remedio fuit. Summa postmodum Caesaris in attentando Saxoniae principe calliditas patuit: non enim minorem expugnandi eius spem in acumine quam viribus reponebat. Imprimis Waldemarum, quem eidem certius affuturum credebat, astutia tentat. Siquidem binas eius filias totidem filiis suis, quorum alterum successioni imperii destinarat, alterum Sueviae satrapam constituerat, per legatos in matrimonium postulabat, non quod sanguini suo bonae fidei nuptias quaereret, sed ut hostem amicis abundantem auxiliis spoliaret. Quod callidius an impudentius egerit, ignoraverim. Ad illum enim falsas iungendae affinitatis preces dirigere non erubuit, quem olim perfidiae laqueis complicatum ad obsequia sibi paciscenda pertraxit. Amici regis, intellecta fraude, haec non matrimonii voto, sed Henrici odio flagitari dicebant. Tam veros Caesarianae calliditatis interpretes sola reginae sententia superavit, sanguinis sui connubiis affinitatem cum Caesare iungere gloriosum ducentis. Quaerente rege, quantum ab eo dotis nomine exigeretur, legati se ignorare dixere remque ad Caesaris arbitrium retulere. A quo rescriptum est curandum regi Lubecam petere, cuncta secum illic commodius definituro. Obtemperatum rogatui est. Interea Caesar, omnibus imperii nervis ad obruendas Henrici partes connisus, urbes eius passim ad se deficientes in deditionem recepit. Defectionis causa non tam Caesaris amor quam Henrici odium exstitit. Is siquidem, nimiis ac diuturnis felicitatis successibus elatus inque summo fortunae fastigio nullum ruinae incommodum suspicatus, subiectas tyrannidi suae cervices inusitata dominationis saevitia atque intolerabili morum acerbitate vexabat nec hosti quam civi importunior exsistere consueverat. Igitur non bello aut clade, sed fraude militum et desertione viribus amissis, cum solas spei reliquias in Transalbianorum auxiliis haberet, Lubeco oppido relicto, quod se eius moenibus parum tutum arbitraretur, summa cum festinatione correptis navibus, in Stormariam, intimum fugae suae receptaculum, penetrat. Huius provinciae praeses Adulfus, apud ipsum profusis caritatis officiis a puero alitus feliciaque naturae pariter ac fortunae incrementa sortitus atque ad ordinem militarem summis beneficentiae studiis provectus, tam foedam educationis suae mercedem exsolvit, ut inter omnes Henricianae militiae comites primus se defectoris nomine macularet. Post haec a Caesare navigia, quibus Albiam superaret, sagittariis et funditoribus completa, per pronum amnis alveum immittuntur. Pari studio classis, exquisito bellatorum agmine referta, ad impediendum Caesaris traiectum ab Henrico contracta. Quae postquam hostilium navium multitudinem in conspectu habuit, earundem numero perterrefacta, proposito per fugam deserto, Caesari transitum cessit. Qui cum oppidum Lubecum obsidere coepisset Bugyszlavique et Kazymari fratrum vires admodum suspectas haberet, utrique se potentiae et claritatis incrementa daturum subornata legatione promittit, provincias, quas hactenus obscure et sine honorum insignibus gesserint, satraparum nomine recepturis. Iucunda Caesaris toties ab Henrico laesis promissio exstitit, non intellegentibus sibi sub specie beneficii deforme servitutis iugum intendi. Interea Waldemarus, classe luxu quam armis ornatiore Lubecum profectus, occurrentibus sibi Germanorum equitibus eximiasque eius adventui grates habentibus, navigationem medio amne, quoad possit, proferre deposcitur, quo brevius inter ipsum ac Caesarem iter restaret. Quo facto, postero die, an Caesarem medio itinere obvium affectaret, a legatis rogatus, castra eius petere praeoptavit, Romani imperii rectorem in re modica fatigare supervacuum existimando. Nec minor Caesaris in excipiendo Waldemaro calliditas quam Waldemari in petendo Caesare moderatio exstitit: siquidem imprimis eum amplexu atque osculo decentissime veneratus, mox dextra honorabiliter apprehensa, deposito amiculo, per media castra perduxit, praeconis more cunctos ei via cedere iubendo. Tentorium quoque, nimio multitudinis conspiciendi regis avidae concursu collapsum, planum campi petendo deseruit, ubi sedandae pressurae gratia distenta virga, quam poterat celsa voce, cunctos locis, in quibus consisterent, considere praecepit. Sed Waldemarus, cum eius dignatione perinde ac quadam moderationis aemulatione contendens, sellam suam se exspectaturum respondit, ne probato sedendi usu imperialis cathedrae honorem usurpare videretur. Magnates honoribus eminentes non ordine aut ratione discretis sedendi spatiis, sed ut quemque violentae pressionis casus iactaverat, sedilia habebant, fortuna, non dignitate locorum usum distribuente. Illic exaudire erat Theutonum voces formam regis staturamque mirantium; quos tanta visendi eius cupiditas ceperat, ut, cum sedendi humilitas obstaret, alter alterius conscensis humeris productis illum cervicibus inspectarent. Hunc regem, hunc dominum, hunc imperio dignum referre, Caesarem regulum homuncionemque vocare. Adeo barbaris eum excellens corporis habitus venerabilem faciebat. Crediderim Caesarem has militum voces dissimulanter tulisse, ne regis laudibus offendi videretur. Quem post diutinam omnium admirationem, paucis secum exsurgere iussis, in proximum tabernaculum eodem comitatis genere deducendum curavit, quo venientem fuerat prosecutus. Illic eum, seriis omissis, aliquamdiu benevolo iucundoque sermone detentum, ad vesperam, prosequente totius Germaniae iuventute, discedere permisit, luce postera apud silvam portui vicinam opportunioris colloquii gratia praesentiam redditurum. Interea filios regiam navem petere inque ea sub specie lusitandi morari praecepit, carissimorum pignorum familiari conversatione, in quanto regis adventum poneret, ostendere cupiens. De quorum nuptiis condicto in loco mentionem orsus, maiori triginta milia talentum, minori octo in matrimonii condicionem deposcit. Quae res suspecta Danorum maioribus fuit, virgines nondum ad nubendi aetatem provectas fraudulenter ab eo postulari credentibus. Sed Waldemarus, maiorem summam suis opibus imparem arbitratus, minorem Ungariae regis, arta sibi propinquitate coniuncti, fiducia pollicetur. Huic pactioni iureiurando firmitas adiecta est, desponsionisque vinculum sacramenti religione constrictum. His actis, rex navigia, Caesar castra repetiit. Quo tempore Sclavorum ad ipsum regiae classis metu navigiis progredi non audentium legatis receptis, diluculo navigium regis, parvo militum numero comitante, eiusdem cymba advectus, cunctis inopinatus ascendit. Igitur rege exercitus sui primores participandi colloquii gratia contrahente, solum Rugiae principem Iarimarum, quem pridie compluribus venerationis officiis, insuper regio nomine adulatus fuerat, quod eum Danis perquam fidum non ignoraret, vocari passus non est. Habere deinde se dixit, quod ad regem secreto referre cupiat, quem ob futurum mutui sanguinis contractum non amicum modo, verum etiam unanimem habeat. Sclavos siquidem enervandi Henrici gratia a se promissionibus allectos esse, quas eodem expugnato minime exsequi velit, memor, quid olim sibi de subigenda Sclavia pollicitus fuerit. Orare deinde, patiatur se eam ad praesens sui muneris facere, binis fratribus gemino praefecturae titulo speciosius quam diuturnius tribuendam. Eandem quippe se ei, profligato Henrico, subicere curaturum. Annuente rege posteroque die contionem petente, Bugiszlavum et Kazimarum, datis sollemniter aquilis, Sclaviae duces appellat, veterem atque hereditariam patriae libertatem vanis atque fucosis dignitatum nominibus venditantes. Qui si scisset, quanto oneri se exigui panni receptione substernerent, mortem beneficio praetulissent aut privati in omne vitae tempus degere maluissent. Sic sub honoris specie gravissimis dedecoris probris implicati discedunt, servitutem falsis dignitatum insignibus coloratam in patriam referentes. Illic quoque Syfridus, splendido Thuringiae loco ortus, unam Waldemari filiarum, Caesare astipulante, despondit, regiaque nave devectus sollemnes Sleswici nuptias habuit. Interea Sclavi, castello, quod propter Zuynensia ostia moliti fuerant, hiberna maris exundatione pessumdato, bina alia iisdem in locis, materia per hiemem contracta, veris principio condiderunt, inexpugnabiles se fore rati, si Penus amnis Walogasto oppido, Zuyna maritimorum praesidiorum obstaculis clauderetur. Quod rex sero nuntio expertus, cum ad Viridem portum impediendi operis gratia contractis copiis appulisset, ex Rugianis cognoscit consummatas arces praesidiisque completas. Praecipue eum in his expugnandis circumspecta portuum inopia desperare coegit. Tunc Kanuto filio cum Absalone, Sunone et Esberno vocatis, refert difficilem arcium oppugnationem sibi visam, alienis eas auspiciis quam propriis incessere praeoptanti, ne, studiis parum ex sententia cedentibus, rerum toties a se feliciter gestarum fulgor corrumperetur. Igitur Kanuto atque Absaloni oppugnationis curam imponit, praefatus minus ruboris ex inefficaci illorum pugna quam sua ad patriam redundaturum; si vincerent, non minori sibi gloriae fore, quam si ipsemet victoriam edidisset. Sed Absalon, Scanorum atque Syalandensium ductum pollicitus, Iutos sua opera ductandos negabat, quos non solum imperii sui, verum etiam adolescentiae Kanuti contemptum acturos sciat. Nec eum praedictionis augurium fefellit. Permotus dicto rex, iturum, licet invalidum, respondit. His curis astrictus, morbo ex sollicitudine contracto, in lectum decidit. Enimvero praecordia eius dividuae passiones, hinc vincendi cupido, hinc desperatio torserunt. Mane ducibus eum, ut sibi parceret, orantibus imperiumque eius etiam absentis se exsecuturos spondentibus, vix atque aegre consensit, ut ad oppidum Worthyngum, filio pontificique contradita belli summa, discederet. Quibus eodem in loco diutina ac vehementi tempestate detentis, seditiosae Iutorum voces toto litore exaudiebantur, tum commeatuum alimentorumque defectum causantium, tum expeditionis militiaeque remissionem poscentium. Quas cum Homerus Ripensium antistes, quem praeter religionis dignitatem singularis eloquentiae claritas commendabat, copiosis facundiae documentis delenire non posset, postremo, vim verbis anteponendam ratus, quendam ex seditionis consortibus ante tentorii sui fores pertinacius obstrepentem prendi vincirique curavit. Quae res populi clamorem auxit, seditionem accendit. Igitur patres, plebis a rege cum contemptu imperii discessum veriti, communicato colloquio, expeditionem ab eo sponte solvendam decernunt, temerariam eius dilapsionem simulatae licentiae beneficio praecurrendam putantes, ne magis proprio ductu finiri quam regio nutu remitti videretur; quae si in praeripiendo reditu propriae voluntatis motum ducis arbitrio praetulisset, evenire posse, quod divo Kanuto solutae classis poenas a patria exigenti contigisse prodatur; quam rem Kanuto, si patrem eius iam febri implicatum praesens morbus absumeret, regni successionem adimere posse. His consiliis adductus Kanutus convocatam classem, facta revertendi potestate, dimittit, beneficii loco erogans, quod plebis petulantiae negare non poterat. Ita seditionis periculo bellum omittere coactus, cum Absalone, Esberno et Sunone Worthingum adnavigat, paternae febris exitum exspectaturus. Igitur Waldemarus, per apertam cubiculi sui fenestram velorum reditum contemplatus, admiratione rei morbi pariter atque aegritudinis incrementa contraxit. Summa tamen utriusque dissimulatione usus, filium ad se cum arbitris venientem tam hilari vultu admisit, ut paene morbo vacuus putaretur. Quin etiam se minimo doloris sensu teneri dicebat, corporis molestiam animi robore dissimulare conando. Apud Absalonem tamen religiosam culparum confessionem agere non oblitus, incertum mortis tempus sacro correctionis genere praecurrendum credebat, seram atque inutilem paenitentiam iudicans, quae emendationis odio nimiaque peccandi perseverantia ad ultimum usque aetatis terminum prorogatur. Praeterea locis monastica religione sacratis dimidium patrimonii sui, quae ad fiscum regium pertinebant exceptis, testamento legavit. Sed ceteris bene de eius salute sperantibus, solus Suno, sive somnii monitu sive alio mentis oraculo doctus, fatalem hanc regi febrem augurabatur, quonam modo filii rebus decedente patre succurri oporteret, providendum hortatus. Tantam siquidem in regis funere luctus acerbitatem futuram, ut consilium ullum adverti nequeat. Eodem tempore Ioannes quidam, religione abbas, medicinae praesumptuosior quam peritior professor, cuius opi plurimum credebatur, e Scania accersitus advenit. Qui, morbo parum prudenter inspecto, sospitatem regi constantius quam verius promittebat. Quem cum cibo medicinali arte confecto reficiendum curasset, cunctis cubiculo eiectis, quietem capere iubet. Eundem paulo post sine voce esse compertum, ut artuatim sudore suffusum invenit, accuratius operiri praecepit, laetum id profluvii genus ac salutare testatus. Utinam Sunonem potius mentis augurium quam medicum artis suae praesagium fefellisset! Cuius promissum regis obitus insecutus, quam parum fidei in medicorum ope reponi oporteat, documento exstitit. Ingressi mane cubiculum amici defuncti regis corpus perquam simile spiranti reperiunt, adeo pristinum habitum retinente vultu, ut nec rigore contractum nec horrore mutatum cerneres, rubicundis oris notis vivi hominis speciem aspectumque reddentibus. Incertum, an decessisset, pristini coloris habitus totis adhuc membris retentus relinquere videbatur. Sero tandem pallore mortis fidem faciente, mandatur feretro corpus Ryngstadiumque funerandi gratia devehendum curatur. Hic vicus non vetustate modo, sed etiam paternae eius sepulturae titulo conspicuus habebatur. Accessit luctui matrum miserabilis planctus, sparsis comis funeri occurrentium iterumque se pristinum servitutis onus experturas dicentium; exstinctum illum, qui civium capitibus captivitatem detraxerit, qui patriam piratarum metu vacuefecerit maritimasque sedes perinde ac domesticas a praedonum incursu tutas praestiterit. Agrestes quoque, funebri ipsius pompa conspecta, rustico opere, quo occupati erant, relicto, consentaneis arva querelis replebant. Cui etiam ut supremi officii decus praestarent, funebri eius lecto humeros subicere iucundum ducebant, eversam regis morte patriam miserisque sibi commune funus, aut si quid funere tristius esset, imminere plangentes. Pro cuius spiritu salutaria Absalon vota gesturus, inter sollemnium verborum nuncupationem doloris impotens non temperavit sibi, quo minus aram lacrimis spargeret, vixque ad rem divinam peragendam vocis aut manus ministerio sufficere valuit. Quin etiam tantum aegritudinis animo contraxit tamque gravi et periculosa valetudine subito affici coepit, ut paene vitam cum sacrificio finiret. Incredibile videretur tantum virum tam insigni luctus horrore confectum, si non eius erga Waldemarum affectus fuisset notissimus. Sed fortuna, altero patriae lumine exstincto, reliquum perire passa non est, ne deesset, cuius ductu Daniae pedibus Sclavia subiceretur, aut gens, quae sub tantis ducibus ad excellentem honoris habitum provecta fuerat, tutore vacua remaneret. Cuius lacrimis precum loco defusis respersa altaria non parvulum promptissimae eius erga regem benevolentiae indicium praebuere. Iisdem quoque madefacta tura gratum Deo odorem dedisse crediderim. Peractis inferiis corporeque regio honoratissime funerato, Kanutus, monentibus arbitris, festinatione, qua regnum peti firmarique oportuit, in Iutiam seccessit, paternos sibi milites obligaturus. Neque enim illi nomen regium ambiendum restabat, quod unctionis suae tempore sollemniter adeptus fuerat. In contione Wibergensi benevolos civium animos expertus, apud Urnensem, tacita quorundam simultate compressa, pari ceterorum favore excipitur. Atque ita patriae consensu regni heres efficitur. Interea Scanorum populus, laxata sibi pristinae petulantiae frena regis morte gavisus, cladis apud Disiam pontem peractae piacula a principibus exigere constituit, per quos carissimis necessitudinum solatiis orbatus fuerit. Sed et Acho quidam, Tubbonis filius, plenis temeritatis eloquiis flagrantissimam civilibus malis facem subiciebat, exstinctae et iam paene sepultae Scanicae seditionis reliquias suscitando. Cuius mali impediendi gratia Absalon in Scaniam transgressus, apud plenam malignitatis contionem oratione liberius quam efficacius habita, a plebe deseritur, factionis principes alium contionandi locum complexos petente. Quorum tam petulans ac praeceps audacia erat, ut equis insidentes cunctam Scaniae plebem ad eundem locum, semestri spatio exacto, quasi tuendae libertatis gratia armatam redire sub edicto iuberent. Quae res Absaloni Sialandiam repetendi causam praebuit. Ob cuius secessum popularis saevitiae procursus, temeritatis incrementis evectus inque Thordonis et Esberni penates effusus, eosdem prius rapinae, deinde incendio subiecit. Complures quoque Scanicae nobilitatis sequentibus diebus aedes crematae. Siquidem factionis duces, quo promptiore plebis audacia uterentur, petulantiam eius principum bonis pascendam curabant, dulcedine praedae et assiduis fatigationis praemiis iucundiorem atque alacriorem eius operam reddituri. Igitur nobilium complures, aequalium exemplo vim penatibus suis inferendam timentes, bona omnia amicorum custodiae mandabant. Pars fretum navibus complexa, se et opes undis quam aedibus credere praeoptabat, pars apud Absalonem exsulare solatii et lenimenti loco duxit. Cuius atque Kanuti equites, suam aeque ac dominorum fortunam afflictari cernentes, cum iniuriam armis propulsandam duxissent, seditionis principes, frustra a se sine duce res novari superiore tumultu experti, Haraldum quendam, regii sanguinis, sed obtusi cordis impeditique sermonis, e Suetia asciscunt, hominem prorsus regno imparem, cum in eo nihil praeter generis nobilitatem natura aut fortuna commendabile reddidisset. Igitur maiore cum opprobrio talem virum Suetia miserit an Scania receperit, incertum est. Quo rumore attoniti perculsique magnates, prout se hostium adventus fama variabat, dubiis Absalonem legationibus fatigant, nunc opem eius transitumque poscentes, nunc eundem cum tota manu supersedere iubentes. Nondum enim Scaniae partes Haraldus irruperat. Quas cum Kanuti, Suetiae regis, eiusdemque satrapae Byrgeri praesidiis irrupisset, ad novi principis opinionem cupide congestum vulgus incredibiles ei copias sociabat. Quibus fretus Lundensi urbi portas sibi claudenti excidium minatus est. Igitur ex magnatibus complures, alternis internuntiis contracti fortique invicem cohortatione firmati, propter Lummam amnem castra constituunt, aliis regiorum militum per ignorantiae simulationem venire supersedentibus. Quos tantus pugnandi ardor ceperat, ut per summum non solum periculorum, sed etiam popularium contemptum absque paucitatis suae respectu, ut quemque equi pernicitas adiuvabat, sine imperio aut ordine effusis habenis in hostem contenderent. In quo quidem impetu maiorem venti, quem forte adversum habebant, quam hostium, quos impetebant, saevitiam experti sunt. Ille enim magnitudine sua clipeos cursitantibus decussit, hi ne pectora quidem irrumpentibus obvertere ausi fuere. Ita popularium acies, numero hominum quam animis praestantior, incruentam de se victoriam dando, plus periculi an ignominiae senserit, dubietati subiecit. Enimvero quo expeditius fugam, qua pugnam praecurrebat, intenderet, se ipsam scutis exuere non erubuit, armorum onus abiciendo, quorum usus experiri confisa non fuerat. Hac igitur partim caesa, partim capta, Haraldus cum Akone, quem affectati regni auctorem habuerat, Suetiam refugus petebat. At Lundenses, suspensis ad belli eventum animis, in neutram partem auxilia commodabant, favorem victoribus erogaturi. Qui rei successu conspecto perinde ac victores victis insultare coeperunt, cupiditate laudis et praedae alienis se virtutibus inserentes. Nec contenti popularium spiritus bis bellum potentibus intulisse, collecta contione, tertium adversum eosdem indicere gravati non sunt, suscepti vulneris dolorem consternationis furori permixtum communi nobilitatis exitio pensaturi tantamque provocandi perseverantiam sive pudore cladis sive cupidine ultionis animis insitam gestantes. Neque enim illos aut illustrium virorum respectus aut vulnerum suorum memoria, quo minus seditionis studia sectarentur, domare potuit. Quod periculum, cunctorum Scaniae magnatum capitibus contiguum, praeproperus Absalonis cum Syalandensibus adventus dispulit. Siquidem sublatis vexillis deputatum contioni locum ingressus, non solum turbulentissimo plebis proposito obstitit, sed etiam leges, quae iniquissimis eiusdem suffragiis convulsae fuerant, piissimo iudicii decreto ad pristinae auctoritatis habitum reduxit. Sed neque Haraldum quo minus a magnatibus damnaretur, absentiae patrocinium protegere potuit. Hunc certe bis a Scaniensibus multatum dixerim, semel armis, iterum sententiis. De quo quidem discernere arduum est, ferro an suffragiis punitior fuerit. Plebs quoque nihil hostile ausa, armis summa cum propositi dissimulatione depositis, Absalonis se turmis tranquillo contionandi more iungebat, singulis iudiciorum suffragiis alacrius quam libentius succlamando. Ita terribilis illa ac diutina seditio simul cum contione finem habuit, funesto plebis conatu ulterius adversum principum collegium insolescere non audente. Interea Kanutus, excitati in Scania belli nuntio Fyoniam e Iutia petere coactus, Esbernum, ab Absalone fratre nuntiandae regiarum partium victoriae gratia transmissum, obvium accipit. Cuius inopinato occursu tristia afferri ratus, haerente animo deiectoque vultu quicquam ex eo cognoscere verebatur. Postmodum non solum eiusdem plena hilaritatis fronte meliora sperare iussus, verum etiam iucunda ac libenti narratione se suorum victoria doctus, in Scaniam ovans processit. Ac primum eius provinciam Frostam rapinae et incendio opportunam exhibuit vastassetque, ni Absalonis erga illam studium gerentis interventu prohiberetur. Quo mediante effectum est, ut ab iis, qui regem Haraldica factione deliquerant, aera tantum poenae nomine exigerentur. O immensam clementiam, cuius beneficio hominibus evidenter noxiis maximi facinoris culpam parvulo censu redimere licuit! Quo exemplo ceteri ad spem veniae erecti, mitissima Absalonis opera parem regis mansuetudinem experti sunt. Egregium tunc Kanutus moderati animi specimen dedit, cum ultionem, quam universorum crimen meruit, unius amici precibus donavit. Indignum adolescentem, cuius virtus externi principis acumine tentaretur! Compluribus enim Caesaris legationibus curiam adire paternaeque amicitiae successionem expetere iussus, intercedente amicorum consilio, quam modestissime rescripsit, excusationis verbis a regnandi novitate quaesitis. Siquidem arbitris eius excussa atque explorata Caesaris calliditas erat, iisdem perfidiae laqueis filii simplicitatem circumvenire studentis, quibus olim patris credulitatem implicatam habuerat. Cui cum Caesar erepturum se regnum aliique daturum plena minarum epistola respondisset, solum hoc rescribere contentus fuit, quaerendum videlicet Caesari esse, priusquam sibi regnum adimat, qui Daniam in eius beneficio reponere cupiat. Qua responsi libertate non solum minantem elusit, verum etiam plurimum a se fiduciae in civium animis reponi docuit. Apud quem Caesar frustra monitis egisse se videns, Syfridum, qui sororem ipsius in matrimonio habebat, subornat, quod litterarum suarum instinctu nequibat, alienae vocis supplemento persuasum habere conando. Qui ubi Daniam intravit, quanta regis caritate ob sororis eius matrimonium teneretur, quantisque Caesar viribus esset, exposito, Absalonem, sunonem et Esbernum, qui soli ex amicis cum rege admittebantur, tum fidei, quam Kanuto, cuius tutores exsisterent, deberent, tum fiduciae, quam eiusdem pater in eorum pectoribus reposuerat, admonitos, orare coepit, ne amicorum nomine hostes agendo creditum sibi pupillum, annis et consilio tenerum, grave et intolerabile belli onus suscipere iubeant eumque sub titulo tuendae libertatis regno exuant. Quin potius salutaribus illum consiliis informare curae habeant Romanique imperatoris curiae ascribi deforme non ducant. Respondet Absalon de se dubium non esse, quin utiles, si nosset, monitus Kanuto libenter fuerit porrecturus, a quo ita Caesaris amicitiam expeti velit, ut propriae eius maiestatis decus incolume servaretur. Nam et Waldemarum, Frederici partes amicitiamque secutum, nihil fide eius aut promissione fallacius repperisse. Proinde Syfridum nosse debere Kanuto Caesarique aequum regnandi ius esse neque minore cum libertate hunc Danici regni quam illum Romani imperii gubernacula continere. Igitur indignante Syfrido plenaque minarum ac fastus responsa fundente: 'An tu', inquit, 'ex temet ipso Daniam pensas eamque ut Thuringiam a Caesare, cum volet, quam facillime capi posse existimas? Proinde abi imperatorique tuo perfer Danorum regem ne minimam quidem obsequii partem dignitati eius ac nomini delaturum.' Dignum hoc contemptu dixerim, qui propior alieno imperio quam propriae affinitati tam invisam Danicae libertati legationem suo monitu administrare sustinuit. His auditis Caesar spernenti se regi, quia bellum nequivit, odium inflixit, animo, non ferro contemptum ulturus. Spe tamen potiendae Daniae non omissa, civilium in ea malorum motum exspectandum putabat, seditione dividuam gentem minore cum virium suarum periculo oppugnandam sperando. Quam opportunitatem aliquamdiu quaesitam a fortuna sibi negari conspiciens, Sclaviae satrapam Bugiszlavum, quem nuper Kazimari fratris decedentis orbitas heredem effecerat, crebris muneribus amplissimisque promissionibus in Danica bella sollicitat. Cuius hortatui Bugyszlavus pronius quam prudentius obsecutus, sed bellum adversum Daniam palam atque aperte profiteri non ausus, primum avunculi sui Iarimari, Rugiae praefecti, quaesitis simultatum causis, hostem agere coepit, Caesarianae militiae respectum artissimis affinitatis vinculis praeferendo. Qua de re Kanutus per Iarimarum certior factus, mitti curavit, qui causam a Bugiszlavo tam subitae laesionis inquirerent. Ille non regem, non Daniam a se laedi, sed iniuriam a Iarimaro illatam repelli testatus, communem controversiam per utriusque legatos, armis interim depositis, ad regis cognitionem referri deposcit eundemque pacis inter se faciendae auctorem flagitat, verbis benevolentiam simulantibus simplicitatis fidem praetendere cupiens. Igitur rege nihil insidiarum aut perfidiae metuente, causae dictionis dies locusque decernitur. Apud insulam deinde Samsam non solum huius negotii explicandi, sed etiam iuris civilis emendandi gratia ingenti nobilitate contracta, amborum legatos excepit. Quorum altercatione sollemniter audita, cum in Iarimarum complura loquacius quam verius obiectarentur, ac propter principalium personarum absentiam sententia impediretur, a Bugiszlavi legatis ultro iureiurando promissum est eum, cum primum regi placitum foret, in rem praesentem venturum. Ita in eludendo rege non minor legatorum quam eius, a quo missi erant, calliditas versabatur. Quorum promissis Kanutus securius quam cautius aestimatis, concilio ocius dimisso, in Iutiam secessit, fortissimis quibusque Scanorum ac Sialandensium tantam otii tranquillitatem causantibus seque nimia iam quiete in desidiam provolvi querentibus; longo deliciarum usu enerves animos gerere, qui sub rege Waldemaro totius ferme anni tempus multiplici rerum agitatione varioque militiae genere deducere consueverint. Nam militaris roboris nervos, sicut otio hebetari ac remitti, ita negotio intendi excitarique. Igitur acuendae virtutis gratia piraticam adversum Estones in commune decerni placuit. Inter haec Bugiszlavus, hortante Caesare, non solum patriis ac domesticis viribus instructus, sed etiam a finitimis late praesidia mutuatus, adversum Rugiam quingentarum navium classem ingenti belli apparatu refertam contraxerat. Quibus copiis nihil hostilium virium obstaturum ratus, Bugiszlavum quendam legati nomine Caesarem petere iubet, qui tantum a se exercitum adversum Daniam contractum nuntiaret, ut dubitari non posset, quin Kanutus, resistendi fiducia defectus, quam citissime Romano se foret imperio traditurus. Delectatus promisso Caesar, laudato Bugiszlavo, legatum imperatoriis donis prosequitur. Iarimarus, tam subiti inopinatique belli fama perculsus, Absaloni in Sialandia se continenti magnitudinem periculi Rugianae genti imminentis propinquitatemque denuntiat. Qui protinus festinatione, quanta sociorum expugnationem praecurri oportebat, accinctus, missis per Sialandiam epistolis, omnem aetatem armis habilem in classem confluere iussit. Minores rates maioribus, onerarias piraticis sociavit plebique demum ac nobilitati promiscuum corripiendarum navium usum concessit. Eodem edicti genere coniunctis Sialandiae insulis imperatum. At Fioniensibus Scanisque sextum intra diem praefixum portum petere, alioqui supersedere iussum; neque enim ulteriores apparatui indutias convenire. Adeo autem in iis, quibus expeditionis societas mandata fuerat, obsequendi sollicitudo flagrabat, ut egregio alacritatis certamine constitutum sibi tempus aut implerent aut praecurrerent. Kanutum vero, tametsi nuntium in Iutia recepisset, ingens locorum distantia, denuntiati temporis angustiis permixta, Absalonici operis consortem exsistere non patiebatur. Sex solas naves Fionia, quattuordecim Scania, ceteris tarditate impeditis, transmisit. Quarum insignis paucitas culpae obnoxia videri potuisset, si non longinquitatis patrocinio defenderetur. Pentecostalis festi pervigilium erat, quando praenominatum sinum Absalonica classis inierat. Eadem die, ne quid segnius aut cunctantius gereretur, Hythini insulam adnavigari curatur. Illic obvii Rugianorum nuntii praestolandum docent, quoad sciri possit, in quam Rugiani soli partem hostilis irruptio tenderet. Iam enim Bugiszlavo ad insulam Coztam Rugiae praetentam esse perventum. Qui quamquam hostilia iam paene rura pulsaret, non temperavit sibi, quo minus sobrietatem effusa crapulae licentia violaret. Tanta siquidem epularum indulgentia exercitum aluit ac corrupit, ut convivium magis quam bellum amplexus videretur. Verum Absalon nuntiorum monitis obsecutus, iisdem postera luce regressis bugiszlavumque ex adverso Strelae insulae copias expositurum docentibus, quamquam crepusculum appetebat, correpto signo, ocissime litus scapha petivit. Gubernatorum deinde collegio per praeconem vocato nuntioque quam brevissime militibus edito, ingenti cohortationis cura alacritate exercitum replevit, quietem suam certis victoriae imaginibus adumbratam praefatus. Nec alia militum responsio fuit quam pugnam se optare; quam si accipiant, non dubitare, quin vincant. Quem animorum calorem tum a longa vincendi consuetudine, tum etiam ab ingenita Danico sanguini virtute traxerunt, digni, qui vocis suae augurio non fallerentur. Igitur Absalon incertae navigationis metu, quod fretum dubiae profunditatis esset, diluculum praestolatus, cum inde soluturus esset, aliquamdiu retentus est, arenis ancora altius insidente. Quo evenit, ut ab universis infinitum procedendi ardorem gerentibus relinqueretur. Sed neque se ab exercitu praecedi indecens existimabat, a quo plus hortationi suae quam cunctationi tributum cernebat. Quem merito his gratulatum crediderim, qui iustae celeritatis compotes quam violentae morae consortes exsistere maluerunt. Quam tarditatis iacturam impedimento solutus tanta remigii velocitate pensavit, ut paene prima navigia occupaverit, dispendium casu invectum proeliandi cupidine redimendo. Hunc publicae festinationis procursum missa a Rugianis ratis excepit, quae aliquanto remissiore navigatione utendum doceret, quod, Bugiszlavo adhuc insulam Coztam tenente, incertus irruptionis locus exsisteret. Sed et Iarimarus secessum hostium, domestico milite succinctus, opperiebatur. Igitur cessata impetus cura, ad litus Dreccense devertitur. Illic affertur hostes domum petisse, nuntiis incidentis forte nebulae errore deceptis. Iidem, nostris portum Darsinum petere iussis, Iarimari cum iis consiliaturi Rugiano exercitu vallatum pollicentur occursum. Quo loci adnavigato, cum nec Iarimarus nec quisquam ex eius satellitibus repertus fuisset, placuit. Nicolaum Falstricum, quod Sclavicae gentis linguam calleret, explorandi hostium secessus gratia ad Iarimarum dimitti. Quo abeunte, cum Absalon divinae venerationi vacaturus litus scapha petisset, repentino nuntio per Iarimari familiarem suscepto cognoscit Pomeranicam adventare classem, quae, si nebulae densitas non obstaret, cerni comminus posset. Igitur revocatis, qui sacra gestabant, cupide concitatam classem obviam hosti in altum direxit, armis, non precibus Deo libamenta daturus. Quod enim sacrificii genus scelestorum nece divinae potentiae iucundius existimemus? At Pomeranis non tam hostile solum repente invadendi quam Rugianorum equitatum defendendi litoris studiosum variis navigationis ambagibus ludificandi propositum erat. Qui, Danicam conspicati classem, Borwinum occidentalibus comitatum Sclavis auxilii sibi ferendi gratia adventare credebant, aeris nubilo nostrarum navium numerum habitumque dignosci non patiente. Neque enim eorum animos subire poterat Danos per tot locorum spatia a Sclavia remotos intra tantuli temporis angustias eo loci fuisse provectos, speculatoribus ob nimiam securitatem excubandi officia parum curiose gerentibus. Igitur Bugiszlavus, Rugianam classem ante pelli ratus, a centum et quinquaginta myoparonibus circuiri desiderat; reliquam classem veluti in aciem iactis ancoris componit; naves, quibus alimenta vehebantur, aliquanto piraticis praestantiores, inter ipsas et continentem admovit, armatae multitudinis speciem vacua lignorum effigie adumbraturus. Quo vultu deceptus Suno Bugiszlavum auxilia a Theutonibus mutuatum credebat. Rarescente tandem nebula, Absalon, ab exiguis hostium scaphis praeteriri se videns, non omnes quidem tuto redituras per iocum aiebat. Igitur sociis ingenti cohortatione firmatis, in hostilem classem, ut imperio, ita ductu et navigatione primus invehitur. Monitus a Sunone, ne eam perinde ac Germanicis roboratam auxiliis praepropera festinatione incesseret, sed temperato remigio militem armari iuberet, minime cunctandum aiebat, praefatus eo iam loci conclusum hostem, ut nec bellum tuto conserere nec fugam salubriter edere posset. Itaque nihil impedimento fore, quo minus promptissimam sibi victoriam esset cessurus. Eodem deinde monitus iterante, milites Absalonis munimenta corporibus aptare coeperunt, parte remigium continuante. Quorum apparatus nimiae ac perseverantis nebulae beneficio hostem fallebat. At ubi propius ventum, Danorum iuventus, ut cunctationis, ita silentii impatiens, sublatis vexillis, non temperavit sibi, quo minus concitatissimum proeliandi ardorem celso cantilenae genere prosequeretur. Absalonis quoque signum, numquam sine hostium fuga spectari solitum, Sclavis pariter et Danorum praesentiam prodidit et confligendi diffidentiam incussit. Igitur summa cum trepidatione sublatis ancoris, cupide classem concitare coeperunt, quantum navigationis longo temporis tractu protulerant, exiguo horarum spatio remensi. Innumeri, quorum fugam aut navium magnitudo aut ancorarum sublatio retentabat, profundum petendo fluctibus quam ferro vitam finire maluerunt. Horum rates eodem paene temporis momento refertas ac vacuas conspicareris. Sed neque prolapsos natandi usus servare poterat, subiectarum voraginum eluvie mersorum corpora tenacius apprehendente. Quantas igitur timoris vires existimemus, qui, quos nimio sui haustu repleverit, ne proprio quidem spiritui parcere compellit! Decem et octo navigia, nimiae multitudinis in se confugientis concursu rupta, receptis exitio fuere. Paucis hostem opperiendi animus fuit. Illius vero etiam ridicula formido exstitit, qui, sociale exemplum perosus, nexo ex rudentibus laqueo, suspendio se consumere quam hosti necandum praebere maluit. Quod factum complures prius admiratione, deinde ludibrio prosecuti, dulcedine spoliorum lentius hostibus inhaerere coeperunt. Quibus Absalon praeteritis monitisque, ne praedam quam hostem insequi mallent, septem solis navibus totam paene fugacium classem insectari non destitit, illa nimirum fiducia usus, qua toties sibi hostium terga aspicere contigit. Neque enim a palantibus in illa insequentium paucitate numerus, sed virtus aestimabatur. Centum ferme navium turba maritimae fugae diffidentia terrestrem cepit perque horridos ac desertos saltus inermis attonitaque discursum habuit. Iarimarum quoque hostilis sanguinis quam praedae avidiorem concitatior tuendae patriae cupido reddiderat. Quinque ac triginta navigiis, vehementi remigio concitatis, hostilis Absalonem nobilitas devitabat. Quae cum septem sola sibi instare animadverteret, fugam suam non solum tristem, sed etiam erubescendam rata, bis navigationi, perinde ac pugnam consertura, laxamentum dare conata est. Igitur Absalon, quamquam ab amicis ceterae classis adventum opperiri rogaretur, nulla ex parte cessato remigio, progredi perseveravit, plus hostium trepidatione quam sociorum auxiliis utendum praefatus. Quo cognito, Sclavi summa cum exanimatione metum rubori praetulerunt navesque suas, quo figae habiliores essent, arma et equos in profundum abiciendo oneribus vacuefacere coeperunt. Acrius deinde converberato pelago, Penum amnem perseveratae fugae receptaculum habuerunt. Quos Absalon eo usque vacuo cunctationis remigio insecutus, vespera ad socios, qui praedae incubuerant, revertit. Cuius ne particeps quidem fore sustinuit, gloriam ad se, spolia ad milites redundare speciosum ducendo. Igitur ex quingentarum navium numero quinque ac triginta dilapsis, decem et octo confractis, ceterae in Danorum potestatem dicionemque cessere. Illa igitur dies, quae Absalonis claritate occaecatam hostium classem aut fugam aut exitium pati coegit, tot terrores, tot maritima discrimina finivit, Syalandicos portus ac Balticum fretum pestifero piratarum incursu vacuefecit, efferatam barbarorum saevitiam iugi patientem reddidit patriamque nostram, vix libertate sua potientem, Sclaviae dominam effecit. Efficax et inusitatum genus victoriae, quo cunctas hostium vires funditus everti contigit! Eadem ut Sclavici cruoris plena exstitit, ita nullum Danici impendium habuit. Quattuor dumtaxat ex Rugianis sociorum an hostium telis perierint, incertum est. Die postero decem et octo Scaniensium navigia superveniunt, quos Absalon, non morae eorum sed voluntatis aestimatione facta, praedam cum victoribus communicare praecepit. Quid deinde Sclavis consilii foret, cognosse cupiens, callidum speculationis genus amplexus, Bugiszlavum sub simulatione benignae et veteris amicitiae perfidiae per legatos arguendum curat nimiamque regis offensam obnixo placationis studio praecurri postulat. Ad haec Bugiszlavus tantam receptae cladis dissimulationem agere sustinuit, ut, laudata monitoris benevolentia, facturum se, quod ab ipso suadebatur, promitteret. Tantum autem timoris Sclavorum vulgus ob pristinam fugam animis insitum habebat, ut etiam novam, visa rate, quae legatos vehebat, edere non erubesceret. Post haec Absalon, rerum a se gestarum famam illustri nuntio praecurri magnificum ratus, Tachonem claro Fioniae loco natum cum tentorio Bugiszlavi, quod ei portionis nomine cesserat, remitti curat, nec solum victoriam suam regi indicaturum, sed etiam fidem assertis celebrioris praedae gestamine facturum. Per eundem quoque, ne Sclavicae vires novis copiis instruerentur, messis tempus expeditione praecurrendum hortatur. Quem Kanutus, Iutis Wibergica contione contractis, Absalonici operis eventum digno relationis officio repraesentare praecepit, expeditionis hortatore usurus, quem nuntii auctorem habuerat. Quo facto omnium animis maximam educendae classis curam ingeneravit. At Caesar, tantae cladis nuntio recepto, postquam solo Absalonis ductu rem gestam cognovit, omnem non solum obtinendae Daniae spem, verum etiam attentandae fiduciam mente deposuit, proprias vires damnando, quod alienis parum efficaciter usus fuisset. Eandem victoriam suam Absalon apud Byzantium incredibili famae velocitate vulgatam postmodum ab equitibus suis, tunc temporis in ea urbe stipendia merentibus, accepit. Sed novae frugis accessio labentibus hostium alimentis opitulata est, iisdem ex regiae profectionis cunctatione instruendorum frumento vicorum perquam utile sibi laxamentum sumentibus. Huius expeditionis opinione perciti Walogastenses profundiora Peni amnis loca crebro lapide complent, moenium suorum aditum navigiis negaturi. Quos Absalon iisdem alvei locis egerere cupiens, trahendae secum iuventutis gratia corpus aquis immergere non dubitavit easque lapidibus vacuefaciendo, quantum transmittendae classi satis erat, ad patientem navigationis habitum perduxit, quamquam oppidani machinas suas tali temperamento librassent, ut eadem amnis spatia certis ictibus destinarent. Quibus obstaculis transitu vacuefacto, facilem sociis petendae circumsidendaeque urbis aditum struxit. Obsidione coepta, defixi sub aquis stipites, quorum frequentia oppidum erat vallatum, navigia propius appellere passi non sunt. Hanc oppugnationis difficultatem Danorum iuvenes virtute superare cupientes, non temperavere sibi, quo minus, navigiis a profundo remotis, pedibus in aquam descenderent vadaque gradu lustrarent. Contra oppidani in subiectos comminus tela iacere navigiaque tormentis procul incessere coeperunt; quorum eximios iactus eludere quam excipere satius existimares. Anceps incertumque vitatu periculum erat, praegrandibus saxis in consertas puppes cadentibus; in fuga ac declinatione cautoque corporis motu magis quam in ulla armorum ope frustrandorum ictuum remedium ducebatur. Absalon, medio tenus navigii progressus, egesta tormentis robora crebra corporis declinatione fallebat. Quem barbarus, forte praesidio egressus, postquam ex clipei notis agnitum habuit, tormentorum praesidibus manu significavit, ut eum impeterent. Igitur interrogatus a quodam, an perspectum haberet, qualiter ipsum barbarus denotaret, curam sui illius animo insitam respondit, eodem ludibrio hostem et monitorem excipiendo. Intrepidi animi dixerim in medio salutis discrimine pericula sua iocoso dicto prosequi voluisse. Adeo certissimum fortitudinis et constantiae experimentum necessitas tribuit. Expugnatione non procedente, nova adoriendae urbis ratio auctore Esberno excogitata est: siquidem inusitatae magnitudinis navigium, variis ignis nutrimentis completum, solo ventorum remigio opportunis incendio moenibus adigendum curabant. Quod, latenti in undis stipiti illisum, sine ulla oppidanorum iactura propriae materiae discrimine conflagravit. Ita exigui ligni impedimento spes ingentis victoriae subruta est, hostiumque salus parvulo Post haec Bugiszlavus, in dedecorum suorum ultionem dolos mente scrutatus, Absalonis colloquium simulata pacis affectatione per legatos poscendo cum ingenti equitatu destinatum conventui locum petivit. Quem binis obviam sibi navigiis venientem, ut continentem ascenderet, obsecravit, commodius in tentorio quam navi colloquendum praefatus. Obsequentem illum navigioque excedere volentem Erlingus quidam, illustri inter Noricos loco natus, horridioris somnii narratione retinuit, haud dubie fraudem sensurum, si salutem suam hostibus crederet, auguratus. Cuius vocem Absalon, perinde ac divinitus sibi dati indicii miraculum veneratus, vocanti se Bugiszlavo minorem a maiore peti non oportere perhibuit, pontificem duci dignitate praestare asseverando. Ita hosti impotentiam obiciendo fraudis materiam ademit. Ille stricta navis spatia causatus, repentino discessu fallaciam detexit. Nam qui alias ultro navigium Absalonis ingredi consuevit, nunc eius aditum perinde ac fatale sibi domicilium, conscientiae malignitate confusus, exhorruit. Gavisus Absalon, quod salutem suam somnio quam hosti credere praeoptasset, ad classem se recepit. Igitur cum exercitus noster, communem agrorum vastationem unius urbis excidio anteponens, exhauriendae provinciae consilium cepisset inque pontis pertranseundi angustiis haererent, crebris oppidanorum myoparonibus incessuntur. Qui mox sagittariorum ab Absalone regeque missorum opera deturbati, infestandae commodius classis gratia continenti se tradunt, nostrosque clamore non minus quam iaculis insecuti, per summam ignaviae exprobrationem perinde ac victis insultare coeperunt. Quo viso, reliqui ex oppidanis, passim correptis scaphis, moenibus etiam, quae tuebantur, desertis, in ripam se conferunt, relicta a Danis tabernacula praedaturi. Neque enim regios equites, navium transitum in terra opperientes, fumus tabernaculorum, quae Dani discedentes cremarant, incendio ortus, ab ipsis discerni patiebatur. A quibus cum inopinati attonitique incursarentur, pars in scaphas refugit, pars armis in ripa aut aquis in amne exitium habuit. Natantes a sagittariis interfecti, navigantes eversi iustas irrisis a se Danis poenas luerunt. Ita Walogastenses, paulo ante falsis nostrorum opprobriis exsultantes, nunc civium in conspectu suo necatorum miseranda fata luctu prosequebantur. Quod Oznenses fama experti, suburbanos penates ocius cremandos curant, ne iisdem hostes ad moenium suorum incendium uterentur. Igitur dum ultro se tectis spoliant, ingens urbi suae tutamentum conciliant, quo domibus tenuiores, hoc moenibus tutiores effecti. Rus regi rapinae exstitit. Cuius sententia Absalon Iulinensium finium arciumque Zuinensium expugnationem peragere iussus, Esbernum fratrem Zuinam cum commissae sibi classis parte praemittit, aut arces ipsas, si fors sineret, capturum aut earum custodibus, quoad se Iulino reverti contigisset, fugam interclusurum. Quarum ianuae venienti Esberno vacuae patuere, propugnatoribus nimirum adventum hostium furtivo discessu praecurrentibus. Ambae itaque incendio datae Qua de re Absalon, Iulinensium rebus absumptis, non solum longinqui fumi contemplatione, verum etiam sociorum inde revertentium affirmatione certior factus, ad regem revertit, laetatus se magna curarum parte fraterna opera liberatum. Rex, vicos necessariis usibus abundantes captu difficiles fore vacuosque tantum a se penates exuri conspiciens, remeare constituit, qui nunc desertos inopesque lares adortus fuerat, exacto messis tempore referta copiis horrea consumpturus. Cumque, non minus capiendarum urbium difficultate quam vacuarum aedium incendio fatigatus, Zuinam amnem abducendae expeditionis gratia petivisset, exustarum arcium reliquias solo aequari iussit et, ut omnia earundem munimenta demoliretur, etiam lapides fundamentis egestos in profundum iactandos curavit, quamquam iidem recenti adhuc incendio torridi vix se manu contingi paterentur. Cuius laboris idem atque expeditionis finis exstitit. Autumno domi peracto, duodenis millibus e Rugia contractis, Tribusanam provinciam dicioni suae parentem peragrat. Post haec Cyrcipanensium devexam paludem paternae militiae aemulatione permensus, ad urbem Lubekincam pervenit. Qua praeterita, cum Diminum petere statuisset, in abundantem potione vicum incidit, barbaris illic tanta animorum securitate convivantibus, ut nullum prorsus hostilis adventus formidarent impetum. Quantam porro gentis illius intemperantiam pacis tempore exstitisse putemus, quae, ne hoste quidem liminibus imminente, quo minus vires suas ebrietatis illecebris labefactaret, abstinuit! Itinere deinde nostrorum ad naves converso, convellendae praedae spargendique passim incendii gratia Danica manus disicitur, mentem regis longinquae viae dispendiis a petendi Dymini proposito retrahentibus. Qui triginta solos sibi comites asservasse contentus, cum ingentem barbarorum cohortem opimam villam tueri satellite nuntiante cognosset, Absalonem suo forte vexillo coniunctum dimidio cum praesentium equitum numero opem sociis laturum dimittit. Qui imperium amplexatus, obscurandae paucitatis gratia laxius militem incedere iubet, multitudinis instar confusa agminum specie praebiturus. Quin etiam vehementius irruptionem edere curae habuit, quo plures insequi crederentur. Iamque barbarorum, relicta villa, nemus tenentium manipulos contemplatus, cum se longe viribus inferiorem animadverteret ideoque sociorum augmentum simulare vellet, complures ex suis furtim discedere monitos aperte subinde redire iussit idque saepenumero faciendum curavit. Igitur auxiliorum incrementa sensim recipere existimatus, non suppetentibus, qui praedam asportarent, contractas vici opes ingenti pyra constructa cremavit, flamnis insequendo, quod usui commodare non poterat, etiam ministris incendii tantae pecuniae consumptionem animi dolore prosequentibus. Ea re gesta, ad regem se retulit. Qui propter Lubynam pernoctatione habita, deletis vicorum reliquiis, lacunam, per quam arduo labore iter fecerat, ponte a Rugianis consterni curat, eamque nullo paene negotio remensus, conscensis navibus, in proximum Peno amni portum pervenit. Ubi diutina ac vehementi tempestate vexatus, Bugiszlavum pacem a se per legatos petentem repulit, quamquam iam labentibus alimentis expeditionem remittere cogeretur. Exactis domi hibernis, per Zuynam ingenti cum expeditione regressus, Grotzuinam lacerat. Ubi cum Iarimarus hostium occursum ex eorum lituo deprehensum regi nuntiandum proponeret, idque ab Absalone, nisi iidem in conspectum venissent, exsequi vetaretur, ancipiti malo circumventum se dixit, qui, si quid inopinati periculi se tacente sociis incidisset, incuriae damnari, sin maturius indicium afferret, timiditatis notari posset, cum et praepropero nuntio uti probrosum et nimis lento desidiosum videatur. Huius provinciae praeda parum satiatos pomeranicarum opum fama sollicitat, quae, ut eximiae, ita intactae praedicabantur. Nulli tam longinquam militiam ingredi difficile visum, quamquam perferendae inediae peragrandaeque solitudinis praedicebatur asperitas, ardore praedae periculorum metum levante. Imbellis populus urbiumque et armorum inops regio ferebatur. Et quoniam nostris propositum ex sententia cedere consueverat, pergendi cupiditas animos inflammabat, nec fraudandos praesentibus votis felicia tot successuum experimenta spondebant. In qua profectione, pabulo parum suppetente, non solum equos, verum etiam pedites commeatibus onustos attritae labore vires deficiebant. Hae res convertendi itineris repetendique classe Iulyni causam dedere. Illic rex adoriendi per insidias Camyni consilium nactus apertaeque eius irruptioni latentem praeferens, ductantibus locorum peritis, per ignotos ac devios saltus plenum difficultatis iter corripuit. Errantibus ceteris, Sialandenses ac Scanienses, Alexandro (Absalonis hic sorore editus erat) primipilo usi, Rugianisque ducibus rectam et compendiariam viam secuti, Camynum venere occupassentque, nisi incolas incendio cautiores fecissent. Quorum paucitatem Bugiszlavus, qui in eodem tunc forte oppido moram agebat, effusis manipulis irrumpendam ratus, Esberno, qui talium rerum experientia usuque callebat, quo longius hostes urbe evocarentur, de industria cedendum monente, diu terga praebentibus institit; ad postremum, intellectis insidiis, effusius ruentes in aciem revocat, tam improbum ab urbe excessum amarae reprehensionis salebris insecutus. Quod videns Esbernus, abiecta fugae simulatione, signa ad hostem reflexit effecitque, ut Bugiszlavus, caballo delapsus, pavido recursu intra vallum confugeret, celeritate pedum salutem quaesiturus, quam aut armis aut equi velocitate tueri fiduciam non habebat. Alexander, illato portis signo, neminem, a quo repelleretur, invenit, tanta trepidatione captis hostibus, ut ne urbis suae quidem limina ab iniuria vindicare praesumerent. Qua gloria satiati Danorum iuvenes paulatim in aciem se recipere quam ulterius urbi insultare maluerunt, paucitatis aestimatione temeritatem domante. Hunc iuventutis procursum rex reliquo milite subsecutus, propter muros equo descendit, expugnandae urbis habitum curiosiore contemplationis officio lustraturus. Quo residente vallumque vexillis stipante, canonicae vitae clerici, contusi deiectique animi maerorem pedum nuditate testantes, digesta rite processione cum insignibus suis adveniunt, eoque paternae sanctitatis admonito, genibus nixi sacris aedibus abstinendum precantur, orando, ne divinos penates humanis incendio iungat neque ita in hostes saeviat, ut publicae religionis domicilia consumat, tot suas, tot maiorum virtutes taeterrimo facinore corrupturus. Adiectum ab iis est Bugiszlavum regis tuto petendi gratia familiaris fidei patrocinium postulare. Responsum a Kanuto homines sibi, non Deum incessendi propositum esse, ut iustum, ita alienum sacrilegii bellum gesturo. Quibus, si civitatis partem extra municipii moenia collocatam cremaret, ecclesias mortalium aedificiis permixtas communibus flammis implicandas dicentibus, iram precibus remisit hostilesque lares inviolatos relinquere quam divinos humanis iniuria aequare maluit. Illi urbem precibus suis donatam gavisi, gratiis pro beneficio actis, laetitia ovantes discedunt eamque sacro concentus genere prosequuntur. Bugiszlavus, quod petebat, obtento, quaesitum Absalonem die postero obviam sibi cum Iarimaro venturum precatur, eosdem faciendae cum rege pacis arbitros habiturus, quos tot colloquiis amicos expertus fuerat. Quem Absalon fraude potius quam sincera verborum fide agere ratus, negavit se intercedere, quo minus igni provincia vastaretur, ne tantum iter explesse fraudi fuisse videatur. Ille nihil a se extra municipii moenia possideri confessus, sacris tantum domiciliis eorumque gratia vicinis tectis abstinendum oravit. Quod beneficium eodem voto petitum promissumque est. Reliquum lucis avidissima vicorum vastatione consumptum. Bugiszlavus praesentium periculorum impulsu promissum revertendi tempore sectatus, Absalone et Iarimaro dextras praebentibus, ad regem perducitur, ingentisque summae pecunia multae nomine pacta, non alias pacis condiciones assequi potuit, quam ut procurationem hactenus patrimonii titulo administratam e manu regis beneficii iure susciperet libertatemque servitute mutaret, Rugianae gentis tributum obsequiis aequaturus. Hanc pactionem obsidibus firmandam pollicitus discedit, redeundi comitibus utendo, quos adveniendi duces habuerat. Et ne venerationis expers dimitteretur, ab Absalone convivio cum amicis exceptus, potu nimis avide sumpto, adeo vires sensumque exuit, ut vix mente constare putaretur. Qua intemperantia amissae maiestatis oblitus, deflendae servitutis loco libertatis gaudia repraesentavit. Igitur nimio ebrietatis haustu obstupefactis nervis, nave egestus in tentorio collocatur, Absalone quadraginta armatos ante tabernaculi fores excubare nocturnaeque eius custodiae vacare iubente. Tanta siquidem apud Danos servandorum hospitum sedulitas exsistere consuevit, ut eorum saluti perinde ac propriae studere curaretur. Quo beneficio obligatus Bugiszlavus, Sclavorum animos Danis applicando, debitam Absalonis meritis gratiam retulit. Quibus cum, pulso mane somno, oculos inseruisset, Danorum fidem exosculatus aptissimoque laudationis genere prosecutus, plus voluptatis se ex percepta Absalonis humanitate quam amaritudinis ex patriae iactura sentire dixit. Igitur ad locum, in quo milites eum praestolabantur, relatus, postero die, Sclavicae nobilitatis proceribus adductis, genibus annixus cum coniuge se et liberis ad pedes regis suppliciter abiecit veniamque diutinae rebellationis precatus, obsidibusque ex parte datis, ex parte promissis, avitae paternaeque procurationis summam beneficii loco suscipere non erubuit, quod patrimonii erat, alienae largitionis indulgentia possessurus. Rex, principis huc necessitatis perducti miseratione permotus, satis iam graves eum sibi poenas dedisse existimavit regnumque eius in munere quam in usu suo constituere maluit ac demum humi iacentem erexit. Nec minus regem maternae erga Bugiszlavi filios necessitudinis respectus tangebat. Ita Sclavicarum rerum dominium, assiduis Waldemari laboribus negatum, parvulo Kanuti negotio contributum est, felici eius militia paternam supergrediente fortunam. Eodem temporis momento, ingenti nubium volumine colliso, per summam utriusque gentis exanimationem fracta crepuere tonitrua. Quo eventu Sclavi regni interitum portendi a coniecturarum sagacibus existimatum est. Bugiszlavi quoque animus, constantiae pignoribus refertus, accepti beneficii memoriam ad ultimum usque vitae tempus inviolabili fide exhibuit, adeo ut, cum supremo morbo correptus in lectulo laberetur, adhibitos amicos iureiurando obstringeret, eos coniugem suam ac liberos ad regem perducturos eumque dividendi inter pupillos regni auctorem habituros et, quod statuisset, perinde ac testamento cautum custodituros, nihil se de Danorum fide haesitare testatus, quorum egregia toties experimenta susceperit; succurrebat enim illustri viro, quantos fructus Rugianis constantis erga Danos amicitiae custodia peperisset.